장음표시 사용
151쪽
ri DE RATIONE SCRIB. honeste vivat , eum satis, abundeque tutum esse: qui turpiter, diu incolumem esse non posse : fortunam quoque virtuti adjumento esse solere e postremo quae laus apud posteros , & immortalitas ex recte factis eonsecutura sit , quae contra ex turpibus ignominia . Potest autem deliberatio duplex , aut triplex esse: ut si quis deliberet, det ne operam juri civili, an medicinae, an philosophiae: quae quum inciderint, finis omnium spectandus erit , videndumqtie
quid sequatur is , qui deliberet Quoniam autem deliberatio duplex ossicium habet, suadendi, & distisadendi, ex quibus locis
suasionem comparabimus , ex contrariis dissuasionem constituemus s contrariorum enim eadem est disciplina . Sed de hoc hactenus . Nunc ad demonstrativum genuStranseamuS.
De ea assis demonsrativiis, Diisque laudandis ἀ C A P U T VIII. DE monstrativum genus consumitur in laudem , & vituperationem . Sed quoniam & potior laudandi pars est, & ex
Jaudis contrariis locis vituperatio constat, de ea potissimum dicemus. Laus igitur auta personis, aut a rebus sumitur. Personaeis iu
152쪽
L 3 n E R I I. II sin Deos, & homines distribuuntur. Deum ipsum laudare ob ejus magnitudinem vox humana non potest: sed singulos ejus actus
laudamus , ut potentiam, sapientiam , providentiam , mansuetudinem , ordinem , Sccetera ejus generi S , quae ex ejus operibus consideramus. Ea praeterea, quae ab homine satis intelligi non possitnt, admiratione,& veneratione prosequimur , ut creatio nem mundi, conjunctionem humanar, d, vinaeque Naturae, trium Personarum in eadem Essentia sic enim loqui necesse distinctionem , Squae sunt ejus generis , qui bus de rebus dicere qui volet, eaS , quas dixi, partes amplificabit, hominesque in
earum admirationem, contemplationem que adducet. Hoc loco mihi error eorum
indicandus est, qui quum divinum aliquid in concione laudaturi sunt, ea de re partim disputant, partim praecipiunt, ac docent, quasi in schola apud discipulos, non in tem plo apud populum verba faciant: quae ratio
tum a loco, tum a tempore, tum a personis
maxime aliena est . In quod quidem Vbtium plerique eorum incidunt , qui alicubi festis diebus concionantur . Quod quidem mihi dicendum putavi , non ut eos reprehenderem , qui in ceteris disciplinis docti sunt, hanc facultatem Omnino non attigerunt: sed ut hi . qui oratores ha-H a be
153쪽
liis DE RATIONE SCRIB. heri volunt, id vitium & plane cognosce rent, & quantam possent evitarent. Sed ut ad institutum redeamus, ita divinae res tr elandae sunt, si publice dicamus, ut Oratio, non lectio, aut disputatio videatur. Epi- sola, quia jus docendi habet, liberior est. Hi vero quos Divos, vel recepto jam V cabulo Sanctos appellamus tum ab humanis , tum a divinis partibus laudandi sunt.
Humanae partes , uatura, fortuna, & an, mo continentur . Naturae, sive corporis partes sunt forma, robur, valetudo, ve
locitas , agilitas , proceritas, dignitas , Aquae his similia sunt. Has illi partes si ha-huerint , aut extenuasse jejuniis, aut in s litudine abscondisse, aut squalore , situque obduxisse, aut ad divinarum rerum usum contulisse dicendi sunt: si non habuerint, non quaesisse, imo etiam contempsisse . FOrtunae partes sunt, genus, educatio, patria, honores , dignitates , inopia-, clientelae, amicitiae , affinitates , liberi, nepotes , &cetera ejas generis: quae si fuerint, ab aliiSpartim relicta partim egentibus eroSata νpartim ad divinum cultum collata esse dicendum erit: si non adfuerint, non esse quae sta, imo etiam omni studio evitata. Animi partes sunt prudentia , justitia , fortitudo, modestia: quarum officia, quia satis, abundeque tu deliberativo genere dein onstr3Vis
154쪽
mus, in praesentia attingere non convenit.
Hae partes ita in his vel universae , vel singulae laudandae sunt, ut rectum illud , perfectamque ossicium , quod πιετ μα Graeci
vocant, semper secutos eOS fuisse, omnes. que actiones suas ad Dei cultum, atque amorem retulisse demonstremus. Illae praeterea virtutes, quas nostri theologicas vocant , fides, spes, charitas, in summa e rum laude reponendae. Divinae partes sunt, quae supra hominem positae, humana ope comparari non possitnt: ut doctrina sine studio , genera linguarum sine earum commercio nationum, curationes aegritudinum
sine arte medicinae, Scalia permulta , quae tum Apostolis, tum aliis sanctis viris a Deo data esse non dubitamus. Neque vero haec in omnibus omnia laudanda sunt, sed alia in aliis, ut quisque visus est in aliquo genere praestitisse: ut in charitate Stephanus, Laurentius in patientia s in eloquentia, &linguarum interpretatione Hieronymus , Augustinus in multarum rerum scientia, Antonius in sanctitate vitae, & ceteri eo odem modo . Multorum mors ipsa insignis, atque admiranda est , quos recepto graeco vocabulo martyre S appellamus. Aliorum vel inventio , vel translatio. madii me gloriosa, proptereaque consecuti sunt homines
eo tempore beneficia. Et de sanctorum qui-
155쪽
318 DE RATIONE BCRIB dem virorum laudatione hactenus: quanta, quidem partem sum paullo latius executus, quoniam dc res ipsa, quippe quae nova sit, usque ad hoc tempus intacta fuerat, & hoc tempore magno Romae in usu est. Nunc ad reliqua pergamus. De laudandis hominibus.
CEteri vero homines aut viventeS , aut defuncti laudantur: viventes item aut Coram, aut absentes. Qui coram laudantur, summa gravitate, summaque modestia laudentur necesse est , ne scurrae magis, &adulatoreS, quam oratores videamur, dandaque opera est , ut indicandae potius, &testificandae aliis virtutis ejus , quam homi nis laudandi gratia suscepta este nostra Gratio videatur: justaque in primi is, atque bo nesta , imo etiam si poterimus, necessaria ejus suscepti ossicii cauda ostendenda est . Oratio vero non nisi ex admiratione qua dam ad ipsum , qui laudatur, dirigenda est curandumque ne id nos munus vel referen dae , vel aucupandat hominis gratiae studio suscepisse videamur . Absentes laudare liberius oratio potest: epistola quanquam non erubescat, tamen ne adulationis su-
156쪽
LIηER ΙΙ. 1 I9spicionem moveat, non potest. Defuncti ita mihi laudandi esse videntur, ut consolari magis eos, apud quos dicimus, quam illos
laudare velle videamur. Quod contra faciunt plerique eorum, qui nostro tempore oratores haberi volunt f ita enim ad laudandum accedunt, ut aperte se laudatores, atque assentatores esse fateantur . Ita vero laudant, non ut orationem habere, sest ut ejus viri recitare ab se scriptam historiam existimentur. Mihi vero funebrium oratio-tionum ea servanda ratio videtur, primum, ut justissimum esse eorum , apud quos dicimus, dolorem, nostrumque cum illis communem esse ostendamus : Deinde, ut eos illorum , qui defuncti sunt, Virtutibns, rebus gestis, gloria, felicitate, & memoria consolemur. Laudantur autem omnes h mines ab his potissimum partibus, quas supra commemoravimus, naturae, sortunae, animi. Ac duo quidem illa superiora ita commemorantur , ut non propterea quod
ea quis habuerit, sed quod his optime fit rit usus laude dignus existimetur; usu Senim illorum non possessio, laudem assert: nam & a malis plerunque, & sine ratione possidentur. Laudantur tamen non in me rito ii, qui quum ignoti, obscurique sint. summas tum opes, tum dignitates sunt virtutibus, & rebus gestis consecuti. Non' Η nul
157쪽
tao DE RATIONE SCRIB. nullis contra vel paupertas, vel caecitas, vel alia corporis , fortunaeque calamitas laudem, & gloriam non mediocrem attulit , illustrioresque eos incommoda reddiderunt , quam ulla reddere commoda potuissent. Animi vero partes ita laudandae sunt, ut oc habuisse eas quis, & summi cum dignitate semper exercuisse commemoretur. Illa vero , de qua vetercs scribunt,
virtutum quatuor in partes distributio, iuexcogitando quidem apud animum semperest, meo judicio, proponenda s in scribe udo, aut dicendo non ismper explicanda. Omnes enim virtutes in omnibus commemorare si velimus , irridere eos potius , quam laudare videamur s in milite enim
religionem , in sacerdote hellicam disciplinam laudare non convenit. Videndum autem est, ut singularum virtutum parteS DO
tas habeamus, ne quid quod in illis laudabile sit, praeterire possimus: A quum unius
virtutis propria sunt, aliis tribuamus , ut siquis opum distributionem, aut incommo dorum tolerantiam prudentiae ascribat, aut consilium in rebus gerendis modestiae , ac temperantiae . Neque vero existimemus eum, qui doctus non sit, prudentem aut sapientem, aut bonum virum appellari non
posse : sed qui ira sit affectus , ut multarum rerum usum habeat, multa ab eo extem
158쪽
vel provisa prudenter, vel acta constanter svel responsa acute, ut de Catone scribit Cicero, eum appellare sapientem non dubitemus. In justitia: partibus quaedam nostra aetate laudantur, quae veteres non com memorabant. Et observantia in Deum, ac
Religionem nostram, & obedientia, in sacerdotibus praesertim, ac religiosis viris, magnam , si adsit, laudem affert s si abiit silmmam vituperationem. Quid pars illa liberalitatis, quae egenis succurrit, nobis
ex divina institutione tradita, quam nos recepto Graeco vocabulo eleemosynam appellamus, quantam nunc homi uibus laudem affert, quae veteribus pene incognita fuerat Clementia erga inimicos , quae nombis item ex divino iustituto servanda est, si adsit, magna laude digna erit: quam praecipue in Stephano laudamus martyre ; si absit iacerdotibus praesertim vitio dari poterit . Patientiam quoque Religio nostra laudabiliorem , atque illustriorem tacit. Castitas
apud antiquos tantum in mulieribus laudabatur: nunc vero etiam in viris ita , ut intactum se ab omni coitu, mundumque se vaste, & ut quidem nunc loquimur. virginem esse, quod de Joanne Apostolo scribitur, summae laudi, ac sanctimoniae tribua-4ur . Quid nobis illae divi uitiis traditae virtutes, fides, spes, charitas, quantam
159쪽
las DE RATIONE SCRIB. cum omnibus , tum vel maxime sacerdotibus, vel laudem, si adiat s vel absint, vituperationem asserunt quantum habent in utraque parte momentum Z Sunt igitur hae quoque diligenter, accurateque tractandae. At quae haec potissimum in laudandis hominibus considera fida sunt . Illud in primis videndum erit, ut proprias unicuique laudes accommodemus: neque omnes eadem
ratione laudemus 3 aliter enim magistratus, aliter privati homines laudandi sunt. Aliae Regem, aut Imperatorem, aut belli Ducem: alue Pontificem, aut Sacerdotem laudes deincent . Quae quidem omnia nisi admodum imprudens, atque imperitu S suerit, discemnere unusquisque facillime poterit. Sed de laudibus personarum hactenus, nunc de rerum laudibus pauca dicam. De rebus laudandis .
REs autem omnis corporea est, aut incorporea . Corporeae res sunt aut a natura institutae, ut elementa : quaeque in illis sunt nata, ut plantae, metalla, gem mat s aut hominum industria sunt comparatae, ut urbes, templa, domus, earumque Ornameuta. Incorporeae sunt, ut arteS, ut pi
160쪽
L I 8 E R I I. Ia 3 pictura , sculptura, aut scientia, ut rhetorice , philosophia: aut virtutes, ut justitia,
fortitudo. Corporeae res Omnes, quae a natura sunt, partim a natura sua, partim ab usu nostro laudantur. A natura quidem sua laudantur , quum earum species, ordo , proprietatesque commemorantur. Ab usu nostro , quum fructus, commoda, emolu
menta , delectationes, quae ex his percipiuntur, commemoramus. Quod quidem pulcherrime facit Cicero in secundo de natura Deorum, quum mundi universi pulchritudinem , Ornatum, usumque describit. Facit multis in locis Plinius, quum. vel provincias, vel plantas, vel gemmas, vel alia opera naturae collaudat . Facit omnium Optime, elegantissimeque Virgilius, quum in Georgicis Italiae laudes ce- scribit. Atque in locis quidem consideratur in primis coelum, clemen S, an asperum sit: salubre, an pestilens : calidum , an fri gidum : pluvium, an serenum s deinde s
lum , foecundum, an sterile: omnium re rum feraX , an aliquarum s vulgarium prae terea , an earum , quae paucis in locis nascunturi utilium quoque, an noxiarum: situs praeterea loci consideretur, montanus, an planus: maritimuS , an mediterraneu S: portu ola S , an importuosus: cui praeterea coeli legioni expositus, tum vero qui montes , quae