Rerum Moscouiticarum commentarij

발행: 1557년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

191쪽

RERUM MOSCO VITI CARVM sibi vindicat: secundum banc sunt, IaroslamRostori, Pereas law, S us dati, V uolo dimeria:que fertilitate terre fertilitate terre,proxime accedunt. Castro mowgorod ciuitas cum castro,in V uolgae littore ad orientem aestitialem viginti fere miliaribus abest ab Ioroslam, Nomogardia inferiis ori circiter quadraginta. Fluvius, a quo ciuitas nomen habet, ibi Vuolgam influit. Galilet alius principatus cum ciuitate & eastro, ex Moseowia in Orientem per Castro-mowgorod euntibus occurrit.

V uiathha prouincia ultra Namam fluuium, in Oriente aestiualem centii quinquaginta fere mi- Iiaribus abest a Moscowia: ad quam itinere breuiore quidem sed dissiciliore, per Castro moWgorod & Galilet peruenitur. nam praeter paludes ac nemora ,quae inter Galilet & V uiathleam sunt,iterq; impediunt, Ceteremista populi pa sim ibi vagantes latrocinatur. Quare fi t, ut i tinere per uoloch dam & V styug longiore, sed faciliore tutioreq; eo proficiscantur. Distat autem V uiathhaab Vmmcgcentu viginti miliaribus,aCaetan sexaginta.Regioni eiusdem nominis fluuius nomen dedit, in cuius littore sunt Chlino--a, Orto,& Slomoda. Et orto quidem quatuos miliaribus est insta Chlino m. Dein sex milia: ribus Occidentem versus descendendo, Momoda. Corel nitet aure octo a Chlinowa miliaribus, ad Rhecitetan fluuium,qui ex Oriente fluens inter Chlinowa & Orto, in Vuiathham exoneratur. Regio palustris & sterilis est, semotum fugi

192쪽

COMMENTARII. 'itiuorum velut asylum quoddam melle, seris, piscibus, aspreolisque abudans. Haec olim Tartaricae ditionis erat,adeo ut adhuc hodie ultra citraque V uiathham, maxime in os ij s quibus Rama

fluuium ingreditur, Tartari imperent. Itinera illic computantur per Cetuncklias. Cetunc asautem continet quinq; erit.I ama fluuius exoneratur in V uolgam duodecim miliarib . infra Caran. huic fluuio adiacet Sibier prouincia. Permia magna & ampla prouincia, a Mosco-mia ducentis quinquaginta (seu, ut quidam volun t, trecentis) miliaribus recta inter Orientem& Septentrionem distat. Ciuitatem eiusdem nominis ad Viseliora fluuium habet.qui decem miliaribus infra Hamam influit. Eo propter crebras paludes & fluuios, terrestri itinere vix, nisi hyeme, peruenitur: aestate vero per Vuoloclida,

vstyug, Vitraclidaq; fluuium,qui duodecim ab Vst g miliaribus Disinam influit, nauigijs iter

hoc facilius conficitur. Caeterum qui ex Permia in V styug proficiscutuliij s aduerso V ischora n uigandu es : emesisq; aliquot fluuijs,nauibusq; terra quandoq; in alios fluuios translatis, ad V styug tandem trecentis ab Permia miliaribus deueniunt. Rarissimus in ea prouincia panis v- susso co tributi equos & pelles quotannis Principi pendunt. Idioma proprium habent: characteres item proprios, quos Stephanus episcopus,qui eos in fide Christi vacillantes confirmarat(nam antea in fide adhuc infantes, episcopuquendam idem attentantem excoriaverant prim

193쪽

RERUM MOSCO VITI CARUM

mus adinvenit. Hic Stephanus postea Demetrio Ioannes filio imperante, apud Ruthenos innumerum deorum relatus est. Supersunt adhuc cxijs in sylvis passim plures idololatrae, quos monachi & heremitae eo proficiscentes, non cessant ab errore vanoque cultu reuocare. memein Artach fere, quemadmodum in plurimis Russiae locis, iter faciunt. sunt autem Artach, ligneae quaedam & oblongae solete, sex ferme palmarum longitudine, quibus in pedes inductis feruntur, magnaque celeritate itinera conficiunt. Canibus, quos in hunc usum magnos habent, pro iumentis utuntur, quibuS sarcinas, quemadmodum infra de ceruis dicetur vehiculis ci cu uehunt. Aiunt eam prouinciam Orientem versus, Tartarorum prouinciae quae Tumendicitur, esse conterminam.

Iugariae prouinciae situs ex supradictis patet. Rutheni per aspirationem Iulira proferunt,&populos Iultrici vocant. Hqc est Iuliaria, ex qua olim Hungari progressi, Ponnoniam occuparunt, Attilaque duce multas Europae prouincias debellarunt. 1o nomine Moscomitae multum gloriantur, quod eorum subditi magnam Europae partem olim sint depopulati. Referebat Georgius Paruus dictus, natione Graecus , in priori mea Iegatione inter tractatus volens ius Principis sui deducere ad magnum Ducatum Lithmaniae, regnum Poloniae,&c. Iuliaros subditos magni Ducis Mosconi q extitisse, P ad paludes Maeotidis consedisse: deinde Pannoriam

194쪽

COMMENTARII. y2 ad Danubium,& inde raemen Hugariae accepisese. demum Moramia, ex fluuio sic nominatam:& Poloniam a Polle, quod est planicies, occumpas Te: de fratris Attilae nomine Budam nominasse. Relata laltem volui referre. Aiunt Iuliaros in hunc diem eodem cum Hungaris idiomate uti. quod gn veru sit, nescio. Nam etsi diligenter inquisierim, nemine tamen eius regionis homine

habere potui, quo cu famulus meus linguq Hungaricae peritus colloqui potuisset. Hi quoq; pelles pro tributo Principi pendunt. Quauis uniones gemmaeq; illinc in Molcowiam afferantur,

non tamen in eorum Oceano colliguntur, sed aliunde, praecipue vero a littoribus Oceani, o-st ijs Ddinae vicinis afferuntur.

Sibier prouincia Permiam & Vuiathham contingit,quae an castra & ciuitates' aliquas habeat, compertum non habeo. In hac oritur Iaick fluuius, qui in mare Caspium exoneratur. Regione propter vicinia Tartarorum desertam,aut si qua parte colitur,a Tartaro Schichmamat occupata esse aiut. Huius indigenae proprio idiomate vintur. qu stum faciunt maxime ex aspreoloru pellibus, quae aliaru prouinciaru aspreolos magnitudine S pulchritudine excelluntiquaru tame coinpia in Moseowia tum nullam habere potuimus.

Ceteremita populi sub Nowogardia inferiore in sylvis habitat. propriam hi linguam habet,

Nachumerique dogma sequuntur. Regi Caetanensi nunc parent, quavis maxima eorum pars

duci Mosconiae olim tributaria esset: unde subis

ditia

195쪽

RERVM MOSCO VITIGAR v Metiris Moscowiae adhu in annumerantur. Adduxerat inde Moscomiam Princeps illorum mul-tris, defectionis crimine suspectos: quos ibi vidimus. Hi autem cum ad fines Lithmaniam veris

fus missi fuissent, tandem in varias partes dilapsi sunt. Haec gens a Uuiath adc V uolo elida, ad fluuium Namam usque, longe lateque sine ullis aedibus habitant. Omnes tam viri quam taminae cursu sunt velocissimi , sagittarii porro peritissimi omnes, arcu nunquam e manibus deposito: quo adeo oblectati tun ut etiam filijs cibum non praebeant, nisi praefixum scopum sagitta

feriant.

Duobus miliaribus a Nowogardia inferiore plurimae erant domus ad ciuitatis oppidique similitudinem,ubilat decoquebatur. Hae paucos ante annos a Tartaris exul q, Principis ius Iu rei itutae sunt. Mord wa populi ad Vuolgam Cinfra No--ogardiam inferiorem in littore Meridionali, Ceteremissis,nisi quod frequentiores domos habent per omnia sistrales. Atque hic nostrae digressionis, Mol cicique imperi j tei minus esto.

Nunc de vicinis ac conterminis populis certa quaedam subiungam, eodem quo ex Mos combia egressus sum ordine in Orientem seruato. Hac autem parte Tartari Caetanenses primi o currunt: de quibus,antequam ad peculiaria ipsorum peruentam,in genere quaedam referen, da lunt.

196쪽

C OMMENTARII. 12

DE TARTARIS.

De Tartaris, eorumq; origine, praeter ea qua in Annalibus Polonorum, & duobus de Sarmatiis libellis cotinentur, multi passim multa scri-plere: quae hoc loco repetere, magis taediosum, quam utile esset. Quae autem ipse in Ruthenorum annalibus, multoreq; hominum relatione cognoui. paucis adscribenda censui. Aiunt Moabiten os populos, qui postea Tartari dicti sunt,

homines lingua, moribus, habituq; a reliquorum hominum ritu cosuetudineq; dissidentes,adfluuium Catha peruenisse: qui unde venissent, quo religionis dogmate uteretur, omnibus ignotum fuisse. Quanquam a quibusdam Tauri ment, ab alijs Pitre sigi, aliis alio nomine appellarentur, Methodius Pata iacetki episcopus, ex Ieutriskie

desertis inter Septe trionem & Orietem eos processisse dicit, causamque migrationis talem refert. Gedeonem quendam, primi nominis viru, terrorem ipsis de fine mundi, que imminere dicebat, quandoq; iniecisse: cuius oratione inducti, ne amplissimae orbis opes cu mundo simul interirent, innumera cu multitudine ad spoliandas

prouincias exivit se: & quicquid ab Oriente ad Euphrate, sinumq; Persicum cotinetur, crudeliter diripuisse. atq; ita prouincijs passim vastatis

Polowtros getes, quae adiunctis sibi R uthenoru auxiliaribus copijs, solae occurrere ausae erat,

ad fluuium Catha profligasse: anno mundi cis3. Quo loco autorem libelli de duabus Sarmatijs, de Polowtetis populis,quas venatotes interpre-

197쪽

RERUM MOSCO VITI CARVM tatur, erras te clarium est. Polowteti enim campei stres dicuntur. nam Polle, campus est: LowatE, de Lowteti, venatores, adiuncta aute teti, vel ksi syllaba,no mutat significationem et neq; enim abvItimis, sed primis bilabis significatio deducenda est. Et quod eiusmodi Ruthenorum dictionibus bllaba generalis ski adii ci solet, ea res homini imposuit: atq; ita Polowtri, campestres , dc

non venatores interpretari oportet. Polo hietos

Rutheni Gotthos fuisse perhibet equorum tamesententiae non accedo. Qui Tartaros describere velit, multas nationes describat necesse est. Naex sola secta hoc nomen habent: & diuersae nationes sunt, longe ab inuicem distantes. Atqui ad institutum redeo. Bathi Tartarorum rex magna manu a meridie in Septentrionem egressus, Bulgariam, quae ad Vuolgam infra Caran est, occupauit. Anno dein sequenti, qui erat 6 si, sequutus victoriam,in Moscomiam usq; peruenit, ursbem Regia aliquandiu obsessam per deditionem tandem accepit: sed fide quatia dederat,non se Data, omnibus caesis, ultra progressus, vicinas prouincias, Uuolo dimeriam, Pereas law, Ro- stomaus ali compluraq; castra & oppida, caesis , aut in seruitutem abductis inhabitatoribus, exul sit: Georgiu magnum Ducem instructo exercitu sibi occurrentem profligauit, & occidite Basilium item Constantini, captiuum secum abdduxit, interemitq;. quae omnia, ut supra dictum est, gnno mundi cy s. gesta sunt. Ab eo tempore omnes fere Rulsiae princeps, a Tartaris inaugura

198쪽

COMMENTARII.

gurabantur,illisq; parebant, usq; ad Vultoldum magnum Lithmaniae Ducem, qui prouincias suas, dc quae in Rusela occupauerat, a Tartarorum armis fortiter defendit, vicinisq; omnibus terrori fuit. Magni autem duces V uolo dii neri te ScMosco wiae, usq; ad modernum Basilium Duce, semper inpraestita semel Ta tuorum Principia fide & obedientia permanserunt. Huc Bathi,arinales referunt, ab vulasiam Hungaroru rege

qui post baptismum Vuladis laus dictus inq; diis

uoru numeru relatus est, occilum fuisse in Hungaria. nam cum regis sororem, qua in regni depopulatione forte nactus fuerat,secum abduxis iet, reaeq; de sororis pietate, Scindignitate rei co- motus,hunc insecutus fuisset: impetuq , in Bathi facto,cu soror arreptis armis,adultero cotra fratre auxilio esset: iratus rex, sorore una cu Bathi adultero iterfecit. Id c gesta sunt ano mudi s o S.

Asbee ipsi Bathi in imperio successit, moriturque anno mundi 58; . cui filius Zanasecli suffectus est: qui fratribus suis , ut solus sine metu regnaret, occisis, moritur anno 68ci. Hunc Be

debeck sequutus, qui fratribus duodecim pariter occisis, obi jt 686I. Post quem Alculpa, a

Naruo quodam regulo, cum liberis statim ab inito imperio occisus, , non vltra menserit imperauit. Aci hunc regnum iam possidentem, omnes principes Russite conuenerunt, imperandique in sua quisque prouincia potestate impetrata, abierunt. Occiditur anno 6868. Cui Chidit in regno succedens, 1 filio Themerhoscha N et occi-

199쪽

RERUM MOSCO UITICA Ru Moccisus est: qui regno p er i eius parto , vix sep tem diebus potitur. Etenim a Temnich Mamat eiectus,cum ultraVuolgam fugisset, ab insequentibus militibus occisus est, anno OS 6'. Post hos Thachamiseli imperium adeptus, anno mundi 58yo. cum exercitu XXVI Augusti egres sus, Moscowiam ferro igniq; vastavit. Is a Themirhultu profligatus, ad Vult oldum magnu Lithwaniae duce profugit, Themi rhu tu porro regno Sarai anno mundi 6'os praefuit, moritur

6'o'. Cui ochati bech filius in imperio succe

sit. post quem Themirassack, cum exercitu maximum in Retran, ad depopulandam Mosco miam duxisset, tantum terrorem principibus Mosconiae iniecit, ut desperata victoria, abiectis armis, ad diuorti tatum auxiliu cofugerent. In V uolo dimeriam statim pro imagine quadadiuae Mariae Virginis, quae multis miraculis editis ibi celebris erat, mittunt: quaecum in Mosco Wiam duceretur, Princeps omni cum multitudine honorifice illi obuiam procedit,eaq; primum

ut hostem auerteret humili me implorata, maxima Veneratione ac reuerentia in ciuitatem deducit. quo cultu se impetrasse dicunt, quod Tartari ultra Retetan non fuerint progressi. In cuius rei perpetuam memoriam eo loci, ubi imago expectabatur, sulceptaq; fuit, templum exaedificatum est: diesq; is quem Rutheni Stretene, id est obuiationis Ziem vocant, XXVI Augusti quotannis solenniter celebratur. Acta sunt haec anno ''o3

200쪽

Narrant Rutheni, hunc Themirassach obscuro genere natum. ex latrocinijs ad tantum dignitatis gradum peruenisse furemq; in adolescentia egregium fuisse, indeque nomen acquisiuisse. Et quod aliquando ouem furatus, deprehensUS-q; a domino ouis, iactu lopidis vehementiore crus illi stactum fuisset: idq; cum ferro quodam colligasset, a ferro & claudicatione nome sibi inditum fuisse. Themit enim ferrum, Assach claudusignificat. Is Constantinopolitanis a Turcis grauiter obsessis, filium suu cum auxiliaribus copijs misit: qui profligatis Turcis, soluta obsidione, ad patrem victor reuersus est, Anno cyo'.

Tartari in hordas diuiduntur, in quibus sa-wolliensis horda & celebritate & multitudine

primas tenuit: nam reliquae hordae omnes ex ea

originem traxisse dicuntur. horda aute illis conuentum, seu multitudinem significat. Quamuis autem quaelibet horda peculiare nomen habeat, scilicet Saxuolliensium, Praeco pensium, Nahat sensium,& aliae multe, que omnes Maho metani senti. Turcas tame se vocari aegre fertit, probriq; loco ducunt. sed Besermani appellari gaudent, eoque nomine & Turci se appellari volunt. Vt autem varias longe lateque prouincias Tartari incolunt,ita etiam moribus, ipsoq; vitae

genere non in omnibus conventui. homines statura mediocri, lata facie, obela, oculis intortis &concauis, sola barba horridi, caetera rasi . insigniores tantu viri crines cotortos, eosq; nigerrimos secudum aures habet, corpore valido, animo au

SEARCH

MENU NAVIGATION