Rationale diuinorum officiorum a r.d. Gulielmo Durando Mimatensi episcopo, i.v.d. clarissimo concinnatum atque nunc recens vtilissimis adnotationibus illustratum. Adiectum fuit praeterea aliud Diuinorum officiorum rationale ab Ioanne Beletho ... ab h

발행: 1568년

분량: 745페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

701쪽

st resoluta sue mari Aa, siue fluuialis. Sed hoc animaduertendum est,quod no debeat celebrari baptismus, nisi in Iabbato Paschali & Pentecostes. Fieri tamen potest causa

necessitatis, luς triplex est: Prima eli causa munitionis , ut si rex civitatem aliquam vellet obsidere, tune loci eius pueri licite baptizantur, ne contingat eos aliquo periculo mori nedum bapti Eatos. Altera est aegritudo. Accipitur autem hic late aegritudo pro qua uis naturae infirmitate, quae facile potest dissolui, ita ut nesciamus diem neq; hora, ct ideo frequenter fit baptismus

non solennis, nee tempestivus, hoc est non congruo Sc conuenienti tempore saetiis. Tertia est, quae fit causa persecutionis gentilium. Solebant tamen Graeci baptismum

celebrare in Epiphania,quod tue Dominus

esset baptizatus, Itque ita baptiaeabant tribus diebus coim vis. Confideremus interim quatuor ei se genera aquae benedi tae: aqua

videlicet, in qua fit iudici κm purgationis: illa quae in Ecclesiae dedicatione sanctificatur,&qua diebus dominicis aspergimur, atq; aqua baptismi , qua aspergi solebamus priusquam chrismate ungeremur, quod in quibusdam to eis etiamnum obicratatur. Sed postea interdictum est, ne stultu lusquispiam atq; rerum imperitus huiuς aquae aspersione se iterum a peccatis mundari putet, quum euidenter satis manifestu sit,

neminent posse bis bapti Eari. His ergo duobus sabbati, ideo celebratur baptismus,

quia in pr m per Christi passionem reda

minuit: in altero, quonia ipso die Pentecostes datur notas Spiritus sanctus, per quem iacta est tem illio peccatorum. De reliquo O io Dr ωigilia Pas batis.

cap. II i.

Nunc ad propostsi redeamus: Cele-

irato baptismo reditur ad chorum um lytania,eaq; cantata, ipsum lacrum siue n. ill a fine introitu inchoatura

Xyrie eleison. Sed introitκs propterea stab- licetur, quod caput nosti si videlicet Christus nec tu nobis sit restitutus. A Xyrie elei son ideo incipitur, ut vetus inchoandarumn illarum consueti ido, quae fuit ante Coelesinum summii Pontificem , representetur. Cauitur aut eideo Gloria in excellis, quia

CATIO

angeli ob re natos baptisnate & neophytox in coelis gloriantur, qui Domino iam nato hunc hymnum decantarunt. Epistola veto Pauli tono ae voce communi legi debet,quoniam doctrinam significat Apost lorum, quae modo bapt:xatis est praedicanda & aperienda. Sed lectiones praecedentes

nocturno tono pronunciantur, qu bd prophetas con nolent. Graduale Propterea n si canitur, quia baptizati nulla adhue opera, nullumq; gradum in virtutibus fecerunta

Alleluia, quae uox est plane angeliea, ues

ob id maxime cantatur, quod angeli istentur bapti Eatos ex seruitute diaboli ereptos, & ad fidem conuersos est e. Sed quoniam adhuc eis sit laborandii quandiu quidem in hae vita Herint, idcirco tractus, scilicet: Laudate Dominii omnes gentes, cUn-sestura lubiungitur Subticetur porr3 offertorium, ut Per hoc expressio indicemus mulieres tacite ad monumentum venisse.Tres

enim Maris itabant iuxta sepulchrum cum silentio S uoce compressa . Nec pacem ad hane missam dare debemus,quod Christus

necdum resurr xerit, lut nostra pax est, sed Agnus Dei ter dieitur cum Miserere nobis Qubd tamen tunc de restir rectione ea nitur, iciendum est hoc fieri in gratiam renatorum, hoe est, Corum qui sunt modo baptizati . Tacetur praeterea & communio, quoniam bapti Eati nondum communica uerunt. Nam ipso die Paschatis debet communicare. Facta igitur comunione statim ante collectam siue orationem cantantur vespers eum uno psalmo duorum versuum, scilicet Laudate Dotuinum omnes gentes, S cum hymno, videlicet Magnificat, dicunturque ambo sine Gloria patri. Breuiores

ideo sunt vesperae, ne neophyti qui diuini nondum assi euerunt, aliquo officii tedio assiciantur. Gloria patri ob eam causam n5 dieitur, qudd filius qui tertia in Trinitate

persona est, nondum nobis si redditus. Sed ideo quoque vesperae ante orationem missae deean tantur, ne finita milla popi ius videatur habere redeundi facultatem, quasi amplius nihil debeat expectare. V e sane idcirco una oratione totum ab sobuitur omelum: quoniam baptismi sacra

mentum uniuersum in Christi pallio

consumatur. I

702쪽

Isthm est hactenus de duobus tem

poribus reuocationis nimirum S deuiationis. Nunc vero sequitur tempus ipsum regressionis, ncia quidem ordine temporum, Statione ossiciorum. Hoc itaque tempus uo-eatur Paschale, fg si atqtie tempus illud quod suturum est poli diem iudici j.

Qii ala n tum tena poris ad uitae patriam quam per Adamum amisimus, propitiante Deo regrediemur. Cognoscendum tamen est . primam huius temporis septu a nam communem eise de huic tempori de praecedenti. Pertinet enim tota ad Septuagesin a , ut supra dictum est. Unde prose- etd illud dist, quod tractus,qui in ip tb Dbbato P.u he eam turde gradu ale per tota illam leptimanam cantentur, quae labore nobis indieant .QDuo etenim illa respectu cantantur. Quadragesimae: Alleluyave id Se caetera eant: ca laetitiae, propter tu Pus regressionis. Dicitur autem hae e sept imana Paschalis,quae a P .sehate, primo huius temporis die, sic denominata est .

VT ςrgo xemporis huius ossicium

commode tradamus; &a primo die incipiamus, nec e cst videamus primo de ipso nomine, elucque ratione & cauli, ae deinde de ipsius diei ossicio, Vocatur diecti in Pascha siue resurrectio Domini . Elt autem Pascha

Graeca vox diciturque nobis transitus,non passio ut plerique arbitrantur. Hebraice

vero dicitur phase. Sed ideo diem hune

Graeco nomine, di non Hebraico appellamus, licet Hebraica lingua dignior sit, ut non solum in aliis, verum etiam ne in nomine quidem videamur iudairare. Propter hanc eandem causam , ct Pascha &Pentecostes , quas ipsi celebrant, in nostris calendarijs certo die non annotantur: nec unquam eas illo tempore celebramus, quando illi, ne eos in aliquo imitemur, neue hic rursus quosdam s quamur haereticos, qui dicebant Euangelium uou

asse iussicere ad salutem sine eae remonij

:alibus. Vocamus autem dieni hinc Graeco potius vocabulo quani Latino, lGraeca lingua olim apud Romanos tantae tuerit authoritatis, ut dies Glennes, ac dignitates tuas Graecis nominibus vocarent , ut Pascha , Pentecoste , ,

Epiphania, Apostolus, Episcopus, Archi piseopus S e. Vel dici potest iuxta Augustinum nomen hoc Paschae diuina consi- tutione compositum suillari Graeco verbo quod pati interpretatur, & hoc nomine Hebreto Phase , quod si Latine

reddatur sonat transtum. Recte enim duo haec nomina inam is & Phase conueniunt in hoc nomine Pasciis tam secundum significationem , quam secundum voces. Secundum, quidem significatione quoniam in passione Christi suit transitus. Per passionem enim Christus transiuit a morte ad vitam ,& secit nobis viam

credentibus in resurrectione eius, ut transeamus& nos de morte ad vitam. Quare non immerito nomen hoc utriusque nominis habet significationem, atque ita artis cici,c etiam in re eo implectitur signisscatione eius vocabuli latinam, ut ex duabus litiguis fiat tertia,nempe Latina. Appellatur enim Pascha ipsa dies resurrectionis. Verum tempus Palchale dicitur a dominica in Ramis Palmarum usque ad octauam Paschae, ita tamen, ut dominio in Ram SPalmarum appelletur minus Pascha , quia tune inducebatur agnus, qui sexta seria debebat imolari. Proprie uero dicebatur Pascha dies quo agnus impl-batur. Modo de ea usa nomini, dic ndum est. vocatur autem tempus hoc Pascha secundum historiam,tropologiam, allegoriam,& anagogen. Et quidem secundum hist riam, quoniam populus Israeliticus quando primum celebratum est Pascha., transiuit per mare rubrum, cum ex Acgypto e grederetur . Vel quando angelus ille exterminator per Aegyptum tr*nsuit, interfecitque totius Aegypti primogenita ab homine usque ad pecus, ad illas domos Psi. pertransien, in quarum foribus non inue- I34niebat sanguinem agni, in sormam literirae huiusmodi. T. Secundum allegoriam , quandoquidem hoς tempore per bapti qm una ecclesia ab ius plitate transiit fidelitatem

703쪽

fidelitatem. Dicitur enim allegoria alieni loquium , vel potius in uersio , quum aliud verbis,aliud sensu ostendimus. Secundum vero tropologiam, quoniam homem pore per consessionem transimus a viiij sad virtutes, diciturque tropologia, quasi sermonis ad mores conuersio. Denique secundum anagogen, quia Christus nune a mortalitate ad immortalitatem transiuit, secitque ut quemadmodum iam resurre-Xit, nos in ultima & uniuersali resurrectione ex hac mundi miseria ad aeternam beatitudinem transitemus. Nam de illi qui in inserno erant tune transierunt, idque ab

in serno ad portam paradisi. Dicta est autem anagoge ab sursum de , id est ductio quasi sursum ductio. Uolente enim Deo a mortalitate transibimus ad immortalitatem , qui transitusisubtilis Sexcelsius est. Sic enim in hoe nomine Hierosoli inae quatuor ista possunt inueniri: historia, quemadmodum de ea ciuitate ad quam pergunt hospites & peregrini: allegoria , ut est ecclesia militans: tropologia ut quae uis anima fidelis:anagogae denique, ut Hierosolyma coelestis. Inteli ige tamen Christi transitum anagogice non talego. rice in praedictis stilicet Pascha dc cs turis. De offeto autem huius primae septimanae

generatim dicimus ad nocturnos nocte tres duntaxat psalmos cum tribus antiphonis, tres item lectiones eum tribus rei ponsoriis, idque ex homiliis tantsim diei debere. Caeterum in quibusdam ecclesjs ad unum quodque responsum annectunt Gloria patri. Fit etiam in plerisque ccclesijs, ut cantato ultimo responso, cum eandelis eae reis & lenni processione eant ex cho. ro ad locum quendam ubi imaginarium sepulchrum compositum est, in quod introducuntur aliquot in personis muliera, ct discipulorum Ioannis & Petri, quor uinalter altero ettius repertitur, sicut Ioannes velocius cucurrit Petro: atque item

alij quidam in personis angelorum qui

Christum resurrexisse dixerunt a moris tuis. Quo quidem sacto personae eae redeunt ad chorum reseruntque ea quae viderint S audierint. Tunc choriis audita Christi resurrectione prorumpit in altam vocem, inquiens: Te Deum laudamus. Ad

primam uod nonnulli dicunt tota hac se 'ATIO.ptimana psalmum hune. Confitemini Domino quoniam bonus, quod praecipue de Christi resurrectione agit . Symbolum autem Athanasii: Quicunque vult &c. toto illo et empore non cantatur, quoniam

maxime pertinet ad fidem. Sed hoc tempus indicat octauam aetatem, ubi non fideserit, sed res, ubi non figura erit sed veritas. Paulo tamen aliter in quibusdam eceles js solet fieri, ut in nostra Pari sensi. Sed animaduerte quod cum Credo in unsi

Deum perinde fidei sit Symbolum, ad missim tamen legatur & quod illud quidem

fiat ad instructionem neophytorum in articulis fidei. Aliud ver b symbolum quod minus appellatum est, ad primam planε subiicetur ob suam significatione. Nam cum venerit quod periectum est, tum perimetur id, quod ex parte constat. Praet rea animaduerte diane solennitatem viaque adeo esse magnam , ut per antonoma-liam atque excellentiam vocetur Glennitas solenn Italum. Quae circa Me tempus sint Observanti. cap. Ian.

Post haec priusquam caetera prole-

quamur de quibusdam quς huc eo nsderanda veniunt, oportet paucis tractemus, videlicet de ornatu templi, de reeonciliatione proximi, de modo salutandi de veneratione huius temporis, de mensa corporis S postremo de quadam libertate decembris- Ac templum quidem aliud, ut diximus, est materiale, aliud spirituale. Materiale est, quod ex lignis, caementis, saxis Iapidibus & exteris aedificandi materiis confectum est: spiria

tua te vero, nos sumus. Vtrumque circia ter hoc tempus mundandum est, utrunque ornandum & poliendum. Necesse eni est, ut hoc tempore ad balneas venian s, non utique ad voluptatem , sed ad eius rei declarationem, ut per extrinsecam corporis ablutionem interiorem animae P argationem seri debere intelligamus. Exigit praeterea tempus hoe ut barbas radamus ac tonsuras & coronas, vas in vertice capitis gessamus,capillosque demamus. Ab

rasio enim capillorum & barbae, quae exsuperfluis stomachi nascuntur humoribus

704쪽

ut ungues ex su perquis humoribux eordis,sgniticat, quod debeamus vitia S peccata quae nobis sunt supeissua, resecare. Capilios ultra aures demere debemus - v quinque corporis sensus expeditos di prom .ptos ad seruiendum Deo habeamus. Sed ideo siseri mira tein capitis radimus , quo per hoe nihil internos & Dominum esse

demonstremus. Oportet ergo hic munda, & lennes induamus vestes, maximeque candida&depositis nimiium nigris Spoenitentialibus. Indicat enim tempus hoc Leeundam illam resurrectionem , qua nos

stolam salutis vel glorification iv corpore induemus, & animo stolam iustitiae. Vel etiam propter renatos', qui albis vestibus tune sint induti ..Vel dcnique ob angelos, qui in resurrectione Domini albis vestibus apparuerunt. De ornam templi materiali .. cap. I Iy.

DR ς mu datione materialis tem-

. pli se perius dictum est. Nune uero de ipsius ornatu exponamus, qui triplex est , in ornandis parietibiis in choro S in altari. Ad parietes quidem sunt appendendae cottinae, aulaea, ct pallae serieae. In choro habenda laut dorsalia tapeta sedilia clericorum. Sunt autem tapeta tegmina uarijs, coloribus depicta, quae praecipue sub episcoporum pedibus sternuntur, qudd mundana pedibus penitus ealcare debeant. Sie 2 ti clamen adesse debet, quod ante crucifixum remouetur, retro quem ponitur pallium, quod quae prius erant operta ante Christi assionem , modo manifestentur In quiusdam loris crux in altum erigitur cum uexillis, quae per Christi uictoria designatur. Altare quoque suis ornamentis decoratur, ut erucibus ordine collari eapsis testibus Euangelieis, Plia lacter ijs. Est tamen discrimen inter mi lacterium &phi- lacteriam. Philacterium eni in chartula est, in qua decem legis praecepta scribebantur, cuiusmodi chartas solebant ante suos oculos circunferre Pharisaei in signum religionis. Vnde in Evangelio , Dilatant enim philacteria sua, & magnificant fimbrias . Atque hoc quidem philacterium a u σσω, id est, custodio, dictum est, Sc tho

ra I. quod est lex. Philacteria, antem phi-

lacteriae, nasculum est uel argenteum, uel aureum,uel etiam Christallinuin, in quod sanctorum eineres,& reliquae reponuntur Porro autem tres sunt causae quamobrem ecclesiae thesaurus in magnis solennitatibus in apertum proseratur ..Et primo sa-lne propter cautelae cons de rationem, ut appareat, ruam cautus ille suerit in se uando qui assum seritare debuerat: Ttimuer5 propter selennitatis uenerationem :tandemque ob memoriam oblationis, quo uidelicet in illorum offeratur memoriam

qui istiusmodi bona ecclesiae prius obtulerunt. Ante altare dependi oporter pulchrum aliquod uelamen, nimirum pallisi, uel ei simile quidpiam, seu tabula uel aurea si habeatur Ante quod quidem ornamentum in nonnullis magnis ecclesijs uelamenta trium eo lorum poni solitum est, unum rubrum, alterum subalbum,tertium nigrum:quae tria significant tempora. . Pa-Ωhate enim quum prima lectio finita est cum suo responsorio velamen nigrum squod tempus ante legem indicat, remouetur. Postquam uero secunda tum responsorio abGjuta est , remouetur ua lamen candidum, per quod tempus sub lege exprimitur. Ita demum di tertia lectione finita ae responsorio deponitur uelamen rubrum, quo tempus gratiae significatur, in

quo per Christi passionem ad sancta sanctorum, id est, ad aeternam gloriam nobis

patet aditus. De reconciliatione prea imi. cap. II 6.

S L Vi μη det reconciliatione proximi:

Cum enim illo die communicare mnes debemus, s citin aliquo discor. desse erimus necessario Opportet ut iesum nobis reconciliemus. Alioqui certe iudicium nobis sumeremus, quod ele ganter a minori probari potest iuxta illud Euangeli eum : Si offers munus tuum Neaetera. Unde est, quod Leerdos diebus dominicis postquam concionem absoluerit, teneatur populo orationem domini eam,& fidei articulos uernaeula lingua exponere. Ex qua etiam causa fit, quod oratio dominica alta uoce in missa cant tura ut Omneo eam addiscant,& hine ad concilia .

705쪽

. ronciliatJonem proximi admoneantur. Tota hae Paleliali septimana aequum sciis ret,ut n i si aliter modo usus obtineret .hoe Pacto vntia clueauiue salutaremus, videlicet: Resurrexit dominus , & qui ita latu. tatus esset, responderet Deo gratias, da

tis sibi mutuo osculis in lignum dilectio

nis & charitatis.

V V . nunc quoque de veneratione

hu: us temporis pauca dicamus. Usque adeo tempus hoe venarandum & colendum est, ut omnia ergastula Se ciperatoria & ossicinas ta mu-iserum quam virorum oecludere debeamus, ac nulla venalia exponere, excepti illis sine quibus coenari ion pollet. Prae terea opo iret nos latomia, Si caetera genera earcerum relaxare, Se captiuos communi aeti restituere integra hae septimana, ut gaudio nostro nobiscum communicent . Sunt autem latomiae lapidicinae, in quibus caeduntur lapides, e ad qtias da

nari solebant ij qui in opus metalli damnabantur.' Tametsi quidem S pro quo uis carcere accipi posse, vel quod Romae huiusmodi latomia in earcere prope Tullianum suerit, vel qudd lingua seculorum

latomia Syracusis carcer appellabatur. Seruos autem S ancillas ae omnes qui nos ro seruirio sunt addicti, prosecte, ab omni seruitutis seueritate eos hoc tempore laxare debemus , quemadmodum etiam nostros pastores, siue sint equorum . siue porcorum siue armentorum, siue etian ovium & ea prarum, o libere & secure omnes possint ad audiendum duinum o qui iconuenire,& communicare. Inhumanum

quoque est hoe tempore debita a debitoribus exigere, ita ut vel hine tum tempo. ris pascua communia esse dieantur.

De mensa corporis. cap. II s.

Ny hii quod non sit a sacerdote be

nedictum, ii die Paschatis e medere dcbemus . Vnde etiamnunc in quibusda regionibus pro more receptum est, ut in magno vase omis

nia quae velint illo die domedere ser Iaad ecclesiam deserant, an cuius ayrio & vestibulo a sacerdote cum cruce &aqua Iustrali,quam benedictam dicimus, in saetis vestibus bene dicuntur. Postea vero sacerdos aliquid sibi de singriis ad sitam necessitate in lumit. Et certe nullus quouis die quicquam vel edere vcl bibere deberet , quod non ante si benedictum, unde beatus Hieronymus de quadam moniali recenset in eo libro, cui Uitas Patrum titulum fecit: Cum enim illa sorte sortuna in ortum situm iret & lactucas absque benedictione comederet, simul etiam Diabolum qui sub eas sese abdiderat, imprudens degluti jt, qui multo tempore cam cerbe vexavit. Debet autem quiuis ho-mci hoe die tria potissimum exercere, mi serieordiam videlicet, liberalitatem, & sobrietatem; Misericordiam, ut egenos &vagabundos ad se fulcipiat, eisque miscricordiae opera exhibeat, & illis aliquid iuxta quod in lege praeceptum est, mittat, qui

nihil sibi aut coxerunt,aut praepararunt . . Liberalitatem vero maxime hoc tempore quemquc exercere oporter, ut si abundat,

vicinis S amicis suis quippiam tui partiatur. Sed & sobrietatem ideo, quod debeamus illo die magis sobrie comedere, ut sibi quisque parcus sit, alijs vero largus . , Observet ergo quilibet misericordia qua. tum ad pauperes, liberalitatem quantum ad amicos , & sobrietatem quantum a d.

seipsum. De paruo prandiolo. cap. II s.

EXpφης odii modo est de paruo quo

dam prandiolo, quod heri debet ante magnum prandium in Pa

schate quado communicatum cst.

Statutum enim est in quibusdam ecclesij x, S ubique terrarum se deberet fieri, ut illo die panis & vinum in ecclesia habeatur, &cum homines commm icaucrint, detur statim unicuique pani, buxea priusquam recedant, & paululum vini, ne sorte qui piam de sacramento in ore remanserit , quod expuendo facile emitti queat. Pota latenim facile contingere , si non satim comederetur. Quae sane laudata consuetudo omnibus probatur, sumpsitque originem

706쪽

nem ex instituti e beati Benedicti. Instituit namque vir ille sanctissimus obeandem caulam, ut illi, qui alijs fratribus debent in prandio post communionem ministrare, aliquid prius comederent. Atque hoe quidem prandium mixtum appellari solet. Debent autem singulis diebus religiosi communicare, qai vel pomum, vel aroma aliquod, vel tale quippia in saltem

comedere debent, quod nauseam compu- stat. Eadem etiam eonsideratione statuiteeelelia vi mili et tribus certis horis prodierum qualitatibus celebrarentur. Tertia videlicet hora diebus festis, sexta profestis , & nona in ieiuniis, ut absoluta micsa, & peracta communione, statim accedatur ad prandium, ne predictam causa in incurrant hi, qui communica uertini. Dixi his tribus horis, quia his celebratis licet prandere pro qualitate dictu,& no prius. Si autem sorte cotingat ut vel hoc die vel quocunque etiam alio, sacramenti aliquide calice excidat, sciendum est, si de eorpore fuerit,quod sumi oporteat: Si uero de Anguine lupet panum ceciderit, quod debeat illud omne lambi quantum fieri potest, & si pannus ille lauandus sit, lauetu rin piscina. Sed si super lapidem vel lignureciderit, debebit omnino eradi, &quod abra sum est comburi, at ei nix ille sub altari reeondi. Idem faciendum est si simile quippiam nausea acciderit. Animaduertamus ergo hie, quod ob duas praecipue

causas aliquid lauatur, nempe propter venerationem sacramenti, sicut sacerdos la uat manus quando saeramentum tetigit,&propter immunditiam, ut quod immund si est, mundum efficiatur. Idemque & illud animaduertamus, decretum suisse in quodam Coei lio Pictaviensi. ut nullus unquasine lumine aut e6 municaret aut missam celebraret. Proinde eum eo quod statim

diximus, observemus neque laicum neque

secerdotem debere post communionem in talem locum expuere,quo sputum istud facile possit e vicari, videlicet ante comestionem. Ubi etiam diligenter cauendum est, ne in locum immundum & impurum expuatur. Quod autem hic quaeritur,que- admodum can5 dici debeat , cito ne an tardE respondemus verba debere cito pronunciari sed tamen discrete. Et cur obsi ero cito e ne videlliet muschae uenientes auferant suavitatem unguenti. Quod quidem constat etiam ex ueteri te tametito

in Exodo,ubi hoe pacto dicitur et Comede Ex. d. iis sessinanter. Dictum est enim illud de i,

imo latione agni. De quadam tibertate Decembris.

Rξst xv x de eo nune agamus, quod

ultimo loco in partitione superiori propolirum suit, ni miritin de quadam libertate Decembris, quae hoc tempore in quibusdam Ioeis ob-

scrisatur . Sunt eni in nonnullae ecclesiae,

in quibus usitatum est, ni uel etiam Episcopi uel Archie iscopi in eoenobiis elim suis ludant subditis, ita ut etiam sese ad lusum pilae demetiant. Atq; h equidem libertas ideo dicta est Decembri ea, quod olim apud et linteos moris fuerit, ut hoe mensi serui S ancillae & pastores uelut quadam

libertate donaretur, fieretq; cum dominis suis pari conditione,communia festa agentes poli col lectionem messium. Quanquaueria magnae ecclesiae,ut est Ramensis, hae γludendi eonsuetudinem obserit et, uidetur tamen Iaudabilius esse non ludere. Notandu quoq; est inplerisq; regionibu, secudo die post Pascha mulieres maritos suos uer berare, ac uic risim uiros eas tertio die quEadmodum licebat seruis in deeebris dominos suos impunε accusare. Quod ob ea in 'faciunt,ut os fedant sese mutuo debere eberigere ne tempore illo alter ab al tero thora debitum exigat. Unde scienda est in mellio Elibet tino sub Siluestro Psitifice hs iusmodi decretu suisse: ut uir de uxor quando deberent c5 munieare,tribus diebus antequam csi municarent ab amplexibus abstinere, & postea ite tribus sequentibus alminimum,uel quinq; uel septe, propter se' pie dona sipiritus iancti. Quod sane deere tu sumptum est ex libro Regum, idq, ex coloeci ubi dieitur David fugies a facie Saul ueniise Nobe, ad Deerdote Abimelech, de peti iste ab eo cibum. Qit eu non haberet, quod ei daret , nisi panes propositionis, quos non licebat nisi Leerdotibus comedere,& illis etia mundis, quum postularet tamea illos sibi dari David: Sunt, inquit,

Pueri

707쪽

pueri tui mundi Cui David respondit,

si de mulieribus quaeris, ab heri & nudi usi tertius abstinuimus . Alii autem eo dicessie legunt. Si pueri tui sunt mundi, maxime a mulieribus, manducent. Quasi diceret: Necessitas non habet legem . Si tamen ex eo itu sunt immundi, ne in necessitate quidem eis dabo. Et inquit ad eum David: Ab hera & nudiustertius nos continuimus. sunt vasa puerorum sancta , id est,corpora, in quibus continentur animae

vel ipsi pueri. Porid via polluta est , sed hodie sanctificabitur in vasis. Quasi dicat : Forte in via hae aliquid immunditiae contraximus, sed munditia corporum susscit ad eam mundandam. Nec vero dico,

quod si vir ab uxore thori debitum postulet, quod huie illa non reddet, sed debet

ipsum placide monere ne exigat. Sivero instet, nec ullis monitis acquiescat, persoluat, ne exigenti sorte hinc magis peccare accidat, quemadmodum non ita pridem quibusdam Germanis sertur euent DR. In Germania enim quum easte integra quadragesima viventes vir S uxor seorsum cubuissent, sorte fortuna Paschali nocte cum ad matutinas surrexissent, mulier

exegit debitum. Quam diligenter vir corrigens cum nihil bonis admonitionibus proficeret , promisit se illud facturum, quod petet et simulatove reddiret,& sie ad matutinas abi j t. Illa verbquasi furibunda domi remansit, ct accessit iuuenem quendam sui mariti fratrem, in eadem domo dormientem, petens ab eo ut se eognosceret. Qui nolens ei acquiescere, tum propter temporis venerationem & sanctitatem, tum propter incestum , quod illa impudenter petebat , prorsus se lactutum denegauit,atque iterum hic obdormiuit . Τum mulier ob repulsam , quam passa sue

rat,vehementius ardens, dormientem luvenem obtruncat. viro autem redeunti domum omnem rem narrat ordine , In

quiens: Huius mali tu authores, qui haec me sacere coegi si i. Proinde longam multamque ambo egerunt poenitentiam, nec

ideo sunt separati. Quare hae in parte intelligendum est, virum mulieri in omnibus prae tale,& in mulierem omne hab re imperium exceptis genitalibus, in quibus utrique pareit & dominium &impe-

rium. Vnde dieitur: Vir non habet potestatem suae earnis, sed mulier, nee m lier sui corporis, sed vir, hoe est genitalium , se enim exponit Augustinus. Hi ne etiam est , quod sacerdotes non habeant mulieres. Si enim haberent, quoties n-que ab iis debitum exigerent, istud soluere tenerentur, & sic non possent insta tres dies sequentes altari ministrare. Ae seiendum praeterea est, quod tribus diebus Pa-stham sequentibus plane sit seriandum , sed quarto die lieeat viris rustica exercere opera, taminae autem debeant a nendo abstinere. Magis enim sunt necessaria ea, quae ad agrorum culturam pertinet quam

illa alia. Unde Gregorius: Melius est, inquit, fodere & arare die dominico, quam ducere choreas. Ex hoe iane fieri diei-mus, quod singuli isti dies propria & p

eularia habeant otheia & propria responsoria, alia autem non item, ted quasi per quandam accommodationem. In hae porro septimana nihil legendum est ex veteri testamento , sed quaelibet dies sua ha bet offeta . Nee cantandum etiam est Quicunque vult, quia hoc tempus significat futurum illud te pus, quod ad fore post resurrectionem credimus quando omnis fides, omnis spes omnino destruetiir. Post officium autem hie verseulus dieitur, stilicet: Domine probasti me S cognouisti me,& quidam taeent: sessonem meam. Sed tamen utrunque dici potest,quo indi-ieatur duplex in Christo natiuitas. Bisariam prima cantari potest, aut breuius, aut prolixius. Prolixius quidem,cum plena esse dicitur, fitque in laetania & eum precibus. Breuius autem , quum minus plena esse appellatur, ac fit vel tantummodo cum preeibus & sine laetania, vel sine laetania ae sine precibus. Atque haec est, quam hisce diebus eanimu et sine precibus , & omnino breuius quam alio tempore. Magna item in communicandis cautione opus est: vi videlicet sacerdos prius audiat consessonem erum, qui simi communicaturi , & si quis aduersus fratrem suum odium vel eriminale aliquid habeat admonendus prius est ne communicet anquam fratri suo reconcilietur. Sed si huiusmodi aliquis se eum alijs imprudenter ingerat, non est ei negandum nec agenda,

708쪽

. e quidam agunt, qui hostias habent Se e5ωeranas & non consecratas, ita ut si aliqui Meeuerint, qui fraternum odium exeraeuerint, vel aliquid criminale, communicent de non consecratia, verum eos grauiter peeeare satis manifestum est. Fallunt enim eos: quanquam non minus, imbis axis peccant alii, qui sumunt, eum spontεα voluntarie rei sint. Nam putant se veruili corpus sumere, Sc non pertimescunt illud sumere indigne . Debet ergo Leerdos panem habere eon se eratum, ut si ta-Ioaecesserint illo etiam pane communicent. Quatuo autem modis communieatur in ecclesia, vel sumendo eorpus Domini , vel pacem dando, vel benedictionemaeeipiendo, vel etiam sib finem misi, eum

dicitur. Humillate vos ad benedictionem.

Quod ideo institutum est, ut si quis line

modo non communicet, ia: rem illo. In primitiva enim ecclesia praereptum erat, ut singulis diebus corpus Domini sumere tur : postea vero erestente numerci fideialium : ut singulis diebus domini eis. Vnde etiam nunc in Graecia sit, ana hemate ponatur, qui a tribus diebus dominieis non cominu mea uerit. Modis autem n bs tenemur in tribus solennitatibus . nimirum Paschate, Pentecoste Se Natali. Appellatur autem prima illa solennitas Pasthar. agnus Stransitus, salutandumque eo tempore est,hoe modo: Resurrexit m minus.

Sie Se eodem die in prinei pio missae populo est conetonandum , vel post Euangelisi, Ee admonendi sunt di seordes ad conco diam . iob quam quidem eansa geri putatur , ut cum dominica oratio in prima dieitur voce submassa, alta Se ex ressa eadem Ironuncietur in missa, ut vel eo pacto ad orientur qui in fraterno, sunt odio, Se adeoncordiam distordes excitentur, ante quam communicent. Nunquam etiam magis indigne eorpus Christi sumi potest,

quam ad eum modum.

Vamobrem autem Episcopi & a- Ecelesiastiei fetiis hisee Pa astitatibus ludere possint, modo expostum est . Sed deinceps ut & alia

nonnulla, quae eum hic tum alibi fiunt e plieumus, hine ordiemur, videlicet apud quosdam hoc tempore aquarum fieri dimensiones , ne quia tota ini adragesima visitauerunt, his sanctis diebus velint dormire. Induimus autem hoc etiam tempore albas vestes, tum quM pueri regenerati eas habeant, tum quod Θ die angeli in albis visi fine. Ob causas supradictas

tacetur: Quicunque vula, de ea nitur, Credo in unum Deum. Animaduerte hic obiter, si forsitam vinum tu ea Iice conge te tur, sacerdotem debere tant siper exhala re,donee glacies resoluatur. bd si verbnon po sit eo modo resellii, nee elIarium

est ut igni apponatur. Sed siquid casu in calicem teciderit, siue nimirum musta Gue aranea, certe quiequid illud est, onine istud sacerdotem deglutire oportet. Proinde uero sabbatum sequens in albis appellatum est, idque ex ueteri eonsuetudine, quum eo die nigras uestes omnino deponebant atque induebant alba , sed hoc n6 nulli faciunt in sabbato Pasieliae. Statim autem dominico sequente nouem lectiones canrandae sunt, unde & historiam habent videt ieet: Dignus es Domine. Sie enim fit Romae. Nec hix diebus flectenda sunt genua, sed recte orandum est: quia, ut anquit Ambrosius sib finem Lueae: Mulieres uenerunt ad monumentum , nee flexerunt genua, sed recte inspexerunt sepulcnrum. Nota interim non debere in s sto beatae Mariae An nunciationis sequentiam, quam etiam Prosam appellatam esse diximus, eantari, etiam eausa deuotio nis, nec unquam nisi ea natur Alleluya . Moris enim fuit, ut post Alleluya canta

retur neuma. Nominabatur autem neu

ma cantus, qui sequebatur Allelu D. PO-stea verδ quidam Papa instituit loeo neu mae dici sequentiam , quae quod Alleluya sequatur, sic appellata videri potest. Cohceditur nihilominus , P hoe tempore aliquis genua flectat, modδ id non apertE, sed

secretb faciat, & tertiner etiam qui velit. Nam, ut ait Hieronymus .isnam possis mus omni tempore ieiunare. Sunt autem prohibitae iii ieiunio earnes , quemadmodum

de ova, seus, lae, quod ,ut idem putat Hiotonyinus, haec omnia dat earnes liquidae .

709쪽

Beatns tamen Benedictus permisit oua,laedi caseos comedere, ut quamuis libidinis

Ru edam sint incitamenta, ad maiorem tamen coronam & victoriam eo medantur.

Ucrum eis qui ieiunant pisces permissi sunt, sed, ut ait Hieronymus, pisciculi pauci,quo sacile intelligitur, quδd di parui x pauci esse debeant. Dicitur autem tempus hoe Quinquagesima , quod per tem pus istud sigm licetur tempus iubilei, quo plena erit Issier as, & nostra nobis reddetur haereditas. Unde prosectb S Alleluya cantamus. verum genua non flectimus, imo fiantes oramus, nisi in laetantis. Ad

postremum autem animaduertamus Pascha Iudaeorum suisse fisuram nostri Paschatis, & nostra vicistim significare Pascha futurum, quod erit in fine mundi. Quod ut pateat sciendum est duo esse opera Dei,scilicet Opux creationis, Sc opu, recreationis. Opus creationis suit in principio, cum Deus mundisin & omnia quae in Ipso continentur, creauit. Opus veto recreationis fit quotidie, sed Deus illud maxime exercebit in di nitidici j quando tam nia innovabuntur. Tempori utriusque optris nostrium Pascha .conuenit & concordat. Et quidem tempor e creationis, quia tunc angeli Dominum laudauerunt, unde dictum est Iob: Ubi eras eum astra niatutina laudarent me, & omne, filii Dei iubilatent anta me. Sic & no, io nostro Paschate renati, Alleluya laudando Dominum cantamus. Tempus veto recreationis pari ratione nostrium Paschae vesti- io repraesentat. Tt eu enim illi dies qui Pascha praecedunt, indicant tempus Ante ebristi, cui tres reges ma0us dabunt, qui

que postea per eos septuin sibi regna sit bij

cient , & decem te gna eius imperio inseruient. Nam apud nns quemadmodum ibro tempore, videlicet ipso die coetiae poenitentes in ecclesiam recipiuntur ν eodeniq;

die pedes, mu sentcorpuli, Chri ni extrama pars, lauant furita & Iudaei aqua bapti inratis extremo tempore mundabii Huri si

Unde Reliquiae Israel saluae fient. Die vero Parasteue passio reeitatur, sicut & tuos

ecclesia maxime persequetur. Tunc enim

siluetur Sathanas, qui a passione Domini ligatus in in serno detentus sitit, utque liqu

Quare & in tenebris Benedictus alta voracanitur, quia tum temporis Antechria' intersecto multi gaudebunt, ita ut ignis qui in tenebris modo videbatur penitus extinctus & postea elieitur,sisnificet,quod nimirum illo tempore in ijs in quibus spiritus sancti ignis videbitur extinctus, rursum relucescet. Sic in sabbato baptizantur pueri, S tunc baptitabuntur Iudaei. Ipso die Resu rectionis in persona Christi cantamus: Resurrexi & adhue tecum sum, sed tune dicemus illud ipsiam in persona nostra, quando resti rgentes transibimus ex hae mortalitate ad immortalitatem. Debent ergo in octauis Paschae nouem dici lectiones ex Apocalypsi, quod ostendi tur per respon ritum Dignus es Domine. Ideo enim responsorium nominatur, quia ut iam saepe dictum est, lectioni quae prae cessit, ebet respondere. Nec est quod quis obiiciat in aetate qualibet dominica resposorium dici de Trinitate, quum tamen de ea null* lectio reeitetur. Fuit enim illud ita in primitiua ecclesia institutum: ut vi delicet singulis diebus dominicis diceretur & lectio nona & responsorium de Trinitate. Sed quia lectio illa in dissuetudinem ab ijt. tantummodo responsorium rein mansit totςmpore Palchali non debemus flectere genua, nee ex neςessitate ieiunare. Sed ex pietate & deuotione utique,ut diximus licitum est. Nan tempus hoe Paschale octanam significat aetatem . in uua erit persectum gaudium Omnibi sanctis. Vnde est quod hic non ieiunamus, nec genua fiectimus. sed stante or mus , ac delicatius & lautius comedimus ,

nisi in duabus laetantis, de quibus hic agen

dum est. i

P in δε ergo videndum est quid stlα

taniar secundo quum sint duae laeta

mae, quare una dicatur maior, alte

ra minor: tertio quamobrem suerint institutae: quarto quemadmodum in his ieiunandum sit & vestiendum : quinto& vltimo quid populus inlaetania debeat cantare . Laetania interpretatur latine

supplicatio siue rogatio. Suppli Do dicitura

710쪽

citur, quia fune Deo supplicamus, ut a

morte subitanea & ab omni aduersitate nos defendat. Rogatio appellatur, quia tune sanctos rogamus, ut pro nobis ad Dominum intercedant. Dirae sunt laetaniae,

maior & minor. Maior fit in festo beati

Narci Euangelistae. Dicitur autem maior, tum authoritate Institutionis , quod eam

instituit G rcgor ius Papa eius nominis primus, qui di magnus Gregorius dictus est rium authoritate loci. Fuit enim instituta Romae, & publico decreto cincitum ut ubique celebraretur. Alia laetania nominatur minor, qui a minori instituta fuit, scilicet a beato Mamerto Episcopo, idq; Viennae. Atque haec non celebratur nisi in ecclesia Cisalpina. Quare autem fuerit instituta prior laetania, hane reddit causam Paulus Montistas sint j monachus Logobardorum historiographus. Nam, ut inquit ille, tempore Pelagij Papae tanta sui ea quarum inundatio in uniuersa Italia. ut aqua ascenderet ad superiores usque senestras templi beati Zenonis, quM erat Veronae, nec tamen in iraculose aqua templuin fluit. Ex qua inundatione per Tyberimam uxit in agros multitudo serpentum, inter quos extitit maximus draco, de omneser duo ostia Tyberis intrarunt mare. Exorum serpentum venenatu amato & maxime istius draconis, eorruptus est aer, &insectus usque adeo, ut inde grauissima pestis inguinaria nata sit, qua homines pansim moriebantur. Tum Pelagius Papa indixit ieiunium ,& praecepit ut processionem instituerent, quod ita factum est. Sed in ipsa processione ipsemet cum septuaginta alijs expirauit. In eius autem locum institutus cst Gregorius magnus, qui huiusnodi laetaniam ubique terra tum obseruari praecepit. De secunda laetania quae per triduum celebratur,ait Gregorius Episcopus Turonesis, quod tempore beati Mamerti Vienn e & circa Viennam fiebant

crebro terraemotus & tanti etiam , ut vel

maximae domus S multae ecclesiae inde collapsis sint & corruerint, quae tempestas toto anno durauit. Sic etiam sabbato

Pascali dum ipse Mamertus diuinum celebraret ossicium, igne coelitus demis Io combustum est ciuitatis palatium. Praeterea

bestiae, ut lupi de apri ex siluis in ciuita-

tem exibant, atque homines devorabant. Pro his ergo incommodis beatus Mamertus triduanum indixit ieiunium, ad similitudinem Nini uitarum, pr cepitque ut processionem sacerent, ut quemadmodum illi per triduanum ieiunium urbe, tuas crucsibuersonem, ita hi liberaretur ab illius modi aduersitatibus, quod ita factum cli.

Gregorius autem ille, cuius paulo ante mentionem fecimus, legitur statuta sui sic admodum exigua, usque adeo ut quum sorte Romam veniret, omne, ipsum parui penderent, atque ipse etiam Papa miratus fuerit,quod tam paruus homuncio sa-ctus esset Episcopus, ad quem ille honeste respondit: Ipse Deus sicit nos, ct non ipsi nos. Simile quippiam dixit beatus Hilarius euidam ipsum vocanti gallum: Non suin, in litit, ii .itus Gallus, sed ex Gallia.& tu es Leo, sed non ex tribu Iuda: sic

enim vocabatur.

cap. 123.

IN stituit igitur beatns Mamertus, ut

singulis annis liae e laetania tribus diebus continuis in ecclesia Cicit pina celebraretur. quod ita Romae suit canoni Tatum. Papa etiam Liberius instituit ut pro fame, pro bello, pro peste, pro clade,& huiusmodi aduersitatibus imminentibus semper laetanias faceremus, ut sic illa per supplicatione, orationes & iciunia

euitaremus. Vocantur auteni hae proces.siones laetaniae Graeco uocabulo propter aut horitate Graeci sermonis, sicut Pascha& Pentecosse. In his laetantis ieiunandum est cibo Quadragesimali, iii uestibus poenitentialibus. Nam & omnes illo die a nulladanis operibus prorsus abstinere debent, etiam serui& ancillae, ae interesse tanti se per processioni, donee ipsa celebretur. Vt,

quemadmodum omnes peccauerunt, ita c-llam omnes pro venia supplicet. In liuiu Lmodi autem processionibus itur in magnis ecclesiis septeno ordine unde septiformes dictae sunt. In primo ordine sunt clerici,an secundo monachi & canonici, in tertio moniales, in quarto pueri, in quinto laici prouectae aetatis, in sexto uiduae, & in septimo coniugati. Sed quod nos non pose

SEARCH

MENU NAVIGATION