F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

301쪽

obscoena, & humilia vitanda sunt: quan vis

sint ejus , quam exprimere volumus, rei propria . Sordida existimantur dicta, quae ab oculorum aspectu removeri solent: ut omela corporis necessaria, eorumque membrorum , & ossiciorum vocabula. Obscoena sunt ea, quae tametsi cum honestate fieri nonnunquam poisint, dici tamen sine ve horum laeditate non post uni, ut dare operam liberis, & quae ejusdem generis omnibus nota sunt: quae quidem tam honeste diei , quam fieri debent. Humilia sunt, quae infra lectorum , aut auditorum, aut etiam ejus ipsius, qui loquitur , dignitatem sunt: ut si apud Pontificem,&sacrum Collegium,

asinos, mulos, instrumenta rustica singillatim, aut vilia domus ossicia nominemus , quae quidem aut silentio praetereunda, aut honestioribus vocabulis nominanda sunt. Propria item sunt, quae quum vocabulo ca reant, ad similitudinem referuntur: ut jaculari , quod tam de pilis, & sudibus, quam de jaculis dicimus i quia pilari, & sudari noni dicimus. item lapidare, non solum de la pidibus, sed de glebis quoque, dc testis, S similibus dicimus, quae vocabula propria'

non habent. Vertex item est aquae revolu

tio , & quicquid in se vertitur: per similitudinem tamen & capitis, & montis cacumen dicimus . Propria etiam sunt, quae usus at Θ

302쪽

α66 DE RATIONE SCRIB. cui certar significationi accommodavit e ut

veteres, qui urbis nomine Romam tantum intelligebant, quan vis aliae multae urbes eo

sent: se nos, qui Philosophi nomine Aristotelem, Apostoli Paulum intelligimus, quan vis N philosophi alii, & Apostoli fue-- rint. Denique ut breviter dicam , propria sunt, quae id , quod volumus, auditori maxime , apertissimeque declarant, & ut Fabius ait non auditu, sed intellectu perpendenda sunt. Latina autem verba sunt, quae veterum scriptorum auctoritas, & romanae linguae consuetudo comprobavit. Quo in genere graeca multa ita jam in usum rece pia sunt, ut si quis eadem latine velit exprimere, non intelligatur: ut Apostolos, Prophetas, Episcopos, Evangelia, The Iogiam , Angelos , & alia multa , quae appellare latine audet nemo. Quaedam etiam

hebraea vocabula ita recepimus , ut muta re ea nefas ducamus, ut Cherubim , Seraphim , Sabaoth, Osanna, Allelu ja, & simialia. Quod si quando de sacris rebus scribamus, aut dicamus, illis abstinere neque de- hemus, ne Religionem odisse videamur: neque possumus , quia si Latine haec dicere velimus, a nemine prorsus intelligeremur. Eadem, quorum res inventae nuper sunt, vocabula reformidare non debemus, qualia. sunt, Cardinales, bombardae, campanae a

303쪽

staphar, & cetera, quorum quum res numper inventae sint, Verba quoque, quibus res illa exprimantur, in consuetudinem admit tenda sunt, ne Vel aliud dicere velle, quum loquimur, vel alio nati seculo, vel nolle omnino intelligi. videamur . Usitata vero non omnia sunt , quae latina . Ea enim, quae vel in duodecim Tabulis, vel in libris pontificum , vel in comoediis, tragoediis, scriptisque eorum, qui ante Ciceronem fuerunt , latina quidem esse nemo dubitat: sed etiam ipso Ciceronis tempore ex usu remota , atque antiquata erant, proptereaque

minus bene , ac perspicue loqui existimandus est Gellius , qui non modo a verbis illis non abstinet, sed ea etiam assectat , & quaerit . Contra, ea, quae posteriores philosophi, theologi , & jurisperiti in consuetudinem

adduxerunt, verba, magna ex parte fugier da sunt, atque ad Ciceronianum illum canis dorem , & perspicuitatem omnis lingum Consuetudo revocanda, modo vel apud Ciceronem , vel apud alios magnae auctoritatis scriptores ea verba reperiantur. Si vero conceptus aliquos vel in philosophia, vel in theologia exprimere velimus, qui veteribus vel intacti, vel incogniti fuerint s non

propterea debemus vereri, quo minus quo quo modo exprimamus, aut voces de integro effugamus, aut inventas molliamus,

304쪽

α68 DE RATIONE SCRIB. auresque illis nostras assuefaciamus e neque . propterea eos, qui id fecerunt, Cyprianum, Lactantium, Hieronymum , Augustinum, innumerabilesque alios doctissimos viros, barbaros, aut imperitos, appellare debemus : sed omnia ad doctissimorum hominum auctoritatem, consuetvidinemque referre . Atque haec in singulis verbis breviter observanda esse censeo . De vitiis compositionis.

CAPUT XX.

IN compositione autem , & conteX tu

ipso, multa & magna vitia committuntur , quae non modo dissicilem , atque obscuram , sed ineptam quoque , & inconcinnam orationem reddunt. Nos ex illis quaedam maxime insignia annotabimus, ut ex illis cetera cognitu faciliora sint. Ante omnia igitur, si dilucidi esse cupimus, longissimas illas comprehensioneS, qua S ars ριοδους Graeci vocant, fugiemus, ne lectoris, aut auditoris intentio , prosequi ingenio nostram orationem non possit. Item tardam, & diu dilatam verborum tractationem , quod Graeci .. διτον Vocant , ma gnopere vitabimus , ne multis interjectis

verbis, finis demum sententiae, oblito jam '

305쪽

lectore, consequatur : qualia vitia sunt in prooemio Prisciant. His finitimae sunt Iongae , crebraeque sententiarum interpositiones, quas Graeci vocant : quas neque frequentes longas esse convenit, ne lector aut principalis sententiae obliviscatur, aut ita utramque secum implicet, ut neutram intelligat . Videndum praeterea est, ne verba ita texamus, ut vel ancipitem, vel obscurum intellectum reddant. Quale est illud: Saxa vocant Itali mediis, quae fluctibus aras: aut illud, Ajo te Aejacida Romanos vincere posse : quo loco & victos,& victores romanos possumus accipere. Videndum item est, ne dum copiosi , aut elegantes , aut ornati esse cupimus, inani quodam strepitu , circuitu que verborum ,& ut ait Quintilianusin copiosa loquacitate Iongissimam , R incomprehensibilem Ue horum seriem, sine ullo rerum pondere, aut conclusionem faciamus e qua in re nomnulli maxime laborant, rati se tunc maximnae doctos, atque elegantes existimatum iri , si a quam paucissimis intelligantur. Alii contra brevitati studentes , verba, no mina , conjunctiones, & ceteras partes eX oratione detrahunt: rati aut se ita breves fore, si necessaria omiserint s aut ceteros ea

intelligere, quae ipsi intelligant. Nonnulli verba quidem clara, &suo ordine .collo

cant

306쪽

a o DE RATIONE SCRIB. cant: sed ita , ut nullus ex his, aut quam occultissimus sensu, emergat, ita ut oporteat lectorem sensus illos non quasi alienos intelligere , sed quassi suos magno labore

excogitare , atque invenire: quae quiden δ έMrae a Graecis vocantur. Danda igitur opera est , ut lector, atque auditor non modo possit nostram orationem intelligere , sed ut non possit eam , etia' si velit, non intelligere . Quod quidem obtinebimus,s, ut ante diximus, verbis propriis, latinis.& usitatis utemur. Nam emendate loquendi ratio, quam inintilianus adjungit, ad

grammaticam institutionem pertinet. Item si comprehensionibus non longis, neque interjectione sententiarum , aut trajectione a verborum, aut ancipiti contextu sententias obscurabimus. Postremo, si neque oratio ni quicquam detrahemus, neque stipervacuum diffuere patiemur, neque sententias de communi usu remotas, atque abhorren tes excogitabimus. Est enim, ut ait Cicero , vitium in Oratione maximum, a Vulga ri genere orationis , & consuetudine com munis sensus abhorrere : quod quidem Vistium quum semper magnum fuit, tum hoc praecipue tempore, vel maxime fugiendum est 3 nam neque omnes literis delectantur. Praeterea quam paucissimi ex his , quoru

gratia vel dicimus, vel scribimus, ita docti

307쪽

LIEER III. 27 Isunt, ut possint nos, si obscurius loquamur, etiam diligentius attendentes intelligere. Dabimus itaque operam, si intelligi cupiemus , ut nostra Oratio ita in animos lectorum , atque auditorum, ut sol in oculos, etiam invitos ingruat, atque incurrat. Illa praeterea in compositione vitia fugienda sunt, quae ineptam , insulsam, atque inconcinnam orationem reddunt: ut, frequens earumdem vocalium concursus : quale eGset, Herculea arma aenea allata sunt, quod vitium vastam, atque hiantem orationem reddit. Item huic contrarius creber multarum consonantium quasi conflictus, qui dissicilem pronunciatu reddit orationem: quale esset , Xerxes strangulavit Ptolemaeum . Item ejusdem literae crebra repetitio , ut in hoc versu to Tite tute Tatae tibi tanta tyranne tulisi.

Item ejusdem dictionis frequens sine decore, atque Ornatu repetitio: ut, Si homo cogitaret, quanti hominis vita, nullus homo hominis gratia nomines occideret. Vitandus est etiam ille contextus verborum , qui vel sonum turpem , vel obscoenum reddit: ut, Cum nostro exercitu , ct Dorica castra,& similia . Vel sensum essicit talem, qui etiam in obscoenam partem accipi potest: quale est , Incipiunt agitata tumescer . Utrumque autem a Graecis dici

tur.

308쪽

et a DE RATIONE SCRIB.tur. Item ille vitiosus contextus est, qui in numerum poeticum desinit: ut, Da animas nobis, cetera tolle tibi, & illud in priore Lucilii libro s Has res ad te scriptas, Luci misimus Aeli. Item vitiosa sunt cre-hra similiter cadentia: ut, in conspectu tan torum doctorum virorum , sapient i Isimorum Oratorum quis audeat verba facerest Quae quidem vitia tametsi obscuram Orationem non reddunt, aeque tamen, atque obscuritas , lectorem , atque auditorem savertunt : atque haud scio , an etiam magis. Nam obscuritas auditoris videtur amrogantiam arguere, & quoquo modo atten tum eum reddit, ut siqua ex parte possit, quae dicantur, intelligat. Inconcinnitas ve

ro, & auditori quanuis imperito fastidium affert, & scriptoris ignorantiam, atque stultitiam ostendit aperte. Dabimus itaque operam, ut & perspicui scribendo , dicendoque simus: & haec, atque alia his similia in compositione vitia declinemus.

De ornatu.

CAPUT XXI. .

SEquitur, ut de ornatu , quem secundam

esse virtutem elocutionis diximus, pauca disseramus. Nam ubi oratio propriis, et ' lati-

309쪽

. Iatinisque , ac usitatis verbis assecuta fuerit, ut perspicue ab omnibus intelligatur, tum quibusdam quasi coloribus depingenda , atque illustranda luminibus erit, ut Maures delectet, & animum mira quadam lectionis suavitate permulceat, quae quidem quomodo aut invenienda , aut collocanda sint, magna ex parte natura ipsa docebit, atque ad locos illos filo quodam, & ordine orationis quasi manu ducet. Non Cnimis haec tam ab arte , quam ab ingenio , ac na tura ipsa , meo judicio , proficiscuntur snullis enim praeceptis , nullo artificio tradi potest, quo loco unam quamque figura disponere, & collocare conveniat. Huc ac cedit, quod in sermone etiam quotidiano,& in communi lingua illiterati homines non illis modo , quae arte traditae sunt, sed aliis quoque, & multo pluribus nullo docente utuntur, quod quum ita sit, fatendum est, aut haec a natura , non ab arte proficisci, aut homines cum arte nasci: quod quidem quum stultissimum sit, illud profecto

sequitur , haec a natura primum profecta esse, deinde a doctissimis viris observata: N quia conferre ad dicendum videbantur, in artem praeceptionemque redacta. Observaverunt autem haec primum graeci, ea que in artem, & praecepta redigentes ,fuis

nomiuibus appellavere. Nobis, quibus illa

310쪽

a Dn RATIONE SCRI s. adhue incognita, atque inaudita erant, majora ac difficiliora ob nominum novitatem videbantur. Nostri deinde illa scribentessatque omnia ad patrium , hoc est romanum sermonem revocantes, latinis vocabulis nominavere. Sed qui parum periti linguae graecae sunt, alia putant esse, quas graece audiunt, alia quae latine . neque es.se eandem figuram , & superlationem, atque illo nominum inusitato, Mincognito sono decipiuntur. Nos & latinae linguae, & discentium utilitati cons enistes , eas & latinis nominibus appellabimus : & ubi se nobis graeca obtulerint, etiam graecis signabimus : ut & qui haec latine scire volunt , habeant , quibus ea vocibus possint appellare i & qui graece scripta apud alios legunt , alia esse non er dant . Appellantur haec autem a graecis,

partim υιπιι , partim , eo quod vertant, sormentque sermonem : a nostristum figurae, tum exornationes, sive Orna

menta , eo quod exornent , essingantque orationem: tum per similitudinem colores, aut lumina , quod orationem ipsam pingant, & illustrent . Sunt autem figurae, quibus in sermone utimur , tam multae, ut nihil sine figura loquamur . Nam quum Ggura sit formatio quaedam, compositioque

sermonis a vulgata illa, & se primum no his

SEARCH

MENU NAVIGATION