장음표시 사용
241쪽
ao DE RATIONE SCRIB. De amore concitaudo, ct sedando.
O Uum autem assectus omnes ejusmodi . sint, ut ad virtutes, & ad vitia detorqueri possint, ut amor, qui tum ad studium virtutis, & amicitiae, tum ad libidinem, Mimpudicitiam applicari potest: & cupiditas,
quae tam honorum , aut pecuniae, quam scientiae , aut religionis, aut optimarum rerum est : ante omnia de iis concitandis,
qui ad vitia pertinent, aut de iis , qui ad Virtutem spectant, reprimendis, nihil mihi dicendum est omnino . Nam & homines per se satis, abundeque ad vitia proclives
sunt; & nos virtutes docemuS , non Vltia: sed omnis nostra praeceptio tum ad utiles concitandos, tum ad noxios restinguendo Sest accommodanda. Id autem per commum 'nes locos faciendum, nam proprio S cujus que vel aflectus , vel materiae referre infinitum esset. Igitur, ut de amore primum dicamus , si quem ad amorem cujusquam , vel hominis, vel rei statuerimus allicere, dabimus in principio operam, ut quam ma Timam possumus benevolentiam , fidem , atque auctoritatem nobis apud lectorem comparemus . Quae quidem tametsi in omni
242쪽
LIηER ΙΙΙ. 2os omni persuasione, atque adeo in omni materia facienda sunt, in affectibus tamen movendis priecipua esse debent s amicus enim nisi assentiatur iis, quae dicuntur, eumque qui dicat, quodammodo vereatur, non facile movetur. Ac de benevolentia quidem comparanda superius satis, abundeque diximus. Fidem comparabimus, si nos ejus rei, de qua scribimus, scientiam, aut CXperientiam habere ostendemus : si nos ab omni adulandi, aut fallendi suspicione li- herabimus , nostramque naturam ab his rebus semper alienissimam, idque illi exploratum este, aliquo, si opus erit, exemplo, aut testimonio demonstrabimus. Item si nostram in eum voluntatem, benevolentiam, fidem, si nostra officia, nostram amicitiam commemorabimus: si quantum ei nostra consilia, nostrae admonitiones hactenuS profuerint, commemorabimus. Item si nobis eum semper credidisse, & de nostra fide periculum saepe fecisse, proptereaque debere nunc etiam nobis credere ostende mus. Item si rem ipsam a loco, a tempore, magnitudine, occasione, facultatibus, &ceteris locis credibilem faciemus. Auctoritatem comparabimus, si honestatem, virtutem, probitatem, doctrinam, gravitatem, modestiam in scribendo proferemus. Haec autem omnia tum fidem, tum auctoriis
243쪽
sos DE RATIONE SCRIB. Νritatem summam nobis apud omnes comparabunt , si nos vel aetas, vel dignitas, vel potentia, vel hominum existimatio , vel nostra doctrina, vel vita commendabit . Haec quum fecerimus, paulatim ad caussam ipsam vel apertius , vel occultius, pro causesae ipsius qualitate descendemus : ejusquivel dignitatem, vel jucunditatem , vel utilitatem , vel commoda, vel laudem lectori proponemus : nosque de ejus dignitate , sa- Iute, commodis, gloria semper solli citos fuisses proptereaque nunc ad eum scrJbere dicemus. Atque hi in omni pene affectu movendo ne eadem sepius repetenda sint
Communes exordiorum loci sunt. Nec tamen omnibus omnes, sed qui maxime ne-
cerearii videbuntur , singulis assectibus sunt
accommodandi. Si qui erunt alicujus ast ctus proprii, suis locis dicentur: nunc ad
amorem redeamus . Igitur quoniam amor
aut in hominem, aut in rem conserri po test, s amicum attrahere ad hominem quempiam amandum statuerimus, primum quidem hominem illum magnopere com mendabimus cum ab aliis partibus, a qui huS prae ceteris commendari posse videbitur s tum vero ab illis, quibus is, ad quempcribimus, maxime delectatur: deinde per sequemur, quibus amor maxime concilia
tur, morum , studiorumque similitudinem,
244쪽
Li HER III. so humanitatem, fidem, modestiam, urbanitatem , suavitatem consuetudinis , cetera Gque virtutes, quae hominem Eomini conciliare solent, in quibus materia latissime patet . Illa quoque nos ad amandum quempiam Apenumero incitant, aetas, patria, nobilitas, dignitas, fortuna. Nam &aequa les, & cives, & nobiles, & honore , dignitate , atque auctoritate insignes , & opibus, fortunisque affluentes libentius amamus, quam eos, qui commune nobiscum omnino nihil habeant, aut nulla in re nobis, vel praesidio, vel ornamento esse posse videan- Iur . Itaque quum haec , vel omnia, vel magna ex parte illi inesse ostenderimus, utilem, honestam, laudabilem, jucundam, i stabilem, perpetuamque ejus amicitiania fore demonstrabimus: atque in ea re innumerabiles amicitiae fructus, commoda, Ornamenta , suavitates, voluptatesque afferre poterimus: quas persequi, quum & latissime pateant, ex Laelio Ciceronis facile , disci possint, necesse non arbitror. Illud non Omittemus, a quam multis & magnis viris sit is, de quo loquimur, eorum amicitia, & familiaritate dignissimus judicatus,
ut eorum vel exemplo, vel aemulatione, vel opinione ad amandum hominem moveatur. Si ad rei cujuspiam amorem incitare statuerimus, ejus dignitatem, utilita
245쪽
cabimus . Locos cujusque materiae proprios ex demonstrativi generi, praecepti ne sumemus: deinde partes eas, quas momeo diximus, ad lectorem ipsum accommodabimus, easque modis omnibus expetendas esse ostendemus. Deinde quid alii de illa re senserint , quid ipsi sentiamus; quanto in precio cum ab aliis, tum a nobis ipsis, & olim habita, & nunc habeatur, multis , atque illustribus exemplis docere
conabimur. Postremo quantum ea res ad illius, vel rationes, vel consilia conferat, quam sit ad bene , beateque vivendum , Vel utilis, vel necessaria demonstrabimus. Si autem revocare amicum ab indigno aliquo,
S turpi amore, aut consuetudine studebismus, dabimus in principio operam , ut intelligat, quam studiosi salutis, ac dignitatis ejus , quam solliciti semper fuerimus , atque hodie quoque simus: caussasque hujus nostri studii, vel veterem amicitiam , Vel clientelam, vel virtutem, vel nobilitatem ejus, vel aliam quamvis honestam caussam
explicabimus: idque ita fuisse, aliquo insegni e emplo, aut testimonio comprobabi mus . Deinde ad caussam pedetentim ac Cedemus , ostendemusque nos, ut id scribamus, neque odio, neque invidia, neque
taedio, neque satietate, neque impruden
246쪽
tia, neque temeritate, neque u Ila malignitate animi esse adductos : sed abundantia quadam benevolentiae , quod illam magnam infamiam, magnum detrimentum , ac periculum sugere cupiamus. Deinde in universum de toto ejus turpitudinis, aut amoris genere disputabimus 3 genusque ipsum summopere detestabimur. Tum ad rem, de qua agitur, veniemus , quantum que in ea vel obscoenitatis, vel turpitudinis, vel flagitii sit, quantum poterimus, aperiemus. Deinde quas partes superius ad
amorem conciliandum adduximus, earum contrarias ad reprimendum adducemus.
Ostendemus enim, quanta in re sit turpitudo , quantum detrimentum, quanta perni cies , ignominia, molestia , inconstantia, quanta praeterea sit rerum omnium dissimilitudo, quanta inaequalitas . Deinde quid ex ea re evenire soleat, exemplis ostendemus . Quid illi eventurum sit, ex aliorum comparatione demonstrabimus. Postremo quantopere cum ab aliis, tum a nobis ea
res semper evitata sit, quantoque studio sit ei quoque, si modo suae dignitati, salutique
consulere velit, evitanda, multis atque acribus verbis aperiemus: atque ita rem in summum odium adducemus. Quemadmodum autem amor odio , ita odium amore
sedaturi contraria enim controriis, ut sti
247쪽
fio DE RATIONE SCRIB. gus calore, lux tenebris, expelluntur. Si cujus autem odium in nos, aut in alium sedare, & amicos inter se reconciliare statuerimus , primum quidem odii caussas persequemur, easque fictas, falsas, inanes, parvasque esse docebimus : & nostram , vel illius, de quo agetur, innocentiam ostendemus . Deinde turpe esse dicemus eum , quem amaveris, odisse : quem laudaveris,
vituperare : & quale amici judicium de altero esse debeat s quale illud videri possit, ostendemus. Tum quid in odio mali, quid
honi in amore sit, quid ex utroque sequi soleat, aperiemus. Si vero susceptum odium jure videbitur, ad misericordiam, & clementiam confugiemus e utcunque sit, amicitiam in posterum firmam pollicebimur: ostendemusque nostrum, vel ejus , de quo scribimus, amorem in amicum, etiam ipso odii tempore non esse imminutum, nosques aut illum in officio semper sitisse, atque in posterum fore. Ac de amore quidem , & odio satis. De eupiditate incitanda.
C A P U T III. A Morem cupiditas sequitur ordine, non
praeceptionis modo, sed ipsius quo-- que
248쪽
que naturae, ita enim a natura comparatum
est, ut id quod bonum esse ducimus, primum quoquo modo cognoscamus, deinde amemus amare enim nisi nota non posthmus tum cupiamus ea enim , quae amamus, facile cupimus, postea speramus cupiditas enim assequendi, spem potiundi erigit deinde aggredi audeamus, quod nisi
successurum speraremus, a nobis nunquam
fieret. Spes enim potiundi , aggrediundi audaciam ex sese parit. Postremo voti compotes , eo , quod quaesivimus, perfruimur: unde laetitia illa gestiens proficiscitur. Igi- 'tur, ut ad cupiditatem redeamus, ea partim laude, partim vituperatione digna est, ita ut & virtutum, & vitiorum quidam quasi fons existimari queat. Nos enim nunc ad scientiam, virtutem , gloriam, immortalitatem , beatitudinem, &. cetera laudabilia studia & ducit, dc trahit: nunc ad pecuniae, honorum , & voluptatum studium , hoc est ad avaritiam, ambitionem, libidinem, δωcetera vitia humano generi perniciosissima, stimulis quibusdam , & quasi flammis ince dit . Siquem igitur ad priorum rerum studium inflammare voluerimus , superiori praeceptione utemur, atque eas, quas supra dixi, partes, dignitatem, utilitatem, jucunditatem in ea, de qua agetur, re considera
bimus. Nam si quempiam ad scientiae stu O a dium
249쪽
I1a DE RATIONE SCRIB.dium incitabimus, ipsius dignitatem tum ab antiquitate, tum ab inventoribus, tum a subjecto, tum a fine, tum ab his, qui eam studio , vel honore , vel praemiis prosecuti sunt, poterimus demonstrare. Utilitatem ab omnis vitae, aetatisque institutione, ab
omnium artium inventione , ab Omnium rerum tum notitia , tum administratione sumemu S. Quae partes singulae si dividantur, atque amplificentur, maximam vim argumentorum , materiamque ad scribendum amplissimam praebebunt. Jucunditas eodem modo ab omni vitae, ac fortunae genere, & rerum omnium cognitione petetur . Ostendemus praeterea cognitionis, S scientiae cupiditatem homini non ab homine, aut casu aliquo, sed ah ipsa rerum omnium parente natura ., hoc est a Deo datam . Exemplis postremo clarorum omnis generis virorum agemus , lectoremque ad eorum, quos audierit, viderit, legerit, aemulationem , quantum poterimus , . incitabimus. Eadem de omni virtute ratio erit. Gloriam virtutum, & rerum gestarum in hac vita praemium esse , oportebit ostende re: eam nou ab hominibus tantum, sed a ceteris quoque animantibus expeti, equorum maxime exemplis comprobabimus. Τumquid gloriae caussa homines in omni vita, fortuna gesserint, quae pericula adierint,
250쪽
quam multi etiam ultro mortem oppetie- rint , ostendemus o lectoremque eorum .
exemplis, & imitatione ad aliquod praeclarum facinus inflammabimus. Ad eam rem ingenium, materiam, tempuS, Opportunitatesque omnes illi adesse ostendemus. Immortalitatem non ab animalibus tantum, ut gloriam : sed ab inanimatis quoque rebus, ut plantis, ac lapidibus expeti, optarique docebimus. Omnia enim , quantum natura liceat, diuturnitatem , & sui conservationem affectant. Ad eam nos genitos este, ex intellectus, & rationis magnitudine , & ceteris animae partibus demonstrabimus. Polle autem virtutibus, rebus ginstis, Sc literarum monumentis facillime
comparari, clarorum omnis generis virorum , . quorum memoria sempiterna sit,
exemplis ex antiquitate repetitis, ostendemus : ad eamque consequendam lectorem propositis facultatibus incitabimus . Ad beatitudinis cupiditatem tum praesentium miseriarum enumeratio, tum futurarum eX plicatio letiorem satis, abundeque eriget. Utramque rem , quoniam latissime patet,
neque hujus institutionis est , pro sua qui seque prudentia, & cognitione tractabit. Achaec ad incitandam cupiditatem pertinent.