장음표시 사용
291쪽
L1ηER III. 23scendi esse non posse. Quo quidem in genere duo maxime vitia fugienda sunt: unum, ne Omnia promiscue, vel quum discimus ab aliis, audiamus: vel quum docemus, aliis enarremus. Nam sui ait Flaccus Quo semel est imbuta recens servabit odorem Testa diu . Quod sit futuri oratores poemata a principio imbibant, illisque animum adhuc tenerum, & mollem imprimant, semper postea strepitum illum verborum, & tumorem orationis affectabunt: quod in oratore non mediocre vitium est . Atque hoc quidem vitio video plerosque laborar , non eorum modo , qui rhetoricen , sed eorum etiam, qui grammaticen docent. Pueris enim statim post prima grammatice S rudimenta Virgilium , Ovidium , Lucanum, Iuvenalem , Martialemque apponunt , secuti, ut arbitror, Quintilianum , qui a sermone graeco incipiendum , & Homerum
pueris enarrandum esse praecipit: neque reputantes hanc temporum mutationem, dclinguae amissionem, quae tunc patria erat, nunc peregrina dici potest. Imo etiam magis tunc Romae vigebat graeca lingua, pro pter hominum , librorumque copiam , quam nunc latina: cujus quidem non usum modo naturalem , quem veteres habuisse
non est dubium, sed scripta quoque, quibus retineri poterat, magna ex parte amisimus. Dib
292쪽
136 DE RATIONE SCRIB. Difficilius itaque, & laboriosius nunc lat,na discuntur, quam olim graeca discebantur. Mutata igitur linguae consuetudine, ratio quoque docendi, atque discendi mutetur necesse est , neque pueri S , ut Olim, po tae a principio tradi possimi. Moribus vero illa lectio quantum noceat in tenera illa, S molli aetate, nequeo dicere s pernicio sus enim nihil esse, meo judicio, potest , quam nudum adhuc animum , qui optima quaque re primum imbuendus esset moribus, lasciviis, fabellisque imbuere. Ait rum est vitium, quod magnopere fugien dum esse diximus, ne in soluta oratione poeticam grandiloquentiam , & circuitu Sillos verborum imitemur: aut nostram ora
xionem adjectivis, translationibus, & figuris immodicis repleamus, quae tumidam , atque obscuram orationem reddunt. Quo
in genere Aput ejus , Petronius Arbiter , Martianus Capella , & alii nonnulli magnopere peccaverunt: qui in oratione poe tae quodammodo esse voluerunt . Quod
quidem vitium optime vitabimus , si imo principio ejus lectioni astitescemus, cujus in dicendo similes esse cupimus. Quum au tem sint plures etiam in soluta orationαν scribendi disserentiae , considerandum deinceps est, in quo potissimum genere versari vclimus. Habent enim res singulae non λ- lum
293쪽
propria , peculiariaque vocabula . Nam si historias, & res gestas scribere instituamus, grandiores, tumidioresque , & poetis quodammodo similiores esse possumus. Si orationes aut scribere, aut etiam pronunciare velimus, graves quidem cum in verbis. tum in sententiis esse nos necesse est : sed tamen ita faciles, & perspicuos, ut totam orationem nostram ad eorum, qui audiunt, peritiam , sive intelligentiam, accommo dandam esse sciamus. Quo loco reprehendendus nobis error est eorum , qui quum apud imperitos verba faciant, ita in dicendo assectati, obscurique sunt, ut vix a doctissimis per otium intelligi possint. Nonnulli quum graece aliquid sciant, in latina , popularique oratione graecis tapenumero verbis utuntur ob id vel maxime, ut a nemine, vel a quam paucissimis intelligantur, scilicet ut errare impune possint:& quum maxime errant, quam optime dicere existimentur , quod quidem nequaquam facerent, si aut suae, aut audientium personae rationem haberent, aut si Ciceronem optimum sui ste oratorem existimarent:
qui, quum & ipse in utraque lingua doctissimus esset, & ad doctissimos plerunque loqueretur , non solum tamen graecis verbis abstinuit, sed latinis quoque nonnisi com-R muni
294쪽
α38 DE RATIONE SCRIB. munibus , atque usitatissimis uti voluit. Nihil dico de illis, qui apud populum alti sesimas philosophiae, ac Theologiae quaestio-11es tractant: quas neque si ab aliis audirent, ipsi aut intelligerent, aut probarent: neque quum eas dicunt, satis intelligunt. Igitur,
qui orationes volet scribere, ante omnia eam materiam sumet, quam non ipse modo plane intelligat, sed ab auditoribus quoque intelli Fi facile posse confidat. Deinde
eo orationis genere utetur, quod & verbis, sententiisque gravissimum erit, Sc ad usum, atque ingenia auditorum quam maxime accommodatum: si quis autem in aliqua disciplina praecipere , aut scribere quicquam Ue
lit, aequabile illud , & temperatum dicendi genus, de quo Cicero loquitur in Oisciis, sequatur necesse est ita, ut neque figuris multis orationem distinguat, neque longo ambitu verborum utatur: & quod in primis necessarium est, maxime dilucidus, aper tusque sit. Nam si ad materiae difficultatem accedat etiam obscuritas verborum, & assectatum dicendi genus, neque libenter lege tur quicunque is sit, neque facile intest, getur : quo in genere Quintilianus in vitio, quanquam id temporum, quam hominis vitium dici magis potest. Siquis aurem epistolas tantum, & leviora quaedam velit conscribere, is pro subjecta materiatum
295쪽
LI HER III. 239tlim gravius, tum levius, tum assectatius , tum remissius, tum copiosius, tum brevius, denique quod ipse maxime amaverit genus dicendi sequi poterit, modo materiae ,
Iectorique satisfaciat . Postremo, qui adscribendum accedit , non solum quid potissimum velit scribere, sed cujus in scribendo similis esse, consideret hecesse est. Nam quum aliter Catonis, aliter Ciceronis , aliter Quintiliani, aliter Macrobii, & Boethii seculum locutum sit, omnesque in suo genere , quanquam bene dicant, tamen inter se maxime discrepent, videndum est, cujus . maxime similes esse cupiamus. Nam si Ciceronem nobis imitandum proponimus, ceterorum tum modos, tum vocabula vitemus necesse est et non enim secula modo
inter se discrepant, sed ejusdem quoque seculi homines dissimiles in dicendo sunt snam si diligenter advertimus, aliter Cicero , aliter Sallustius, aliter Caesar loquitur, qui tamen aequales prope fuere. Permixtio vero illa, & confusio generum dicendi, quae Ex omnibus seculis, atque hominibus fit, tantam orationi inaequalitatem, ac dissimilitudinem assert, ut monstrosa pene Videatur, quod in Aulo Gellio maxime intueri licet, qui quum priscam illam eloquentiam imitari conaretur, neque id pateretur consuetudo seculi sui: item quum graeeos, R a ' apud
296쪽
MO DE RATIONE SCRIB. apud quos illa conscripsit, essingere, atoue exprimere, natura linguae latinae repuPnante studeret s pessimum , meo judicio, & minime imitabile dicendi genus assecutus est. Is igitur, qui ad scribendum accedet, uni seculo, atque adeo uni viro se addicat necesse esse : eumque, quum optimum elegerat, stultum est enim, ut ait Plinius, ad aemulandum non optima quaeque propone
re in tum sibi summo studio imitandum, a que eiungendum curet, neque dissidat s dicendo quemcumque voluerit amulari,& consequi posse, modo se diutissime i
scribendo exerceat. Nemo autem est.sive veterum , sive nostrorum , qui Ciceronem tia omni genere non optimum, atque prae
stantissimum esse putet . inod quidem qui
existimabit, . ad ejus imitationem se solum conserre, ejus orationem emia gere, ejus virtutes in eloquendo, quoad fieri poterit, tibi comparare velle debebit. De Muris orationis.
O Uum autem sint figurae tres orationis: Π' gravis , quae verbis & sententiis gravissimis constat, & luminibus ac colorioin distinguitur: quales in orationibus
297쪽
LiηER III. . 26 I bus Ciceronis loci quam plurimi, praesertimque in accusationibus , & invectivis. Altera mediocris, quae de altitudine illa,& sublimitate multum detrahit, non tamen ad ima descendit: quales sunt magna ex parte Ciceronis orationes, & philosoph iae volumina. Tertia infima, quae sermonem purum , popularem, ac nudum , sed tamen proprium, & latinum habet: quales sunt multae ejusdem Ciceronis epistolaetum ad uxorem , tum ad Atticum , tum ad. alios, ad quos ille quotidiano sermone scribebat: ante omnia videndum est , ut illas inter se discernere quam optime sciamus: neque eXistimemus Orationes omnes in gravi , philosophiam in mediocri, epistolas inattenuata figura scriptas esse. Nulla enim
fere oratio est, in qua non omnia haec gen ra reperiantur . Narrationes enim plerunque in attenuata sunt: exordia in mediocri: confirmationes , S. confutationes , & conclusiones praesertim in quibus miseratio captatur , plerunque in gravi sunt, nunquam in attenuata : quod ex pondere sententiarum , figurisque verborum deprehendi facile potest. Habet enim haec figura tan quam fluvium quemdam dicendi, effunditque omnes habenas eloquentiae: Vehementiam vero tantam , ut animos non movere,
sed cogere videatur . Attenuata huic con-R a tra-
298쪽
a6a DE RATIONE Se RIB. traria, nullas translationes, aut figuras habet : nervos tamen sermonis non amittit. In hoc genere comoediae scriptae sunt, tametsi insurgunt illae nonnunquam, iratu Gque Chremes, ut ait Flaccus) tumido de
litigatore. In hac figura epistolae a nobis, nisi gravior res urgeat, magna ex parte scribendae sunt. Est enim difficilior jam nobis attenuata , quam gravis veteribus unquam fuit, propter linguae latinae desuetudinem, atque amissionem , & propter discendi difficultatem . Licet tamen, & ex humili in mediocrem, gravemque ascendere, & e gravi in mediocrem, atque humilem , non tamen repente, sed per quosdam quasi gradus sensim descendere, ut venisse in eam: non cecidisse videamur. Mediocris inter utramque posita, neque hanc humilitatem , neque illam sublimitatem omnino retinet. Distinguitur tamen & illa figuris, & luminibus orationis : & quia utrique finitima est, faciliorem tum ascensum, tum descensum habet. In hoc genere historiae sunt magna ex parte conscriptae : Orationes tamen Livianae praesertim, ad gravem plerunque conscendunt . In hoc genere magna ex parte orationes a nobis hodie
scribi debent, qui forense illud dicendi gerenus CXercere non postumus , 8c in laudati
uibus plerunque versamur. Liset etiam in
299쪽
hoe genere epistolas scribere , praesertim eas, quae materiam habent graviorem . Videndum autem est, ne in finitima his figuris vitia dilabamur . Nam dum graves esse cupimus, solemus nonnunquam tumidi fieri , si vel crebris, atque extraneis transi tionibus , vel frequentibus, ac poeticis a lectivis orationem repleamus: qualia sustin Petronio, Martiano, & Apulejo multa, quaedam etiam in Hieronymo nostro , prae sertim ubi de beata Virgine, aut inseris loquitur . In quod vitium multos quoque de nostris incidere hodierna die video, qui se tum demum latine, atque ornate loqui pumtant , quum poeticis adjectivis, atque transelationibus orationem duram , ac dissicilem
reddunt. Attenuatae contra sigurae vitium est, quum conjunctiones, ac nervos oratio
ni detrahimus, quod in sermone quotidia no fieri videmus: quale est, Tu nunqua ad me scripsisti, ego scripsi ad te saepe : Tu non scribis ad me, ego non scribam ad te: Amicitia mea tibi jucunda non est , mihi
tua jucunda non erit. Haec oratio nerVOS non habet . Adduntur autem nervi sic
Quum ego ad te saepe scripserim, tu ad me nunquam scripsisti: Quod si post hac statu ris non scribere, ego quoque ad te nou. scribam: Nam si tibi amicitia nostra non est iucunda , tua quoque mihi jucunda non R 4 erit.
300쪽
a64 DE RATIONE ICRIB. erit. Atque huic figurae quoniam usitatior,& intellectu facilior est, exemplum appOsui, habet enim grande, & perspicuum vitium . In ceteris, in quibus vitia vel minora , vel occultiora sunt, non apposui. Mediocris autem figurae vitium est, quum qua's sine sanguine, nervisque sententias coacervamus potius, quam componimus: Morationi tenorem illum , vigoremque su trahimus : qui intelligi magis , quam dici potest . Sed quoniam haec sunt a Cicerone,& ab aliis veteribus nostrisque copiOSe, Ornateque perscripta, a nobis verbosius tractanda non sunt.
REliquum est, ut de virtutibus elocutionis pauca dicamus. Habet autem tres maximas , praecipuasque virtutes elocutio, perspicuitatem, Ornatum, compositionem: quae ceteras omnes complectuntur . Perspicuitas tum in singulis verbis , tum in ipsa compositione, & ordine consideratur . Verba singula & propria, usitata Sc latina sint, necesse est. Propria sunt, quae uniuscujusque rei conceptum proprie accommodate