장음표시 사용
121쪽
84 DE RATIONE SCRIB.gnam reperire posse. Alius locus est , per quem ostendimus, ejus generis id factum
este , ut ejus caussa, vel parvae res sepe crescant , vel maxime dilabantur: ex quo item maxima bella vel oriantur, vel extinguantur. Alius locus est, quo factum in alterutram partem Verbis exaggeramus, homineoque ob id, quam ocyssime vel puniendum, vel remunerandum adhortamur . Alius est , quum peccata inter se, vel benefacta comparamus, ostendimusque illud, de quo agimuS , cetera superare . Alius locus est, per quem negocium hreviter ponimus ante oculos, ut geri videatur: & quae vel bona,
vel mala consequi eam rem χleant, enu meramus , ut earum rerum enumeration
negocium ipsum augeatur. Alius est, perpetimus ab hominibus, ut res nostraSaa sese referant, & de se, ac de suis geri puten idque de nobis, ac de nostris parenti hus , liberis, uxoribus , ac de rebus omni
Bus statuant, quod de suis statui velint. Alsus est , per quem ostendimus hoc fac, nus etiam hostibus admirandum , vel dete nandum videri. Atque ab his potiti imum Oci S communibus amplificatio sumi solet. Eroprios causi scriptor ipse judicabit. Neque vero Omnibus his semper est utendum, ea. ut q sque ad nostram caussam maximeraciet. Illud in primis videndum est, ut
122쪽
LIBER I. 8Stios locos , sive ad laudem , sive ad vitup rationem , sive ad indignationem , sive ad
consolationem , sive ad aliam rem quampiam apte convertamus , ne in conclusione tantum, sed in ceteris quoque partibus, praesertimque in argumentationibus amplificationem accommodate collocemus.
MIstrario , sive misericordia est asse
ctus animi, per quem alienos casus dolemus, &ad praestandum illis, quod petunt , inclinamur . Eam in aliis commovebimus , si ostendemus variam fortunarum commutationem , & bona , & in quibus fuimus, cum malis , quae patimur , &passuri sumus , comparabimus : si commoda , quae sperabamus , & incommoda , quae nos consequuntur, proferemus: ut in morte filii, propagatio sobolis , spes bonorum, solatium senectutis: contra,domu S eversio, desperatio, orbitas. Item si turpia , atque indigna genere , aetate, dignitate nostra , ad quae devenerimus, vel de venturi sumus, proferemus. Si calamitates nostras singulas ante oculos ponemus, ut non audire eas, aut legere homines, sed videre videan-F a tur.
123쪽
86 DE RATIONE SCRIB.tur. Si rogabimus, de se, ac de suis conjecturam faciant, cogitentque posse eadem Omnibus accidere, quae nobis acciderint:& quum nos vident, parentum, liberorumque suorum, sui denique ipsorum recordentur. Item, si orationem vel ad absentes, vel ad mortuos, vel ad res sensu carentes , nobisque charissimas , ut patriam , domum , & cetera ejus generi S , con V rtemus . Item , si disjunctionem a rebus nobis charissimis , si patriae , parentum , cetero rumque nobi S conjunctillimorum amissionem , si orbitatem , solitudinem, si corporis , & fortunae incommoda proseremus .
Item , si conqueremur nos ab illis potissimum contumelia, & injuria assici, qui vel nos amare, & juvare maxime debeant, ut propinqui: vel sint de nobis optime meriti, ut amici, clientes; vel indigni sint, qui nos offendant, opprimant, subjiciant, ut servi, rustici, plebei, atque obscuri homines , inprimisque vitiosi . Item , si supplicibus, ialacrymosis verbis orabimus, ut nos respiciant, nostrae necessitati ignoscant, subveniant, nostri misereantur : si dicemus nos non nostra , sed parentum , aut liberorum, aut aliorum, qui ex nobis pendeant, caussa moveri. Postremo , si ostcndemias animum cum in alios misericordem , tum vero con stantem , & malorum omnium patientem , atque
124쪽
atque ad omnia paratum habere, sempe que habituros : Κ quicquid evenerit forti,
atque excelso animo toleraturos, nam si
titudo, & constantia in viro, praesertim gravi , plus interdum ad misericordiam promtit, quam humilitas, & supplicatio . Atque his potissimum locis misericordia commovetur. Verum ut in amplificatione diximus , non sunt omnes in omnibus caussis aut quaerendi, aut collocandi: sed est ex his optimus quisque, & ad nostram causiam accommodatissimus quisque deligendus. Commiserationem enim brevem esse oportet : nam , ut eX rhetoris Apollonii sententia scribit Cicero : Lacryma nihil citius arescit. Sed quoniam satis multa de his, quae polliciti sumus, explicavimus, huic libro modum imponemuS.
125쪽
N libro superiorc , sapientissime Pater, quae esset epistolarum inventio, quot , & quae earum genera , primum CX- posuimus. Deinde, quoniam sunt tria causiarum genera sdemonstrativum , deliberativum, judiciale, quas caussas recipere posset epistola, demonstravimus. Tum de sex partibus orationis, exordio, narratione, divisione o, confirmatione, confutatione, conclusione, ut visum est , breviter disseruimus , easque partes ad scribendi rationem accommodam vimus . Nunc , quoniam e tribus illis causistrum generibus unumquodque epistolam
126쪽
recipere poste supra diximus , consentaneum esse videtur, ut de singulis aliquid breviter attingamus: & qua ratione unum quodque in epistola tractari conveniat, aperiamus : deinde ad ipsas epistolarum species descendemus, ta quo singulae pacto tractandae sint, quantum poterimus, duobus his libris aperiemus. Postremo de dispositione, atque elocutione, quae maxime nece itaria videbuntur, in tertio libro paucis explicabimuS , ut haec, quam suscepimus de scri-hendi ratione institutio, quo ad fieri potest, perfecta, absolutaque sit. Nunc igitur ad
caussarum genera revertamur . Ea quo
niam tria esse supra diximus : judiciale , quod & dissicillimum est , dc minime nostris temporibus usitatum , primum absolvemu Set neque vero id totum superstitiosius exequemur. Nam & longissimum est, & in usum scribendi non ita frequenter venit: sed eas tantum illius partes, quae ad scribendum accommodari posse videbuntur, explicabimus, reliquas summatim pertran sibimus.
127쪽
M DE RATIONE SCRIB. Ne eonstitutionum geueribus.
CAPUT II. . IN omni caussa primum omnium constitutio invenienda est , ut quo pacto caussa ipsa tractanda sit, facilius cognoscamus. Ea , ne in omnibus decipiamur, ab aliis status caussae, ab aliis quaestio, ab aliis
caput, Graece vero τασις est appellata . Est autem constitutio, prima deprecatio defensoris, cum accusatoris insimulatione coniuncta : vel, ut inintiliano placet, prima causiarum conflictio. Est enim constitutio, sive status, ubi primum propter accusatoris,& rei discordiam causia constitit: ut, Fecisti s non seci i hic caussa consistit, an secerit : vel , Fecisti s feci, sed recte feci, hic
caussa stat, an recte fecerit. QuanquaΠ autem propria est judicialis generis constitutio, potest tamen in alia etiam genera cadere : in demonstrativum, ut quum quae rimus , an is quem laudamus, eo tempore, vel eo loco, vel apud illos laudandus sit: item, an ejus magnitudo nostris laudibus possit augeri: item quum quaerimu S, quan ta ejus virtutibus proemia: vel in vitupera tione , quantae ejus Vitiis poenae debeantur, atque in his rebus omnis nos ra versatur
128쪽
oratio. In quo genere Cicero scribit Caesa- rem in Catonem omnibus sionstitutio uibus esse usum . In deliberativum genus cadit constitutio , quum disceptamus, an hone stum , an utile futurum sit id, quod in consultationem venit, item quum disputamus, an fieri possit, de quo quaeritur : ut, an everti possit Carthago, etiamsi ejus eversio a republica futura sit. Judicialis generis exempla sunt passim : ut, quum Ulydes accusitus , quod Ajacem interfecerit : aut, quum Orestes accusatus, quod matrem Occiderit , jure id se fecisse defendit. Constitutio est in priore exemplo, utrum fecerit. Hoc inferius genus quanquam rarius, non nunquam tamen etiam in epistolam venit: ut cum apud amicum, vel apud principem negligentia , vel ea, quae objiciuntur crimina , per epistolam excusamus . Item quum aliquod nostrum factum , vel innocentiam nostram defendimus, quo in gene
re pulcherrimae Ciceronis, & ad Appium Pulchrum, & ad Q. Metellum , & ad alios
quamplurimos epistolae reperiuntur . In omni autem caulla constitutio invenitur,
quum consideramus id , de quo quaeritur, an sit, quid sit, quale sit: hic ex tribus temporibus considerari potest, praesenti, praete- 1ito, laturo: ut an sit factum , an fiat, an futurum sit : & eodem modo in ceteris ,
129쪽
9a DE RATIONE SCRIB. quum quaerimus an sit,conjectura est:quum quaerimus, quid sit, definitio: quum quaerimus , quale sit, qualitas appellatur. Quoniam autem, quum facium defendimus, aut legibus , aut rationibus defendimus, qualitas legalem , sive legitimum , & iuridicialem statum emcit. possunt igitur esse quatuor omnino status , sive constitutiones: Conjecturalis , qua quaeritur an sit: definitiva , qua dubitatur quid sit: legalis, si v legitima, qua factum legibus, scriptisve defenditur : iuridicialis, qua factum rationibus comprobatur, atque haec sunt constit tionum genera Nunc quo singulae modo ad judicialem caussam, quam primam eX-plicandam proposuimus, accommodari debeant , summatim dicemus, a conjecturali potissimum incipientes. De eo ecturali consitutione.
Conjecturalis constitutio est, in qua utrum aliquid factum sit, quia non constat, signis, & conjecturis investigatur. Ea quum in caussam inciderit, is qui locum accusatoris obtinebit, narrationem ita suspicionibus sparget, ut omnia rei facta, dicta, consilia, in ejus, de quo agitur , cri minis
130쪽
LI HER II. - 93 minis suspicionem trahat. Qui defensoris
loco u et ur, plane, simpliciterque narrabit , suspicionesque omnes quantum poterit, removebit ἡ habet haec constitutio par tes sex : probabile , collationem, signa, argumenta , consecutionem, approbationem.
Probabile est , per quod ostendimus expedisse reo peccare. Id consideratur in re, &perinna, sive in causa, & vita. In caussa
accusator considerabit, quae commoda inde reus consequi, quaeque incommoda evitare potuerit: eaque omnia reum secutum esse ostendet. Reus contra , se nihil commodi adipisci, nihil incommodi ex ea re vitare potuisse demonstrabit : imo aut incommodum , aut dolorem se ex eo facto coepisse ostendet. In vita, accusator anteactam rei vitam in crimen, aut suspicionem advocabit, ut id , de quo quaeritur, ceterorum criminum exemplo probetur . Id si Non poterit, dicet reum cetera vitia dissimulasse , atque occultasse, hoc celare praeturpitudine non potuisse . Reus vel antea vitae probitatem, atque innocentiam aD seret : vel si id non poterit, quae olim non fecerit, aetati, imprudentiae, ignorantiaeque ascribet: id vero enus flagitii se ma-. gnopere semper evitasse ostendet. Collatio est, in qua accusator per comparationem