F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

191쪽

134 DE RATIONE sCRIB.rit , necesse est s aliud enim , quod ego quidem sciam, accusationi subjectum esse

non potest. Persona vero duplex est, rei,& judicis: quae nunc eadem est, nunc dueversa s aut enim eum ipsum, ad quem scribimus, accusamus, & suae cauli e quasi judicem constituimus aut alium apud alium accusamus. Actio quoque species complures habet s aut enim quasi apud judicem accusamus, aut quasi apud amicum expOstulamus, aut de injuria nobis illata conquerimur : quod etiam pro rerum , perso narumque qualitate diversis modis fac, mus . Jam vero subditos per literas Objur gamus , increpamus, monemus: quae qui dem omnia pro caussae, & pei sonae qualitate , non una ratione tractantur. Namque

ut de caussa primum dicamus si leve , &tolerabile crimen erit, quale est intermisisse scribendi ossicium s amicitiae consuetudinem, aut leges non servasse, non respondisse amori, aut literis nostris, & quae similia sunt: primum cum admiratione quadam id crimen explicabimus, deinde per consutaqtionem omnes ei excusationes auferemus:

tum crimen ipsum augebimus . nosque id magnifacere ostendemus : nihil deinde a nobis tale commissum esse demonstrabimus , nostrumque ossicium cum illius ossicio comparabimus. Quum autem illum,

quasi

192쪽

L I B E R II. - IIS quasi convictum nostris argumentis, rationibusque tenebimus , illum quasi condemnantes multabimus jucundissima multa ossicii in posterum duplicandi, consu tudinisque cumulatius resarciendae. Si gravius crimen erit, cujus accusare amicum statuerimus, quale esset perfidiae, doli, insidiarum, cujus rei ad nos injuria pertineat, primum a nostro in eum amore, nostrisque meritis initium capiemus e nostram in eum fidem, studium , benevolentiam, integritatemque commemorabimus : nullamque illi perpetrandi criminis caussam fuisse ostendemus: deinde crimen ab eo commisesum esse docebimus. Et quum diu illud auxerimus, tum qua de caussa commissum, investigabimus: caussisque omnibus confutatis , quae illum quoquo modo compellere possent ad faciendum, aut nullam , aut tur

pissimam, minimeque ejus dignitati convenientem illi caussam fu i ste Ostendemus , tum quali poena dignum sit crimen , inqui remus: atque illum, quasi causi, judicem statuentes , quaeremus ab eo, quid ipse de alio judicaturus fuerit, quo supplicio dignum existimaturus , qua in eum clementia usurus. Quod si servare amicum statuerimus, quam id sit ab amicitiae legibus, ta sanctitate alienum, ostendemus: dicemus ,

tamen nos illi libenter ignoscere, modo

193쪽

116 DE RATIONE SCRIB. velit in posterum abstinere. Atque hoc loco illum liberius monere, & si personae qualitas patietur, etiam objurgare poterimus. Postremo cum amicitiae quadam quasi instauratione epistolam concludemus. Si crimen ad nos non pertinebit, quum diu illud auxerimus, detestatique fuerimus, satis erit

pro nostra amicitia amicum, ut in posterum abstineat, admonere: eique infamiam, pe ricula , poenas, ceteraque quae ad deterrendum hominem valent, amice, severeque proponere. Si vero alterius crimen apud

principem, vel apud aliquem, qui judicandi de illo jus habeat, deferemus, exordium

ab ingenti benevolentiae captatione sumemus 3 eam tum a nostra, tum illius, ad quem scribimus, persona captabimus : id quomodo faciendum sit, ex superiore libro' repetemus . Deinde ad caussam pedetentim accedentes suspicionem odii, maledicem tiae , invidiae, calumniaeque omnem a nobiS removebimus : imo, si poterimus , amicitiam inter o os intercedere dicemus, officiaque ultro, citroque collata commemorabimus . His jactis fundamentis, crimen

narrabimus: tum pro constitutionis genere, causiam nostram argumentis, rationibu G que confirmabimus, confutab usque ea, quae contra aut dicta essent, aut dici potui μ' sent, deinde petemus ab eo, ad quem scri-

194쪽

LIEER II. IIIbemus, ut hac de re judicium faciat: neque

inultum, aut impunitum tantum scelus patiatur : tum quid futurum sit, si hoc impune facere liceret, ostendemus, remque per omnes locos amplificabimus. Conclusionibus ad finem, quem nos proposuerimus, accommodatis utemur. Nam si ea dere judicium futurum sit, epilogo utemur: caussaque confirmata , eXaggeratoque crimine , quid de ea judicii fieri oporteat

ostendemus: idque ut fiat, rogabimus . Si de ea judicium futurum non sit, crimen is ipsum atrocibus verbis detestabimur: Rcum tempore, querela, & hominum perversitate , aut aliqua utili ad bene, beateque vivendum sententia concludemus epiastolam . Atque haec quidem caussa quo pacto tractari debeat, quoniam satis, abundoque superius a nobis dictum est, quae hic

conveniunt, inde repetantur. De injuriarum, vitiorumque accusatiose.

CAPUT XX. SI apud amicum de injuria expostu Iabiis

mus , initium capiemus a nostrae amicitiae antiquitate, stabilitate, magnitudine, conjunctione: item a nostris in eum ossiciis, studiis, a nostra optima, constantique vom

195쪽

138 DE RATIONE SCRIB.luntate, aut si hic nos vel aetate, vel digui , late anteibit, a nostra in eum observantia , perpetuaque voluntate ordiemur e quamque sit vel indecorum, vel turpe, amicum immerito offendere, ostendemus; deinde injuriam acceptam indigne, atrociterque explicabimus: atque ab eo ipso prosectam esse docebimus. Duplex inde agendi ratio est. Nam si amicum gravius accusare statuerimus , ostendemuS illum tantum gratia ostendendi secisse, quod fecerit, sive ut nobis aperte noceret: quod inimici, non amici animi est: sive ut ipse ex ea re com modum aliquod consequeretur. Quarum rerum utramque ab amicitiae legibus , atque ossiciis alienissimam esse demonstrabimus: atque ad alterutram, sive utramque

rem comprobandam vim argumentorum

Omnem conseremn s. uod si is in ossicio Velit permanere , quo pacto nobis satisfacere possit, interrogabimus , idque nos maxime expectare dicemus. Sin aliqua e X parte amicum accusare statuerimus, caus1am illius injuriae , caussis multis allatis , confutatisque, ignorare nos omnino dice muS : neque tamen existimare nos, illum nostri ostendendi gratia , ut id faceret, ad ductum esse, quod esset, & ab ejus naturas consuetudine, humanitate , 8c a nostra amicitia, observantia, meritis penitus alie

num .

196쪽

num. Expectare autem nos magnopero dicemus, ut quoquo modo, &suae dignit ii , & nostrae amicitiae satisfaciat. Quod si is nos aetate , ac dignitate antecedet , quam indignum sit juniorem a seniori, a potente impotentem, ab opulento inopem, a majore denique minorem offendi, decipi,

vexarique per locum communem ostende mus : tum nostram aetatem, impotentiam, inopiam , imbecillitatem cum illius aetate, potentia, opibus , ia robore comparabimus : deinde nostram erga omnes innocentiam , mansuetudinem, clementiam, benignitatemque ostendemus: quamque indigne nobis, & praeter spem , atque opini nem accidat, conqueremur. Hic quum I cis communibus ad commovendam misericordiam usi fuerimus, rogabimus hominem , ut si prodesse aut non vult, aut non potest, nocere certe non velit. Si vitio' sum aliquem reprehendere , aut accusare astatuerimus, quoniam id sere a superiori in inferiorem proficisci solet, vel monendo a vel objurgando faciendum erit. Ab hoc tamen posteriori semper abstinendum , quum superiori uti licet: quum res Sravior est, quam ut superius illud satis este possit, ad posterius confugiendum est. Quum monere aliquem statuerimus, primum ostendere 9portebit, nos eam rem, de qua agitur ,

197쪽

16o DE RATIONE SCRIB. probe scire, ne ille securius se excuset, quod a nobis ignorari putet: delude ejus rei admonitionem ad nos potissimum peretinere vel aetatis, vel amicitiae, vel sanguinis, vel aliqua justa ejus generis ratione , tum rem ipsam, uti gesta est , atrociu Setiam, atque indignius, quam gesta est, exponemus . Deinde interrogabimus eum, num ita res se habeat: dum ipse ejus rei auctor fuerit: num recte fecerit: num, quum id faceret, consilium , prudentiam, aut j dicium adhibuerit: num suae, vel aetatis,

vel nobilitatis , vel dignitatis, vel salutis

rationem ullam habuerit . Quum autem videbitur his verbis esse commotus, tunc

admonitio sequi debebit: ea severa, gravita recta, fidelis, & paterni, aut fraterni affectus plena sit necesse est, quae poenitentiam, aut pudorem facti asserat, desperationem

Nequaquam: neque minus incitet ad latu- Torum cupiditatem , ac spem , quam ad dolorem , & poenitentiam praeteritorum. Admonebimus autem tum a persona, tum a caussa: a persona, quum ostendemus eum fecisse rem indignam suis majoribus, sua Cognatione, patria , aut si nihil horum haheat , sua aetate, nostra consuetudine, pro fessione, amicitia eorum, quibus cum V, at . A caussa admonebimus, quum ipsius

rei per se indignitatem, foeditatem, abje

198쪽

LIBER II. . I 6 cctionem , vitiaque ostendemus: quantumque absit a virtute, & recte facti ratione, atque honestate , docebimus et tum quid eum secisse oportuerit, & quanto id fa cilius, honestius , ac laudabilius futurum , ostenis demus: eumque in posterum ab eo vitio deis terrebimus , atque ad virtutem, & bene vivendi rationem cohortabimur. Si objurgabimus aliquem ab iisdem fere locis personam commovebimus, remque eXaggerabimus , sed atrocius , atque iratius agemus: anteactam illi vitam cum exprobratione commemorabimus, qualis sit de eo spes in posterum, per irrisionem ostendemus : poenas ei multiplices impendentes propon mus : eumque tum ignominia, tum suppliciis deterrebimus: quantaque eum incommoda , quanta pericula, quanta a Deo, atque hominibus supplicia maneant, aperiemus . Postremo eum tum a rebus, tum ab

hominibus, quibus maxime fretus vivat, tum etiam a nobis ipsis destitutum iri ostendemus , spemque illi omnem rerum, atque hominum, quantum fieri poterit, adimemus . Sed haec materia rarius cadit in epistolam , nisi a patre in liberos proficiscatur, tamen quod erat cognitu non inutilis, relinquenda non est visa. Nunc ad delandendi genus transeamus.

199쪽

16a DE RATIONE SCRIB. De excusandi, seve defendendi genere.

CAPUT XXI.

DEsendendi, atque excusandi eadem ,

quae accusandi, ratio est. Partes easdem habet, caussam, personam, actionem rquae quoniam inter se ita conjunctae sunt , ut separari nequeant, conjunctim quoque a nobis tractabuntur. Omnis igitur caussa, aut excusatur, ut non facta : aut tanquam facta defenditur. Si culpa omnino carebimus, remque eXcusare, ut non factam , apud amicum voluerimus, ab admiratione ejus , qui ita de nobis credat, aut scribat, incipiemus: nostram in eum benevolentiam, observantiam, fidem commemorabimus : anteactam ei vitam in memoriam redigemus: nunquid simile, aut de majori-hus nostris, aut de nobis ipsis unquam a dierit interrogabimus: rem deinde a conjecturae partibus , quas supra docuimus , ab

illisque praesertim , quas ipse ad probandum attulit, infirmabimus: omnique ex parte incredibilem, inutilem, incommodam , in dignam , dissicilem nobis s & si poterimus, etiam impossibilem reddemus et quaeque is

firmissima contra nos argumenta collosam

verit , ea potissimum aut dissolvemus, aut

200쪽

Infirmabimus, aut eludemus et deinde , si poterimus, quis auctor ejus rei fuerit, vel aperte ostendemuS, vel conjecturis significabimus. Id si non poterimus, alios in suspicionem adducemus. Rogabimus postre mo, ut omnem de nobis suspicionem abjiciat: nostramque amicitiam in posterum,

optima spe , multisque pollicitationibus

confirmabimus: rogabimusque eum, ut animmi, atque amoris nostri quodvis periculum faciat. Si rem non factam apud superiorem excusabimus, in principio, quantum pote rimus , nos in ejus benevolentiam insinuabimus , vererique nos dicemus ei quoquo modo adversari: sed fretos ejus num anit te, prudentia, benevolentia , aequitate , sperare plus apud illum, vel nostram innocentiam , vel ipsam per se veritatem, quam invidorum criminationem , aut perfidiam, tum fidei, tum auctoritatis habituram, cui nostra in primis vita, consuetudo, & in

eum observantia nota sit, quarum rerum utilis commemoratio erit: culpam omnem in delatores, invidos, calumniatores, ma ledicos transseremus: ab eisque hanc in nos fabulam, vel ex sua natura, vel ex Odio nostri, vel ex aliquo commodo, quod se consecuturos sperent, vel ejus ipsius fallendi gratia confictam esse dicemus: illis eum

uullo modo credere oportere. Tum no-L a stram

SEARCH

MENU NAVIGATION