장음표시 사용
181쪽
dictis in utramque partem omnibus fidem, S auctoritatem detrahit. Nam si laudamus, vel amori, Vel meritis id tribuere existimamur: si vituperamus, vel odii, vel injuriae gratia facere id gredimur. Immo in
. Utramque partem Omnis, meo judicio, tollenda suspicio est: dandaque opera, ut ali .rum, non nostra Causta laudare quempiam , aut vituperare videamur. Aristoteles ima demonstrativa caussa , libera maxime pri cipia esse censet ita, ut etiam a rebus a caussa remollisimis exordiri liceat, qu
madmodum Sallustius apud nos fecit in Catilinarii, dc Iugurthini belli principio. Id .ego in dicendo non probo s in scribendo probo praesertim, si recte, & per quosdam
quasi gradus ad caussam descendamus , ut asequi ea , quae dicimus, non trahi, conjim- .ctaque esse inter se, non consulta videametur e Laus enim omnis vel admirationis, vel testificationis vim habeat , neque apel ra propositione proponatur, necesse est: ne cribere ea tantum de caussa videamur, nec venis te in eam mentionem, sed incidi existimemur. Laudandi vero ratio ex su- periori praeceptione petetur, ita tamen, ut non omnia, sed clarissima quaeque, S ad caussam nostram accommodatissima, nobis sciamus esse deligenda. Digressionibus tam' in laude , quam in vituperatione crebris
182쪽
utemur, ut & jucundior laus sit saepe repetita , & aliud agere videatur oratio. Amplificationibus item utemur per eOS , quos in superiore libro docui, locos communes. Hae multum valent etiam ad eas, quas scribimus, sive laudes, sive vituperationes augendas, & ad legentium animos incitanis dos . Conclusionibus brevibus, S ad nostram caussam accommodatis utemur: epilogis raris, ac brevibus, ut scribi epistola, non haberi oratio videatur. Et quoniam , unicuique laudandi finis praepositus esse de-het neque enim ut laudemus, nos tantum ad scribendum adduci convenit dabimus operam summo studio, ut omnes laudes , omnia dicta, epistolam denique universam ad eum quem proposuimus finem accommodemus : eo nostras argumentationes ,
tanquam ad signum aliquod dirigemus . Eadem omnia vituperatione spectanda sunt. Caussa vero ejus rei, quoad fieri poterit , necessaria asserenda, atque in hominum animis fundamenta tum caussae, tumhenevolentiae firmissima jacienda, ne qua de re nobis suspicio exoriri possit, quod ad ea perscribenda vel ira, vel odio, vel invidia , vel malevolentia adducti simus: eoque magis id vitandum est, quod omnis per se odiosa vituperatio est. Vituperandi autem ratio ex laudis praeceptione sumetur, locis, Κ ut
183쪽
3 6 DE RATIONE SCRIB. ut diximus, commutatis, virtutibusque in finitima vitia detortis: quae quidem praemceptio quoniam per se facillima est omnes enim ad vituperandum, quam ad laudandum ingeniosiores sumus: A non in virtutibus, quam in vitiis ostendendis exerceri malumus a prosequenda latius visa non est. Illud in utraque ratione praecipiendum, ut
nihil impossibile, nihil incredibile, nihil
Non verum, aut certe vero quam similliamum , proXimumque dicamus: ne assent
tores, si laudemus: si vituperemus , hostes, aut maledici videamur. Si laudare
extraneam personam apud amicum velimus , tunc licebit ab ossicio nostro principium sumere, & caussis necessitudinis, si quae nobis cum illo intercesserint, commemorare . Sunt autem caussae necessitudinis, amor, beneficium , honor, cognatio , assinitas, vicinitas, patria, hospitalitas: item illa morum, studiorumque similitudo, praesertim bonorum. Quae si aderunt , in principio commemorabimus: si non aderunt, dicemus nos studio virtutis, quo praecipue teneamur, vel nobilitatis, vel miserationis , vel pietatis, vel alia honesta, ac probabili ratione, ad eum laudan dum, sive ornandum, sive juvandum este adductos: petemusque ab amico, ut insi
184쪽
Lia ER II. I 7 plecti velit: ejusque rei fructum illi aliquem vel studii , vel benevolentiae, vel fidei, vel gloriae , vel utilitatis, vel saltem
couscientiae pollicebimur . Quae quidem omnia ad commendatitias epistolas pluriamum valebunt . Si vero rem quampiam laudabimus, ut artem , disciplinam , professionem , virtutem: danda Opera erit, ne modo id studio , quod ea nos maXime res delectet, facere videamur: sed si ea res amicum delectet, nos ejus delectationi inservire ostendemus : si non delectet, dignam nos putasse rem dicemus, qua ejus animus delectetur: paulatimque ejus fructus, atque utilitates commemorabimus. Ingressi vero materiam , ejus tractandae rationem ex iis, quae supra scripsimus, repetemus . Finem ejus convenit esse, ut eam rem vel amemus , vel capessamus , Vel frequentemus, vel certe in precio, atque honore habeamus. Ad eum rationes nostras Omnes, argumentationesque conseremus idque exemplorum in primis tum copia, tu in claritate confirmabimus. Eadem in artis , aut vitii alicujus vituperatione, alaque execratione sequenda ratio erit, ut ejus
rei tractationem non ejus, ad quem scribimus, gratia suscepisse videamur : quod omnium odio, ac detestatione dignam judicemus , eam deinde iis rationibus, qui-Κ a bus
185쪽
148 DE RATIONE SCRIB.hus supra laudandam esse docuimus, det stabimur: ejus damna , detrimenta , i commoda , ignominiam , labem , & perniciem proseremus: quantum deinde homianibus semper nocuerit, quanto in odio semper habita fuerit, plurimis exemplis ostendemus . Atque haec potissimum in laudandi, & vituperandi genere seruauda esse j dicavimus.
LAudi vero tum gratiarum actio, tum gratulatio finitima, & pene conjuncta est; utraque enim magna ex parte laudem continet. Et gratiarum quidem actio, , tametsi non eodem semper modo tractatur, habet tamen semper, tum accepti beneficii aestificationem, amplificationemque, tum aliquam seu verborum , seu animi, se re Tum renumerationem. Beneficium quidem aut a dantis , aut a recipientis persona, aut a re ipsa laudabimus. A dantis persona laudabimus beneficium, si ostendemus il
lum non rogatum, non coactum , non de
186쪽
Si rogatus fuerit, dicere poterimus eum citius spe, atque opinione secisse, aut etiam plus, quam rogatus fuerit, dedisse: ejus praeterea in re praestanda sedulitatem, fidem , studium, laborem, industriam , ope ram , diligentiam, benevolentiam , aut horum aliquid commendabimus. Plus etiam
illum, quam pollicitus fuerit, prKstitisse:
aut plus, quam fuerit opus, oneris, & laboris nostra caussa suscepisse dicemus. Si vero nostris beneficiis provocatus, gratiam retulerit , dicemus eum vel plus , quam acceperit, vel melius , vel majus , vel celerius , quam debuerit, reddidisse. A nostra persona beneficium laudabimus, sinecessitatem nostram, aut calamitatem prO- feremus : si partes, quas ab animo, vel a natura, vel a sortuna habemus, modeste, ac Verecunde commemorabimus: easque dicemus sine illo beneficio nos aut retineis re , aut servare, aut exercere non potuisse.
Item si nos ei vel amnitate, vel cognatio ne , vel patria , vel amicitia, vel ordine , vel studio, vel professione , vel moribus, vel alia hujusmodi re , quae adducere hominem ad beneficium in nos collocandum pO- tuerit , conjunctos esse dicemus. A re ipsa beneficium laudabimus, si magnum, si insigne, si insperatum , si incredibile , si perpetuum, si utile, si honestum, si laudabi-Κ a te,
187쪽
. Ie, si opportunum, si denique jucundum
nobis, Θc gratum tum tempore , tum loco fu ille , ostendemus. Mercedem vero pollicebimur , sive in eadem, sive in majore snunquam in minore, nisi forte aut rerum numerus, aut indignitas, aut labor beneficium augeat. Si facultas referendae gratiae Non ervi, nOS, nostraque illi perpetuo de- here ostendemus , animum praete; ea, & voluntatem nostram erga illum optimam aperiemus . Eum nos animum si ostendere aliter non possumus, dicemus nos ejus beneficiis , & laudibus praedicandis omni loco,
omni tempore, omnibus hominibus ostensuros, eoque pacto beneficia ejus cumulatiora , illustrioraque reddituros . Neque ab re interdum fuerit, hujus gratiae relationem ad Deum bonorum omnium largitorem, remuneratoremque rejicere , ut ipse, qui solus & potest, &solet, meritis illius praemia digna restituat. Atque hoc pro personarum , quibus gratiae agentur, qualitaὲ .faciendum erit. De
188쪽
GRatulatio quoque non est a laudandi ratione disjuncta. Nam & rem, de
qua gratulamur, & personam cutabratulamur, laudemus necesse est : neque haec eadem semper ratione tractanda est. Nam S sola epistolam separatim facit, & cum aliis negociis Cepe conjungitur. Item aliter amico, aliter principi, aliter in re magna, aliter in parva gratulamur. Servare tamen haec plerunque debemus , primum , ut laetitiam nostram , & amplissimis verbis explicemus , & vergm, solidamque esse optimis rationibus doceamus, deinde ut rem, de qua gratulamur , collaudemus e ostendamusque si res magna sit, dignam ea re fui Gse personam: neque aliam , cui tantoperereS ea conveniret, facile inventum iri: neque minus rei, quam personae fuisse prospectum . Si parva res sit, dicemus eum qu dem multo majora , atque ampliora me ruisse , sed hunc ad cetera quemdam quasi gradum , atque aditum esse . Si restitutio vel fortunae, vel dignitatis sit, non tam
amissio deploranda quanquam possit ea culpa, vel in homines, vel in tempora, Vel Κ 4 in I SI
189쪽
rsa DE RATIONE SCRIB. in sortunam, vel in casum aliquem jum conserri quam restitutio laudibus, & laetitia prosequendi, suod ejus virtutis, digni tatis , nobilitatis, salutis habita tandem ratio sit s laetitiam vero nostram, aut a spe confirmabimus, quod de illo speraste tumnos, tum alios multos ante dicamus ; aut ab inta to augebimus, quod rem tantam, tam cito, tam prospere succedere potuisse, tum Oh rerum , temporumque dissicultatem , tum ob perversitatem hominum , nunquam putaverimus . Quo loco ejus
virtutem, diligentiam , industriam , laudabimus s optabimus deinde illi, vel ei rei,
quam adeptus est, conservationem : tum ceterarum, aut similium, aut majorum accessionem. Si magistratus fuerit. , tum ad illius rectam, integramque administrationem cohortabimur, si modo dignitas personae patietur: sin major erit persona, quam ut eam amice cohortari, atque monere possimus, scire nos dicemus, eum se Optime, atque integerrime, & ut in ceteris solet, in eo magistratu gesturum: magnamque ex eo vel fidei, vel industriae, vel diligentiae, vel integritatis laudem reportaturum , dabimulque operam, ut quae facere debet, ea nos facturum este eum dicamus. Si vero is sit, quemadmodum possimus, eum fidei i'. ter, amiceque, quo pacto se gerere oporteat,
190쪽
admonebimus, dicemusque ejus rei, vel gloriam, vel ignominiam non minus ad nos , quam ad illum, pro nostra amicitia pertinere. Haec sui dixi sunt pro rerum,& persciuarum qualitate servanda. Apud amicum enim brevius, & familiarius, imo etiam levius tractanda sunt: dandaque opera , ut nihil fictum , nihil fucatum excogitatumque nihil appareat, sed ut vere nos gratulari, amiceque intelligat. Apud principem omnia gravius, uberius , artificiosusque agenda, ut se magni fieri a nobis, lique cognoscat. Illud tamen in primis observandum, ut vel vera gratulatio no- , vel ab omni certe assentationis suspicione aliena videatur. Sed de his hactenus. De aecusandi genere,
S EqRitur ex iis, quae ad praeteritum tem
pus pertinent , accusandi genus, quod multas in species distribuitur: quas quidem ut complecti facilius, atque explicare pOD simus , tria potissimum considerabimuS , ' caustam , personam, actionem . Caussa in crimen, injuriam , vitiumque dividitur. Quicunque enim a nobis accusandus est,