장음표시 사용
171쪽
334 DE RATIONE SCRIB. omnem In scribendo amittamus , & ab illis
tum odio , tum contemptui habeamur . Quapropter orationem nostram , quantum licebit, ad eorum , qui lecturi sunt, voluntatem , doctrinam aue accommodabimus Atque haec circa personas conservanda esse censeos nunc ad res ipsas transeamus. De Generibus Epistolarum . .
OMnis autem scribendae epistolae materia a fine deducitur, qui actionum nostrarum omnium dux, & moderator est . Is, ut in superiori volumine diximus, duplex esse potest , docendi, & movendi sabsentes enim aut doceamus , aut moveamus necesse est. Alia enim scribendi causesa, quod ego quidem sciam, esse potest nulla : ideoque epistolarum omnino genera duo secimus: unum, quod ad docendo S, alterum , quod ad movendos absentes, sit inventum. Quoniam autem quum docemus , aut res divinas, mores, virtutes, disciplinasque, aut negotia vitae civilis, actio nesque tractamus : illud potissimum in duo genera partiti sumus, studiosum, seu contemplativum , & activum, sive negocio
sum : ac studiosum quidem in duo genera
172쪽
rursus divisimus: divinum, & morale, quod dilucidandae rei gratia appellare aliter non possumus . Activum quoniam multiplexerat, certa in genera non divisimus, ne Iectorum animos multiplici partitione confunderemus. Movendi vero genus in duo item genera distribuimus, concitativum ,& remissivum s aflectus enim omnes aut concitamus in absentium animis, aut lenimus , remittimusque. Horum gene rum species innumerabiles, atque infinitae sunt: quas quidem persequi velle M infinitum , A supervacuum esset. NOS eas, quae maxime insignes,& necessariae videbuntur,
tantum persequemur: ceteras, quarum neque inventio dissicilis erit, neque tractatio ab his multum abhorrebit , scribentium ingeniis excogitandas, tractandasque relinquemus .
De disino, re morali genere Episularum .
CAPUT XIII. AC duo quidem illa superiora epistola
rum genera, in quae studiosum illud genus partiti sumus, quorum alterum in rerum divinarum descriptione, alterum in morum , ac disciplinarum praeceptis positum esse diximus, quanquam minus ne I 4 ces
173쪽
x36 DE RATIONE SCRIB. cessaria nostrae institutioni fortasse videantur , nam es eorum tractatio aliarum disciplinarum propria est: & scribere de his, qui volet , majorem eruditionem habeat necesse est , quam ut ei in dictanda epistoIaelaborandum sit tamen omittenda penitus esse non censui, vel ob id maxime , ut qui illis disciplinis instituti non essent, quum rei dissicultatem intelligerent, scribere de his quicquam non auderent. Igitur scribe
re per epistolam aliquid sive de divinis rebus, sive de liberalibus disciplinis qui v
let , ante omnia ejus, de qua scribere vOIet , disciplinae, summam habeat cognitionem necesse est: neque ab aliis petat, quod ipse alios docere vult, nam si positionem aliquam vel male intellexerit, vel non suis verbis eXpresserit, vel oblitus aliqua ex parte fuerit, e vestigio & res tota labefactabitur, ac corruet , Ripse suam tum imprudentiam , tum ignorantiam indicabit. Neque vero eam tantum , quam tractabit , quaestionem tenere satis erit, sed universae quoque disciplinae fundamenta, N vocabula teneat necesse est ; nam & probetur unum
quodque per suae disciplinae principia , suas
que in caussas, atque elementa resolvatur,& propriis e)us disciplinae, peculiaribusque Vocabulis explicetur, necesse est: quae qui
174쪽
plinas ipsas confundit . Res Itaque primum, deinde verba ejus d stiplinae recte
teneat, qui tractare Volet , - quod suae professionis non sit: deinde ita tractet, ut alquos scribat, meminerit 3 aliter enim quum ad doctos, aliter quum ad indocios scribi' mus, res universa tractanda est. videndum est etiam , ut ea, quae traduntur, certo ordine, ac ratione tradantur, nam & legent,
bus jucunda sunt, & discentibus faciliora . Praecepta vero quanta maxima tradi possunt facilitate, tradenda, ne laboret intelligendo, qui ea servaturus est. Ne vero sanstidium frequentia ipsa moveat praeceptis, rum, in angustum contrahenda, & quasi
inculcanda non sunt. Exemplis autem saehris utendum s ea enim, quam praecepta magis movent. Neque veteribus tantum, quae incredibilia videntur, sed novis quoque, recentibusque utendum s ea enim flaciliora nobis existimamus, quae ab aliis novstra aetate facta cognoscimus . Habet autem utrumque hoc genus cum in priucipio ea, quae lectores attentos reddere solent,
tum in tota epistola digressiones quasdam , quibus animi recreari, & quasi renovari ad legendum possint praesertim, si longior epis stola futura sit s nam quum ipsa perdissicistis, severaque sit. habeat extrinsecti aliquitanecesse est, quod ad leὀendum antinos alli-
175쪽
138 DE RATIONE SCRI R. ciat, & pene attrahat. In hoc autem unLverso genere levissima, ac facillima sint, quae de moribus disputant f nam & latissime, patent, atque ad omnes pertinent, & liberius tractari possunt , quippe quae verbis constent usitatioribus, campumque habeant ampliorem: in his tamen superior etiam servanda ratio est. Ac de duobus quidem illis generibus satis in praesentia dictum sit: quae quoniam, S ad alias magis disciplinas pertinebant, & praeceptionem communem habebant , conjuncte milii tractanda esse censui . Nunc ad alia singillatim genera descepdemus .
S Equitur id genus, quod in negociis po
situm esse diximus, quod vel activum, vel negociosum appellari licet. Id in duo potissimum tempora distribuitur: praeteritum , dc futurum , nam praesentia ita tractantur, ut partim praeteritiς, partim futuris conjuncta sint. In praeterito quidem tempore negocia omnia ita quidem tractamus, ut aut quemadmodum gesta sunt ,
narremus, aut laudemus. aut vituperemussaut de his gratias agamus, aut gratulemury
176쪽
mus , sive excusemus . In futuro res aut certas, aut incertas scribimus Certas quidem aut imperamus, aut suademus, aut dissuademus, aut commendamus, aut petimus , aut quae his contraria sunt, fac, mus . Incertas Vero aut deliberamus, aut optamus, aut praedicamuS, aut conjectura opinamur: aut id, quod utrisque commune
est, in his consilium damus: quod tametsi ad suasionem, & dissuasionem referri potest, separatim tamen tractandum nobis visum est. Atque hae sunt ut mihi quidem videtur hujus generis praecipuae species. Si quae praeterea sunt, aut his adjungi pose
sunt, aut ab his non sane multum discrg-pant. Nos has potissimum repetentes singillatim tractemus, & quae unicuique prae Cepta conveniunt paucis eXplicemus. De Epistola narrativa .
CAPUT XV. I Gitur quum negocium aliquod per epi
stolam narrandum est, ante Omnia cur id narretur, considerare debemus: ut fine perspecto, ad eum omnis nostra narratio
dirigatur. Nam si ex ea cognitio tan 'um rei,& notitia quaeritur, ita res primum propo
177쪽
it o DE RATIONE SCRIB.nenda est, lectorisque animus in expectationem adducendus, ut si id petierit ad se perscribi, sciat nos sibi diligenter, qccurateque satis facere: si non petierit, nos cupidum rei cognoscendae faciamus, ut intelligat nos etiam absentes ea, quae scire is velle debeat, ultro cogitare, atque afferres deinde ita narranda res est, ut nihil omittamus de iis, quae legenti aut cognitionem, aut delectationem possint afferre. Neque cum ipsa narratione finienda epistola est , ne inanis, & frustra suscepta narratio videatur : sed aut ejus caussa breviter exponenda est, aut ad aliquam vitae partem accommodanda , aut invicem aliquid ab eo ,
ad quem scripsimus, exigendum . Si dei ctationis caussa narratio suscepta sit , &Omnia, quae id sacere possunt, exequenda
sunt, & lectoris animus nunc rerum varietate , nunc jucundis digressionibus detinendus est. Omnia vero lepidius, urba ni usque narranda. Claudenda vero epist Ia vel aliqua jucunda , acutaque sententia svel smilium nunc rerum pollicitatione ,
nunc expectatione. Si nostrae, vel amic rum res domesticae , familiaresque narrentur , simplicem , nudamque narrationem ,
sermonique simillimam esse oportet Nus quam liberior, ac solutior epistola est . Licet exordium vel adhibere, vel omittere:
178쪽
licet plura negocia nullo servato ordino narrare : licet ab uno in aliud, quod longe volumus, digredi, atque ad idem saepius rein verti : licet seria jocis , jocos seriis immisscere. Sermo familiaris, & quotidianus esse debet. Finem epistolae finis negocio
rum affert: neque epilogis , aut transiti nibus, aut Occupationibus, aut ullo genere artificii opus est. Denique summum aDtificium in hoc genere est, ut nullo artimcio utamur: ut extemporalis epistola non excogitata videatur . Quod tametsi tabellarius ultro exigentibus fieri necesse est. tamen etiamsi nulla nos aut temporis, aut hominis necessitas cogeret esset illa in stylo extemporalitas effingenda . Qua de re non defuerunt, qui dicerent epistolam redolere incuriam quamdam, & negligentiam opor tere . Si vero partim gesta, partim gerenda negocia exponemus, ita narrabimus, quae gesta erunt, ut ex iis facile, quae gerenda erunt , intelligantur ita, ut non solum praeterita , & praesentia ex popM mus , sed futura etiam conjecturis quodammodo significemus : tum quid vel ipsi' ab amico petamus , vel illi faciendum arbitremur, paucis aperiamus s quid in quaque re aut boni, aut mali sit breviter declaremus. Postremo, quae in no
stra libertate sunt , liberaliter pollice thur.
179쪽
DE RATIONE SCRIB. mur. Atque bis potissimum rationibus , quum eXponenda erunt negocia, exponemus.
. De laudandi, O vituperaudi geuere.
ΡRoxima est laudandi, & vituperandi
ratio . Ea quoniam ex iisdem partibus sumitur , locis tantum in contrariam par tem commutatis: ut supra fecimus , a nobis conjunctim tractabitur. Igitur quum haec omnis ratio in res, atque personas con feratur , duo in primis consideranda sunt, quum laudamus, utrum Cum, ad quem scribimus, au alium quempiam, & qua de caussa, utrum commendandi, an gratias agendi, an aliquid impetrandi, an homines conciliaudi gratia , plurimum enim resertium persona, tum caussa. Eadem in vit perando sequenda est ratio 3 aliter enim eum ipsum, ad quem scribimus, Vitupera mus, aliter de alio ad eum scribimus. Multae item sunt vixuperandi caussae, ut maledictis respondeamus, ut injurias ulciscamur, ut vitia detestemur : aliaeque permultae, quarum in scribendo delectus habendus est.
Igitur si eum ipsum, ad quem scribimus, laudare cunstituerimus , sive id hominis
180쪽
Lian R I L - T seonciliandi, sive aliquid impetrandi, sive ut
hodie sit, volumen aliquod dedicandi gra- ia faciamus, principium aliunde sum mus : dabimusque operam , ne ille propterea nos scribere credat, ut laudemus. Nihil enim cui mihi quidem videtur absurdius atque oratoris officio alienius, quam quum nos tantum saudandi gratia vel dicero , vel
scribere profitemur. Assentatores enim e vestigio, non laudatores existimamur et
nostraque scripta levissima ab omnibus, vanissima judicantur, quippe quae placendi studio conficta, nihil veri , rectique continent. Hoc vitium effugere qui volet mnes autem velle debemus dabit operam, ut per insinuationem, ejus, ad quem scribit laudes ingrediatur a id autem commodissime faciet, si ab alterius egregie factis , adtdictis incipiat: item si ab aliqua sententia,
quae nos ad virtutis admirationem , inve sigationem testificationemque;eXcitet, ,
principium sumat: item si dicat, se admiratione quadam, S mendore illius coinmotum contemplari ea, non laudare ve te, magisque, ut alii cognoscant, atque imbientur, quam, ut ille res suas legat, ea scrib re , Neque vero placet illud, quod est in erito libro ad Herennium scriptum , ut discamus id nos ex officio facere, quod caussa necessitudinis intercedat. Officium enim