장음표시 사용
211쪽
i 4 DE RATIONE SCRIB. rei, tum personae habenda cognitio est , ne aut injustam caussam pro justa, aut pro bono viro pessimum commendemus. Commendatio autem omnis in duas potissimum partes consumitur, in laudem, &suasionem. Nam Sc dignam nostra commendatione , eam, de qua scribimus vel caussam, vel personam ostendamus : & ei, ad quem scribimus, quod volumus suadeamus necesse est. Et quanquam tam varia est, ut diximus, commendandi ratio, ut praecipi in ea proprii, aut certi nihil posse videatur: haec tamen in omni sere commendatione servanda esse video: primum, ut caussas, quae nos ad commendandum duxerint, ostendamus : deinde rem ipsam breviter explic mus : tum ei possibilem, facilem, comm dam , utilem, honestam , laudabilemque reddamus s deinde rationes afferamus, quibus ille ad id faciendum adduci debeat stum cohortationes, & preces adjungamus,& si necesse videbitur, misericordiam com moveamus . Postremo aliquod ei praemium proponamus : denique aliis precibus epistolam concludamus. Quae omnia , quo pacto facienda sint, quanquam ex superi ribus praeceptis magna ex parte colligi potest: tamen quoniam haec adolescentibus scribimus, ut cognitu faciliora sint, paullo altius oplicabo. Caussam commenda
212쪽
tionis vel a nostra, vel ab ejus, quem commendamus , vel ab ejus, ad quem scribimus, persona sumamus necesse est. A nostra , quum nos ejus, quem commendamus, necessitudine, familiaritate , cognatione , ossiciis adductos esse dicemus. Ab ejus, quem commendamus , persona caussas sumimus , quum ejus probitatem, Virtutem , doctrinam , nobilitatem , inopiam , calamitatem , aut necessitatem aliquam , vel a natura, vel a fortuna profectam commemoramus: a natura, ut corporis totius, vel membri alicujus imbecillitatem, item aetatis , aut sexus infirmitatem, aut reruns somnium ignorantiam : a fortuna, ut mem brorum , aut liberorum , aut rei familiaris, aut libertatis , aut ceterarum rerum nobis charissimarum amissionem . Ab ejus, ad quem scribimus, persona causiam sumimus, quum ejuS naturam, humanitatem , virtu tem , benevolentiam, & studium in omnes honos : item quum bene merendi de omni-hus consuetudinem, cupiditatemque: quum vel nostram amicitiam, vel ejus dignitatem , Opes , copias, auctoritatem, magi stratumque commemorabimus. Atque in has sere caussas exordium consumituri danda tamen opera est, ut pluris eum, ad quem scribimus, quam eum , quem com mendamus, facere videamur, ne ille aut
213쪽
1 6 DE RATIONE SCRIB. obtundi a nobis, aut defatigari, aut parvi pendi , aut impediri putet, quo minus ossicium , & magistratus recte , atque ex sententia administret: plusque nos illi tribuere , quam aut ei, quem Commendamus,
aut nobis ipsis, majorique nobis curae dignitatem suam esse, quam amici necessitatem ostendamus. Atque haec potissimum in exordio facienda sunt copiosius, aut brevius, item aceu ratius, aut remissius, pro rerum, personarumque qualitate. Narrandi , suadendique rationem ex superioribus
repetemus. Rationes, quibus ille ad rem, quam volumus faciendam, adduci debeat, ab iisdem locis sumamus, a quibus caussas commendationis sumendas esse demonstravimus. Sed videndum erit, ne easdem se
pius, aut eodem modo repetamus f in exordio enim ad nos, hic ad illum omnia res renda sunt, ut ostendamus eum vel nostra, vel ejus, quem commendamus, vel sutas ipsius caussa moveri oportere. Preces, atque adhortationes ex communibus amplificationis locis, item misericordiae commovendae rationem exsuperioris voluminis praeceptione repetemus . Praemii proponendi ratio ab iisdem omnibus, quas modo dixi, personis petenda est: a nostra quidem, si nos ejus beneficii gratos, memoresque futuros esse promiserimus: si benevolentiae,
214쪽
observantis, & obligationis , aut etiam servitutis incrementum pollicebimur: si iii
suis, atque amicorum rebus omnem Op
ram , studium, industriam , diligentiamque adhibituros nos esse dixerimus: denseque si certum aliquod praemii genus offeremus , quod nostra, ejusque persona dignum videatur. Ab ejus, quem commendabimus, persona praemium offeremus, si eadem serede eo, quae de nobis promittemus. Item si ostendemus eum ob suas virtutes dignum ejus , cui commendabitur, notitia, benevolentia , familiaritate, beneficiis, gratia, consuetudine, domo, conjunctione, & c teris rebus, quae hominem homini concisliare possunt. Ab ejus, ad quem scribimus, persona praemium offeremus, si ei gloriam,
famam , existimationem , auctoritatem simmortalitatem, beatitudinem, aut si cetera omnia desint, conscientiam recte factorum, qui bono viro fructus est maximus, proponemus , haec vero non omnibus Omnia , sed ut cuique maxime conveniunt, ita maxime proponenda sunt, ac de commen
dandi quidem genere haec in praesentia dicta sufficiant . Cetera ingeniorum varietas s& prudentia excogitabit.
215쪽
De petendi, concedendi , er negandi genere.
Commendationi finitima, & pene con
juncta petitio est . Altera enim alterius auxilio maxime eget. Nam & commendatione petimus, & in petitione tapecommendamus : sed quoniam utraque locos hahet peculiares, ac suos, tractanda mihi separatim est viis . Igitur ad quemcumque scripta sit petitio, exordium aliquod
habeat necesse est: Ιd caussae maxime coniunctum, reique, quam petimus, accommo datum esse debςbit. In eo personam , ad quam scribimus, nobis conciliare omnibus modis studebimus Id a nostra persona fasciemus , si nostram benevolentiam , Obser vantiam , servitutem , officia pro persona ruin qualitate commemorabimus. Ab ejus, ad quem scribimus persona, si ejus in nos,& in omnes honos benevolentiam , volun talem , merita, atque officia proferemus: si hominem ab illis maxime virtutibus, rebusque laudabimus , quarum nos maxime indigebimus: ut si dignitates impetrare cupiamus , potentiam ejus laudabimus : si opes, liberalitatem : si patrocinium , pieta tem , auctoritatem commemorabimus: eo
216쪽
demque tempore duo assequemur 3 nam& benevolum nobis ipsum reddemus, &rei, quam petimus , praestandae facultatem illi esse ostendemus . A re ipsa benevolen tiam captabimus , si honestam , si laudabialem , si dignam , in qua ipse laboret, oste demus : praeterea, si ejus studio illum teneri dicemus. Exordium narratio statim subsequetur ejus rei, in qua fundenda petitio est. Narrabimus autem ita , ut rem hone stam, possibilem , facilem, opportunam s& quantum possiimus necessariam reddamus . Huic petitionem subjungemus: quoad fieri poterit, brevis, atque attenuata sit necesse est, ne multa, & dissicilia petere videamur. Danda itaque opera est, ut in uno potius verbo plura, quam in pluribus unum petamus, tum quibus id rationibus facere commodissime possit s quibus etiam de caussis debeat, aperiemus. Caussae autem vel a necessitate, vel ab honestate, vel ab utilitate, vel a laude, & gloria, tum a no stra, tum a lectoris persona, tum etiam a rebus ipsis ducendae sunt : quae quoniam sunt a nobis superius pluribus verbis expliscatae, non sunt hic latius repetendae. Pol licebimur ei postremo aliquid loco praemii, cujus offerendi ratio satis a nobis in comis mendatione est posita. Quoniam vero petita per epistolam aut negamus, aut conce-
217쪽
18o DE RATIONE SCRIB.dimus, de utroque genere mihi paucis est dicendum. Concedendi ratio duplex est; aut enim facilia, aut dissicilia concedimus, Si dissicilia concedemus, primum amici petitionem exponemus : deinde rei dissicultatem vel ab ipsius rei natura, vel a nostra facultate demonstrahimus: deinde dissicultates omnes superatas a nobis ejus caussa , ostendemus . Dicemus nos id vel amicitiae nostrae , vel ejus virtuti, vel nobilitati, vel necessitati tribuisse. Si praemium henevo-Ientiae fuerit, id non cupidi accipere dic mus : si debitio gratiae non recipiemus: sed nos magis his, quas modo dixi, partibus
omnia debere ostendemus , nostramque operam omnibus in rebus offeremus, suis que contra, quum aliqua in re nobis opus fuerit, usuros nos esse dicemus. Si rem facilem , aut tanquam facilem concedemus, gaudere nos dicemus, oblatam nobis esse
facultatem ei gratificandi s sed nostram in
eum voluntatem aliqua magna in re nos ostendere vehementer cupere . Tum de
nostro in eum animo, de sua contra in noShenevolentia, de virtutibus, in primisque de modestia, qua in petendo sit usus , ali quid dicemus . Deinde rem ipsam, ut minimam, facillimamque concedemus: rogabimusque hominem, ut nostra opera fremquentius , dc majoribus in rebus uti velit:
218쪽
' L i I E R ΙΙ. vi rnosque idem facturos, quum opus fuerit ,
ostendemus: eaque omnia dicemus, quae
animi nostri bonitatem , liberalitatemque ostendant, ut libentissime, quicquid feci . mus , fecisse videamur. Si quid amico negabimus , primum ejus petitionem expone mus : deinde rei dissicultatem , tum ab ipsius rei natura , tum a nostra impotentia, sive imbecillitate, tum etiam a loci, temporis , facultatum , instrumentorum , & ceterarum rerum culpa proferemus. Remia
quoque, si poterimus , ei vel inutilem, vel incommodam, vel indignam ejus persona ostendemus. Rogabimus deinde, ut aequo animo serre velit: atque ita rem negabimus , ut ille per nos non stetisse, quo minus emceretur , existimet, nostramque in eum Voluntatem , benevolentiam, fidem, dilia gentiamque , & praeteritorum ossiciorum exemplo testabimur, & in posterum omni-hus in rebus cupidissime pollicebimur :d himusque operam, ne quid ex hac negatione nostrae amicitiae detrahatur. Atque his fere modis in scribendo res certae tractem
219쪽
DE RATIONE SCRIB. De eonsultandi genere.
INcertae vero res aut nostrae, aut alienae sunt: nostrae fere omnes in consilio capiendo , petendoque versantur . Alienae magis variae, multiplicesque sunt. In illis enim, ut superius diximus, aut optamus , aut opinamur, aut interpretamur, aut id , quod tam certis , quam incertis rebus commune est , consilium damus . Omnis igitur consultatio sui a nostris incipiamus partim talis est, ut sciamus , quid nobis agendum sit: partim talis, ut dubitemus, atque ab alio quaeramus. Quum incertae rei certum nobis consilium propositum erit , Viden, dum erit, qua de cauda id ad amicum scribamus 3 permagni enim reseri, qua de caussa quicque scribatur. Nam nostri consilii rationem ad amicum communicandi tantum gratia perscribemus, si is hoc a nobis petierit, dicemus nos ei satis facere, aut gratificari velle: nihilque esse, quod
cum eo de nostris rebus per nostram amici tiam communicare non debeamus. Si is
a nobis nihil petierit, dicemus nihil esse, quod illum pro mutua nostra benevolentia latere debeat , victosque nos illius fideis,
220쪽
prudentia, taciturnitate : si secreta res erit, ad eum nostri consilii rationem perscribere statuisse : deinde si res ei penitus ignota fuerit, eam altius repetemus : si nota di rit , brevi narratione in memoriam redige mus . Tunc caussa posita, quid faciendum constet, quid in deliberatione relinquatur, aperiemus. Deinde si late omnia perscribe re statuerimus, singulas rationes, quibus ea res non facienda esse videbitur, confutabimus , donec ad eas veniamus, quibus ipsi, ut hoc consilium caperemus, adducti su mus . Deinde consilium explicabimus , idque rationibus confirmabimus , ut recte
nos deliberaste appareat. Deinde brevi epilogo epistolam concludemus, & quid ex ea
communicatione velimus, aperiemus . Si summatim nostrum consilium describemus, nulla confutatione utemur: sed consilium tantum ipsum aperiemus, breviterque con firmabimus, &sine epilogo concludemus & quid ex ea communicatione petamus aperiemus. Si nostrum consilium expone mus , ut amici iudicium audiamus , ejus fidem, prudentiam , ingenium, judicium iuprincipio commendabimus, resque ab ilici prudenter judicatas proferemus: & rem, de qua capiendum consilium est, gravitet
proponemus: rogabimusque hominem, ut diligenter rem consideret: attentumquα,