장음표시 사용
251쪽
SEdatur autem hic affectus, restinguitur
que contrario, ut de amore, odioque docuimus. Contrarius porro cupiditati aD secius ab aliis contemptio, ab aliis abominatio , ab Aquinate Thoma fuga nuncupatur: quae quidem ad vitiorum destitutionem maxime pertinet. Habent autem vitia locos tum communes Omnibus, tum singulos ,& proprios . Communes sunt e nos ad virtutem , non ad vitia esse natos: animam nostram optimo quoque habitu imbuendam , & tanquam pulcherrimum agrum optimis frugibus, ac plantis eXcOlendam esse : fruges animae, virtutes : vitia, dumos, carduos , herbas esse, quae non animam solum, sed corpus etiam excrucient, Vexent, atque enecent : virtutibus praeterea honores, dignitates, opes, imperia , nobilitatem, & praemia ingentia comparari : vitiis ignominiam, inopiam, obscuritatem, servitutem, & sordes sempiternas acquiri: poenas denique, & nunc multis modis graves persolvi, & post mortem aeternas expectari. Alia item multa hujus
252쪽
L I a E R III. 2I sgeneris excogitari possunt, quae si amplificentur , latissimum ad scribendum campum patefacient. Proprii singulorum vitiorum loci, & innumerabiles sunt, & ad philos phum magis pertinent: nos tamen susceptae institutionis gratia paucos, atque insignes persequemur. Igitur si pecuniae cupidit tem detestabimur, de usu pecuniae disput
bimus, finemque ejus rei usum , non accumulationem esse docebimus: eum neque majorem ex ingenti, neque eX parvo minO- rem capi posse ostendemus. Deinde quanta sit in mediocritate, & liberalitate animi alacritas, tranquillitas, securitas et quanta inde commoda tum corporis, tum animi consequamur. Quanta contra in pecuniae appetentia solicitudo, quanti labores, pericula , incommoda, jurgia, tormenta subineantur e quam multi Ob eam rem servit tem, cruciatus,mortemque subierint: quam multorum malorum causta, & fomes pecunia sit: quantopere corpus, animumque eL
feminet , quam infinita, insatiabilis, & importuna sit: eam a sapientibus nunquam eX- petitam , propterea quod Sc virorum, & cupiditatum , & curarum omnium quasi parens sit existimata . Postremo quis eius finis esse possit, indagabimus 3 quam multis mo-.dis partae divitiae dilabantur, quo pacto ab invitis relinquantur, ostendemus : ita ut, O ava
253쪽
ai 6 DE RATIONE sCRIB. avaro tam defuisse quod habuerit, quam quod non habuerit, doceamus. Si ad honorem , aut gloriae contemptionem impellere quemquam studebimus, primum ostendemus quanta in ea re comparanda sit dissicultas, quantis laboribus, periculis, incommodis , curis, ac molestiis obnoxios nos esse oporteat, quam gravem, quam diuturnam , quam indignam servitutem subire, quam turpiter atque ignominiose agere squibuscum versari, quibus adulari, quibus subjici honoris, & gloriae caussa compellamur . Deinde quam saepe haec omnia frustra
suscipiamus , quum ea, quae volumus, non consequamur. Atque haec exemplis eorum
docebimus , qui suae ambitionis poenas dedere . Deinde quam ea res inanis , fluxaque sit tum ab ipsius rei natura, tum ab his, a quibus proficistitur , ostendemus 3 hOuor enim per se vana quaedam, & inanis hominum existimatio, aut confessio est, quae laudem, aut dignitatem alicui tribuit. Ea nunc ficta, nunc falsa , nunc vana , nunc etiam invita est, pro eorum, qui deserunt, memet alii enim honorem hominibus suae utilitatis gratia tribuunt, quod inde se aliquid cons euturos sperent: alii sui honoris gratia , quod quum illos ornent, ornari se putent:
alii falso quodam, vulgarique judicio, quod illos honorari ab aliis, & apud principes
254쪽
gratiosos esse videant: nonnulli etiam meis tu, quod illorum potentiam reformident. Quas caussas quum omni ex parte indagave- .rimus, qualis honor sit, qui ab illis proficiscitur, ostendemus. Tum a quibus honor expectetur inquiremus: & quam stultum sit ex imperitae multitudinis judicio pendere, demonstrabimus. Deinde etiam quam falsum, quam inane, quam instabile vulgi judicium esse soleat, aperiemus. Hic e Xempla eorum asseremus, qui ex summis honoribus in summam ignominiam devenere. Postremo , quis honorum , aut gloriae sit finis, indagabimus: quem quum aut laudem, aut famam , aut vulgi consensu na, benevolentiamque , aut vanum aliquid esse constiterit, ostendemus neque in nostra potestate , ut eum vel mereamur, vel retineamuS,
situm esse. Nam & datur saepe non merenti , & habenti sine caussa aufertur . Neque eum ad nos post mortem pertinere : nam si anima cum corpore eX tinguatur , nihil sentiet: sin immortalis sit, vel non curabit haec, quia bonis majoribus perfruetur: Vel hac de caussa magis dolebit, quia poenas suae
stultitiae, & cupiditatis dabit. Denique fama paucorum annorum , si cum aeternitate comparatur, non modo non appetendata, Verum etiam contemnenda , ut res levissi--ma, ac brevissima judicabitur. Si vero cor-'Poris
255쪽
s18 DE RATIONE SCRIN. poris voluptatum cupiditatem sedare scri- hendo studebimus, primum eas, quae ab hominibus existimantur , non esse voluptatis , sed naturae necessitatem contendemus: naturam enim vel exinanitam repleri, vel repletam exinaniri cupere. Deinde etiam si voluptates sint, tam breves esse, ut prius abeant, quam venisse sentiantur s tantis vero laboribus , incommodis , periculisque parari, ut vel ob id soIum optabiles esse desinant f deinde etiam noxias , ac perniciosaS non animis modo esse , sed corporibus quoque , multis rationibus , atque exemplis Ostendemus. Postremo, turpe atque indignum esse dicemus , quas voluptates Com munes cum bellu is habeamus , in quibusque ne ipsae quidem belluae volutentur, his potitumum nos obrui, atque immergi. His atque aliis hujus generis rationibus non modo non optandas, sed fugiendas etiam voluptates esse demonstrabimus. Sed de cupiditate quidem, & contemptione hactenus, cetera petantur a philosophis.. De spe, ac desperatione.
C Equuntur spes ac desperatio, quae con unctam cum cupiditate tractationem
256쪽
Lia ER III. 2I9habent: iisdem enim pene rationibus spesia cupiditas & augetur & diminuitur.
Quemadmodum autem contemptione cupiditas , ita spes desperatione: item ut cupiditate contemptio, ita spe desperatio tollitur . Sed ne omnino praeteriisse hos assectus videamur, de his quoque pauca dicamus. Igitur si quem ex desperatione rerum suarum in spem adducere, atque erigere cona bimur, primum quidem ejus inlartunium extenuabimus, & accidisse aliis sepenumero plura , & graviora ostendemus. Deinde
magno animo quamcumque lartunam quaecumque ea sit, tolerandam esse docebimus, neque larii viro unquam aut desperandum, aut cedendum. Tum esse illi malo remedium ostendemus, & quo pacto id invenire
possit, aperiemus: deinde hominem paulatim quasi ad certamen revocabimus , & in spem victoriae paulatim erigemus. Ad eam rem clam moda facultates, occasiones , instrumenta, adminicula omnia quasi faces quasdam , & aditus patefaciemus, eumque ad inceptum capessendum certo rei eventu proposito , magis ostensis praemiis, cohortabimur. Siquid dissicultatis , aut incommmodi inesse videbitur, aut confutando diluemuS , aut extenuando minuemus, aut
di: simulando reticebimus, omnia levia, lycilia , & certa reddemus. Si nillil ei acciderit
257쪽
aso DE RATIONE SCRIB. derit mali , quem erigere in spem summam statuerimus, omissi, prioribus locis, nihilominus sequentibus utemur. Si autem minuere, ac labefactare spem clijusquam ut falsam , inanemque velimus, superiores locos in contrarium ducemus, atque omni
ex parte rem duram , dissicilem , incredibi- Iem , dubiam, impossibilemque reddemus:
ostendemusque pro nostra in eum benevolentia nolle eum in re incerta spem certam collocare , atque ita nobis esse visum dicemus . Atque hic optimus quidem in princμ. pio locus erit. Exemplis praeterea utemur eorum , qui ex spe magna, & pene certa deciderunt, neque credendum aut principi-hus , aut Opibus, aut conjecturis, aut meritis , aut ullis denique adminiculis esse dicemus . Contentum sua quemque fortuna esse oportere: imponendum autem spei &cupiditati modum: atque hoc in primis esse sapientis. Hoc loco tum de fortunae levitate, tum de continentia, & moderatione disese remus , & quantum in mediocritate boni, quantum contra mali in luxuria , & cupiditatibus sit, pluribus argumentis ostendemus. Atque haec ad spem minuendam pertinent . Siqua praeterea sunt, quae ad I vandam desperationem pertineant, ea a n
bis in consolandi ratione dicentur.
258쪽
PRoximi sunt his audacia , & metus,
quorum alter magis excitandus, alter magi, reprimendus est, uterque tamen pendet ex altero . Igitur si metum repellere , atqne audaciam accendere constituerimus, primum quidem dabimus operam, ut metus caussam diligenter indagatam quantum possumus, extenuemus : eamque vel
falsam , vel inanem , vel ineptam, Vel parvam esse ostendemus: neque debere ullum his rebus aliquo pacto commoveri dicemus 3 & quam turpis sit in homine tum formmido , tum ignavia, utriusque effectibus, atque exemplis demonstrabimus. Deinde hominem ad id quod volumus, audendum, proposita rerum gerendarum , sive virtutum mercede , ea, quam ille dignissimam,& cumulatissimam putet , incitabimus . Tum de animi magnitudine, & audacia in rebus gerendis disputabimus, eamque rem pulcherrimam atque honestissimam rationibus & exemplis maxime illustribus faciemus. Labores & pericula omnia, tum e- tenuanda, tum contemnenda esse dicemus: . . neque deterreri fortem virum aut laborum,
259쪽
sas DE RATIONE SCRIB. periculorumve magnitudine , aut vinculorum tormentorumque, atque ipsius denseque mortis metu oportere. Hoc loco exemplis aequalium, aut etiam si poterimus, minorum , qui vel eadem , vel similia gesserint, hominem inflammabimus: atque ad eos aemulandos, aut etiam superandos incitabimus . Quod si is claris majoribus ortus sit, ut vel illos virtute superet, vel ab illis certe non degeneret, admonebimus . Postremo eum ad clarissimi cujusecumque aemulationem provocabimus. Si vero temeritatem cujusquam atque audaciam reprimemus, his locis in contrarium versis, omnia asper ac dissicilia faciemus. Dicemus enim, neque pericula temere λεscipienda, aut labores frustra sumendos esse et neque fortunam coeptis nostris semper arridere, aut audaciam nostram prosperum semper eventum sortiri: neque nostris viri-hus , aut nostro ingenio usque adeo conmdendum esse , ut non plurimum etiam in aliorum consilio, & prudentia reponamus. Quo loco quanta vis sit consilii. N prude tiae,disseremuss hominemque ad consilium,
S rationem revocare conabimur,neque lar titudinem eam esse, quae consilio,& ratione careat, eXponemus . Et in hanc sententiam plura dicemus, ostendemusque ita majores
ejus, ita clarissimum quemque fecisse, ita illum
260쪽
illum quoque facere oportere o quantaque eum vitae laus, & vitae tranquillitas, si ita fecerit, quanta contra ignominia , quanta incommoda , ac pericula consequantur, si eontra fecerit, ostendemus : metumque illitum infamiae, tum periculorum, tum to mentorum , tum etiam mortis, quantum poterimus , injiciemus . Si vero aut cet rarum rerum, aut mortiS metum sedare,& repellere decreverimus, nihil esse in illis mali, aut etiam aliquid inesse boni, contendemus , locisque communibus, atque exemplis constantiae id comprobabimus: omnia virtuti & gloriae tribuemus: pro ea
neque exilium, neque vincula, neque tor menta , neque ullum genu S mortis timendum esse : idque multis atque illustribus exemplis eorum , qui haec pro patria, aut fide, aut pro virtute pertulerunt, abunde docebimus e quanta eos gloria atque immortalitas consecuta sit, quanta nos quoque apud posteros maneat , aperiemus: mortem vero naturae finem esse, qui quum& certus, & communis omnibus, & neces sarius sit, timeri non debeat. Ita enim aut nihil mali, si omnia dissolvaiatur: aut plurimum boni, si animae maneant, eXistere necesse est: tum hominem ad conscientiam
bene actae vitae,& ad nostrae Religionis versetatem , ac justitiam revocabimus et eumque