장음표시 사용
201쪽
164 DE RATIONE SCRI R. stram innocentiam probabimus, &ea, quae in superiore excusatione praecepta sunt , omnia sed summissius, & circumspectius exequemur: quaeque superius de amicitia diximus ea , In observantiam, fidem , &venerationem commutabimus: eademque clausula epistolam concludemus . Si fac ares apud amicum defendenda erit, aut per se recte facta ostendetur, aut accersita extranea caussa comprobabitur . Si pro recte facta defendemus, aut jura, aut leges, aut instituta, aut consuetudines, aut rationes, quibus id fieri liceat, afferemus: ostendemusque nihil a nobis contra ossicium , con tra amicitiam, contra aequitatem , aut con tra ejus vel salutem , vel dignitatem esse
factum: quid autem factum sit, post breve
exordium cum rei extenuatione narrabimus . Exordium autem tum admirationem
ejus, qui recte factum vel ignoret, vel aecuset . tum propositionem eaustae justam, atque honestam continebit. Probata autem his,quas modo dixi rationibus, caussa, nihil de nostra amicitia propter id minui debere ostendemus: quantique nos eum semper se cerimus , atque in posterum facturi simus , demonstrabimus s rogabimusque eum , ut amicitiam, henevolentiam , fidem, diligentiamque nostram omnibus suis in rebus
experiatur. Si defensio per se infirma erit,
202쪽
atque adjuncta extraneae caussae videbitur indigere, primum non id factum, quod ille opinetur, dicemus , atque esse eum vel ab aliis, vel ab ipsa rei specie deceptum ostendemus : deinde quid nos fecerimus, quid
factum esse dicatur, alterum eX tenuando , alterum augendo, eXaggerandoque narrabimus: factaque utriusque comparatione,
quid hoc ab illo differat, ostendemus . Si facti species mutari non poterit, mutabitur magnitudo, modus , tempus, locus, aut aliquid ex his, quae negocium possimi extenuare. Sin horum quoque nihil mutari poterit , finis saltem mutabitur: ostendemusque nos id non ejus offendendi gratia si scepissis, neque sui de unquam suscepturos , si qua ex parte illum ostendi posse suspicati
essemus, tum de nostra innocentia, natura, consuetudine, professione, de nostra item amicitia pluribus tum rationibu S , tum eXemplis azemus : nullamque e us ossendendi caussam fuisse dicemus. Hoc loco assumptivae juridicialis partibus utemur :culpamque ut supra docuimus, vel in hominem, vel in rem quampiam tranSsere mus. Postremo rogabimus, ut nobis igno scat: omniaque in posterum , quae de amico sperare fas est , de nostra fide, dilige tia , benevolentiaque pollicebimur. Si crimen , de quo aliquod judicium futurum sit, L 3 apud
203쪽
i66 DE RATIONE SCRIB. apud superiores defendemus, utemur ea dem, quam modo docuimus, tum distribuendi, tum defendendi ratione : sed mmnia & circumspectius propter personae dignitatem, & vehementius propter rei periculum tractanda su ni . Primum quidem ea dicenda, quae benevolentiam omni ex parte contrahant: deinde, quae caussam nostram omnibus modis probent: postremo, quae ad veniam , & misericordiam impetrandam sint accommodata et quae quo nam modo facienda sint, quoniam superius satis, abundeque dictum est, hoc loco non
Commemoro. Si vero nostrae caussae maXime dissidimus , ad deprecationem fugiendum est : ejusque ad quem scribemuS, aequitas , mansuetudo, clementiaque laudanda. Peccatum si extenuari non possit, plane confitendum, atque omnis nostra spes in ejus clementia , misericordiaque reponenda , quam saepe, & quam multis vel alii, vel ipse, simili, aut majori de caussa ignoverit , exponendum : quantamque ei apud Deum , qui etiam hostibus ignosci voluit, vel apud homines ea clementia sit laudem allatura. Proderit etiam per locum communem de humanae naturae imbecillitate,& fragilitate disserere. Misericordia postremo, per eos, quos supra docui, com munes locos , quoad fieri poterit, est com-
204쪽
L I B E R II. I 67 movenda: omnisque fides, integritas, pr bitas , virtusque in posterum promittenda. Atque in excusandi quidem, & defendendi genere haec scribenti servanda sunt.
CAPUT XXII. ET praeteriti quidem temporis in hune
modum ratio se habet. Futurum tum in rebus certis, tum incertis versari diximus . Certas res voco, quas aut faciendas, aut non faciendas eme, certa quadam animi sententia judicamus: ut ea, quae vel principium aliquod habent, vel cursu aliquo naturae, aut consuetudiniS, certo quoque temporis spacio redeunt, & quasi reseruntur, ut si apparatum belli viderimus, bellum
futurum esse tanquam certam rem dicimus. Item quum hyemem, atque aestatem eX ipso naturae cursu , recurrere singulis annis videamus, de his quasi de certis rebus loquimur . Item quum annuos Romae creari magistratus longa jam consuetudine com pertum habeamus , futura comitia, tanquam rem certam expectamus: magistra tusque ante tempus, quasi certos, statosquo petimus. Incertas vero res appello, quae
205쪽
168 DE RATIONE SCRIB.rantur, certum habent, sed in spe, aut opinione , aut conjectura , aut rerum , Voluntatumque mutatione universae sunt positae. Et quoniam in utramque partem sine ullo discrimine possunt evenire , judicia nobis libera non relinquunt, hujus. generis exempla sunt s utrum ego anno proximo Romae sim commoraturus : utrum Venetias, an aliam Italiae civitatem petiturus :Utrum hoc anno Pontifex moriturus sit, &quae sunt generis ejusdem, quae possunt in utramque partem evenire, ut diximus: nos igitur a certis rebus incipientes, species singulas, quantum noceile videbitur, per
De imperaudi, ct prohibendi geNero. CAPUT XXIII. IN his prima est imperandi ratio, quae
superiorum, aut magistratuum, aut p testatem aliquam gerentium est. Sed quum illi per alios, ut plurimum scribant, utrisque praecepta tradenda sunt. Omnibus igitur , qui per litteras aliquid imperaturi, aut mandaturi sunt, sive suo, sive alieno no mine id agant, tria potissimum consideranda sunt: quibus imperetur, quid imperent, quomodo imperent . Nam etsi omnibus be-
206쪽
nigne, mansueteque imperandum est , omnes enim humanitati, quam superbiae li-hentius obtemperant) ingenuis tamen , Scgenerosis animis mansuetius, & consideratius imperandum est 3 sponte enim, quae agenda sunt, agunt. Retinenda tamen est semper majestas imperantis, ne cui praeest, subesse, aut quem cogere potest, rogar videatur. In hoc genere aut nullo , aut quam brevissimo exordio utendum est. Id si res postulabit, ad ea, quae facienda sunt, lectorum animos praeparabit, rationemque, qua ipse ad imperandum ductus sit, aut utilitatem exponet: nonnunquam rei magni tudinem , dissicultatem, necessitatem, honestatem, laudem, praemiumque proponet. Id si opus non erit, a narratione incipiet ejus rei, de qua imperaturus est i rem autem , quam imperabit, primum possibilem ostendat necesse est: deinde etiam facilem, aut certe non dissicilem : honestam praeterea , & utilem , non ei, qui imperat solum,
sed ei quoque, qui imperium sustinet, & si
poterit, etiam necessariain. MOdum quo que rei gerendae, facultatemque praebeat. Postremo, quid ex ea re emolumenti, vel Iaudis sit uterque consecuturus, ostendat.
Mandandi eadem pene, quae imperandi ratio est, nisi quod qui mandat, rogare potest : qui imperat , si modo imperat, uou p
207쪽
i o DE RAΤIONE SCRIB. test. Precum tamen loco adhortationes, atque incitationes succedunt: quae imperanti nunquam inutiles, saepe etiam necessariae sunt. Praeterea qui mandat, familiarius , ac lenius: qui imperat gravius, ac severius agat. Prohibendi quoque ratio non sane ab imperando multum diicrepat. Quibus enim rationibus imperamus, iisdem quoque prohibeamus necesse est . Sed prohibemus asperius , dc praemii loco poenam, ignominiamque proponimus. Plus tamen in omni re humanitas, & aequitas, quam jus ullum, aut severitas valet. Sed de hoc toto genere hactenus.
Desuadendi, s dissuadendi genere.
CAPUT XXIV. S Equitur suadendi, Sc dissuadendi, sive
hortandi, & dehortandi genere, quod in scribendo latissime patet, atque ad res plurimas est accommodatum . Nulla enim fere epistola est , quae non aliquam suasio nem , & dissuasionem habeat. Ea cujusmo di esse debere, aut a quibus locis petenda esset, satis est a nobis in deliberativo genere demonstratum. Quum igitur aliquid nobis per epistolas suadendum, aut diisuadendum erit, exordium a nostra , in quem scribi-
208쪽
mus, perpetua voluntate, & benevolentia capiemus: ostendemusque, quam in ceteris
rebus nostrum studium perspectum , probatumque fuerit, & quam nos cupidi simus, ut ei fiat aliqua vel virtutis , vel gloriae, vel fortunae, vel dignitatis accessio: nosque ad id summo studio dare operam , atque invigilare dicemus 3 deinde rem , de qua agendum erit, honorifice proponemus , eamque omni ex parte , ut intelligemus opus esse, laudabimus: aut si dissuadendum erit, vituperabimus. Tum ejus , si suadebimus, utilitatem , honestatem, gloriamque : si dissuadebimus, detrimenta, turpitudinem , atque ignominiam , &quae sunt
superioribus rebus contraria , proferemus , deinde exemplis in utramque partem utemur multis: tum superiora omnia ad eum,
ad quem scribimus , accommodabimus , ostendemusque illum prae ceteris ea, quae
diximus , consecuturum : hominemqu is
multis verbis ad eam rem cohortando , incitandoque inflammabimus, vel ab ea deterrendo , ac dehortando avertemus . P stremo , si opus esse videbimus, preces etiam vostras in utramque partem interpo nemus : dc quam grata nobis ea res futura sit, omni ex parte declarabimus. Haec erit
meo judicio, suadendi, & dissit adendi ratio in scribendo plerunque servanda. M
209쪽
i a DE RATIONE SCRIB. tabit ex hac fortasse aliquid ratio, aut pedisonarum, apud quas non semper Codemo modo loqui licet et aut rerum , quae non semper eo ordine, modove tractandae sunt. Sed haec omnia , quia certis legibus includi non possunt, scriptoris prudentiam modorabitur : nos ad cetera genera transeamuS . De commendaudi genere.
PROrima est huic commendandi ratio,
quae quidem, & epistolarum propria est ea enim in alio scribendi genere non utimur & ab omnibus, qui quoquo modo scri-hunt frequentissime usurpatur 3 nemo enim fere est, qui vel se, vel alium aliquando
non commendet. Itaque tam varia , quam frequens est, pro personarum enim, re Iumque qualitate aliter, atque aliter ab omnibus tractatur. Personae in hoc genere duae potissimum considerantur: ejus, qui commendatur : R ejus, cui commendatur. Aliter enim nos ipsos, aut liberos nostros, aliter familiares , atque amicos, aliter homspites, S incognitos commendamus. Ma gna praterea doctrinae, virtutis, dis nitatis, professionis, nobilitatis , fortunae, cetera Iumque rerum in commendatione habenda
210쪽
ratio est: ut non eodem modo doctum , dc indoctum, sacrum, & prophanum , magistratum, aut dignitatem aliquam gerentem, ac privatum : item divitem, atque inopem,
liberum, ac servum, nobilem, atque ignobilem commendemus. Danda enim opera est, ut de unoquoque convenienter, atque accommodate loquamur. Eorum quoque, quibus commendamus, delectus habendus est, ut non eodem modo principi , atque amico: item magistratui , ac privato rem quampiam, aut hominem commendemus scum amico enim , 8c privato homine agere utcunque possiimus: Principi vero , & magistratui , neque omnes, aut Omnia com mendare , neque sine summa aequitate, aut necessitate fas est. Cum amico praeterea li-
herius loqui licet: cum principe , & magis stratu , etiamsi nobis ille amicissimus sit, non licet. Habenda est enim ratio ejus , quam obtinet, dignitatis, omniaque apud
eum graViter, severeque agenda. Rerum quoque non mediocris habenda ratio est . Et primum quidem, nonnisi justa , aut ho-Nesta, aut necessaria commendatio suscipienda est; deinde videndum, ut res sit ejus, cui commendatur , dignitati, facultati, naturieque accommodata 3 quae quidem, ut cognoscere plane possimus , ante Omnia ejus, quem commendare volumus, tum