F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

131쪽

s DE RATIONE SCRIB. se: huic & commodum , & facile, & necesse pene fuisse. Reus & has ab se suspiciones

omnes, quantum poterit, removebit : Malios iisdem de caussis id facere potuisse, ostendet. Signum est, quod facultatem rei perficiendae quaesitam ostendit. In eo considerabitur locus, celebris, an desertus: publicus, an privatus: commodus , an in commodus: item tempus, ut quae pars anni , diei, noctis spacium, utrum satis magnum ad rem perficiendam fuerit s occasio, sive opportunitas, quae fuerit expectata, exquisita , aut omissa : item quae spes perficiendi , quae celandi criminis fuerit, quae quidem Omnia accusator augebit, reus minuet, atque attenuabit. Argumentum est, quod certiora signa rei faciendae, vel factae ostendit : faciendae, ut quum ante tempus apparatus, instrumenta, & res ad id necessariae proferuntur: quum reus feciste,dixist ealiquid ad rem perficiendam per se, Vel per alios demiratur . Factae rei argumenta sunt, quum ipso facinoris tempore , vel paullo post, ubi reus, aut cum quibus fuerit , aut quo habitu , vultu, gestu fuerit, explicatur. Quae quidem pro caussae qualitate , tum ab accusatore, tum a reo vel ob jicientur , vel refellentur - Consecutio est , . quum quaeritur, quae signa nocentis, & innocentis rem ipsam consequi soleant. In ea

132쪽

accusator rei fugam , latitationem, timo. rem , & his similia proseret. Reus innocentiam suam ex prassentia, conicientia, rebusque contrariis comprobat. Approbatio est, qua suspicionem injectam locis tum propriis , tum communibuS, vel confirmamus , vel infirmamus . Loci proprii sunt, quos secum caussa quaeque adducit, de quibus privatim praecipi nihil potest. Communes sunt a testibus: ut quum rem nostram juratis testibus comprobamus, de eorum que fide, autoritate, constantia , vita, plura dicimus. Contra testes, quum eos ab his omnibus partibus confutamus : eosque vel scire id non posse, vel cupide id dicere, vel corruptos, Vel parum idoneos esse demonstra mus , suspicionesque ad eam idoneas ex supra dicta divisione afferimus. Contra quaestiones locus est, quum labefactari,atque infringi tormentis ingenuorum corpora, ex levi suspicione, iniquum atque impium esse dicimus : dolori alium alio magis mi nusve resistere demonstramus, multoS dom itore victos fateri, quae nunquam commiserint, suspicionem parum idoneam ad tormenta . Ab argumentis , signis, & conjecturis locus communis est, quum dicimus rem tot signis, atque argumenti S patefactam, perspicuam , non suspiciosam videri debere et haec plus quam ullos testes valeres

133쪽

96 DE RATIONE SCRIB. re s testes enim mentiri, corrumpi, ac falli posse, haec non posse. Contra haec Omnia communi S. locus est, quum suspiciones attenuamus , easque non minu S in is

alios, quam iii nos convenire ostendimus: quum iniquum esse dicimus, ex tenui suspicione quemque judicari s si sic facere liceat, unumquemque in jus rapi, atque in suspicionem multorum criminum trahi. A rumoribus locu S communis , quum esse id de reo vulgatum, & in omnium jam ore versari, neque temere vulgari turpem de aliquo rumorem solere: neque caussam h minibus cur id fingant, este dicimus. Contra rumores locus est, quum vulgo,& famae dicimus credi non oportere e rumoreS ut plurimum falsos esse, idque exemplo alicujus falsi rumoris ostendimus: item quum fictum, aut verum de adversariis rumorem proferimus, quem in ore omnium esse dicamus , eique tamen nos fidem ostendimus non habere . Atque haec in conjecturali caussa considerantur : quae quoniam in epistolam cadere frequenter solent, quum rem vel factam , vel faciendam conjectura investigamus, quod Cicero ad Lentulum in caulla regia plane ostendit: propterea sunt a me pluribus verbis explicata. Nunc adlegitimam constitutionem transeamus. De

134쪽

De legitima consitatione.

CAPUT IRI Egitima constitutio est , quum ex lege,

aut scripto, aut nomine facti controversia nascitur: ut quum leges, testamenta, voces ipse alio modo ab accusatore, alio ab reo accipiuntur . Ea quoniam tota juris Consultorum est , neque cadere non modola episiolam, sed ne in orationem quidem nostra aetate unquam potest, ad susceptam institutionem non pertinet: sed ne videamur eam aut neglexisse, aut ignorasse i , quoniam in ordine divisionis venit, eam paucis explicabimus. Habet igitur partes sex: Scriptum , sententiam, contraria S temges , ambiguum , definitionem , tran Si tionem , ratiocinationem. Ex scripto, &sententia controversia nascitur, quum v luntas scriptoris cum scripto dissentire vis detur hoc modo: Sit lex , quae jubeat eos, qui navem ob tempestatem deseruerint, perdere navem, si servetur eorum esse, qui in navi remanserint. Igitur quum tempe state periclitaretur navis, omneS eam metu deseruere praeter unum aegrotum, qui fugere non potuits navis casu servatur, eam

aegrotus lege possidet: repetit is, cujus me G rati

135쪽

DE RATIONE SCRIB.rat, quod aegrotum dicat necessitate , non voluntate in ea remansisse , neque hoc sensisse scriptorem. Nascitur controversia exscripto, & sententia . Ex contrariis legibus controversia constat, quum alia lex quippiam jubet, aut permittit, alia vetat hoc modo: Lex vetat hominem repetundarum damnatum in concione orationem habere. Alia lex jubet augurem eum s. qui defuncti Iocum petat, in coneione nominare. Au gur repetundarum damnatus, eum qui defuncti locum petit, in concione nominat L petitur ex eo multa ex priore lege: is se posteriore defendit s. nascitur quaestio ex con uariis legibus. Ex ambiguo controversia . nascitur, quum scriptum duas, aut plures inter se sententias videtur habere hoc modo: Cicero in testamento sic scribit: Tullius haeres meus dato. Terentiae uxori meae triginta pondo argenti quae volet. Illa post viri mortem optimum, dc preciosissimum petit hic deterrimum vult dare e uterque. testamenti verba pro se interpretatur g qu.e stio nascitur ex ambiguo. Ex definiti onecontroversia oritur, quum de nomi ne facti dissensio est hoc modo s. Quidam sacra Va sa in loco profano relicta casu. reperit, . do mum detulit: quaeruntur ab sacerdotibus sapud hunc inveniuntur : acculatur sacrile

sit, defendit se vocabuli defiuitione: neque

136쪽

sacrilegum , neque furem esse : & quid sacrilegium sit, quid furtum definit s nascitur

ex definitione controversia. Ex translatione causta constat, quum aut tempus disserendum , aut accusatores , aut judices mutandos reus dicit s haec apud veteres quoque perraro in judicium veniebat. Ex ratiocinatione caussa constat, quum res sine

propria lege venit in judicium, sed similia tu dinem aucupatur ex legibus hoc modo: Lex est, si quis furiosus erit, in eo, & bonis ejus cognatorum potestas esto. Et lex, qui patrem necaverit, in fluvium demergatur . Et lex, paterfamilias uti super familia, pecuniaque sua legaverit, ita jus esto. Et lex, si paterfamilias intestatus moritur, pecunia

ejus agnatorum esto . Malleolus per fur rem matrem necat : in carcerem truditur,

ibi testamentum scribit: mox in fluvium mergitur et haeredes adeunt haereditatem: frater minor Malleoli, qui eum parricidii accusaverat, suam haereditatem vocat, quodvis ob furorem testari non potuerit, hic cer' ta lex in hanc causam nulla, multae tamen per similitudinem asseruntur , nascitur eriratiocinatione controversia . Ac de legitima constitutione hactenus, nauc ad juridicialem transeamus.

137쪽

ioo DE RATIONE SCRIB.

Da Puridiciali constitutiove absoluta .

I Uridicialis constitutio est, in qua de fa

cto convenit , jure , an injuria factum ist y qa aeritur : ut quum Orestes se matrem fatetur occidi fle, sed jure id a se factum esse defendit. Ejus partes sunt duae, absolumia, & assumptiva. Absoluta est, in qua factum ita defenditur, ut nulla ad id extranea defensio petatur: ut, Mimus, qui Accium poetam in scena nominavit, in jus ab eo vocatus, id solum defendit, licere nominari poetam , cujus scripta dentur agenda. Ea constitutio tractabitur, quum idipsum, quod factum esse constat, licere ostendemus . Probatur autem aliquid licere jure naturae,iege, consuetudine, judicato, aequo,N bono pacto Naturae jus est, quod nulla institutione ab ipsa natura nobis insitum est: quale est, ut liberi a parentibus amentur, eosque ipsi mutuo ament, ac colant. Lex est constitutio, quam populus, vel senatus, Vel princeps sanxit: quale est jus civile, tu Spontificium , quod jus canonicum appella muS . Consuetudo , est usus diu interho mines nulla lege servatus: quale est, ut mortui in monumentis majorum sepelian

138쪽

L i a E R II: I Itur. Judicatum est, quod sententia unius, aut multorum judicum aliqua de re publice decretum est : quales sunt sententiae, quae quotidie a judicibus in omni civitate de caussis feruntur . Eae quoniam eadem de re saepe diversae sunt, videndum est, si quando eas in nostra caussa proferemus, ut &plurimas , & approbatissimas afferamus , quo loco tum judices, tum res ipsas judicatas inter se comparare poterimus. Quod

autem de judicatis in caussa judiciali accidit, id in epistola de rebus ab alio dictis,

ac factis accidere poterit s in epistola enim omnis generis caussae saepe incidunt. Sed hoc ab oratione differt epistola , quod oratio judices habet, epistola non habet, nisi illum ipsum, ad quem scribimus, nostrarum rerum judicem velimus. AEquum, &bonum est, quod boni viri omisso juris rigore , ad communem utilitatem judicavere : ut si pater filium ex haereditaverit, &qui haeredes constituti sunt, ei dare aliquam partem bonorum paternorum judicentur . Factum est id, quod duo, pluresve servan dum pepigere s seque ad id vel solo verbo, vel jurejurando, vel scripto astrinxerunt shis partibus juridicialem absolutam tractari

conveniet.

139쪽

ios DE RATIOkR SCRIB. De judietati Assumptiva,

CAPUT VI. Assumptiva juridicialis est, quae factum

accersita extrinsecus ratione defendit: ut quum Orestes dicit: Occidi matrem , quia illa patrem meum occiderat . Haec partes habet quatuor: concessionem, remotionem criminis, translationem criminis, comparationem. Concessio est , per

ruam nobis ignosci postulamus. Ea divi-itur in purgationem, & deprecationem . Purgatio est, quum consulto a nobis factum negamus . Ea dividitur in necessitatem , fortunam, & imprudentiam. Necessitas est vis, cui a nobis occurri non potest.

ut ille, qui ad diem statutum in judicium

uou Venit, quod eum morbus, vel vis aquaxum inipedisset. In ea videndum est primum , utrum ea necessitas sit satis idonea ad impediendum caussa: deinde, num no stra caussa acciderit, num vitari potuerit, num consulto in eam incidisse existimari possimus. Postremo, num ob eam necessitatem excusari , aut absolvi debeamus . . Fortuna est casus inopinatus, atque improvisus , ut qui quum seram sagittis peteret, hominem casu praetereuntem interemit .

140쪽

L I B E R II. . IosImprudentia est inconsiderata dictorum , factorumiue emissio , ut qui criminis culpam in amorem , aetatem, ignorantiam sconfert. Ac fortunae quidem, & imprudentiae iidem pene Ioci, qui necessitatis sunt. Considerare enim oportet, num id praevsedere , aut scire , aut cavere potuerimus: num caussam ei rei aut ipsi praebuerimus, aut praebuisse existimari possimus: num satis ea res, quam asserimus, praesidii, aut momenti habeat: num ob id nobis ignosci conveniat. Sed haec omnia erunt pro ejus, apud quem agemias, qualitate tractanda: aliter enim nos apud amicum, aliter apud superiorem, aut principem excusamus. Deprecatio est declinandae poenae gratia facta supplicatio. Ea est, quum reus fatetur se

non casu, aut imprudentia, aut necessitate,

sed consulto peccasse, & tamen postulat ignosci sibi. Ignoscendi ratio ex personis,& rebus maxime sumitur. Ex persona ejuS qui peccavit, quum ejus nobilitatem , Vir tutem , meritaque in patriam, in alios, Vel in eos ipsos, qui sunt ignoturi, ostendimus:

quum ejus merita cum peccatis comparamus , dc multo plura ac majora haec, quam illa esse probamus: quum optimam de eo spem in posterum demonstramus, quum eum non dolo, aut odio, aut malo animo

peccasse dicimus. Α persona judicum V

SEARCH

MENU NAVIGATION