F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

271쪽

nuando , partim bonorum magnitudine. νeompensando, aut Omnino dissolvemus, aut q iam maxime levia, & tolerabilia faciemus . Deinde ad communem vitae conditionem conversit, jubebimus considerare, quam pauci divites, quam multi pauperes sint: quo loco plurimos in eadem, qua illi, quos consolamur, sunt fortuna, plurimos etiam in deteriore constitutos, Omnis generis viros ostendemus: neque vero divitias , ut praemium virtutis , optandas esse, quibus pessimus quisque maxime affluat: neque paupertatem , ut crimen aliquod, aut turpitudinem refugiendam, quam Optimus quisque semper adamaverit, esse dicemus. Atque hoc exemplis tum sanctissimorum virorum , tum doctissimorum hominum demonstrabimus: qui opes non modo , quum abessent, non quaesivere: sed, quum adestent, etiam aliis, atque aliis rationibus abjecere. Ex quo fiet, ut opes, si non contigerint , non sint appetendae : si amissae sint, non sint requirendae. Deinde eum, ad quem scribimus, suorum bonorum enumeratione consolabimur, atque ad eorum contemplationem , fruitionemque cO- hortabimur . Postremo dicemus, facultates illi ad vivendum necessarias neque pro sua virtute deesse posse, neque si desint, magno esse labore conquirendas.

272쪽

a 36 DE RATIONE SCRIS. De eonsolatione amissorum honorum , patria.

CAPUT XII.

EAdem in honorum , dignitatum, aCpotentiae, quae in Opum amissione , consolandi ratio erit. Primum enim ostem

demus, quantis illa laboribus, curis, molestiis, & periculis comparentur, quantioque serventur : quam vero flulia , inania, atque instabilia sint, & in quorum potestate constituta . Quae contra sit privati hominis Vita, quae quieS , quae securitaS , quae trala quillitas, quae denique beatitudo; deinde nihil esse mali in earum rerum amissione

contendemus, quae neque virtutibus comparentur , neque vitiis amittantur. Culpam omnem tum in fortunae varietatem , levitatemque , tum in ipsarum rerum naturam conferemus . Ei rei constantiam , patientiam, prudentiam, & ceteras virtutes Opponemus , quarum exercendarum gratia

haec accidere divinitus permittuntur. Hic exemplis illustrium virorum , quibus idem in omni genere acciderit, multis utemur. Hominem deinde tum ad inferioris fortunae Contemplationem , tum ad privatae vitae Commoda, tum ad eorum , quae eripi non pos-

273쪽

LIBER III. 23

possint, bonorum s si non habeat, adeptio nems si habeat,fructum,& conservationem, omni alia sublata cogitatione , revocabimus . Si quem autem patriae amissione moerentem consolabimur, primum de populorum levitate, stultitia, & iniquitate in universum disputabimus ostendemusque quam multi sint a suis civibus immerito ejecti, qui paulo post aut frustra desiderati sunt,

quum in patriam reverti nollent s aut cum magna sua gloria revocati. Hic optimum etiam exilium esse , cum a malis & factiosis civibus disceditur, ita ut ultro etiam sit ex tam iniqua, aut ingrata patria migrandum,

demonstrabimus: exemplisque eorum ille

mur , qui civium suorum aut vitiis , aut factionibus , aut ingratitudine ostensi , patriam ultro reliquere. Deinde siquid proprium de ejus ipsius patria , civibusque habebimus , in medium afferemus. Nominis autem ignominiam , praesertim si injuste damnatus sit, non esse timendam ; illic enim eli ilium esse , ubi virtuti locus non sit: exemplis eorum utemur, qui multo clari res exilio, illustrioresque fuere, quam si in patria perpetuo mansissent. Quo loco vi tutem ejus collaudabimus, eumque multo

clariorem,acceptioremque apud omnes nationes hoc exilio fore ostendemus. Exilii quoque nomen in peregrinationem com

274쪽

I 8 DE RATIONE SCRIB. mutabimus: atque eo modo levius, atque tolerabilius faciemus. Quod si is propterea doleat, & se miserum arbitretur , quod sibi extra patriam vivendum sit, primum quidem ostendemus , si ita esset , plenas omnes provincias miserorum futuras esse, in quibus tam multi, ac tandiu peregrinentur s hic ostendemus , quam multi mercaturae, quam multi Dctrinae, quam multi etiam voluptatis gratia & olim peregrinati sunt, & hodie peregrinentur , nostri enim temporis eXempla ad Omnem consolati Item valebunt plurimum s nam veterum facta tanquam incredibilia, & a scriptoribus ficta leguntur. Eos itaque potissimum commemorabimus , qui noti, illustresque sint:& aliqua de caussa semel egressi, in eam postea nunquam reverterint: illum vero nullo modo patriam amisi fle dicemus , sed in ea rerum gestarum gloria, & multarum virtutum memoria & nunc permanere, R perpetuo permansurum: de habitatione modici temporis, aut de sepultura corporis sollicitum illum esse non debere. Si bon rum amissionem doleat, exiguarum opum gratia illum commoveri non oportere dic mus , qui majoribus rebus non commoveam

tur : & opes illi nullo loco defuturas. Si suorum vel civium , vel propinquorum d siderio teneatur, eos eura patriam videre

275쪽

facile posse. Si patriae commoda, aut voluptates desideret, ubique illi eadem , aut majora commoda fore demonstrabimus. Quod si extra patriam & melius, & qui lius , & commodius possit vivere, Omne solum viro forti patrium existimandum,exem plo Teucri, qui patriam illic esse ajebat, ubicunque esset bene: denique stultum esse dicemus, se, suamque virtutem moenibus unius civitatis claudere, eique se addictum, ac devinctum esse existimare, quum possit universum terrarum orbem sibi patriam facere , ut Socrates, qui quum interrogaretur , Cusalem se esse diceret, mundanum se esse ajebat.

De eonsolatione mortis.

CAPUT XIII.

SEquuntur ea, quae adversus dolorem ex alicujus morte susceptum dici solent: quae quidem, quoniam res ipsa quotidie ac cidit, atque in omnium ore versatur, par tim tam multa sunt, ut brevi comprehendi non possint: partim tam late patentia , ut facile ab omnibus excogitari queant: nos tamen, ut aditum ad cetera invenienda faciliorem omnibus, & latiorem praebeamus,

quaedam breviter perstringemus. Igitur si

276쪽

a o DE RATIONE SCRIB. consolari quemquam morte lugentem statuerimus , oportebit nos initio scribendi orationem nostram ad illius dolorem parumper accommodare ita, ut & jure dolere, & nos ad ejus dolorem quam proxime accedere ostendamus. Ex quo fiet, ut ille facilius nostram consolationem admittat,& nos fidem apud eum,& benevolentiam ad ea, quae dicturi sumus, majorem compare mus , nam & genus quoddam consolationis est, habere aliquem nostris calamitatibus nobiscum pariter dolentem . Videtur enim ille, quum ex eadem re dolorem capit, nos aliqua ex parte nostro levaret & adhibere

statim acrem recenti, atque acerbo vulneri medicinam, minime accommodatum est srecrudescunt enim vehementiori contactu

recentia vulnera, & non modo serrum, sed manum quoque medici in principio resormidant : necesse itaque est, ut dolori pau- Iulum concedamus, & tum oratione , tum etiam significatione nostri doloris obsequamur, quod quum aliquandiu secerimus,& animum hominis benevolum nobis,atque obsequentem reddiderimus ita, ut nos pu

tet jam aeque ac seipsum dolere, nihilque poste nos, quod ille refugiat, dicere, con solationem ipsam paulatim ingrediemur S primum quidem doloris caussam , aut in terrogando , aut indagando, aut confutan

277쪽

LIRER III. a Ido investigabimus: ea aut in morte ipsa,

aut in eo, qui mortuus est , aut in eo, qui luget, inveniatur necesse est. In mortet quidem aut boni plurimum inesse ostendemus, tum earum, a quibus discedimus, iniuriarum explicationes tum ejuS, quae divinitus promittitur immortalitatis,ae beatitudinis commemoratione r aut certe nihil etiam mali, etiamsi id , quod credere prohibemur , animae cum corporibus extinguerentur. Mortem praeterea naturae finem esse, non poenam tum ex singularum aetatum ordine, tum ex ipsa compositione, ac resol tione demonstrabimus. Exempla eoru II

adjiciemus , qui cum senio confecti essent, paulatim sine morbo, sine dolore , quasi

sponte decesserunt: aut eorum, qui mortem

suam aliquo tempore praedixere, quod se deficere, dissolvique sentirenis mortem itaque doloris caussam cuique esse nec debere, nec posse. Defuncti etiam gratia lugendum non esse, cui aut ingens bonum, aut nullum malum acciderit, ostendemus , deinde ex ejus virtutibus rebus gestis, moribus, & an teacta vita non posse eum immortalem beatumque non esse: tum quibus in vita bonis perfunctus sit 3 a quibus contra malis tum praesentibus, tum imminentibus sit ereptus, demonstrabimus, atque utraque, & bona ,&mala commemorabimus ita, ut neque

278쪽

a a DE RATIONE SCRIB. majoribus bonis eum perfrui potu i D, si diutius vixisset, & mala ingentia , quae imminebant, evitasse dicamus ita, ut vel spo Ie eum decessisse, vel divinitus sublatum esse monstremus. Mortem autem illi utilem fuisse non modo ex instantibus, & pene praesentibus malis, sed ex his etiam , quae accidere diutius viventibus solent, oste demus . Afferemus huc exempla eorum , qui quum multos annos felicissime vixissent, infelicissimum exitum vel suorum morte , vel patriae calamitatibus, vel alia

fortunae mutatione habuere. Eum Vero,

qui lugeat, si hominem ad tanta bona ab his malis profectum lugeat, non recte facere α- id enim invidentis potius, quam amantiSeste ostendemus. Sin sua commoda lugeat, quae ex illo vivente capiebat, non illum, sed seipsum amasse dicemus. Quod si filius ejus fuerit, qui defunctus est, ostendemus Commodatum a Deo , non datum futtile, quandiu illi collibitum fuerit, eum patri concessisse s quum visum sit, quod suum erat recepisse: omnia in meliorem partem accipienda s Deum , cum optimus, atque aequissimus sit, nihil nisi summa ratione, aut agere, aut permittere, nihil non optimum nobis, atque utilissimum , pati evenis re, quippe qui multo magis nos amet,quam ipsi: sed nostri commodi gratia permittere,

e ut

279쪽

Lia ER ΙΙΙ. a 3 ut non omnium rerum scire rationem po

simus s & alia multa, quae in hanc sententiam a Theologis dici solent. Deinde lugentem exemplis eorum , qui & plures ,& clariores filios amisere, consolabimurti

eumque tum malorum, quae plura, Sc malara pertulerit, comparatione, hanc calamitatem contemnere debere , quum animus jam in malis obduraverit, ostendemus: tum honorum, quae ei plurima, & ma X ima reli qua sunt, explicatione hominem ad eorum contemplationem, perfruitionemque revocabimus . Illa praeterea quanquam comm nia, & vulgata sint, nonnunquam tamen, si suo tempore afferantur, animum luget tis non mediocriter recreant: hominem aeum natum fuisse : hanc esse humanae vitae conditionem , ut omnia orta occidant, Maucta senescant : neminem debere peculiariter lugere, quod commune sit, atque Omnibus accidat : sapientem vero, qui caussas rerum intelligat, multo minus angi, com moverique debere s poterimus hic comm morare tot regum, civitatum , nationum, aedificiorumque interitus, hominemque ab unius morte ad tantarum rerum interitum

contemplandum exemplo Servii Sulpitii

revocare. Accedent his, siqua de condi

tione defuncti dici possint, quae illi propria

sint: quae quidem vitam ejus aut acerbam,

280쪽

α- RATIONE SCRIB. aut minus jucundam reddere potuissent: ut caecitas, surditas, sive alterius membri, aut etiam totius corporis debilitas , aut aegritudo, item orbitas, humilitas, paupertas , infortuniaque alia , quae hominibus praeter opinionem solent accidere: quarum rerum si asserre aliquam poterimus, mortem illi fuisse utilem concludemus f postr mo stultum esse dicemus, luctu ac maerore

confici, quum intelligat proficere se nihil posse s quo loco hominem ad patientiam,

constantiam, virtutem, quam in ceteris re hus semper habuerit, ostendendam cohortabimur s eamque medicinam se sua sibi prudentia asserre oportere dicemus , quam ipsa sit omnino temporis longinquitas allatura . Denique barbaras quasdam nationes luctu nascentes, morientes cantibus, & la titia prosequi consuevisse cogitantes , alteros in magnas miserias , alteros a maximis malis liberari. Turpe itaque esse nobis, qui literas, & sapientiam profitemur, a barbaris hac in re una superari, qui eos in ceteris superemus. Quod si levari morte nostrorum non possiamus, luctum certe omnem cohibendum esse. Sed de morte quidem satis, cetera ex libris philosophorum petentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION