F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi De ratione scribendi libri tres, in quibus vir ille doctissimus plura etiam, quæ a veteribus de arte dicendi tradita sunt, vel omissa, breviter, ac dilucide complexux est. ... Accessit ejusdem Lippi

발행: 1735년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 연설

311쪽

& ad variandam, atque illustrandam ora tionem excogitata , quis Obsecro valeat modos omnes, quibus oratio variari, aut illustrari potest, praeceptis, aut nominibus comprehendere, quum quotidie etiam in sermone communi innumerabiles reperia tur ' Nos autem, ne partem hanc neglexis se videamur , paucillimos, atque usitatissim mos attingemus : reliquus scire qui volet, apud Ciceronem, Quintilianumque, a quisbus nos haec accepimus , facile inveniet . De situris verborum

Isitur quum ab eodem verbo membrum,

vel comprehensiones saepe inchoamus,

repetitio a nobis, a graecis dicitur, hoc modo : Scipio Numantiam sustulit: Scipio Carthaginem delevit: Scipio pacem peperit : Scipio civitatem servavit. COntra , quum in idem verbum saepe desinimus, conversio , sive appellatur , hoc modo : Poenos populus Romanus justitia vicit, armis vicit, libertate vicit. Quum autem & ab eodem inchoamus, & in idem desinimus, ex ambabus his figuris una fit, quae complexio, sive nominatur,

312쪽

o 6 DE RATIONE SCRIB. hoc modo: Qui sunt, qui laedera saepe ruperunt Carthaginenses . Qui sunt, qui in Italia crudele bellum gesserunt e Carthaginenses. Qui sunt , qui Italiam deformaverunt Carthaginenses. Quum vero idem ver hum in media oratione cum dignitate,& concinnitate in diversis casibus sepe repetitur , Traductio , sive -οκὸ nuncupatur , hoc modo: Qui nihil habet in vita jucundius vita, is cum virtute vitam non potest colere. Quum autem commiserationis, vel alterius affectus movendi gratia, unum, vel plura verba mutato ordine iterantur. Conduplicatio, sive σώσολο-- dicitur, hoc modo : Pudet judices, pudet hac de re t ries verba facere: item, Nunc etiam audes In horum conspectum venire, proditor pa triae , proditor inquam patriae venire audes in horum conspectum ρ Quum quasi per gram dus quosdam a verbo in verbum cum ante cedentis repetitione descendimus, Gradatio sit, quae appellatur, hoc modo :Africano virtutem industria , virtus glomriam, gloria aemulos comparavit. Atque

his potissimum figuris cum dignitate verba

repetuntur.

. . Contentio , sive contrarium , quod πιτίθετον dicitur , est , quum ex contrariis Verbis, ac rebus sibi respondentibus sententia colaficitur, atque id, quod volumus pro

313쪽

. . LI aER III. x77batur hoc modo: Habet assentatio jucunda principia, eadem exitus amarissimos. aD fert s item, Qui suis rationibus inimicus semper fuit , eum quomodo rebus alienis amicum sore speres ' Atque has duas figuras, quum & ejusdem generis sint, & parum inter se discrepent, de industria conjunxi.

Disserunt autem hoc modo. Nam contrarium urget, & ex re contraria probat, quod vult: Contentio neque urget, neque qui quam probare vult, sed plerunque reprehendit : quod ex superioribus exemplis ap

paret .

Exclamatio est , quae animi assectum ostendit per loci, aut rei, aut hominis absentis , sive defuncti compellationem hoc modo : Te nunc alloquor Africane, cujus mortui quoque nomen splendori, ac decori est civitati: item, O singularem audaciam, o perfidiam incredibilem . Interrogatio dignitatem , atque orna mentum affert orationi, quum ex antedictis - urget,laterique compellit hoc modo: buum igitur haec faceres, ac diceres, num Rempublicam conservabas num socios in fide

Membrum , quod dicitur , est

oratio brevis et quae tametsi sententiam abis' solutam habet, aliam tamen expectat, quae '

314쪽

a DE RATIONE 2CRIB. jungunturque duo, aut plura membra mul hoc modo: Et inimico proderas, hoc unum membrum est : Et amicum laedebas, hoc est alterum s additur & tertium sic: Et tibi ipsi non consulebas. Item , Nec rei consuluisti, nec amicis profuisti, nec inimiamicis restitisti: quae quidem graeci v-ἀ

vocant.

Articulus, qui α νδων dicitur, est, quoties verba singula sine conjunctione per se quadam cum vehementia collocantur, hoc modo: Acrimonia, voce, vultu, gestu, inimicos perterruistI. Compar est, quum duo, aut plura membra paria, quantum fieri potest, sine conjunctione ponuntur: ut, In praelio mortem pater oppetebat, domi nuptias filius comparabat: haec omnia graves casus a ministrabant s atque haec ι,-ἀ a graecis appellantur. Similiter cadens , quod ὁμοιόπτωτπdieitur, est, quum plures dictiones in ea dem oratione per casus similes efferuntur: ut, Hominem laudas egentem virtutis , abundantem felicitatis. Similiter desinens , quod ἔ-nτΓλευτον Vocatur, est, quum in easdem sy l labas desinunt ea, quae casibus carent sic: Turpiter audes facere, nequiter studes dicere .

vivis invidiose, delinquis studiose, loque ris

315쪽

xis odiose. Conjunguntur hae duae figuraes mul hoc modo: Perditissima ratio est, amorem petere. pudorem fugere, diligere krmam, ne ligere famam. Agnominatio, quam V cant , est, quum pene eamdem dictionem, mutata fignificatione, per iocum, aut per dicacitatem repetimus. Ea fit commuta tione , additione, imminutione literarum , ut, Hic mero, non Homero operam dat.

Item, Hic quod se magnifice jactat, venit a te ante, quam Romam venit. Item, Hicsbi posset obtemperare, nisi amori mallet obtemperare . Atque hujus allusionis plures species sunt, quam ut a nobis breviter explicari possint. Sed ut a lepido ingenio facile eX cogitantur, sic a stolido frustra

conquiruntur.

Definitio est, quae breviter, quid quaeque res sit, & quae sit natura ejus, ostendit: vel dialectico modo pergens ad disserentias

proprias: ut, Avaritia est cupiditas pec 'niae congregandae, sine erogationis volu tate. Vel oratorio modo sic: Avaritia est, quae pecuniam congregat, neque sibi, neque aliis quicquam impartit , neque u

quam habendi cupiditate satiatur, quae qui dem potius descriptio potest appellari. Transitio est, quae breviter, & quid dictum sit, repetit: & quid sit dicendum, pro

1 4 ponit,

316쪽

aso DE RATIONE SCRIB. ponit hoc modo: Audistis patres, qualis fuerit Thomae vita: audite nunc , si placet , qualis fuerit ejus viri doctrina. Correctio est, quae tollit id , quod dictum est, & pro eo id, quod magis idoneum videtur, reponit hoc pacto : Quod si iste suos hospites rogasset, imo ipse timuisset, modo hoc facile perfici posset. Item, Hoc offendit existimationem nostram , imo vero dignitatem, atque adeo salutem ipsam

evertit.

Occupatio est, quum dicimus nos praeterire, aut non scire, aut nolle dicere id , quod maxime dicimus hoc modo: Non dico te ab sociis pecunias accepisse : non sum in eo occupatu S, quod civitates, regna, d mos omnium depopulatus es: furta, rapinas.

Omnes tuas omitto.

Disjunctio est, quum singulis membris sua verba damus sic, Populus Romanus, Numantiam sustulit, Carthaginem delevit,

Corinthum evertit. Cola iunctio est , quum verbum vn cum, & illud in medio collocatur, sic. FO mae clignitas, aut morbo defloreicit, aut v i

tustate.

, Adjunctio est, quum verbum aut praeponitur, aut postponitur. Praeponitur sice, Deflorescit formae dignitas aut morbo, aut vetustate . Postponitur sic : Aut Inarbo,

317쪽

aut vetustate formae dignitas deflorescit . Interpretatio est , quum idem per diversa verba ad rem eXaggerandam, & animos comm OVendo S repetimus sic : Patrem nefarie verberasti : Parenti scelerate

manus intulisti. Quod si longior sententia diversis verbis repetatur, Expolitio dicitur .

Commutatio, quae dicitur, est quum duae contrariae sententiae, mutatis tantum vocibus verborum, apte simul concluduntur : ut oportet esse, ut vivas: non vivere, ut edas: item , Dicere, quae non

sentio, licet: quae sentio non licet. Permissio est, quum id , in quo vel salus nostra, vel res alia consistit, ex desperatione rerum nostrarum alienae potestati permittimus sic: Amissis jam omnibus, vita sola superest: eam vobis totam permitto, ac dedo: vos , ut placet, utimini, atqui utimini: de me, ut vultis, statuite. Dubitatio est, quum quaerimus , quod, ei rei quam dicere volumus, verbum ac commodatum sit, hoc modo: Quae ista tua est sive imprudentia, sive stultitia, sivo utrumque e dubitamus enim quo eam n mine appellemus . Expeditio est, quum pluribus rationi-huy enumeratis, ceterisque cunfutatis unam fluam volumus , uos sequi nec ellario ostem dimus

318쪽

aga DE RATIONE sCRIB.dimus hoc modo : Quoniam habes hune equum , aut dono , aut haereditate, aut praeda, aut furto, habeas necesse est: amicum , qui tibi dono eum dederit, non ha- 'bes: haeredem te per hos annos nemo scripsit: in exercitu nunquam fuisti: relinquitur ergo, ut eum furto sustuleris a sed haec figura inter argumentationes est dicta. Dissolutio, quam-appellant , est, quum plura membra sine conjunctionibus per intervalla proferimus sic e Geremorem parenti: pare cognatis: obsequere amicis: obtempera legibus. . Praecisio est, quum dictis quibusdam, id quod dici coepit, imperlactum relinquitur ad suspicionem, vel atrocitatem augendam hoc modo: Tu hoc audes dicere ,

qui nupers sed prae turpitudine dicere id non audio. Plus hic est, quod suspicatur auditor , suam quod ille dicturus fuisset.

Conclusio est, quum brevi argume tatione id, quod volumus, ex antedictis necessario consequi ostendimus sic: si hate urbs servari sine commeatu non poterat , Pompejus autem S pecuniam, & naves alcommeatum emendum , atque advehe

dum contulit , Pompejus nimirum bano

urbem servavit. Nominatio, quae ins .hn dicitur

319쪽

satis Idoneum non habeat,accommodamus. Ea fit duabus de caussis, imitationis, & significationis gratia: imitationis, quum ex , smilitudine aliarum vocum aliquam fingi. mus sic: Nam ut majores nostri philosophari dicebant eum , qui philosophiae operam dabat, sic nos astrologari hunc hominem dicimus . Quum aliquid significare , α exprimere volumus sic:Conscendit equum, atque in staphis substitit. Nomina tamen. haec, Rraro, &necessario, & dilucide , fingenda sunt. Pronominatio, quae dicitur est, quum aliquem vel laudis, vel ipnominiae cauisa quodam quasi cognomine appellamus: ut si quem novum Caesarem appellamus : aut si invidum, Zoilum : pumilionem , Atlantem: aut ignavum , Hercu Iem deridendi gratia nominemus. Denominatio , quae μ νinto dicitur,

est, quum a propinquis , & finitimis rebus aliquid nominatur, ut inventum ab inventore : ut quum Liberum, & Cererem, pro vino, S frugibus ponimus, vel contra in i Veniorem pro invenio: ut quum vinum , dc fruges pro Baccbo, & Cerere ponimus 3 dominum pro instrumento: ut si quis de Gallis loquens dicat , expulsae sunt ex It Iia tandem pallae, quae vestes eorum sunt:

aut si quis rusticos, vomeres, aut ligones

320쪽

α84 DE RATIONE SCRIB. a pellet. Item id, quod fit ab eo, qui facit : ut si Martem , bellum appellemus, aut tardos, & frigidos, Saturno, vocemus. Item quum, qui facit ab eo, quod fit: ut si pigram hyemem, aut desidiosam artem dicamus , quae pigros, & desidiosos homines reddit./ltem id, quod continetur ab eo, qui continet: ut si Italiam, aut Galliam, pro Italis, aut Gallis dicam. Item id, quod continet ab eo, quod continetur: ut quum argentum , & aurum, pro vasis, & divitiis

nominamus. Haec figura species quam, plurimas habet, quae usu magis, quam prae ceptis discuntur. Sed videndum est, ne in denominando, aut ab usu recedamus , ut obscuriores simus, aut in poclicas denominationes dilabamur, quae in oratione soluta vitiosae sunt. Sed hoc nos oratorum i

ctio, & usus ipse doceat necesse est. Circuitio , quae dicitur est , quum ornandae rei gratia id, quod paucio- .ribus verbis dici potest , pluribus dicimus. sic: Scipionis prudentia Carthaginis opes fregit, poteram dicere, Scipio Carthaginem sustulit, nisi circuire ornandi gratia

maluissem .

Transgressio, quae dicitur est,

quae verborum perturbat Oid nem , non sorum sine obscuritate , sed etiam cum dignis late ad poeticum quemdam numerum, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION