F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

161쪽

ia DE RATIONE SCRIB. quae sylvae, quae flumina, qui lacus, qui fontes in eo sint, considerantur. Postremo quae urbes, emporia , oppida in ea regione sint condita, & a quibus habitata. Usus spectatur tum ex his , quae diciae sunt, partibus , tum ex commerciis, tum eX commodis vitae traducendae, imperii propagandi , rerumque gerendarum occasionibus . Voluptas postremo, &delectatio commemoratur aucupandi , venandi , piscandi, tumque non uno modo animum relaXandi. Plantae, metalla, gemmae, & cetera ejus generis, tum a specie ipsa, forma , colore,N nitore laudantur, tum ab usu, qui inde percipitur: ut emendi, vendendique ex auro: ex serro , belli gerendi: ex plantis, v scendi: ex gemmis, cetera exornandi, tum vero ex vi quadam, & proprietate naturae, quae his in rebus multiplex , admirandaque insit: quae nosse qui cupiet, legat eos, qui de earum rerum natura perscripsere , ut ex graecis Aristotelem , Theophrastum : ex nostris Plinium, Albertum Magnum, alioseque permultos. Earum vero rerum , qua hominum industria comparantur , urbes praecipue sunt f hae laudantur tum ab his partibus, quae locis attributae sunt: tum a specie, tum figura, ab artificiosis munitionibus , ut fossis, muris , turribu S, ab

aedificiis tum publicis, tum privatis: ut viis,

162쪽

L I u E R I I. I asviis, templis, aquaeductibus , domibus

eorumque aedificiorum dispositione, atque ordine: tum vero ab antiquitate, conditioribus, alumnis , rebus gestis, imperio, legibus , institutis , exemplis, inventis, artihus , quae ibi aut inventae primum sunt, aut Boruerunt. Cetera porro aedificia vel ab his omnibus, Vel ab aliqua earum parteo laudantur: in quibusdam autem utilitas, ut

in aquaeducta: in quibusdam dignitas, &quasi majestas maxime consideratur, ut intemplis. Ceterae res omnes, quae artificio constant, partim a materia, partim ab artificio , atque artifice, partim a forma, partim ab usu, partim a raritate, & precio, partim a possessoribus , & dominis commendantur. Ac coporeae quidem res ita meo judicio tractandae sunt. Incorporeae autem res , quae in laudationem veniunt, aut artes, aut scientiae , aut virtutes sunt,

ut supra diximus. Hae laudantur , aut ab antiquitate, & inventoribus: aut a subjecto& materia, in qua versantur: aut a dimitate , & spectatoribus: aut ab utilitate, quam humano generi conserunt: cui est nonnunquam adjuncta necessitas: aut a fine, pr pter quem inventae ab hominibus, cultaeque sunt f has autem singulas partes explicare,

quoniam & immensi operis esset, & ad n stram institutionem nou pertinet, in prae

163쪽

116 DE RATIONE SCRIB. sentia non est visum : earum, qui notitiam nullam habebit, neque dicere de his , neque scribere quicquam poterit. Laudantur autem non solum ii habitus, verum etiam

actus,' sive actiones ipsae, & quaedam quasi professiones , institutionesque vivendi ab his ductae, prosectaeque partibus: ut vita rustica, religiosa, solitaria, civilis, & quae sunt generis ejusdem. Atque hujus quidem 'liniversi generis laudandi haec potissimum ratio est. Primum , ut vitam ipsam unive sam quanta maxima possumus diligentia describamus . Deinde , ut ejus singula ,

commoda enumeremus, tum explicemus

ea quibus caret, incommoda : deinde contrarium vitae genus describamus, & utriusque commoda, & incommoda comparemus 3 quo loco per omnes partes vagari, easque singulas cum illa, quam nos laudamus , conferre poterimus, tum exemplo uti licebit eorum, qui id vitae genus secuti sunt, in eoque prae ceteris floruerunt, tum finem ipsius vitae collaudabimus, ad eumque omnes ejus partes referemus. Omnis autem non modo deliberatio, ut Quintilianus assirmat, verum etiam laus compara tione mihi maxime contineri videtur. Illa enim sive res, sive persona maxime comeanendatur , quae ceteris sui generis praestare maxime demonstratur . Vituperatio vero

164쪽

quoniam ex contrariis laudationis Ioeis, ut superius diximus , conficitur, non est mihi latius explicanda, nam qui recte laudandi rationem noverit, vituperandi quoque rationem tenebit , humana praeterea ingenia ad vituperationem , quam ad laudem promptiora sunt. Huc accedit, quod singulis virtutibus bina , aut plura vitia Opposita sunt, quo facilior vituperandi, quam laudandi ratio est . Ac de universo quidem demonstrativo genere diximus satis . Quod quidem copiosius , quam ceteri scriptores, executi sumuS, tum quod aetate nostra vel solum, vel maximum est, in quo latina versetur oratio 2 tum quod nos scribendi, non dicendi rationem tradimus, quae qui dem latissime patet, atque in materia versatur. Postrema illa etiam me ratio m vit , quod hoc genus, quasi facillimum, ¬issimum veteres magis attigerant, quam tractaverant . Nunc quo pacto haec caussarum genera ad scribendi rationem accom modentur , aperiemus.

De Personis.

CAPUT XI. I Gitur qui ad scribendum accedit, duo iis

la in primis consideret necesse est, per sonam, & caussam . Personae opinino dum

sunt s

165쪽

sunt, eius qui scribit, & ejus ad quem scribit. Quoniam autem neque omnes, neque

ad omnes scribere eodem modo debentc aliter enim ad pares, aliter ad superioreS , aliter ad inferiores scribimus in personarum in primis habenda ratio est. Sunt igitur in omni persona quinque potissimum consideranda: natura, fortuna, studium, dignitas, assectio . In natura considerandus est sexus, ut vir , an mulier: aetas, ut puer, an MO- Iescens, natu grandior, an senex : natio, ut Italus, an Gallus: patria, ut Romanus , an Venetus. In sortuna eonsideratur , ut nobilis, an ignobilis: conditio, ut servuS, an liber: ordo , ut eques, an senator: opes νut dives, an pauper: aestimatio , ut claruS, an obscurus: amplitudo, ut potens, an impotens, alicujus auctoritatis, an nullius 2 status vitae, ut pater, an filius, maritus , an caeleb , privatus, an cum potestate . Ita studio consideratur ars Iiberalis, ut med cina , pietura , seu Iptura , mercatura: an

illiberalis, ut sutoria, institoria , fulloni

ca, lignaria, ferraria, ceteraeque ejus gemneris, quae recepto graeco vocabulo Mechanicae appellantur . Consideratur praeterea

disciplina: ut philosophus, an astrologus νorator , an caumdicus : habitus etiam , dc professio quaedam , ut religiosus, an popu

aris , sive ut graece dicam , laicus, religio nis

166쪽

L 3 a E R II. I 29 vis praeterea professio, & Ordo non unus et ut petri, Benedicti, Francisci, Dominici.

Dignitas consideratur, sacra, an profana, ut Pontifex, an Rex : perpetua, an ad tempus , ut princem, an praetor. In affectione consideratur notitia, ut notus, an ignotus: henevolentia , ut amicus , an inimicus et consuetudo, ut hospes, an familiaris: pro pinquitas , ut civis , an peregrinus: com,unckio , ut cognatus, an amnis: ossicia , ut bene , an male de nobis meritus. Atque haec in personis consideranda esse puto . Mutat autem in his scribendi rationem hearum , quas modo nominavimus, partium potissimum comparatio 3 aliter enim sui

paullo ante dicebam ad similes , aliter ad dissimiles scribendum est. Igitur si ad eos

scribere nos continget, qui omni ex partes miles nobis, paresque sunt, quanquam

dissicile admodum id quidem videtur, tammen si quando continget, honorifice de illis loquemur , eorumque dignitatem, Vir tutem , ingenium, judicium nos magni facere Ostendemus s ita tamen loquemur, ut nostrae quoque vel aetatis, vel dignitatis rationem habeamus. Si ad eos scribemus, qui nobis aliqua ex parte superiores sint, qua ex parte videbuntur praestare, ei nos plurimum in scribendo tribuemus: etiamsi nos eos ceteris in rebus aut aequares aut I su

167쪽

13o DE RATIONE sCRIB. superare videamur. Nam si ad natu majores scribemus, eorum aetati plurimum deinferemus praesertim, si & aliqua pars adjuncta sit ex earum genere, quae honestae ab hominibus, & laudabiles existimantur. Si ad eos scribemus, qui nos fortuna, & dignitate multo antecellant, exordio plerunque utemur : & cum in eo, tum in tota epistola henevolentiam summam captabi

mus , nisi sorte illis valde familiares simus.

Dabimus autem operam, ut tota epistolatum verbis, tum sententiis gravis, Ornata que sit, eosque omnibus in rebus nos magnificare ostendemus. Ita tamen cum illis loquemur, ne nos ipsos contemptos, abjectosque reddamus , praesertim si nos vel aetas , vel nobilitas, vel virtus aliqua commendabit . Ah omni vero non solum epistola , verum etiam cogitatione nostra a.

adu latio, atque assentatio in primis abesse debet, libero, ut ego quidem sentio, ho mine indigna: neque ulla vel temporis, Vel

personae, vel necessitatis ratio apud nos valere tantum debet, ut cuiquam de ipso mentiamur . Nam tametsi credulos, & stulfios homineS, nec non gloriae cupidos falsis laudibus decipimus, nos tamen. mentiri

non debemus. Si vero aliquod de se illi judicium , aut ingenium habeant nos stulti-ἔiae , & vanitatis accusant, qui quia nobis

' i a per

168쪽

L 1 n E R II. I3 1 persuasum non sit, aliis persuadere studea

mus. Nominare autem quemquam unum

ita numero multitudinis , qui recta , atque ex antiquo usu scribere volet, etiamsi ad Pontificem, aut Regem scribat, non debebiti vox enim illa si ad alterum reseratur. numerum, non dignitatem 1ignisicat. Nos ita de nobis , ut de pluribus loqui vel dignitatis , vel modestiae , ac verecundiae gratia plane licet, ut si laus, aut dignitas ulla est, eam cum aliis communicare: si magies stratus est, eum cum aliis gerere Videamur. Illa vero epitheta, quibus apud Pontifices, aut alios Principes uti solemus, ut aliquid usui, & temporibus concedamus, tollenda de nostris scriptis esse non arbitror, ne vel omnem penitus loquendi usum tollere, vel eos, ad quos scribimus , qui magna ex par te indocti sunt, contemnere existimemur: quorum alterum imprudentis, alterum sum

perbi posset judicari. Quod si autem eorum res curemus, aut illis. aliquo servitutis, vel officii genere astricti sumus , familiarius cum illis per literas loqui licebit prauer tim, quum res illis suas domesticas perseri

bemus; servabimus tamen earum in omni

scribendi genere dignitatem. Jocari cum illis per epistolas licere non puto, nisi com

pertum habeamus, eorum naturam jocis

169쪽

a3a DE RATIONE SCRIB. que per eos nos, aut illorum gratiam in tu ros , aut facilius ab it Iis, quod volumus , impetraturos. Quod si quando utilitatis ratio exiget, ut faciamus , verecunde admo dum , & graviter faciendum erit, ut & illis gratificemur, & nostram dignitatem rei neamus. Si vero nobis ad incognitos hinmines aliqua de caussa scribendum erit, tametsi quo pacto scripturi sumus, ipsa nos causta nostra facile admonebit: neque enim ad eumdem eodem semper modo scribendum est dabimus tamen operam, ut quam

maximam postlimus a persona nostra hen Volentiam contrahamus, eisque nostrarum literarum caussam aut necessiariam, aut honestam , aut utilem esse, quantum possumus, ostendamus, ad eosque aliquid ejus vel necessitatis, vel emolumenti, vel gloriae pertiuere, demonstremus. Docilem , vero in primis, attentumque reddemus , nostrae tum caustae, tum personae significatione s tota vero epistola gravis, Sc accura

ta sit, ut & ille se etiam in scribendo magni

fieri putet, & nos apud eum opinionem nostri quam maximam comparemus. Quum autem ad inferiores scribemus, magua tum sexus, tum aetatis habenda ratio erit, ut

non quid nos possimus scribere . sed quid

eorum vel sexus, vel aetas po .ut intelligere, putemus. Quid praeterea vel sexui mis

170쪽

sebii, vel juvenili aetati conveniat, magnopere considerandum : eritque id prudentiae nostrae,ad unumquemque pro aetate, pro dignitate, pro doctrina , pro materi scribere. Si ipsi in magistratu , vel dignitate aliqua constituti erimus, ita scribemus, ut neque dignitatis , neque humanitatis obliti videamur: quorum alterum humilis, alterum superbi animi existimari posset. Si autem nos aut reipublicae, aut principis, aut alieno denique nomine scribere Oporte bit s qua in re totus scribarum ordo, qui maximus, & honestissimus est , assidue versatur: dabimus operam , ut ejus , pro quo scribimus, tum naturam, tum dignitatem, quam notissimam nabeamus : ejusque per sonam, quantum possumus, induamus : ad

ejusque naturam , gravitatem, aetatem, di gnintatem , Ossicium, orationem noli ramis omnem accommodemus : reipublicae in

primis gravitatem, & personam induamus, ejusque instituta, mores , consuetudines omnes , in scribendo servemus. Illud , aa quemcunque scribamus , in primis memi nerimus , propterea nos scribere, ut legam mur, atque intelligamur. Quod sit vel longiores , vel obscuriores erimus , quam ejus, ad quem scribimus, sive natura, sive occupatio , sive doctrina postulabit, Deu trum assequemur: ex quo fiet, & ut operam

1 et Omnem

SEARCH

MENU NAVIGATION