De vera sapientia seu Divinarum institutionum adversus gentes L. Caelii Lactantii Firmiani Liber 4. Recensuit, variantibus lectionibus, annotationibus, castigationibus, ac dissertationibus illustravit F. Eduardus a S. Xaverio C.E

발행: 1757년

분량: 300페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

s3 Lib. IV. C .IV. Seg.6 7. g. 9.ditione a fustremo Deo ι esse ge verstum ψ tamen ei debitum e ultum, tanquam summo patri, non reddiderunt: quod erat consequens,

. . si Deos autem neque patres, neque dominos esse posse, non tantum multitud , ut supra ostendi ) sed etiam ratio declarat: quia neque nctum esse a Diis hominem , traditur, neque deos ipsos antecedere originem hominis, invenitur. a vi supra ostendit Scilicet e. antecedenti seg. I t.

in 3. in

Si quidem fuisse in terra homines , antequam Vulcanus φ, & Liber, & Apollo, & ipso Iupiter , nascerentur, apparet. Sed neque Saturno fictio hominis, neque Caelo patri ejus assignari solet.

a Antequam Vulcanust Uide L. I. cap. XXI I. seg. ubi a se scribente ad Saturnum vix annos mille super octingentos expletos esse demonstrat.

9. 2 Quod si nullus eorum , qui coluntur , ser masse a principio, atque instituisse hominem traditur: nullus igitur ex his pater hominis

a Fater bomisis: Vide de Opis Dei cap. M u

52쪽

De H κσ SUIentia SQ.9. IO. I . I. nuneupari potest, ita ne Deus quidem . Ergo fas non est, venerari eos , a quibus non sit homo generatus , quia neque a multis gene rari potest. - , ψ' . Unus igitur , ac solus soli debet, qui Iovem , qui Saturnum, qui Caelum ipsum , terramque antecessit. Is enim necesse est hominem figuraverit, qui ante hominem , canum, terramque perfecit. II. Solus pater vocandus est,qui creavit mun. dum; solus dominus nuncupandus, qui regit, qμi habet vitae, ac necis veram,& perpetuam potestatem , quem qui non ador i , & insipiens servus est , qui dominum suum aut sugiat , aut nesciat, & impius filius , qui suum verum patrem vel Oderit, vel ignoret.

a Mui ereaviis mundum a Scilicet ex nihilo, quod Dςi solius opus esse potest.

NUnc, quoniam ' doeui sapientiam &religionem non posse diduci superineth, ut de ipsa religione , ac sapientia dii

h Hon posse diduei &e. Bunem. multis hanc lectionem illustrat. Al. deduci. Al. seduci. Al. reduinei . Boa. divelli .

53쪽

Sentio quidem , quam sit difficilis de rebus ea testibus disputatio : sed tamen audendum est , ut illustrata veritas pateat, multique ab errore , atque interitu liberentur , qui eam sub velamine stultitiae a latentem as.

pernantur , ac respuunt. a Sub Oetamine stultitiar Sic cum Bunem. legendum puto , ubi Bon. , & alii quidam habent Iustitia ;nam sensus ita postulae, sicuti Mss. & vulgata exemplaria retinent eum Scholis , dc Aldoe.

- 3, in Sed priusquam incipiam de Deo , 3c operibus ejus dicere , mihi pauca de propheti&ante dicenda sunt , quorum testimoniis nunc uti necesse est , quod in prioribus librisne facerem , temperavi . . a Dicenda sunt. In nostro gonrata Ierbum ui

timum non apparet .

b Ne facerem temperavi r Caret particula ne Bon. Cod. habet tamen facerem, non facere ut Bun. N Isaeus legunt; eorum verumtamen lectio Codicis Longobardici est, teste Aldo.

Ante Omnia , qui veritatem studet cognascere a , non: modo intelligendis prophetaerum vocibus animum debet intendere , sed etiam tempora , per quae quisque illorum

54쪽

De rixa Sapientia SQ. . S. 6. ῖ Ιfuerit , diligentissime inquirere , ut sciat ω quae futurai praedixerint , & post quot annos praedicta completa sunt.

Nee dissicultas in his colligendis inest ulla b , testati sunt enim , sub quo quisque rege divini spiritus fi fuerit pagus instinctum.

a P cc difficultast Mirum sane est , tunc adeo expeditum judicatum esse , quod nunc tantis iuvolvitur ambag bus. b In si ulla i Al. Inest una. c Divini spiritus Sc. Nota heie manifestum de Spiritu Sancto testimonium ; quamquam illum a La.ctantio aliquando denegatum dicat fuisse S. Hieronymus. Vide dig. xx II. Cap. V. F. v I,

Multique scriptos libros' de temporibus ediderunt , initium facientes ae propheta Moyse , qui Troja um bellum non gentis sere annis . antecessit . Is autem quum per

a Multipue scriptos libros &e. Al. multique scriptores. libros Sc. Vide I. I. cap. xx . sc g. 2. , ubi Theophilum , & Thallum laudavit.b Qui bellum Trojanum nongentis fere annis &c. Bos. Mungentis . Al. septingenois Scholius annotat et sebius castigans ait: 328. Iheoph. L. III. cap. XXI. ad Muthoi., Joseph Hebr. L. contra Apron. ex Nanethone . Porphyr. apud Euseb. L. A. cap. IX. de Trap. Evangel. Tertuli. cap. XI x. Apolog., Idemque

55쪽

3a Lib.IRCU. V. Seg.6. v. annos quadraginta populum rexiiset , suceeia rem habuit Iesum φ, qui septem, ξc viginti annis . , tenuit principatum .

Euseb. in Chron. , teste Cellario, eum Nostro facere videntur . Tamen in editione Chron. Euseb. ann. MDCVI. qua utor, a Moysi nativitate ad usque cais

piam Troiam annos ccccx. numerantur. Verum ta

men est Schaligerum ibidem de lectione dubitasse . Vide dissxxi I. cap. II. I. II 3. e Successorem habuit Iesum . Al. Iosuem . AI. Iosuam, 'osua , seu Thesum. Infra cap. xlv.&x m. hoc eodem nomine virum illum noller appellat, qui inter Hebraeos Duces Dominum nostrum JESUM CHRISTUM in eo vel maxime adumbravit, quod populum in terram promissam introduxit. d Qui septem , O .iginti annis r Vide dig. xx Ir.

Exinde sub judicibus fuerunt per annos trecentos septuaginta , tum mutato statu reges habere coeperunt, quibus imperium tenentibus per annos quadringentos quinquaginta . usque ad Sedeche regnum e oppugnati a rege

Babylonio - , captique Iudaei diuturnum ser

a Exinde sub Iudiribus fuerunt , per annos tr eentos septuaginta . Al. CCCLXXX. Vide diff. supra indicatum Cap. II. I. IU.b Per annos quadringentos quinquaginta AE eccox. Aldus ccccL. Al. ccccxL. Vide dissi xx D. I. c. c 26que ad Sedeciae Regnum Vide ubi supra LVI. d A Rege Babrionio: Is ivit Nabuchodonosqr ,

56쪽

De Rers Sapientia Seg. . S. 3 3 vitium pertulerunt ; donec septuagesimo post anno eos Cyrus major terris , ac se dibus suis redderet, qui per idem tempus in Persas suscepit imperium, quo Romae Tarquinius Superbus δ.

cuius historiam narrat Daniel cap. 1. Q. q. seq. Jeis

e Donee septuagesimo post anno. Al. LXX. post an

nes . Al. annis.

f Eos Cyrus majori Bon. statim additi captivos Iudaeos. Aldus etiam id facit, sed prima voce ceos dein Ieta . Si immediate antecedentia conseras, quin glossema sit , minime dubitaveris . De Cyro plurima diss xx II. cap. lI. diximus. g quo Roma Tarquinius Superbus et Aliquot annorum intervallum inter utriusque imperandi initium intercessita, in dissi. indicata observavimus.

Quare quum omnis temporum series,& ex Iudaicis , & ex Grateis, Romanisque historiis colligatur , etiam singulorum prophetarum tempora colligi possint, quorum sane ultimus Zacharias suit Q , quem constat sub Da- L. IU. C rioa Zacbarias fuit. Putant plurimi hnnc esse Zachariam filium Barachiae, Alii Joiadae , quidam patrem S. do. Baptistae Praecursoris ; nee desunt qui nihil obstare assierunt, quin idem Joiada vocaretur Barachias , ac proinde eundem esse filium utriusque . Nos infra cap. xxv. seg. i I. iterum cum nostro doeodem loquemur.

57쪽

atio rege β , secundo anno regni ejus , octavo mense cecinita . Adeo antiquiores etiam Graecis scriptoribus fi prophetae reperiuntur.

b Sub Dario Rege dee. Idem Zacharias de se testatur cap. I. I. In menst octavo , in anno secundo Da-νii regis, factum est .erbum uomini ad Zaehariam , filium Baraebia, filii Addo , 'Propbetam &c, Quis autem fuerit iste Darius infra Cap. xiv. dicemus. e Antiquiores etiam Graecis scriptoribus Re. Quo

quot a primis Ecclesiae saeculis caussam nostram pd ver sus Gentes propugnarunt, hoc ineluctabili usi sunt argumento, εyi eorum nullus quid reponeret, hactenus habuit. Eo tamen Athei , e Naturalistae confugerunt, ut cum Epicuro nihil t m irrideant quam praedictiones futurorum . Hinc cum SpinoZa ad meras fanaticorum hominum imaginationes effata illorum revocarunt; vel cum Hobbesio libros Scripturae s crae ab authoribus, quibus tribuuntur , scriptos esse temere Pernegant. Advςrsus quos egimus dissxx IX.

cap. I. s. l. 9.Quae omnia eo refero , ut errorem suum sentiant , qui scripturam sanctam ι coarguere nituntur, tanquam novam, & recens fictam , ignorantes ex quo sonte sanctae religionis origo manaverit.

a omnia , eo referq. Al. eo proferor ubi nota, eo pro ideo usurpatum eleganter esse . b Scripturam sanctam r Al. Iaeram .c Et recens fictam : Al. reeenset. Lactantii temporibus magnum erat Porphyrii nomen , ut ex his , quae hinc inde in Patrum Sanctorum operibus legun-

58쪽

tur , colligere licet; & a nobis indieatum est ex Hol- stento ad L. III. cap. II. s. 6. Eum unum, ac tuter Omnes operosius, traditum est , nihil magis curasse, quam scripturae sacrae authoritatem subverere . Iccirco Ariani, qui post eius mortem verbi divinitatem negabant Patri consubstantialem , sub Constantino M. meruerunt publico edicto Porphirianos appellari , ut cuius imitati erant mores , c cum eo λ-lo discrimine quod Arius verbum ipsum substantiale , Porphyrius verbum scriptum negabat) uno, eo demque tu uc infami vocabulo insigniti noscerentur. Vide Socrat. Hist. Eccl. L. t. cap. IX., nos diff. XL. Cap. XXI. g. I., ubi de eo huius loci occasione, ac ex L. v. cap. II. seq. plura dicturi sumus .

Quod si quis collectis , perspectisque tem

poribus fundamentum doctrinae salubriter jecerit - , & veritatem penitus comprehendet,& errorem cognita veritate deponet.

a Salubriter jecerit. Al. recepreis. olet phra-nm , de qua ad Cap. II. L. de Mortibus perseeutorum seg. q. fundamenta miserunt . Reciprocantur entia mittere , ct recipere .

a Mac ranator , in tutorque et Sic omnes praeter Bon. , qui horum verborum ordinem invertit Cap. v III. Al. VII. Seg. 3.

59쪽

m 6 Lib.IV. p.ri. Seg. a.diXimus , ante quam plaeclarum hoc op Mmundi. adoriretur , sanctum, & incorruptibi, Iem spiritum genuit, quem filium nuncuparet β . h Sanctum , ct incorruptibilem spiritum genuit , quem filium nuneuparet . Al. sanctum, ineoruptibilem , O incomprehensibilem. Vide L. II. cap. v m.

Epitom. Cap. XLII. seg. I.

.a 2. Et quamvis alios postea per ipsum innumerabiles creavisset β , quos angelos dicimus , hunc tamen solum primogenitum a d 1-

a Et quqmvis alios postea per ipsum innumerabι-Ies ereavisset &c. Al. postea innumera iles per ipsum . Al. apud Gallaeum: per se ipsum . Paulus Aldi filius Το per ipsum omisit, sed Aldus Pauli F. Aldi N. adoram editionis paternae sua manu reposuit . Noster vero ad illud S. Evangelii respexisse videtur JO. I. . 3.

Omnia per ipsum facta sunt, O sine ipsio factum ess

nihil, quod factum est. Non tamqnam ecr organμm , seu instrumentum , ut Philo in L. de Cherubim somnia-hat: sed tamquam per sapientiam Ram, quae in Ul-vinis filii notio est e ut paucis ostenderet, Verbum Divinum una cum patre rerum omnium opifex tutile, ut loco citato Epitomes clarissime habetur . b Innumerabiles I. e. plurimos 'on facile nume r 'dos , quo sensu saepe Tullius, in Verr. innumeratis bilem pecuniam dici . A et ' rc Hunc tamen solum primogenitum &c. Ipsa de te Sapientia testatur Eccl. xx Iv. s. Ego ex ore Altifismi prodivi, Primogenita ante omnem creaturam ας.

60쪽

De Rera Sapientia Seg. 2. 3. 37 vini nominis appellatione ψ dignatus est, patria scilicet virtute, ae majestate pollentem Ld Dιει ni nominis appellatione Sc. lsaeus heic Lectorem monet hisce verbis: Uyn ; sed suapte natura obtinet illud , ut ipsemet fatetur Lacιantius infra cap. xx IX., O alibi saepe Exseribunt hac , paucis immutatisGallaru et,& Langletius;sed necessarium non erat hocce monitum; nam Lactantii verba de testimonio, quo Deus palam fecit hominibus Christi Domini divinitatem intelligenda sunt, respectu habito ad illud Paulli effatum ad Hebr. cap. I. s. cui enim dixit aliquando Angelorum: filius meus es tu , Ego bo-dia genui Te . Adde Psal. II. p. 7. , & Act. XLII. 33. Luc. III a a. e Patria scilieet .irtute , ae majestate pollentem. Quid clarius dici heic poterat . ut monendi lectores non essent Nisi fortasse, hinc destini vellent argu mentum ad refellendos eos, qui Lactantium circa Verbi divini originem , & cum patre consu stantialem

naturam , errasse , temere contendunt.

testate maxima H praeditus, non tantum con gruentes in unum voces Prophetarum , sed

etiam Trita egisti prae icatio , & Sibyllarum

a.aηi sit potestate maxima praeditus i Animum heic , lector , adverte , ut intelligas, Hermetis , a Sibyllarum testimonia . quae mox asseruntur, dum taxat recitari ad potestatem Divini Uerbi os euden

dam ἔ non autem ad astruendos errores circa eiusdem

essentiam in illis involutos , ut praemissa isthaec verba demonstrant.

SEARCH

MENU NAVIGATION