장음표시 사용
261쪽
aet4 DE RATIONE SCRIB. certissimam , atque amplissimam vitae suae mercedem sperares atque expectare jubebimus . Atque de metu sedando in praesentia haec satis fuit. Si qua deesse videbuntur, in doloris, & mortis consolatione dicentur
CAPUT VII. AUdaciae finitima ira est, quam diximus
affectu carere contrario, propterea
quod stupida illa, Nomni injuriarum sensucstrens natura non reperiatur: sed ejus loco virtutes habet, mansuetudinem & clementiam . Irae autem duo genera plerique fece Te , alterum, quod ad punienda errantium delicta: alterum, quod ad ulciscendas injurias dicunt pertinere. Superius illud genus humano generi utile admodum ,& necessarium putant ita, ut Deo quoque concedere id nostri non dubitent: posterius noXium omnino ac perniciosum est. Illud itaque nobis excitandum , hoc reprimendum, at que extinguendum est. Siquem igitur ad
punienda delicta, poenasque de reis sumen dis incitari decreverimus, duo potissimum considerabimus, caussam, & personam. In caussa de criminis specie,& magnitudine disputabimus: idque a tempore, loco, modos sociis,
262쪽
sociis, facultatibus, instrumentis, & ceteris partibus, quae augere aliquid possunt, majorem in modum augebimus. Quod si
plura crimina fuerint , cum accumulatione, & atrocitate enumerabimus e sinis
unum fuerit, id plures in partes amplificando dividemus, & ex uno plura faciemus. Persona duplex est, rei,& judicis: hoc est, ejus qui puniendus est, & ejus qui puniturus est, ad quem ipsi scribimus . In
reo considerabimus sexum , alia enim mari-hus, alia seminis foediora sunt: artatem snon enim omnia omni aetati concessa sunt, atque alia alii aetati turpiora: conditionem snam servorum &subditorum insuperiores crimina graviora sunt: statum, ut liberorum crimina in parentes atrociora esse dicemus: fortunam, quanto antecellit, tanto ejus crimina graviora, insignioraque sunt. Considerabimus praeterea voluntatem, at
que inde, si malo animo secerit, caussam augebimus: consuetudinem, ut si id crimen saepe numero commiserit: audaciam 3 quo loco, & quantum facinus aggredi ausus sit,& quid in posterum ausurus esse videatur , crescente semper audacia, ostendemus. Ab ejus , ad quem scribemus, persona, iisdem rationibus crimen augebimus, indignum que esse dicemus eum, qui grandior natu,qqi dominus, qui pater, qui magistratus sit,
263쪽
qui denique punire & possit, & soleat meleratis impunitatem permittere: quanturh-que ex eorum supplicio universis commodum , quanta civitati quies, quantus improbis in posterum terror, quanta illi ipsi justitiae, & severitatis fama accessiira sit equam contraria Omnia sint futura ex eo rum impunitate, singillatim explicabimus. Si autem posterius illud irae genus, quod ad ulciscendas injurias spectare diximus, compescere, ac sedare statuerimus, eadem rerum,& personarum divisione utemur: atque in iebus quidem , a quibus partibus crimen augendum esse diximus, ab iisdem injuriam extenuabimus. Personarum quoque eadem facienda distinctio erit : atque ab iisdem locis minuenda injuria, omniaque ad animi mansuetudinem , clementiam , S animi magnitudinem referenda : ostendendumque esse majorem in condonanda injuria clementiae, atque animi magnitudinis laudem s quam in persequenda ultionis voluptatem. Ad hanc illum etiam rationibus, & exemplis clementium virorumias quoad fieri poterit, incitabimus: ostendemusque cum superioribus quidem , quibus par esse nou possis , certare stultum esse: Cum paribus, ambiguum: cum inferioribus vile, & indecorum. Illud praeterea est ultio
uis genus, cum is se contemni, & pro nihi-
264쪽
LIBER ΙΙΙ. 227lo haberi videt: quae quidem 3c alia ejusdem generis, quum dixerimus, exemplioque confirmaverimus, ejus animi magnit diuem, & clementiam commendabimus, ad ejusque laudem appetendam hominem summo studio, atquς omnibus orationis viriabus inflammabimus, & cum deprecatione misericordiam a communibus locis commovebimus . Atque haec de ira satis, nunc ad reliquos affectus pergamus . De talitia , 9 jocis excitandis.
REstant ex omni affectuum ratione duo, qui a praesenti boni, & mali opinione
proficiscuntur : laetitia illa gestiens, quae ab aliis gaudium, ab aliis voluptas appellatur:& dolor, sive, ut Cicero appellat, aegritu
do . Horum uterque reprimendus est : la titia vero nonnunquam etiam excitanda.
Igitur de ea primum dicamus . Excitatur scribendo laetitia aut universa re, aut par tibus universae, quum aliquid amico pertis teras nunciamus, quod illi jucundum , at que optatum esse scimus: ut opum, non rum, dignitatumque accessib, patriae fori narum , Ornamentorumque restitutio: tib Iorum , propinquorum, atque amicorum
265쪽
ααῖ DE RATIONE SCRIB. salus , valetudo, dignitas, & quae sunt generis ejusdem : quae gratissima esse audienti solent, praesertim quum praeter spem, atque Opinionem acciderunt. Excitant etiam il-Ia voluptatem audienti, quae voluptatem attulere spectanti: ut quum triumphus, convivia , nuptiae, ludi, spectaculaque omnis generis visa narrantur, in quibus tum res ipsae, tum narrandi modus delectationem affert; nam si nudam & simplicem narrationem habeant, lectorem non sane multum movent et sin in illis crebrae digressiones fiant, quaedam incredibilia, subita, inopse nata , ridicula reserantur: si tota narratio Iepore quodam , & salibus respergatur: sisngulorum more S , sermones , actioneS, cum eorum imitatione narrentur: si denique singula quasi oculis spectanda proponantur, ea demum narratio voluptatem aD
fert . A partibus voluptas excitatur, quum vel in verbis, vel in rebus Jocamur 3 jocan di in rebus Cicero duo genera libero homine digna esse dicit, narrationem, atque imi tationem . Narratio est alicujus factae, vel fictae rei cum lepore expositio ad id, de quo loquimur, accommodata: ut apologus, simile exemplum , comparatio , res gesta, quae aliqua de caussa ridicula, jocosaque sit. Iocus autem &risus excitatur multis modis 3 ex ambiguo, quum aliud dicimus,
266쪽
LI aER III. 229R aliud dicere videmur, vel aliud intelligi
volumus : ut si quis de servo furace dicat, hic est, cui nihil domi occlusum, obsignatumque sit: quod etiam fideli servo convenit . Ex imagine, quum ejus rei, de qua loquimur, imaginem a re quadam inopinata , & dissimili ducimus: ut siquem pessime canentem asino rudenti, aut si praepinguem hominem dolio comparemus. EX errore, quum vel ipsi nos errasse fingimus: ut si avarum, qui se venisse dicat, interrogemus , Quanti quasi venalem existimaverimus: vel alios in errorem ducimus 3 quale est illud Martialis in Codrum, quem pluri
mum credere, non quia pecuniosus esset, sed quia caecus amaret, assirmabat. Sed ex his rebus jocus potissimum existit, quae prae ter spem atque opinionem vel dicuntur, vel accidunt: cujus generis infinitae pene species reperiuntur. Imitatio est, quum at terius sermonem, mores, naturamque effugimus: ea dicendo , atque agendo magis, quam scribendo uti muri licet tamen scri bendo quoque apud familiarissimos quorumdam sermones, qui nobis ridiculi vis deantur , essingere . Mores Vero , & natu ram aliquorum quadam cum venustate describere , ridiculum in primis , & jocosum est. Verba vero tam multis modis jocum,
& risum excitant, ut dissicile atque incredi-
267쪽
s o DE RATIONE SCRIB.hil edictu sitsnunc enim transferuntur,nune
invertuntur, nunc mutantur, nunc transimulantur, nunc aliam in partem , nunc in aliam significationem accipiuntur e nunc, . vocalibus tantum mutati S, eaedem consonantes servatae in aliam , quae 4 proposito non discedat , sententiam transferuntur: atque omnia aut fallunt, aut alludunt aut derident , aut mordent, aut contemnunt, aut in alium sensum detorquentur. Sed quom niam haec, natura, non arte perficiuntur, supervacuum de his praecipere quicquam videtur, nam siquis ineptus natura sit, atque ex arte jocari volet, non magis id prospere, ac decenter faciet, quam asellus is,
qui est apud Aisopum , qui quidem blandiri
domino quum vellet, eum prioribus pedi-hus, & ruditu immenso, atque intempestive invasit. Jocari itaque unumquemque natumra, & consuetudo doceat, necesse est . M teriam inter amicos pro cujusque natura,res,quae quotidie accidunt, fatis, abundeque praebebunt. Modus ex amici natura, & no-Bra consuetudine, ac familiaritate statuetur. Illud non in scribendo modo, sed in omni quoque oratione, & sermone cavendum , ne aut scurrilia, aut obscoena proferamus: ne, dum urbani esse cupimus, scurriles , impii
dicique habeamur. Ac de jocis quidem ha
268쪽
SI autem reprimere gestientem illam,
atque immodicam laetitiam moderari tentabimus s quum rationem nostri consilii atque admonitionis nostrae in principio aperuerimus, omnesque invidiae suspici nes a nobis, iis, quas supra ostendimus, rationibus amoverimus, de immodica laetitia in universum disputabimus et ostendemusque primum , quam multorum mal rum ea caussa, radix que sit, quippe quae insolentiam, superbiam , jactationem falsae gloriae, cupiditatem, impatientiam, levistatem , luxuriam , segnitiem, ignaviam, inertiam , atque innumerabilia vitia ex sese pariat. Deinde quam ea res inanis, brevis, caducaque sit, aperiemus : & quam saepe in contrarium verti soleat, ex quacunque reprosecta sit, multis ac variis exemplis com probabimus et idemque in omni laetitiae, ac prosperitatis genere accidere , singillatim per omnes vitae status, ac species discurrentes, ostendemus. Inde ad caussam pedeten tim accedentes, eam rem, de qua ille gessiat, maxime fluxam atque inanem esse ramtione aliqua demonstrabimus: & quid eum
269쪽
. LisgR III. a 33 philosophos tota pertineat, & ita late pateat , ut de singulis ejus generibus singulatum a Graecis, tum a nostri S volumina
& olim scripta sint, & ut ego compertum habeo in nunc quoque scribantur , tractaria nobis pluribus verbis nec debet, nec potest. Sed ne reliquisse pulcherrimam operi S pa tem intactam videamur, capita tantum , quaedam in singulis generibus summatim attingemus, ut ex iis unicuique aditus ad cetera praebeatur. In omni autem consolatione tria illa potissimum , quae Cicero do 'cet, quasi fundamenta quaedam nobis se quenda etiam censeo: primum, ut in re bo ni plurimum, aut nullum malum, aut quam minimum maIum esse doceamus: Deinde ut de communi vitae conditione, aut de ejus ipsius, ad quem scribimus, propria disputemus. Tertio , ut summam stultitiam esse doceamus , frustra confici moerore, quum inteliligamus ea ratione profici nihil posse. quae quidem quum omni aegritudini communia sint, qua ratione possint singulis generibus accommodari , nunc breviter sub)iciemus.
270쪽
De eonsolatione paupertatis. '
Mnis igitur aegritudo , ut breviter .
complectamur, aut eX opum, aut ex Bonorum , aut eX patriae, aut ex suorum saut ex valetudinis amissione suscipitur. Si
quem aut ex opum amissione, aut etiam Inopia moerentem consolabimur , primum quidem ostendemuS,quam multa, ac magna ex divitiis mala nascantur, ut ignavia , luxuria, libido, avaritia, odia, contentiones, cedes, hella, urbium eversiones, &quae 1unt generis euusdem: quantas etiam hominibus curas , sollicitudines , molestias, quantos laboreS, Opum tum comparatio, tum conservatio afferat. Perpauca vero ad usu S vitae necessaria sunt, ut nihi Io plus dives, quam pauper veI vivens consumat, vel moriens secum auferat: quanto vero cum dolore opes a morientibus relinquantur,oc quibus sepe relinquantur. Deinde paupertatem omnibus his malis carere, singilatim ostendemus , ejusque innumerabilia dona superioribus malis contraria explica himus . Quae vero in ea, vel mala, vel inmesse existimantur , ea n OS partim neganao, partim confutando, partim CX te