장음표시 사용
221쪽
184 DE RATIONE SCRIB. his locis, quos in superiore libro exposuimus faciemus, ostendemusque nos nequaquam prudentiae nostrae, judicioque confidere : ideoque rem ad eum integram detulisse, deinde causiam L ut paulo ante dixi, narrabimus , confutabimus, confirmabimus , nostrumque consilium exponemus: tum brevi epilogo amici memoria recreata, judicium eius requiremus: ostendemusque quantum ei tribuamus, quantumque in eo spei reponamus, dicemusque nos consilium nostrum ex eo judicio vel executuros, vel omissuros. Si vero consilium nostrum incitandi ad idem amici gratia perscribemus,
ostendemus uOS cum monere non audere,
prudentiamque hominis, judicium, doctriis nam, e perientiamque laudabimus, sed i men benevolentia motos nos dicemus, ut quid ipsi vel fecerimus, vel facere constituerimus , conscribamus: ut nostrum consilium cum suo comparet, nostrumque si improbet, reprehendere: si probet, sequi possit. Si autem a nobis is alio consilio, quod ipsi non probemus, utatur, nosque eum in nostram sententiam traducere studeamus , laudabimus in principio pruden tiam & sapientiam hominis, dicemusque
non audere nos aut ejus consilia reprehen dere, aut suis nostra praeponere: sed tamen
vim nostri amoris essicere, ut ei nostrum
222쪽
eonsilium velimus perscribere , ut quum ipse suum nostrumque habeat, utrum placeat, sequi possit. Deinde rem, si opus
erit, narrabimuS: si non erit, omni ex parte confutabimus ita, ut nulla ex parte consilium ejus procedere posse videatur. Tum nostrum consilium exponemus, multisque
id rationibus confirmabimus: 8c quid inde honi sequatur , & mali declinetur, aperiemus. Tum ad id paulatim hominem alliciemus, cohortabimurque, &quid indoconsecuturus sit , multis verbis colligemus . Quanquam autem haec praeceptio existimari possit magis ad alienas , quam ad nostras res, potiusque ad dandi, quam ad capiendi consilii rationem pertinere: tamen quoniam nostri consilii continet expositionem , in eaque magna ex parte versatur epistola, hoc potissimum loco tractanda mihi est vita . Sed redeo ad inceptum 4 Quum consultatio talis erit, ut quid facturi simus omnino dubitemus, consiliumque ab amico requiramus s ejus in principi prudentiam , fidem , probitatem , ceteras que parteS commendabimus, quae ad consilii dandi rationem pertinere videbuntur ἰdicemusque Sc quo pacto ipse aliis consu-Iere soleat, & quantum nos. in ejus consi lio, spei , fideique repositum habeamus , quantumque in Omni re homini l emper ii i-
223쪽
186 DE RATIONE SCRIB.buerimus : deinde, quanti momenti ea res sit , de qua consilium petimus, exponemuS:
attentumque ad eam cognoscendam , considerandamque reddemus. Deinde rem dilucide, breviterque narrabimus, omnesque caussae partes, & quasi latebras, ut inde consilium elici possit, reserabimus. Tum ea consilia, quae capi poste videbuntur, per confutationem excludemus , remque ipsam Omni ex parte ambiguam , difficilemque reddemus ita , ut quemadmodum in superiori consultatione, tanquam in comoedia, certa omnia & parata relinquebamus, nune incerta, atque implicita omnia, tanquam in fine tragoediae relinquamus . Rogabimus deinde amicum, & per res ei carissimas Aut per Deum, per suam fidem, per nostram amicitiam obtestabimur, ut recte nobis , & fideliter consulat , nostraeque huic vel sollicitudini, vel curae, vel dignitati, vel saluti subveniat. Quantum momenti sit in consilio capiendo ad res vel bene, vel male gerendas, ostendemus . Postremo, quan tum illi debituri simus, quantique hoc comtilium facturi, declarabimus, nosque illi vicissim, & nostra omnia singillatim poli,
Cebimur . Atque haec fere in nostris re Sservanda sunt.
224쪽
IN alienis porro, quae futurae, incertae que sint, varie assicimur i sed squod ad hunc locum spectat in primis optamus.
Optandi autem ratio duplex est. Aut enim rem quampiam optamus, ut opes, dignitates , valetudinem, vitam : aut in re, quae parta jam sit, aliquid evenire cupimus, ut in opibus conservationem , incrementum , usum :. in dignitatibus gloriam , honorem, auctoritatem : in vita tranquillitatem, istitiam, felicitatem , & quae in ceteris rebus optari solent. Atque tu priori quidem g nere ante omnia videndum est, ut boni aliquid optemus, ne ei, cui optamuS, aut noceat , aut certe non prosit : quale esset , si avaro pecuniae magnitudinem, aut furioso insaniae materiam optaremus. Deinde, ut id, quod optamus, possibile & verisimile sit, ne aut non sacerdoti pontificatum , aut privato homini summum imperium Opi mus : quae quidem tametsi fieri quoquo modo possctunt, tamen quoniam iis ordo rerum humanarum , cursusque repugnat, ut a Ve ro longissime absunt, ita debent a boni viritum animo, tum scriptis abeste quam plurim
225쪽
ig 1 DE RATIONE SCRIB.mum. Danda praeterea opera est, ut non verisimilia modo ,: sed convenientia etiam personis optemus : ut civi in sua patria magistratus , principi regnum, Pontificatum maximum episcopo e quae non solum esse possimi, sed stequenter quoque eveniunt. In primis vero in optando modesti esse de- hemus , ne blandiri magis, quam optare
videamur. Gratissimum autem fecerimus,
si ut cuique aliquid maxime cordi est, ita id illi optabimus. Nobis tamen in Optando gravitas est, & prudentia retinenda: ut si quis falsa de se persuaserit, non illi continuo vana optemus, hominemque in falsa de se persuasione confirmemus, & spe vana
impleamus. In posteriori genere, & eadem honesti, possibilis , verisimilis, & congruiratio servanda est : S prccationes illae partim ex ipsarum rerum natura, partim ex
virtutum officiis, & bene, beateque vivendi ratione ducendae sunt. Ex ipsarum rerum natura, ut quum opes ad usum, non ad pose sessionem optantur: quum magistratus ad publicam utilitatem, non ad eorum, qui illos gerunt, cupiditates explendas bonis civibus optantur. Ex virtutum officiis,& bene vivendi ratione ducimus precationes, quum opes ad liberalitatem, magistratus
ad justitiam , dignitates ad virtutem quam Piam exercendam, sive ad gloriam, aut
226쪽
heatitudinem comparandam optamus. ADque hae potissimum nostris precationibus csubjici rationes debent s frustra enim optamus , nisi rationes quoque nostrorum voto rum subjungamus . Precationibus autem cohortationes adjungi debent, ne optare
tantum ejus rei, quam volumus, eventum, sed juvare quoque amicum ad eam rem. consequendam, & manuducere quodammodo videamur. Hoc autem genus raro
epistolam per se facit: sed aut gratiarum actioni, aut gratulationi, aut laudi, aut aliis generibus adjungi, atque admisceri solet, tamen si quando accidat, ut hac solum de
caussa scribere velimus, siqua de re certa spes , aut opinio erit, dicemus nos ea de re audisse aliquid : ut, proximis comitiis eum Prietorem, Ponti fidem ve creandum. - loco, quam gratum id nobis, si evenerit, futurum sit, tum ab ejus, tum a nostra per sona, tum a reipsa ostendemus: ab ejus pedisona, si ejus virtuti, dignitati, nobilitati, meritis consultum iri dicemus: si quae cum dignitas, auctoritas, gloria, item quae opes,
copiae, facultates, quae denique rerum Omnium actiones consequentur, indicabimus:
a nostra persona, siqua utilitas, dignitas, laetitia , sortunae, dignitatisve accessio sit
inde consecutura, demonstrabimus : a re
ipsa, si tum demum recte administrandam,
227쪽
19o DE RATIONE SCRIB. curandamque ostendemus: si dicemus rem illam tali viro indigere, neque tam viro, quam rei consultum iri. Quae quum fecerimus, Optabimus, ut ita veniat: rationesque quas 1uperius docui, subjungemus , tum hominem hortabimur, rogabimusque , ut
spem atque expectationem tum nostram, tum eorum , per quos dignitatem , aut rem illam consecuturus est , tum ceterorum omnium non modo non frustretur, verum
etiam augeat, atque accumulet. Quod si nulla certa res Votis nostris erat praeposita,
eum initio laudabimus ab his potissimum
partibus , quae consentaneae videbuntur ei
rei, quam illi optare volumus : ut si magistratum optaverimus, ah justitia, & integristate laudemus: si sacerdotium, a vitae, morumque probitate, a religione, & ceteris ejusdem generis rebus: deinde ostendemus, quid meruerit, atque illi virtutum, & v, tae praemia digna optabimus : neque optabismus solum . sed spem quoque eadem de re ostendemus tum ob cognitam omnibus ejus virtutem, & probitatem: tum ob tem Porum, principumque naturam: tum Obalias caussas , quae in unaquaque personRexcogitari possiant. Hortabimur postrem eum, & rogabimus, ut ab eo vitae instituto non discedat s nam & satis magnum prae mium recte factorum in praelantia conscien tiam
228쪽
aut cogitatione majus, atque augustius expectari. Ac si quando separatim est per epistolam optandum , hac ratione, meo jud, cio , optandum est: sin Vota nostra cum Ia de, aut gratulatione conjungemus, haec eadem fere, sed brevius , contractiusque se vabimus. Sed de optandi ratione hactein
De praedieendi , interpretaudi , opinandique
I Lla quoque praedicere, conjicere, in te pretari, & siqua sunt alia ejus generis, quae in opinione posita sunt , quanquam raro per se epistolam, aut aliud scribendi genus faciunt, postiantque epistolarum magis loci , quam genera vocari et tamen & qu niam possunt aliquando per se epistolam facere , & habent sub se sui docebimus a alios atque alios locos, separatim mihi breviter Iractanda visa sunt . Igitur praedicere qui volet, sive ille arte aliqua , & scientia, sive ex prudentiae ratio*snatione praedicat, ante omnia meminerit se nihil certi, nihil partis cularis praedicere vel debere , vel posse. Atque maximum imprudentiae argumem
229쪽
isa DE RATIONE SCRIB. tum est, quum ea, quae vel in hominum vin1untate , vel in varietate fortunae tota sita sunt, putat se quispiam aut prudentiae , aut scientiae ratione praedicere posse. Itaque videndum in primis est, quid possimus , quid
debeamus praedicere. Quum autem ad scri-hendum accedimus, tria in exordio facienda sunt: proponenda res , de qua dicturi sumus cum allectione lectorum e quo pacto eam aut praedicere possimus , aut velimus,
ostendemus: removenda omnis tum temeritatis , tum divinationis suspicio, ne aut ea, quae sciri a nobis non possunt, temere nobis arrogare: aut divinandi peritiam, quae ab homine docto, & sapiente dissidet plurimum, simulare velle videamur. Sed ostendendum, quicquid nos dicimus, amici gratia , & benevolentiae magnitudine adductos dicere, ut ille vel tutior in periculis, vel in rebus gerendis consideratior , & prudentior possit esse. Deinde ad caussam paulatim accedendum, & partim ex anteactis, partim ex praesentibus futura per similitud,
nem, & comparationem rationum , quo
dam quasi digito demonstrando, addendae sngulis rebus probabiles rationes e addenda signa, argumenta, & cetera Omnia, quae fossunt id, quod volumus, aliqua ex parte comprobare. Quod si discrimen, aut peri culum amico praedicamus, omnia metu au
230쪽
L I a E R II. .genda sunt: exempli S praeterea eorum, quibus idem accidit, multis , illustribusque utendum: his, prout opus esse videbitur , suasio, vel dissuasio, vel admonitio subjungenda . Proxima, & pene conjuncta praedictioni conjectura est, in qua primum nos rerum incertitudinem, & ignorationem excusabimus: deinde in eam, quam superius dixi, amici gratiam , & benevolentiam ea, quae scribimus, referemus . Nonnunquam illa Ciceronis sententia in exordiis uti poterimus , ut dicamus: illum praesentium , 'quidem rerum vel publicarum, vel domesticarum habere alios & scriptores, & nuncio S s a nobis vero, quae in conjectura posita sunt, quaeque nobis videntur ire, tanquam ab homine ejus amantissimo, & non imprudenter monente, expectare oportere. Deinde res, si qua incidit, narranda, conjecturae- quae explicandae, & fignis , argumentis, ceterisque locis , quos in caussae genere dO .cuimus , confirmandae. Quo loco magna tum prudentia, tum moderatione utendum, ne quid temere , aut arroganter , aut inconsiderate , aut imprudenter de rebus, personisve dicamus: ne non tam amici rem
agere , quam damnare aliquem, & in odium adducere velle videamur . Tum res similibus, atque exemplis, fi opus fuerit, confirmabitur : si periculosa erit, suspicionibus N tota