F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

281쪽

De eonsolatione excitatis, ct totius eorporis imbecillitate.

CAPUT XIV.

SUperest, ut eos consolemur, qui aut aliis

qua corporis parte, aut toto etiam compore debilitati sunt. In his primum locum obtinet caecitas , quae propter illius sensus excellentiam maxime videtur detestanda. Igitur si caecum hominem consolabimur , primum ostendemus , quare sint singuli sensus a natura dati: docebimusque eos non ad scelera, aut voluptates perfruendas, sed ad institutionem animi , ac perfectionem Corporis, tanquam duces,& comites esse datos : deinde quam multa ex his mala tum in corpus , tum in animum ipsum proficiscantur, explicabimus . Et quoniam haec ratio ad omnium sensuum amissionem consolandam valebit, quae ex singulis mala oriri , quae a singulis scelera committi soleant, ostendemus. Deinde his malis omnibus I herum , atque immunem vile, qui illorum incitatore, atque auctore sensu careat, demonstrabimus3 tum eorum, qui sensibus his privati sunt, quietem, simplicitatem, securitatem, & commoda proferemus: incom

moda , si qua inesse videbuntur, docebimus

ina ea

282쪽

u 6 RATIONE se RIa ea vel per alios senstis suppleri, vel per mi

nistros, ac servos evitari posse: ac caecis quidem colorum, surdis vero sonorum notitiam , quae utrisque deesse videatur, neque ad capiendas voluptates, neque ad res gerendas obesse, quo loco eos neque corporis , neque animi voluptatibus carere, e cepta dumtaXat colorum in caecis, in surdissonorum voluptate, multis rationibus, atque exemplis demonstrabimus f eas vero voluptates neque tanti esse faciendas, ut earum gratia tot vitiis,atque sceleribus subjacere, involvique velimus: & tam multis

contra bonis , ac virtutibus compensatas esse, ut etiamsi magnae essent, contemnen dae tamen, ac pro nihilo habendae videantur. A rebus vero gerendis neque caecos ,

neque surdos, neque alio sensu debilitatos abduci, singulorum exemplis , qui in omni

genere claruerunt, comprobabimus s tum

quae disciplinae, quae virtutes , quae artes in caecis, surdis , mutisque & else possint,& semper fuerint, ostendemus: nonnulloseque altioris contemplationis gratia, ne a sensibus distraherentur, aut se in alitisimos recessus abdidiise , aut etiam sponte sibi oculos effodisse s atque hae communes con solationes sunt . Proprias uuicuique pro ejus ingenio, natura, disciplina, virtutibus, moribus, rebus gestis, di ceteris partibus, Quae

283쪽

quae personis attribuuntur, accommodabismus : quae praeterea de communi humanae vitae conditione, de potentia , de consta tia, de omni virtute dici possunt, in hanc poterimus consolationem conserre. Quae de his sensibus diximus, tum in alias cor poris partes, tum ad universum corpus, atque ad Omnes ejus morbos accommodari poterunt f Ostendemus enim pernicitatem pedum, corporis totius formam , agilit tem , robur saepe homini obfui fle , profuisse fere nunquam, malaque omnia colligemus, quae ab his, quas dixi partibus promciscuntur. Commoda vero, quae ex corpo sis integritate capiuntur, partim eX tenuabimus , partim nobis per alios praestari posese ostendemus , ita ut ex infirma corporis valetudine aut nulla, aut quam minima incommoda suscipiantur , eaque omnia servorum , ac iumentorum ministerio resam ciantur. Dolorem vero corporis , ad pa tientiae , constantiae , virtutumque Omnium exercitationem , item ad animi praesta. tiam , ad immortalitatis, ac beatitudinis spem, atque expectationem revocabimus: exemplaque ataremus eorum, qui minima quaque de caussa, ne proderent, quod celari volebant, gravissimis cruciatibus restitere : item eorum , qui nostrae Religionis tueudae, Christianique nominis profitendi gra

284쪽

α 3 DE RATIONE SCRIB. gratia , ultro se maximis atque exquisitissimis tormentis Obiecere. Auget hanc co solationem & communium,& particula rium , universarumque miseriarum comm moratio , ut intelligat is, qui morbo aliquo laborat, calamitatibus , atque aerumnis immunem esse neminem, quod si palam singulae ostendi , & cum alienis conferri possent, neminem suas cum alienis commutaturum. Maxime autem proderit illa corporis, animique comparatio , & utriusque officiorum , virium, partium , utriusque denique finis explicatio e quam quum accommodam te secerimus, & animi praestantiam ostenderimus , ad ejus vires exercendas gloriam , atque immortalitatem doctrina, ingenio,& virtutibus comparandam , summo studio cohortabimur: & hujus vitae brevitare , at que imbecillitate contempta, ad beatam illam aeternamque appetendam, & origine, Sc mercede proposita, incitabimus . Sed haec hactenu S. Ne inventione in universum.

CAPUΤ XV. IN omni scribendi genere , quo pacto

materia invenienda esset, satis abu adeque videor eaposuisse: quae quidem pars,

285쪽

LI AER III. 269 quoniam & dissicillima erat, & a nostris

scriptoribus , in hoc praesertim genere minime tractata , pluribus verbis a nobis explicata est. Nemo enim sere est, qui conceptus mentis exprimere , atque eloqui non quoquo modo possit: sed dissicillimum ab omnibus existimatur , quid dicas , apte ac commodateque invenire, nam etiamsi minus Ornate dicas , quod velis , si animo aliquid non vulgare dicas, poteris tamen noumediocriter lectorem delectare. Quemadmodum enim pulcritudinis in corpore potissima pars non vestes sunt, sed ipsa corporis habitudo, & sorma, ita tu oratione non verba, sed sententiae, & materia ipsa pulcritudinis , & roboris caussa potissima sunt: atque ut vestes induendi, atque exornandi corporis gratia inventae sunt, ita verbaenunciandi, atque eloquendi mentis conceptus gratia sunt excogitata. Denique res ipse: sne ornatu verborum quasi nudum corpus esse possitnt: verba sine rebus, ut GDe corpore vestes, subsistere,atque esse non possunt . Huc accedit, quod de elocutione multi & veterum , & recentium perscripsere: de inventione ea, quae extra judicium in demonstrativo,& deliberativo caussarum

genere versaretur, exacie , atque accurate adhuc nemo. Hanc enim partem veteres ,

ut existimo, partim ut notam, partim ut ad aliam

286쪽

aso DE RATIONE SCRIB. aliam institutionem attinentem, pene intactam reliquere s recentiores adhuc non a tigere. Postremo omnes, qui ad dicendi facultatem accedunt , quo pacto dicant, quaerunt: quid dicant, non quaerunt. His igitur de caussis ego mihi in hac potissi-nuim parte insistendum , atque elaborat dum putavi: reliquas duas, dispositionem, atque elocutionem breviter, summatimque perstringam. Altera enim Sc per se facillima est, & a nobis in ipsa rerum inventione magna ex parte tractata : altera partim est jam a nobis nonnullis libris conscripta , partim in aliud tempus , opusque conserv

tura

De di positione.

CAPUT XVI.

Dispositio igitur est ordo rerum dice

darum , ad nostram caussam certa ratione accommodatus 3 ea nos in scribendo

plurimum juvabit. Is enim , qui scribit, si recte materiam disponat, & facilius scribet, quum res inter se non implicet , atque ad idem cipe non redeat: & utilius, atque aptius ad persuadendkim scribet, quum rati nes singulas locis suis quasi milites in acie collocaverit. Is vero, qui leget & omnia

287쪽

Lia ER III. III melius intelliget, & facilius memoria retinebit. Igitur qui ad scribendum accedit,

quasi corpus aliquod compositurus , materiam omnem animo quasi oculis subjiciat, ac proponat: & primum quidem eam in caput , & maxima membra , hoc est, in exo dium , & ceteras majores partes distinguat: neque solum quantum satis est, unicuique parti tribuat, ut omnia pro corporis magni tudine sibi aequaliter membra respondeants ne si caput, aut aliud membrum a ceteris magnitudine discrepet, monstro sum corpus esse videatur : verum etiam ejus generis materiam parti cuique tribuat, quam ille maxime intelligit convenire s ne Vel eae , quae confirmationis sunt, in exordium conferat : vel quae in narratione dicenda sunt, in conclusionem disserat. Deinde in exoris dio semina quaedam, & principia caussae t tius , tanquam nervos in capite collocetia quibus universa oratio manare, ac diffundi videatur. Ea vero prima in exordio locet, quae ad conciliandos animos tunc maxime liberos, R in nullam adhuc partem incise nantes valere plurimum existimabit. Ea enim, quae nudis adhuc & liberis animis imprimuntur, maxime inhaerent. Sunt itaque lectorum , atque auditorum animis potissimum , & primo quoque tempore imprimenda, quae ueque deleri facile possint,

288쪽

gsa DE RATIONE sc Rrit.& reliquis rebus dicendis fidem maximam,

atque attentionem parent. Exordio, si res postulabit, statim narratio subjicietur, nisi aut lectoris animus majori praeparatione , aut nostra caussa majoribus fundamentis i digeat et quod accidere poterit, si defendere turpem caussam existimabimur . Narrationis vero dispositio qualis esse deberet, diximus, quum de narrationis virtutibus tractaremus f post eam divisio earum rerum , quas tractaturi sumus , si longior caussa fuerit, collocabitur. Saepenumero tamen in epistolis praesertim, quae artim cium omne dissimulant, divisione supersedemus, aut id quam Occultissime facimus.

In confutatione ea prima diluere,ac refellere Oportebit, quae vel lector, vel advers rius tanquam firmissima suae caussae adjumenta ex adverso vel collocaverit, vel collocare poterit. Cetera partim illudere ,

partim contemnere, partim transferre, par

tim subterfugere facile poterimus. In confirmatione firmissimam quamque argumen rationem cum in principio , tum in fine collocabimus, ut & nostrae caussae fune menta constituamus, & lectoris, sive auditoris animum in fine quasi obsessum, ac devictum nostris rationibus relinquamus . In medio leviora collocabuntur: quae quum

per se satis firma nou sint , validioribus

289쪽

utrinque vallata , robur ab antecedentibus, consequentibusque accipient. Conclusio tametsi multis in locis disponenda est, in fine tamen maxime , artificiosissimeque adhi-henda : cujus ratio satis, abundeque a nobis in primo libro est tradita. Dispositio in epiastolis, si perpetua materia fuerit, haec potissimum servanda est. Si plures erunt res, quae tractentur, a maximis , bc gravis' misincipiemus . Licebit tamen pro qualitate' eorum , ad quos scribimus, a levioribus tanquam ab exordio incipere, ut illis adsetum quodammodo nobis ad graviora praeparemus . Si pluribus epistolis unica epistola respondendum erit, licebit vel acceptarum epistolarum ordinem, vel negotiorum gravitatem sequi, atque in hac quidem renos ratio temporis admonebit. Ac de dispositione quidem satis in praesentia dictum sit. Nunc ad elocutionem, quae una reliqua est ex suscepta institutione, transeamuS. Ne elocutione in universum , ct describexdi

materia.

E Locutio, est elegans & ornata verbo

rum , sententiarumque compositio:

quam quidem adipisci qui volet, ante om-

290쪽

s14 DE RATIONE SCRIB.nia considerabit, num poemata , an λlutam Orationem velit scribere. Plurimum enim tam apud nos, quam apud graecos differt poetarum , ac oratorum inter se singua , non numeris modo, sed toto etiam dicendi genere. Poetae enim omnia magna,

atque admirabilia dicendo faciunt: quippe

qui res heroicas, divinasque narrent. Oratores , quum veras caussas agant, cauilla , non admirationi inserviunt , proptereaque circumspectius loquuntur. Praeterea poetae omnia adjectivis exornant, illustrant, ve fiunt, circumfundunt. Oratores omnia simplicius, atque absolutius agant necesse est, & res ipsas apertas, expeditasque pro ponant. Postremo illi tum in singulis ver- his , tum in sententiis Ordinandis, componendisque , audacia ac licentia majore utuntur : figurasque tam verborum, quam sententiarum sibi proprias,atque accomm datas habent, quae orationi minime conveniunt . Hi vero, cum numeris illis non arctant, neque sibi figuras arrogant, neque illam transferendo, & componendo licen tiam assumunt. Suos utrique fines habent,

quos egredi nefas est. Quisquis igitur adscribendum accedet, hos in primis fines, atque hanc disserentiam teneat necesse est , memineritque se in oratione poetam, illi poemate Oratorem figuris,& genere ipso di cendi

SEARCH

MENU NAVIGATION