장음표시 사용
91쪽
14 RATIONE SCRIB. Ejus partes sunt prudentia, & ira. Prudenter aliquid factum existimatur , quum vi, dolo, consilio, persuasione, mente denique tali factum est. Imprudenter contra factum dicitur id , quod per inscitiam, casum , necessitatem : quod praeterea perassectionem animi, iram , odium , amorem est factum. Veniet autem hic locus in epist IasA quum nostrum, vel alterius factum a cusabimus, vel excusabimus, & veniam petemus. Hoc Cicero saepe facit , quum
accusat Pompejum , quod ita bellum administraverit, & quum se ipsum excusat quod
affuerit . Facultates etiam epistolis praestant argumenta in petitionibus , commendationibusque praesertim, quum ostendimus habere eum, ad quem scribimus, magnam ejus rei, quam petimus , praestandae 1acultatem . Conserunt etiam plurimum in deliberando, quum exponimus, quae ne .cessaria sint ad eam rem , quam scribimus, faciendam. Hunc locum tractavit Cicero, quum de ratione traducendae vitae cum Sese vio Sulpitio consultaret. Conferunt etiam facultates ad reprehendendum , vel excusandum: cujus rei exemplum est apud Ciceronem ad eundem Servium, quum Pompeium accusaret, quod neque militum genere , aut robore, neque consilio satis valeret .
92쪽
SEquuntur ea, quae Cicero adjuncta ne gocio appellat: qui loci sunt plurimi, quos ipse brevissime perstringit s Quintistianus latissime tractat: nos eos tantum , qui nostrae institutioni convenient, explicabimus , ceteros omittemus. Ducuntur igitur a definitione nonnunquam argumen ta , quum Vocabulum, aut rem, de qua loquimur , definimus, ut per eandem definitionem quod volumus inferamus ἡ id fit vel interrogando, vel affirmando. Interrogando sic: Nonne virtus viri propria est ,& a viro appellata st vel sic: Quid est amicitia r nihil aliud est, quam mutua benevolentia . Affirmando sic : Quod si amicitia nihil aliud est quam mutua benevolentia , nos mutuo amemus necesse est, si amici 'volumus appellari. Ducuntur argumenta a genere, specie, disserentibus, propriis ssed quoniam haec in epistolam, vel aliud scripti genus, vel nunquam, vel rarissime, R disputandi tantum gratia veniunt, Omitto . Quod si quis ea , de quibus disputaturus est , sciet: haec quoque, sine quibus sciri illa. neon possunt, teneat necesse est .
93쪽
s6 DE RATIONE SCRIB. Ducuntur etiam a divisione argumenta , quum totum in suas partes dividimus, vel genus in suas species distribuimus. Quar a Quintiliano partitio nominatur. Hinc multis modis argumenta ducuntur , quuΠ1 omnia divisionis membra a nobis ad eandem conclusionem deducuntur hoc modo :Quum virtus viros bonos emciat, si ametur,
ab aliis expetenda est, ut aliis placere pose simus; si non ametur, expetenda est , ut nobis ipsis placeamus. Item divisione utimur , quum duabus, aut pluribus propositiS partibus quamcumque nobiS concedat adversarius, dicimus hoc modo: Quum ante hac ad me non scripseris, aut superbiae ,
aut negligentiae te accusem necesse est, tu vide utra te minus deceat. Item quum omnia divisionis membra confutamuS, ut
ad id , quod volumus, deveniamus hoc modo: Falso te excusas, quod ad me sepescripseris, nam si scripsisses, aut tabellariis, aut amicis , aut peregrinis viatoribus lite ras dedisses: tabellarii se nullas accepisse dicunt , amici isthinc nulli huc veniunt speregrini isthac iter facere non pollunt . Quod si his omnibus nullas dedisti, nullas profecto dedisti. Item quum pluribus enu
meratis partibus , ceterisque confutati S ,eXtremam relinqui veram nec elle est hoc
modo: Aut voluisti ad me scribet e, aut per
94쪽
multas occupationes , Vel aegritudinem , non potuisti , aut copiam tabellariorum non habuisti, aut certe negligens fuisti: noluisse te, quum me magnopere ames, non puto : occupationes habe S aut nullas, aut
paucissimas : aegritudine nulla laborasti snam omne, , qui in sthinc profecti sunt, te valentem viderunt: Tabellarii quotidie ultro, citroque commeanti quod si harum causarum nullam afferre potes, negligens fueris necesse est. Atque haec a Quintiliano remotio appellatur. Quum autem rerum omnium ratio ab initiis per incrementa ad summam, sive finem procedat, pro hantur ultima ab initiis, vel incrementis hoc modo: Quum adolescentiam tuam continentem , & studiosam videam , non potium de reliqua aetate non optime sperare. Probantur contra ab ultimis prima hoc modo: Quum tu omnes grati S doceas,ostendis te non lucri causta literas didicisse . Probantur res a similibus, ut si HomeruS
legendus est, Virgilium quoque legi par
erit. A dissimilibus, ut si Cicero imitandus est, non Plautum, aut Naevium imitari convenit. A contrariis, ut si virtus proemium meretur , vitium certe supplicium merebitur. A repugnantibus, ut si amicus est, amicum odisse non potest. A consequentibus tum natura, tum tempore: na
95쪽
38 DE RATIONE SCRIB. tura , ut si fides virtus est, nemo est prosecto fallendus s a tempore sic: Si caloris initium avias attulit, ejus finem hyems asserat necesse est : quae agi, & converti pos sunt hoc modo: Si nemo est fallendus, fidem virtutem esse par est. Item : si finem caloris hyems attulit, ejus initium aestas
asseret. Quaedam ex rebus mutuam confirmationem praestantibus, sive cui Cicero a pellat sub eandem rationem venientibu S, argumenta nascuntur ut si licet poeticen discere, docere cur non liceat Discere enim quisquam, nisi doceatur, non potest . Eodem modo vendere, & emere, locare,& conducere, & cetera , quae se mutuo
consequuntur . Similia his sunt , quae a caussis appellat Quintilianus , quum ea x quae facta sunt, ab his, quibus emciuntur ,
caussis probantur s vel contra, quum em- cientes caussae ex rebus essectis ostendu tur . Quae quidem aliquando ex utraque parte necessaria hint, aliquando ex altera tantum , aliquando vero ex neutra . Ex
utraque sic: Si sol exortus est, dies est : item si dies est, sol utique eκortus est. EX altera sc : Fuit apud ignem, ergo est caliduss haec pars necessaria est s sed non: Calidus est, fuit igitur apud ignem s potuit enim vel Q-le, vel alia caussa fieri calidus . EX neutra parte necessaria sic: Exercuit corpus, ergo
96쪽
robustus est: vel contra, robustus est, ergo corpus exercuit s horum neutrum necessa rium est; non enim quisquis corpus exercuit , robustus est: neque quisquis robustus est, corpus exercuit 3 potest enim dc ille exercitatione robustus non fieri, & hic robustus sine exercitarione esse. Quo loco illud videndum est, ne caussae nimis remotae , & ex alto repetitae asserantur, quod Poetae nonnunquam faciunt, ut: Utinam ne nemore Pelio securibus caeso cecidi stent abiegnae ad terram trabes s rem deinde sequitur: nam nunquam hera mea errans mea domo esterret pedem Medaea animo aegra, amore saevo saucia. Optime autem ut mihi videtur probatur res ex comparatione, quum majora minoribus, minora majoribus, paria paribus comparantur. Quibus quidem argumentis non epistolae tantum , & scripta omnia , sed sermo etiam communis refertus est. Probantur autem majora
a minoribus sic: Qui alienos, atque ignotos juvas, tuos tibi conjunct i 1simos non juvam bis ' Item, qui movetur meretriciS morte ob praVam consuetudinem , quid mihi faciat patri Minor ex majoribus sic : Si patris mortem moderate tulisti, quo tandem animo ferendam amici mortem putas stItem, si totius Reipublicae interitum ferre potuisti, in unius mulierculae animula quid
97쪽
DE RATIONE sCRIB.4antopere commoveris ρ Qui locus pulcherrimus est apud Servium Sulpitium in consolatione Ciceronis. Paria ex paribus sic: Quae poena interfectori patris constituta est, eadem matris interfectori constituta esse debet. Item , si magna proemia musicis debentur, poetis cur non eadem debeantur Atque hae comparationes amplissimam in omni genere argumentandi materiam praebent: quas, quia natura unicuique facile subministrat, pluribus eas verbis non eXplicabo . Ducuntur postremo etiam a fictione sui Quintilianus appellat) argumen ra , quum fingimus, id est, proponimus aliquid, quod si re ipsa verum esset, caussam
nostram vehementer adjuvaret: ut: Si arbores , & OXa vocem haberent, tam indignum facinus detestarentur. Quem quidem ego locum non magni facerem , nisi eo saepissime Cicero uteretur, neque in orationibus modo, verum etiam in epistolis, ut ad Appium Pulchrum: Si tibi Respublica narrare posset, quomodo se haberet, non melius,
quam ex ipso Phania intelligeres. Cujus quidem loci quoniam totidem post uni esse species fictae, quot verae, ideo feci ejus cum Adjunctis negocio mentionem.
98쪽
REstant ea, quae gestum negocium con sequuntur: quae pars ex his, quae negocio attributa sunt, quarta est, & a Cicerone conlacutio appellatur: in hac primum considerandum est id , quod factum est quo nOmine appellari conveniat, ut quum amicum per epistolam excusabimus, qui alium dicatur ostendisse, ostendamus non ἰllam esse offensam alterius, sed sui defensionem appellandam . Ut Cicero secit ad Metellum , quum inquit: Ego Don fratrem tuum oppugnavi, sed fratri tuo repugnavi. Deli de ejus facti qui fuerint autores, qui comprobatore S , qui imitatores, qui contra, id toderint, fugiant, detestentur, ut quum di cimus facultatem dicendi a sapientissimis, atque antiquissimis rerum publicarum con ditoribus fuisse-inventam , a summis postea viris comprobatam , ab optimo quoque semper expetitam : quod non nisi ignari, &sagitiosi detestentur. Videndum postea , quid de ea re sit lege cautum , quid judica- , tum, quid consuetudine frequentatum, quid arte, aut scientia praeceptum : item vulgo se, & frequenter ea res fiat, an insolenter
99쪽
6a DE RATIONE SCRIB.&raro. Postremo quae rem honestas, utilitas , laus , gloria consequatur: quae Omnia facile possumus in proximo exemplo considerare. Sunt autem pleraque a Servio Sulpitio in Ciceronis consolatione tractata, quum ait: Tot oppida, tot claros viros interiisse, & quotidie interire: item fortunatos esse , qui liberos vel non genuerinteo tempore, vel amiserint: postremo, quum ostendit, quae ignominia Ciceronem ex eo Iuctu s quae hominum opinio s quod denique periculum consequatur. Atque haec de locis, a quibus argumenta ducuntur,
breviter dixisse lassiciat. Si suis plura desideret, a Cicerone, & Quintiliano accipiat . Nos ea tantum prosequimur, quae adscribendi rationem necessaria esse arbitramur z nunc quomodo argumentis uti conveniat , paucis absolvemus. De usu Argumentorum.
OMnis igitur argumentatio, quae ex
his locis nascitur, quaeque ab Oratore sumitur, aut ita necessaria est , ut probandum sit s aut ita probabilis, ut nulla ei necessitas adjungatur. Nam quae tantum necessaria est, & astensione non indiget, ea
100쪽
mathematicarum est disciplinarum propria. Necessaria igitur, quae assensionem hominum habet adjunctam, tractetur aut per
complexionem , aut per enumerationem ,
aut per simplicem conclusionem . Compi xio est, quae ex duabus partibus propositis, utramque vel interrogando, vel negando concludit. Interrogando sic: Si virtus bona est, cur sugis ε' Si mala, cur laudas e Negando : Si virtus bona est, non est fugienda: Si mala, non est laudanda. Enumeratio , quae multis propositis partibus, ceterisque refutatis, extremam necessario probatam relinquit hoc modo : Hunc librum hecesse est vel emptione, vel commodato, vel dono, vel haereditate, vel furto habueris nam ante hac non habuisse te illum plane fateris i sed neque emisti, quia pecuniam
nullam habebas: neque ab amicis aut commodato , aut dono accepisti, quoniam ne mo in hac civitate te novit omnino : neque rursus aut testamento, aut haereditate cu
jusquam habuisti, quum ex tuis defunctus sit nemo s relinquitur ergo, ut illum e Kfurto habeas. Simplex conclusio fit hoc modo: Si quo tempore tu ad me Romam scripsisti, ego Romae non fui, accipere tuas literas profecto non potui. Ea vero argu mentatio , quae solam assensionem requi