F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

141쪽

1o DE RATIONE SCRIB.niam captabimus, si de eorum humanitate, clementia, consuetudine ignoscendi quamplurima proferemus: si eos , quibus ipsi

ignoverint , in exemplum adducemus , Ahomines homini, caussam caussae compar himus : si ex ea re non modo nullam infamiam , sed maXimam etiam clementiar, &mansuetudinis laudem eos, si ignoverint, consecuturos esse ostendemus. A re ipsa captabimus veniam, si rem ipsam, quantum licebit, omni ex parte attenuabimus: si in re simili aliis ignosci solere, aut ignotum esse ostendemus. Haec quidem caussa in iudicium nunquam venit: in privatum vitae usum , atque in epistolam Cepe venit: proptereaque est a nobis pluribus verbis explicata . Remotio criminis est , per quam a nobis non crimen , sed culpam removebimus , eamque aut in hominem quempiam , aut in rem transferimus. In hominem, ut qui hominem occidit, id se magistratu S, aut principis justii fecisse defendit. In rem, ut qui noctu armatus contra edictum iuventus , id se vel inimicitiarum, vel grastatorum caussa fecisse assirmat. Si culpam in hominem conferemus , primum ostendere Oportebit , quam ille jubendi potestatem habeat. Deinde utrum nos honeste recus re, quod jubebatur, poteramus. Postremo, num ea de caussa nobis ignosci con-

142쪽

veniat. Quum in rem culpam conseremuS,N haec eadem, & ea , quae de necessitat praecepta sunt, erunt servanda. Tran Statio criminis est, per quam nos aliorum peccatis coactos peccasse confitemur: ut Orestes, qui crimen suum in matrem confert, quae patrem ante interemerit . Hac in parte considerandum erit, primum, num Vere crimen in alium transferatur: deinde, num

aequale sit huic , de quo agitur s deinde , an judicium de illo factum sit: tum , an debuerit reus alio crimine crimen illud vel judicare , vel ulcisci: postremo quid futurum

sit, si ceteri idem faciant, & sibi jus armis

dicant f quid si idem accusator nunc secisistis' Atque hi sunt accusatoris loci. Reu Si atrocitatem alieni criminis ponet ante ocu los , seque id coactum fecisse ostendet, neque utile, aut tutum fuisse judicium expectare. Comparatio est, quum de duobus malis minus nos elegiste Ostendimus , ut qui obsessus ab hostibus , quum de salute desperaret, exercitum incolumem eduxit , impedimenta hostibus tradidit. In ea primum accusator quaeret, utrum utiliuS, homnestius , laudabilius fuerit id, quod reus fecerit , an aliud quippiam . Deinde habuerit ne is statuendi potestatem, an ab alio petere debuerit. Deinde fuerit ne aliud

remedium, ne id fieri necesse esset. Tum

143쪽

1o6 DE RATIONE SCRI R. inseretur ab accusatore per conjecturam. suspicio avaritiae, doli, metus, aliarumque rerum, quae augere crimen possunt. Deinfensor, & suspicionem cupiditatis, ac doli omnem tollet, & magnitudinem periculi ponet ante oculos: tum ab judicibus, ab accusatoribus quaeret, quid ipsi fecissent, si eo in discrimine constituti fuissent. Postremo, per comparationem malorum ostendet nihil aliud utilius fieri potuisse. Ac de judicialis quidem caussae generibus, satis pro suscepta institutione dictum puto. Nec

dubito fore, qui supervacuam hanc partem existiment, quum epistola ad amicum, non ad judicem scribatur. Sed primum ita caussae tractandae sunt, ut amicos quoque de illis judicaturos existimemus. Deinde ad superio res nonnunquam, item ad invidos, di inimicos scribimus, apud quos non aliter, quam apud judices objectiones refellere, nostrum factum excusare , accusare alios saepe compellimur. Postremo, nulla de rescribere possumus, in quam non aliquis ex iis, quos diximus, locis incidat. Sed haec hactenus. Nunc ad deliberativum genus

transeamus. ω Φ

144쪽

De Caussis deliberativis.

CAPUT VII.

IN omni autem deliberatione tria potis

simum notare debemus, personas , res, caussas. Personae duae sunt, nostra, & eorum , apud quos agimus: aliter enim civis agere debet, aliter peregrinus: item aliter magistratus, vel princeps , vel dominus ealiter privatus, vel subditus, vel servus. Sunt praeterea dignitatis, loci, aetatis, temporis differentiae: ut aliter sacerdos, aliter popularis : aliter juvenis, aliter senex: aliter in templo, aliter in senatu, vel in soro , aliter in bello, atque apud exercitum, aliter domi, cum pax est, verba faciat . Permagni quoque reseri, apud quos dic mus, vel ad quos scribamus, aliter apud senatum, aliter apud populum, aliter apud principem, aliter apud amicum loquimur.

Quarum quidem personarum habere ratio nem , prudentia, atque usus vitae potius, quam ars ulla docere nos potest. Verun tamen nos quoque ea , quae praecipi hac de re posse videbuntur , suo loco dicemus. Res omnis, quae in consultationem venit,

aut possibilis, auod Graeci τὸν vocant, aut utilis, aut honesti rationem habet. N que

145쪽

io 8 DE RATIONE sCRIB. que vero utile ab honesto separo , quod aliud utile, aliud honestum esse censeam :sed quia cum imperitis, ut plurimum agimus, qui utriusque rei rationem in vita communi separavere, nobis etiam in dicendo , ac scribendo separanda est : ut nuuc χ- Iam honestatem, nunc solam utilitatem propositam habeamus . Quum deliberamuS,

utrum aliquid fieri possit, id ex tempore

aut praesenti, aut futuro consideramus. EX

praesenti , ut quum Ponti sex deliberat , utrum fieri Ostiae portus possit. Ex suturo, ut idem consultat, si Ferdinando Regi hellum inferat, utrum eum possit ex Italia expellere. Quae quidem deliberatio quoniam in conjectura tota posita est , inde linci omnes nobis petendi sunt Illud tamen Videndum , ut quae superius de re facta praecepta sunt, ea nunc ad rem faciendam accommodemus . Illa praeterea consideranda sunt, locus, tempus, moduS, Occasio, faculta S, & cetera , quae aut gerendum ne

socium praecedere , aut gestum subsequi 1 olent, Quae quidem omnia, quoniam in

priori volumine, quum de confirmatione ageremus, satis abundeque tractavimus, inde repetemus. Utilis autem consultatio distribuitur in bonorum , malorumque ra tionem. Bona in vita communi aut corpo

ris, aut fortunae, aut animi appellamus

146쪽

Bona corporis sunt vires, valetudo , forma , celeritas , agilitas, & cetera ejus generis . Fortunae bona sunt, nobilitas, opes, honores , dignitates, potentia. soboles,

familia, & quae his similia sunt. Animi hona sunt, ingenium , memoria, virtutes, disciplinae, mores , & quae sunt ejus generis . Mala horum omnium contraria sunt, ut imbecillitas, aegritudo, tarditas, fortunae obscuritas, pauperta S, abjectio. Animi vitia , ignorantia , morum perversitas. At que in bonis quidem adeptionem , conservationem, incrementumque considerabimus. In malis imminutionem , fugam , evasionem , immunitatem. Honesti consultatio in recti, & laudabilis rationem dividitur , non quod laudabile aliquid este possit, quod rectum non sit: aut rectum , quod non sit laudabile r sed quia rectum

nonnunquam sine laude est, laus sine recto nunquam est. Nonnulli vero sine ulla spe, aut cupiditate gloriae rectum expetunt: alii solam rerum gestarum, tanquam pre cium eX petunt gloriam . Ideo mihi utriusque loco S tractandos seorsum existimavi. Rectum igitur quatuor ex partibus maxime sumitur , prudentia, justitia, fortitudine, modestia . Prudentia, est rerum omnium ad usum vitae pertinentium cum delectu

mentia . Ejus partes sunt, memoria, tu

147쪽

mo DE RATIONE SCRIB.telligentia providentia. Memoria est , per quam ad usum nostrum praeterita recordamur. Intelligentia est, per quam prae sentia recte perspicimus. Providentia est , per quam suturis occurrimus . Prudentiae partibus utemur, si praeteritis rebus praesentes, futurasque comparabimus: si commoda cum incommodis conseremus: si rationibus , atque exemplis, quae sequenda

snt, & fugienda, demonstrabimus : si alicujus scientiae, aut artis rationes ad rem,

de qua agimus, afferemus : si quo pacto e rum apud quos agimus, dignitati, ac saluti consuli in posterum possit, ostendimus. Ju sitia est aequitas, ius suum unicuique pro dignitate tribuens. Ejus partes sunt pie tas , fides, beneficentia, & quae proprie a P pellatur justitia. Pietatis partibus utemur,s in Deum, patriam, parentes, propinquos servanda esse ossicia suadebimus. Fidei partibus utemur, si pacta, conventiones, pro misia omnibus inviolabiliter servanda esse, ostendimus. Beneficentiae partibus utemur,s opes, & copias non ad luxum, sed liberalitatem conserendas: si sociis , amicis , propinquis, bonis viris, indigentibus subveniendum esse dicemus. Justitiae partibus utemur, si naturae, gentium, civium jura, leges , consuetudinein , instituta servari vortere demonstrabimus et si nemiui injuriam

148쪽

LI aER II. DIriam Inserendam: illatam, quantum liceat, propulsandam: Item , si societates, & amicitias colendas: si jus situm amota omnicupiditate , & perturbatione animi , tribuendum: si omnia denique ad communem

utilitatem referenda esse censebimus. Foristitudo est animi in rebus gerendis , tot randisque cum periculorum contemptione eonstantia. Ejus partes sunt, audacia, patientia , perseverantia . His partibus ut mur, si magno animo pericula omnia subeunda esse suadebimus: si mortem, exilium , Vincula, cruciatus , tormenta, Vir forti nequaquam timenda esse demonstrabimus, ut patriae , parentum, & eorum

ipsorum salus, incolumitas , dignitasque servetur: si nihil turpe, nihil humile , aut

indignum, mortis aut doloris. , aut periculi metu faciendum , atque dicendum. esse , ostendemus: si res adversas fortiter, patienterque tolerandas: si summam in dictis, ac facti A constantiam servandam esse, hortabi mur. Modestia est continens in omni re ordine adhibito, moderatio. UuS. partes sunt continentia , modus, ordo , decorum.

His utimur, si cupiditates opum, bonorum, libidinis, gulae , similiumque rerum vituperabimus t si omnibus in rebus terminum,

modumque statuemus: si quid, in singulis rebus deceat, videndum, ac servandum es

149쪽

ost DE RATIONE SCRIB. se suadebimus. Atque his potissimum locis recti ratio tractabitur. Laudabile id dicitur , quod famam, & gloriam apud omnes honestam, atque optabilem ex sese parit: id

sumitur, vel a majoribu S nostris, quum ostendimus, quantam illi ex ea re gloriam consecuti sint: vel a prassentibus , quum ostendimus, quanto in precio ea res apud omnes sit: vel a posteris, quum gloriam, Vel immortalitatem , vel beatitudinem tum a Deo, tum ab hominibus, eX ea re consecuturos illos este promittimus. Causia autem considerantur in deliberatione, tum ex ipsa re, quae venit in consultationem, tum ex fine , quem sequi oporteat. Res autem omnis, aut per se deliberationem facit: ut si quis deliberet, det ne operam Philos

phiae, an non 3 aut propter eXtraneam causiscam: ut si Pontifex deliberet, an inferat Ferdinando Regi bellum, ut ille id, quod Pontifici debet, persolvat. Quibus in causes s locus , tempus, modusque ponitur : ut si quis deliberet, utrum hoc tempore bel Ium inserendum, aut hoc loco incipiendum, aut hoc modo gerendum sit. Quum res ipsa faciet. deliberationem, omnibus eam

modis aut augere, aut eX tenuare oportebit. Quum autem propter extraneam caussam

Veniet in consilium, primum caustam ipsam vel augebimus, vel minuemus. Deinde

150쪽

Lia ERI I. I quantum momenti ad rem illam, de qua

deliberamus, habere debeat, Ostendemus , & rem cum caussa conferemus, ut satis ne idonea causta sit pro magnitudine rei appareati tum rei finem spectabimus, ad eumque nostras argumentationes Omnes dirigemus: finis erit aut utilitas, aut honestas. ed quoniam, ut Quintilianus ait, nihil aliud est deliberatio, quam quaedam comparatio rationum, si quando res utraque in dubium, & comparationem Veniet , qui utilitatem praeponet, his locis utetur . In columitatem, & salutem omnibus rebus praeferendam esse: virtutibus neminem recte uti posse, qui a periculis tutus non sit snon virtutem, sed temeritatem esse ejus , qui, quum sine periculo possit vivere, pericula sponte suscipiat: neque illi Deum . adjutorem esse, qui se ultro periculis ost rat s honestum nihil existimari convenire, quod salutem non pariat. Qui rationem bouestatis praeseret, his locis utetur. Vir tutem nunquam deserendam , dolorem , mortemque turpitudine , atque infamia i Viorem esse: mortem honestatis caussa ut tro esse subeundam. Quo loco eorum exem plis utetur, qui pro patria, & honestate ultro mortem oppetiere: neminem exploratum habere, illo vitato periculo, incolu

SEARCH

MENU NAVIGATION