F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

111쪽

DE RATIONE SCRIB. conditione didicerat, ut ei merces tum deberetur , quum primam in soro caussam vicisset. Magister suo tempore mercedem petit, & negantem discipulum in jus vocat . Utitur autem adversu S eum argumen to : Debes mihi omnino mercedem, sive vincas caussam , sive perdas s nam si vincis, debes, quia vicisti primam caullam : si perdis , debes, quia a judicibus condemnari S. Discipulus contra argumentum con Vertit hoc modo : nihil tibi debeo, sive vincam , sive perdam s nam si vinco, non debeo, quia a judicibus non condemnor : si perdo , rursus non debeo, quia primam caustam , ut inter nos convenerat, non vinco. Altera eX parte reprehenditur complexio sic: Etiamsi caussam perdam nihil debeo tibi, judices enim me non pecuniae, sed ignorantiae condemnabunt. Enumeratio autem reprehenditur, quum aliquod in ea membrum praeteritum est hoc modo : quoniam habes hunc equum: eum aut emptione, aut haereditate, aut dono habea S, aut certe surto abstuleris, necesse est: si dicamus donatum , aut ex hostibus captum, totum argumentum infirmabimus . Reprehenditur etiam, quum aliquid ex membris negatis probamus: ut in eodem exemplo poterit ostendi, equum haereditate Veni fle, quod ille negaverat. Similis conclusiore prehen-

112쪽

LI HER I. 7Sprehenditur, quum aliud sequi potest ex

nostra propositione, quam quod ipsi volumus , ut si lux est, dies est 3 potest enim ex luna, vel ex igne luX esse, neque lux necessario diem facit. Conclusiones vero a gumentorum omnium reprehendi possunt, si vel non emciant id, quod propositum est, vel cavillationem , ambiguitatemque em ciant: non eviciunt, quod propositum est hoc modo: Si venisses domum meam , Vidissem te : non vidi, ergo non venisti s conclusio haec non necessario sequitur, nam potes venisse clam me. Per ambiguitatem concludunt argumenta hoc modo, ut in eodem exemplo versemur : Si venistes domum , vidissem ter non vidi, ergo non Uenisti : non autem vidi, non quia nou velle riS , aut clam me veneris, sed quia caecus sim, in qua significatione tu meum argumentum non intelligebas. Per cavillationem sic: Quod non perdidisti, habes: non perdidisti caudam , ergo caudam habeS . Atque his fere modis argumentorum singulae partes dissolvi possunt. Totum vero argumentum reprehenditur , quum aperte fallum est, ut quicumque pecuniam contemnit , stultus est : Diogenes pecuniam contempsit, stultus igitur fuit. Aut quum tam nobis, quam adversarii S con Venit, ut qua causia confidebam, brevis fui. Aut quum

113쪽

quum levem excusationem proferimus, ut si in mentem venisset, hoc nunquam com

mi1issem. Item quum remotas, & minus longinquas caussias repetimus: ut si Iupiterrem cum Leda non habuisset, Ilium nunquam eversum fuisset. Item quum rem

quampiam vel male definimus , vel male dividimus . Definitio mala est, quae per proprium genus, & proprias differentias non fit, ut si velim definire factiosum civem : Hic factiosus est , qui malus, & iuutilis civis est, quae definitio non magis ad factiosum, quam ad dissolutum pertinet.

Item mala definitio est, quae rem definiendam non omni ex parte complectitur, ut fortitudo est constantia in adversis, quae definitio partem sortitudinis, non totam complectitur. Mala vero divisio est, quum plura , vel pauciora , quam Opus sit, membra facimus, plura sic: tria hominem beatum reddunt, virtus , scientia, & sapientia. In hac divisione sapientiam adjungere necesie non erat, nam virtus, & scientia sapientiam complectuntur. Pauciora sic: duo potissimum homines ad scelera compellunt , libido, & avaritia i hic omissa sunt multa, ut ambitio , gula, gloriae cupiditas,& alia. Reprehenditur etiam argumen tum , quod vel dubia , vel inconvenientia

dubiis, & inconvenientibus probata dubia,

114쪽

ut non occidi hunc, quia neminem unquam occidi, quum utrumque dubium sit. Inconvenientia , ut si quis suum scelus magnorum virorum exemplo tueatur. Item quum rem perspicuam pluribus verbis claram facimus, ut si Orestem accusans, occisam ab eo matrem, quod perspicuum est, coner ostendere . Item quum rem , de qua causta, & controversia est, tanquam contestam assumimus, ut si Ulystem accusans

iniquum esse dicam. Ajaeem sortissimum hominem ab ignavissimo esse occisum: quod

adhuc non constat. Item quum rem turpem, & iniquam, & indignam tempore, loco , personisque commemoramus . Item quum rem auditoribus invisam proferimus, ut si apud coelibes rem uxoriam laudem . Vel cum rem ab auditoribus, aut lector,bus factitatam detestamur, ut si apud Annibalem perfidiam, vel urbium expugnationem detestor. Item quum eadem de re diversi inconstanterque loquimur, ut si quis amico tantum benevolentiae caussa favere se dicat , posteaque subjangat, sperare tamen se aliquod ex ea re commodum con sequuturum. Illa quoque argumenta vi tiosa sunt, & facile confutantur, q ae ad institutum omni ex parte accommodata

non sunt , ut si plura polliciti pauciora exequamur. Quod in vitium incidunt hi ,

115쪽

8 DE RATIONE SCRIB. qui e tribus partibus, quas in divisione proponunt, tertiam plerunque linquunt . Item si quum totum debeamus probare ,

partem tantum probemus , ut siquum omnes senes avaros probare velim , unum, aut alterum avarum fuisse ostendam. Item si, omissa re, quae in judicium, aut consultationem veniet, alia proferamus, Vel d

sendamus, ut si quis de bello gerendo dicturus pacem laudet, aut si quis ambitus accusatus se fortissimum manu semperfuisse defendat. Item si res ipsas ex vitiis vituperamus, ut si quis ex unius Poetae vitiis totam poeticen detestetur. Item si laudare quempiam instituerimus , & de felicitate ejus, non de virtute dicamus . Item si rem cum re ita comparaverimus, ut laudare alteram posse non putemus, nisi alteram vituperaverimus : quod plerique hac tempestate faciunt, qui laudare se hunc Pontificem posse non putant, nisi antecessores vituperent. Item, si quum de certa re dicendum sit, de communi, & toto genere dicamus, ut si justitiam laudaturus, deo ipso genere virtutis dicam . His fere de caussis argumenta reprehendi solent, quas quidem latius fortasse explicavi, non solum quia vitiosam epistolam, sed quia omnia

quoque scripta , alque adeo sermonem

ipsum vitiosum reddunt. Neque vero id

116쪽

LIBER I. 79

tantum feci, ut in aliorum scriptis haec vitia cognoscamus, sed multo magis, ut ipsi caveamus. Reliquum erat in confutatione , ut contra adversarii argumentationem aliam vel firmiorem , Vel aeque firmam collocaremus : quod quidem tum ad deliber tiones , tum ad consolationes est maxime necessarium . Id fit, si quum aliquid a versarii utile dicent esse, nos id, quod defendimus, esse honestum dicamus: aut quod illi quibusdam , nos omnibus, vel multis utile, aut honestum , aut acceptum elleostendamus. Denique id optime fit illa, quam supra docuimus bonorum , malorumque comparatione. Sed de confutatione satis. Nunc ad conclusonem transea

. De Conclusione.

CAPUT XXVII L

Conclusio est artificiosus terminus totius non orationis modo, sed cujusvis etiam matellae: quae a nobis vel dicta , vel scripta est: in qua auditoris vel lectoris animum ad id, quod volumus, summa Vitrahere nitimur. Ejus alia in oratione, alia in epistola ratio est. Oratio enim unum ali

quod sibi dicendum propouit , epistola ple

117쪽

8o DE RATIONE SCRIB.runque multa praescribit: illa auditorem, haec lectorem habet: illa judicium plerunque eXpectat , haec nunquam: illa certis eantum locis, id est quatuor, conclusione uti potest, in principio, secundum narra tionem , secundum firmissimam argumentationem, in fine totius orationis : haec multis, ta incertis locis, hoc est ubicum. que aliqua materia finitur conclusione uti potest. Quapropter neque ita longa, neque ita artificiosa conclusione utetur epistola, praesertim si pluribus de rebus scribatur, aut si negocia, vel res leviores contineat . Igitur si epistola unica de re neque valde Ionga , neque valde gravi scribatur, satis erit in conclusione, quod velimus, exponere brevi vel amplificatione , vel commiseratione adjecta: quibus de rebus paullo post dicemus .. Si gravior erit, pro quali

tate materiae conclusionem adhibebimus. Aliam enim commendatio, aliam consolamito, aliam simplex narratio conclusionem habeat necesse est. Sin plura vel praecepta, vel negocia continebit epistola, & in singulis brevi conclusione, & in fine omnium enumeratione aliqua erit utendum . Quod Cicero facit ad Lentulum in ea epistola, cujus initium est. Perjucundar mihi fuerunt literae tuae, ait enim: Accepisti quibus rebus adductus, quamque rem, caussamque

118쪽

LIBER I. grdesenderim : quique meus in republica sit

pro mea parte capessenda status. Illud in omni epistola servandum erit, ut ad ea, quae diximus, conclusionem applicemus,& lectoris animum cum in ceteris partibus , tum in hac vel maxime nobis conciliemus . Quoniam autem & enumeratione,& amplificatione, S commiseratione utimur interdum in epistola, his de rebus suis malim quaedam attingemuS.

CAPUT XXIX.

E Numeratio est brevis earum rerum squae dictae sunt, repetitio, quae a Grae

cis ανα εφαλα urte dicitur, ea ita utemur in in

epistola, ut rerum tantum capita breviter repetamus, ne res singulas longius prosequamur, ut ad ea, quae legit, animus au-'ditoris reducatur , non redintegretur Ora tio . Neque vero non modo semper enumeratione utendum est, sed varianda tum ratio , tum oratio, ne vel asserat lectori sotietatem, vel artificii suspicionem pariat, quo nihil magis fugiendum est. Varietas autem comparabitur tum eX verbis, tum

ex sententiis hoc modo : Scripsi ad te de hac, & illa re : habes quae scire cupiebases haec

119쪽

DE RATIONE SCRIB.

haec habui, quae de his, & illis rebus ad te scriberem : habes epistolam bene longam squae quidem plurima legenti,& cogitanti occurrent . Oratio per introductam vel rem, vel personam . interdum enumeratio ne utitur : ut, Si Respublica loqui posset, haec, & haec diceret: aut, Si pater ipse judicaret , quid diceret, quum haec probaren tur Sed his modis rarissime, vel nunquam epistola utitur. De Ampli catioue.

CAPUT XXX.

AMplificatio est oratio ex communibus

locis sumpta ad rem augendam , Vel exaggerandam. Loci communes sunt, qui ad omnes caussas accommodari possunt: hi plurimi sunt. Nos paucos , dc ad institutio nem nostram maxime necessarios profere mus. Ex his primus, ac praecipuus est ab autoritate Dei in primis, & eorum , quos Sanctos appellamus , deinde Pontificum νregum , & principum, civitatum , populo rum , magistratuum, ptaeterea sapientum, Iurisconsultorum, legum , ceterarumque tum personarum, tum rerum, quae sum mam inter homines autoritatem habent: quum osteudimus, quid de re, de qua agi

120쪽

mus, senserint, dixerint, fecerint, curaverint. Alius est locus , per quem ostendimus , ad quos ea res pertineat, utrum ad Omnes , an ad superiores , de quibus modo diximus, an ad pares amore , fortunis, corpore s an ad inferiores aetate , fortuna , c terisque rebus: rursus ad optimum quemque , an ad quemvis: ad vivos , an ad defunctos : ad parentes, an ad posteros . Alius est locus, per quem quid boni, aut mali ex ea re sit eventurum, ostendimus, si hoc nobis, vel aliis sive concedatur, sive negetur: nam in utramque partem loci communes accipi possunt: quod miror esse a Cicerone, quum de his scriberet, praeterminum. Alius locus est, per quem multos hoc exemplo vel ab ea re territum , vel ad eam rem incitatum iri, sive illa bona, sive mala sit, d monstramus . Alius est, per quem ostendimus cetera vel male facta corrigi, aut aboleri , vel bene facta in memoriam redire poste, si hoc recte factum , aut judicatum fuerit s si contra evenerit, male facta sup riora in memoriam reditura , anteacta bona omnia peritura. Q uo loco, ut id, quod volumus , essiciamus, aliarum rerum comparatione uti poterimus. Alius locus est, per quem ostendimus voluntariae rei, si mala

sit, nullam satis dignam poenam : si sit ho na , nullam mercedem, vel laudem satis di

Diuitiaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION