장음표시 사용
231쪽
394 DE RATIONE SCRIB. tota respergetur. Deinde omnia ad eum, qui propositus erit, ad bortandi, dehortandi , rogandi, aut rem aliquam obtinendi finem accommodabuntur . Ejusdem quo, que generis est interpretatio, non quaestionum , quae ad studiosum illud, S contemplativum scribendi genus pertinent, sed ne
gociorum , quum aliqua signa rerum futuis rarum videmus, quae dubios, atque ancipites rerum eventus faciunt: ut quum vel hominum voluntateS, vel actiones aliquae,
vel sententiae ita dubiae , atque obscurae sunt, ut tu utramque partem accipi possint. Quae quum inciderint, ut amici gratia interpretaturi simus, primum quidem de ea re, sive persona in universum disseremus , S quid in ea boni, quid mali cognoscamus,
ex ipsius natura , & consuetudine ostende mus ut, si quis taciturnus sit natura, & n his de amici caussa breviter, obscureque s responderit s id nos non superbiae, aut ira cundiae , aut malae in nos voluntati, sed naturae tribuemus: item si quae res ob dissicultatem , aut ob naturam sui generis, tardiusquam volumus expediatur, id nos, quum ad amicum scribemus, non odio persona rum, aut rei taedio, sed ipsius naturae, diseficultatique tribuemus, omnia vero in meliorem partem semper interpretabimur, ne
amicum in discrimen , aut desperationem
232쪽
pretari necesse sit, quoad fieri poterit, b no animo amicum esse jubebimus, nostramisque illi fidem, operam, & diligentiam pollicebimur. Si autem incerta sint omnia, ut neque conjectura, neque interpretatione aliquid consequi facile sit, de toto rerum, aut personarum genere in universum disputabimus: & quid in similibus rebus evenerit , aut quid aliae personae in iisdem rebus, aut quid in aliis eaedem personae fecerint , ostendemus: & quantum licebit, per similitudines, aut comparationes idem fore argumentabimur. Tum quid inde evenire possit, omni ex parte considerabimus: Scquid nobis faciendum, aut quo pacto, Cui que parti occurrendum videatur, quantum opinione assequi poterimus, ostendemus: ad eamque rem nos, nostraque Omnia, ut supra docuimus, offeremus . De iis quidem quae in conjectura, & opinione posita sunt, haec mihi praecipi videntur posse. Ceteratum aetas, tum doctrina, tum prudentia s optima rerum omnium , actionumque magistra facile ad scribendi rationem ac commodabit .
233쪽
ν96 DE RATIONE SCRIB. De consilii dandi ratione.
RE liqua est ex hoc universo genere dan
di consilii ratio tam certis, quam incertis rebus communi S: quae quidem tametsi cum suadendi, & difltiadendi ratione conis iuncta est; tamen quoniam aliam quamdam inscribendo rationem habet, diversa quo 'praeceptione continetur , consulto a nobis in hunc locum , ut separatim tractaretur, dilata est . Constat igitur haec quidem tota ratio suasione, & dissuasione s sed habet disserentias plurimas . Plurimum enim refert , sponte, an requisiti, in re certa an incerta, item integra, an inchoata, conmIium demus. Multa etiam sunt persona rum, discrimina s neque enim eodem m do superiori, atque aequali, aut inferiori consilium damus. Atque hae differentiae, quum inter se miscentur, commutanturque, innumerabiles pene varietates ex sese pariunt. Possumus enim ad superiorem tum sponte, tum requisiti, de rebus nunc certis, nunc incertis , vel integris, vel inchoati Sscribere : iisdem apud aequalem s atque inferiorem disserentiis uti possumus : quas
quidem omnes persequi, & infinitum , &
234쪽
supervacuum esset, nos,quae Omnibus maxime communia praecepta judicabimuS, ea potissimum. persequemur: cetera scribentium ingeniis invenienda relinquemus. In omni igitur dando consilio, sive id sponte, sive requisiti faciamus, primum videndum .
est, ne aut nos temere alieni S rebus ingerere , aut nostrae prudentiae plus arrogare , quam aequum sit 3 aut aliorum consilia con temnere , & nobis tantum credi velle videamur. Quod quidem facile assequemur , si
aliorum prudentiam , judicium , consilium in principio collaudabimus, nostra omnia extenuabimus. Item si nos vel ejus precibus, vel nostra in eum incredibili benevolentia, vel magnitudine suorum erga nos meritorum , vel aliquo nostro ossicio adductos, non quidem ad consilium dandum ,
quod id fieri a nobis posse non putemus
sed ad nostram sententiam, ac voluntatem declarandam nos esse dicemus. Quo loco pulcherrimae illae insinuationes fieri solent, quum benevolentiam nostram cum illius sapientia, atque auctoritate committimuS, R in aliquod quasi certamen , pulcherrima, atque honestissima sententiarum colluctatione producimus : & id, nunc ab ejus prudentia retrahi, nunc a nostra benevolentia concitari, hinc non audere , hinc cogi nos
dicimus: & plurimis verbis vim nostri amo-N a ris,
235쪽
198 DE RATIONE SCRIB., ris, quae conti nere se non possit, excusabimus . Quem locum totum pulcherrime exequitur Cicero, cum cipe alias, tum in illis ad M. Marcellum epistolis. Illud deinde observandum est, ut quantum nobis prudentiae , auctoritatisque detrahimus, tantum fidei, atque amoris addamus: ut si prudenter, aut mature, aut emcaciter non
possimus , fidelissime certe illi, & amantissime consulamus. Atquae haec in exordio , in quo summa vis est, plerunque servanda sunt, nisi vel ad inferiores, vel ad amicissimos scribamus: quibuscum omnia familiarius agemus, ut amicitiae, & personae ra tio postulabit. Exordio si qua inerit, narratio subjungenda erit, si nulla res erit, quae narretur, in caussam latenter ingrediendum : atque ita cum exordio causita conjungenda, ut continuari res eadem, noualia incipi videatur. Si in re certa consilium dandum erit, caussa primum tota eX-plicanda , partesque universe, quasi late-hrae , aperiendae sunt. Tum quid in ea honestum , quid turpe sit, quid utile , quid inutile, quid denique boni, quid mali, oratione pervestigandum, ac discutiendum est. Si unicum in ea consilium sit, ad id oratio tota , & suasio dirigenda: & quo pacto id optime, atque honestissime succedere possit, ostendeudum. Si plura sint consilias
236쪽
L 3 η κ R I I. I99silia, optimum, atque honestissimum quosque deligendum: cetera omnia confutanda, ne dubius, atque incertus amici animus relinquatur. Si quando pugnare inter se utilitas , atque honestas videbuntur , utili semper honesta ratio praeponenda: dandaque opera, ut amicus intelligat, quam ipse rem utilem putet, eam nisi honesta sit, non esse utilem, neque posse utilitatem ab honestate separari, sed specie, atque ignora tione boni homines decipi, atque adduci, ut alterum ab altero separent, quod revera non possit. Si autem res integra non fuerit,& aliquid sit contra nostram sententiam inchoatum is maxima Vis in confutatione pOnenda erit: dandaque opera, ut id, quod inchoatum est, plurima, & maxima tum mala, tum inconvenientia consequi, si perficiatur , ostendamus: atque id tum aliorum , tum nostro, si poterimus, exemplo
comprobandum erit: & quid vel alii, vel
nos ipsi in re simili fecerimus, proponen dum . Magnam enim vim habebunt ea consilia, quae vel nobis ipsis, vel aliis pro 'fuisse demonstrabimus . Si vero res incerta miserit, universum amici statum optime antea cognitum ante oculos proponemus: atque hinc quid illi conveniat, hinc quid fieri
possit ostendemus: & tunc quidem non
unum tantum illi consilium dabimus, ne si
237쪽
etoo DE RATIONE SCRIB. id forte non successerit, omni ex parte destitutus sit: sed multa in omnem eventum consilia quasi quaedam praesidia , locis ipsis sngulis disponemus: ut quocumque reS reciderit , aliquid habeat alnicus , quod sequi possit: omnibusque indagatis , ac pervestigatis partibus, quid in unaquaque re boni vel mali vel declinetur , vel insurgat , Ostendemus: nosque semper ad id , quod ante dixi, honestatis fundamentum quantum poterimuS, referemus. Sed si omni eX parte incommoda ostendantur, minima quaeque toleranda esse suadebimus. Conclusiones autem ex ipso caussae fine assamemus , ut ostendamus , quid ex eo consilio secuturum sit: aut ab officio nostro , ben volentiaque ducemus, ut nos testificandi amoris nostri, aut servandi officii, non adandi consilii gratia, nos ea commem Ofasese dicamus : nosque consiliorum omnium ministros, effectoresque, quantum licebit, praebeamus. Ac de noc quidem toto gene re satis in praesentia dictum puto. Quoniam autem hujus voluminis magnitudo satis crevit, reliqua in proximum reservabimus.
238쪽
BsoLuro in libro superiore maximo illo , ac dim-cillimo docendi genere, sapientissime Pater, superest alterum illud , quod in movendis assectibuS positum esse diximus: quod quidem & quia late patet , atque ad Omne' pertinet, & quia magnam scriptis omnibuSVim , atque auctoritatem affert, non modo cognitione dignissimum; sed maxime etiam necessarium nobis est visum . Id nos in duo genera partiti sumus: alterum, quod ad
239쪽
concitandos, alterum quod ad leniendos . sedandosque assectus pertineret. De quo quidem toto genere, antequam dicere in cipio , pauca mihi de affectibus in unive sum dicenda sunt. Movere enim affectus non possumus , nisi quid affectus sit, & unde originem habeat, cognoscamus. Id ego
nunc, quantum ad nostram hanc institutionem necesse videbitur, paucis explicabo. Est igitur affectus vehemens quaedam in rem quampiam animi commotio s id Graeci
πάθος vocant. Ex nostris, qui verbum de verbo exprimere conati sunt, passiones appellavere. Cicero nianc eos morbOS, nunc aegritudines, nunc assectiones vocat. Nos de verbo magnopere sol liciti non sumuS, modo constet, id esse vehementem quamdam , ut diximus, animi passionem, &Commotionem. Ea ex opinione quadam in animos vostros proficiscitur. Quoniam autem omnis opinio , aut boni, aut mali est, ut species affectuum duae sint: una, quae bonum , altera, quae malum quadam Opinione concipiat: his nos bonum , aut malum, aut praesens, aut futurum opinari possumus. Hae duae species alias rursus totidem ex sese Pariunt, quatuorque omnes emciunt: qu rum duae bonum , aut praesens, aut futurrum: duae malum, sub eadem temporis ratione , respiciunt . Ac futuri quidem boni,
240쪽
cupido, sive spes: praesentis, voluptas , sive laetitia nominatur: mali vero futuri, metus, sive timor: praesentis, dolor, sive tristitia esse dicitur. Ex his vero quatuor, quasi sontibus, species pene innumerabiles
oriuntur: quae quoniam non hujus institutionis sunt, non sunt a nobis omnes hoc loco explicandae. Insignes enim attigisse , satis erit: ex illis certe cognoscentur . Sunt igitur insignes ex eo genere, quae ad futurum bovum pertinent, amor, cupido, spes, audacia , ira: his contrariae, quae ad futu rum malum spectant, sunt: odium, abominatio , desperatio, metus. Irae vero nullus affectus est contrarius, propterea quod illa omnium injuriarum patiens, sive, ut rectius loquar, non sentiens natura inveniri nequeat. Pramentis boni sola laetitia , mali sola tristitia, seu dolor invenitur. Quoniam autem hi affectus omnes tum dicendo , tum scribendo , vel concitari, vel sedari possunt, sed alii frequentius concitan di , alii frequentius sedandi sunt: de singuli S nunc, ut necesse videbitur , disteremus: eodemque tempore, ut breviores, dilucidioresque simus, concitandi, sedandique rationem persequemur, a prioribus potitiimum incipientes . . .