Rerum Moscouiticarum commentarij

발행: 1557년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

221쪽

RERvM MOSCO VITICARUM ut eos etiam cum iracudia corriperet, verberaq;minaretur, quod se inscio & inconsulto castrum

oppugnare auderent. Bene enim in tanta rerum

angustia Principis sui rebus consultum fore putabat, si initis cum hoste quibuscunq; inducijs,

tormenta & exercitum saluum reportaret. Tartari quoq; cognita praefecti voluntate, in spem bonam adducti, conditiones quas praefectus os ferebat, scilicet ut missis in Moscomiam legatis,

pacem cum Principe transigerent, libenter susceperunt. quibus ita constitutis, Palilethi praefectus loluta obsidione, cu exercitu in Moseowia reuersus est. Fama erat,praefectu aTartaris muneribus corruptu obsidionem soluisse. quam quida natione Sabaudiensis adauxerat: qui cum tormento sibi commisso, ad hostes deficere voluisset, deprehensus in itinere,atq; seuerius examinatUs, confessus est, se deficere voluisse : atque ut plures ad hanc defectionem sollicitaret, argenteos senummos & pocula Tatiarica ab hostibus accepisse. in quem tamen in tam manifesto scelere deprehensum, Praefectus nihil durius statuit. Reducto ita exercitu,quem centum octoginta millium fuisse perhibent, Caetan regis Oratores ad pacem firman dam ad Basilium veniunt. qui etiam tum, dum nos Mos comite essemus,aderant: neq; adhuc ulla tunc futurae pacis spes inter eos erat. nam 8c nundinas, quae circa Caetan in mercat rum insula fieri consueuerant, in Caetanensum iniuriam Basilius Nomogardiam transtulit:.gram

ut indicta poena, si qui in posteru ex suis ad met-catum

222쪽

COMMENTARII. ios eatum in insulam proficiscerentur, eamque nundinarum translationem magno Caetanensibus incommodo futuram l perabat: atq; vel salis (cuius Tartari illis tantum nundinis copiam a Ruthenis habebant emptione adempta, ad deditionem eos cogi posse. Verum huiusmodi nundinarum translatione non minus incommodi sensit Mosco a, quam ipsi Caetanenses. Plurimarum enim rerum, quae ex mari Caspio, Astra chan emporio , ad haec Persa & Armenia per V uolgam importabantur, consequuta est caritas ac pen u-ria: maxime autem nobilissimorum piscium, ex quorum numero Beluga est, qui citra de vitia Caetan in V uolga capiuntur. Hactenus de bello Principis Mosco diae cum Tartaris Caetanensibus gesto. Nunc ad intermissam de Tartaris narrationem denuo redeo. Post Tartaros Caetanenses, primi Tartari cognomento Nagat occurrunt, qui ultra Vuolgam circa mare Caspium, ad fluuium Ialch ex prouincia Sibier decurrentem habitant. Hi reges non habent, sed duces . Nostra tempestate tres fratres, aequali diuisione prouinciarum facta, ducatus illos obtinebant: quorum primus Schidach, ciuitatem Scharaitrich vltra fluuium Rha, Orientem versus, cum adiacente ad Ialch fluuium regione obtinebat: alter Cossum, quicquid inter Hamam Ialch & Rha fluuios esset: Schichmamat tertius fratrum Sibier prouinciae partem, &omnem circumiacentem regionem possidet. schichmamat interpretatur satastus, vel potens. Atque

223쪽

RERvM Mos CovITICARUM Atq; hae quidem regiones omnes fere oluosae sunt: extra eam quae ad Scharaitetich vergit, quae campestris est. Inter V uolga de Ialchfluuios,circa mare Ca pium,habitabat quondam Sawolheses reges,de quibus postea. Apud hosTartaros rem admiradam, oc vix credibilem, Demetrius Danielis, vir(ut inter Barbaros grauis ac fide singulari,nobis narravit: patrem suum aliquando a Principe Mosco diae ad Zamolliensem regem missum fuisse: in qua dum effet Iegatione,semen quoddam in ea insula, melonum semini, paulo maius ac rotundius,alioqui haud dissimile, vidisse: ex quo in terram condito, quiddam agno persimile, quinq; palmarum altitudine succresceret: idque eorum lingua Boranetet, quasi agnellum dicas,

vocaretur. nam Sc caput, oculos, aures, caetera

que omnia in formam agni recens editi, pellem praeterea subtilissimam habere, qua plurimi in eis regionibus ad subducenda capitis tegumenta uterentur . eiusmodi pelles vidisse se, multi coram nobis testabantur. Aiebat insuper,plantam illam,si tamen plantam vocari phas est, sanguinem quidem habere, carnem tamen nulla: verum carnis loco, materiam quandam cancrorum carni persimilem. ungulas porro no vi agni co

neas, ped pilis quibusca ad cornu similitudine vestitas: radicem illi ad umbilicu , seu ventris medium esse. vivere aut tamdiu, donec depastis circum se herbis radix ipsa inopia pabuli arescat. Mitam huius plantae dulcedinem esse . propter quam

224쪽

COMMENTARII. io Tquam a lupis, caeterisque rapacibus animalibus

multum appeceretur.

Ego quamuis hoc de semine & planta pro comento habuerim,tamen & antea tanquam a viris minime vanis auditum retuli: & nunc tanto

libentius refero, quod mihi vir multae doctrinae Guilhelmus Postellus narrauit, se audiuisse a quo da Michaele,apud rempub. Veneta publico Turcicae & Arabicae linguae interprete, quod viderit a finibus Samarcandae ciuitatis Tartasicae, caeterarumq; regionum quae ad Euroaquilonem mare Caspium respiciun um: in Chali bontide, deferri quasdam pelles delicatissimas, plantae cuiusdam in illis regionibus nascentis, quae aliqui Mussul mani ad capita sua rasa fouenda meis clijs pileis inserere, ac pectori quoq; nudo applicaresoleant. Plantam sibi tamen non visam es se, nec nomen se scire, nisi quod illic Samarcan- deos vocetur: eamq; esse ex animali instar plantae in terram defixo. Quae cum ab aliorum nam

ratione non dissideant, mihi sinquit Postellus pene persuadent, ut hanc rem minus fabulosam esse putem, ad gloriam Creatoris, cui omnia sunt possibilia, A Principe Schidach,progrediendo in Orientiem viginti diebus, occurrunt populi quos Mosci appellant Iurgen ci, quibus Barach Solian, magni Cham seu regis de Calaia frater imperat. A domino Barach Solian, decem diaetis itur ad Bebeid Cha .Hic est ille magnus Cha de Calaia, Astrachan urbs opulenta, magnumq; Tar a

Iorum

225쪽

RERUM MOSCO VITICARvMrorum emporium, a qua tota circumjaces regio nomen accepit, decem dierum itinere infra Ca-etan in citeriore V uolgeripa,ad eius fere ostia sita est. Quida hanc non ad Uuolgae ostia, sed aliquot dierum itinere inde distare aiunt. Equidem eo loco quo Vuolga fluuius in multos ramos, quos qui de leptuaginta esse aiunt,scinditur, pluresq, insulas facit, totidemq; fere ostijs Caspium are tanta aquarum copia ingreditur, ut procul spectatibus mare esse videatur, Astrachan sita esse puto. Sunt alij, qui eam Citrahan appellant. Ultra uuialliam & Caran, ad Permite vicinia Tartari habitant,qui Tumens ij, Schibans ij,& Cosatethi j vocantur. ex quibus Tu mens ij inoluis habitare, decemq; milium numerum alui non excedere. alij praeterea Tartari trans Rhafluuium sunt, qui quod soli capillos nutriant, NaImuchi vocantur: & ad mare Caspium Scha-

machia, aqua etiam regio nomen accepit, ita appellati, homines in te vendis sericeis vestibus excellentes, quorum ciuitas sex dierum itinere abest ab Astrachan, qua una cum regione rex Persarum haud ita diu(ut aiunt occupauit. Asoph ciuitas ad Tanaim, de qua supra,septedierum itinere distat ab Astrachan : ab Asoph autem, Taurica Chersonesus, praecipue aute Prae-

cop ciuitas, abest quinq; dierum itinere. Inter Caetan aute & Astrachan, longo secudum V uolga tractu, ad Borysthenem usq; , campi deserti sunt, quos Tartari nullis certis sedibus inhabitante praeter Asoph de Achas ciuitatem, quae est duodecim

226쪽

COMMENTARII. log

decim miliaribus supra Asophad Tanaim: &minori Tanai vicinos Tartaros, qui terram comtunt, certasque sedes habent. Ab Asophad Scha machiam sunt duodecim diaetae. Ab Oriente Meridiem versus reflectendo clam ca Maeotidis paludes & Pontu, ad fluuium Cupa, qui paludes influit, Aphgasi populi sunt,quo loci usq; ad Merula fluuium, qui Pontum illabitur, montes occurrunquos Circassi, seu Cihi in: colunt Hi montium asperitate freti, nec Turcis, nec Taitatis parent. Eos tamen Christianos e se,suis legibus vivere, in ritu & caeremoni js cum Graecis conuenire,lingua Mawonicas qua utuntur sacra peragere, Rutheni testantur. Audacissimi piratae sunt. na fluuijs, qui ex eorum montibus fluunt, nauibus in mare delaps, quoscunq; possunt spoliant. eos praesestim, qui ex Capha Constantinopolim nauigant. Ultra Cupa fluuiuest Mengadia, quam Eraclea fluuius interlabiis tur: deinde Cotatis, quam quidam Colchim esse arbitrantur. Post quem Phalis occurrit, qui priusquam mace illabatur, haud procul ab ost ij s Satabellum insulam tacite in qua fama est, Iasonis naues quonda stetisse. Ultra Phasim, Trapeetus

Tauricae Chersonesi paludes,qui ab os ij s Tanais in longitudinem trecenta miliaria Italica habere dicuntur, ad Caput S. Ioannis, promontorium, qua in aristum coeunt, duo latum miliaria Italica continent. In eaΚrijm ciuitas,olim rugum Tauricae sedes: a qua Rrij mskij nominabatur Postea toto Isthmo,spacio mille ducentorupvsuum

227쪽

RERUM MOSCO VITICAR via passuum ad insulae formam persesso, reges noct

fossione sumpto vocabulo, nomen accepere,

Praecop enim, lingua Slamonica persossum sonat. Vnde apparet, scriptorem quendam erra se, qui Procopium quendam ibi regnasse scripsit. Porro tota Cherson eius, blua quadam per medium scinditur: eaq; pars quae Pontum respicit,in qua Caphainsgnis urbs, olim Theodosia

dicta, Genuensium colonia, tota a Turca possidetur. Capham autem Mahumetes, qui expu- nata Constantinopoli, Graecorum imperium es luxit, Genuensibus ademit. Alteram peninsulae partem Tartarus possidet. Omnes autem Tartari, Tauricae reges, originem suam ex Sa--olliensibus regibus ducunt:&cum domestica seditione aliqui regno pulli fuissent, nec usquam in vicinia firmam sedem habere possent, hanc Europae partem occupauere: veterisq; iniuriae haud immemores, diu cum Sawolliensibus dimicabant: donec patrem nostrorum memoria, Alexandro magno duce LitΚwaniae in Polonia imperant scheachmet rex SaWolliens s in partes Lithinaniae venit, scilicet ut inito cum Ale-Xandro rege foedere, coniunctis viribus Malimet giret regem Tauricae e ij cerent. In quam rem v- terque quidem princeps consensit. Cum autem Lithmani iuxta eorum consuetudinem longius suam par est,bellum differrent, uxor Sawolliensis regis , eiusque quem in campis habebat exercitus, morae, xdm etiam frigotis impatientes,

228쪽

COMMENTARII. ios eorum regem in oppidis quibusdam agentem sollicitant, obmisso Poloniae regeo i in tempore rebus suis prouideat. Quod cum illi persuadere non possent, uxor relicto marito, cum parte eTercitus ad Malime igi rei Praecopentem regem deficit: cuius impulsu, Praecopensis exercitum ad profligandas reliquas Saholhesis copias mittit. qui b. dissipatis, Scheachmet daWolliensis rex in licitatem suam videns, sexingentis fere equitibus comitatus, Albam ad Thij ran fluuiu sitam spe auxili j a T urca implorandi confugit. In ea ciuitate cum structas sibi,ut caperetur,insidias intellexisset, conuerso itinere, vix media parte equitum assumpta, Chioniam peruenit. ubi a Lith-Wanis circumuentus, captusque, cum regis Poloniae iussu V utinam deduceretur, obuiam sibi rex progressus, honorifice susceptum , ad Polonoruconuentum secum duxit . quo quidem conuentu bellum aduersus Mendligeret decernitur. Sed cuPoloni in cogendo exercitu tempus longius,

quam par erat, extraheret, Tartarus vehementer

offensus, denuo de iuga cogitare coepit in qua deprehensus, ad Trokij castrum, quatuor a Vulina miliaribus retractus est. quem ego ibi vidi, unaq; cum eo pransus sum. Atque hic Sadolhensium regum imperi j finis fuit: cum quibus de Astracha reges, qui quoque ex eisdem regibus originem traxerunt, una perierunt. quibus ita oppressis Mextinctis, regum Tauricae potentia maiorem in modum adauctae vicinis gentibus terrori erat,

adeo ut& regem Poloniae ad certum stipedium P penden c

229쪽

RERUM M OSCO VITICARUM pendendum cogerent, ea conditione, ut eorUna opera quavis urgen re necessitate utatur. Quin re

Mosco hie Psinceps, missis subinde muneribus illum sibi deuincire solebac quod ideo fit, quia cum utuis assidue bellis implicentur, uterq; Tartarorum ope armisq; alterum se sperat opprimere posse. Cuius ille haud ignarus, acceptis muneribus utraq; vana spe lactabat. id quod vel eo tempore, dum ego Caesaris Maximiliani nomine apud Mosco wie Principem de pace cum rege Poloniae ineunda tractarem, apparuit. Nam cu Moscowiae Princeps ad aequas pacis coditiones induci non posset, rex Polonis Praeco pensem reg5 pecunia conduxit, ut Molco iam cum exercitu ab una parte adoriretur, se quoq; exaltera Opotetham versus imo etiam in Mosci ditionem facturum. qua arte Poloniae rex Moscum ad tolerabiles pacis conditiones cogi polle sperabat. Quod Moicus animaduertens,missis Oratoribus suum vicissim apud Tartarum egit negotium, ut sciliacet in Lithmaniam, quam tum omni metu vacuam ac praesidio destitutam esse dicebat, vires suas conuet teret. Cuius consilium Tartarus, sui commodi duntaxat ratione habita, secutus est.

Atq; is eiusmodi Principum dissensionibus potentior factus, cum imperi j augendi libidine teneretur, neque quiescere posset,ad maiora animum

applicuit: Mamatq; Nahaicensi principe sibi a d

iuncto, Tauricam anno Domini isas, mense Ianuario, cum exercitu egressus, regem Astrachan adortus est . cuius urbem, cum ea relicta, metu

pro M

230쪽

COMMENTARII. llo

profugisset,obledit,&occupauit, mansitq; victor in ciuitate sub tectis. Interim Agis Nahalcensu quoque princeps, fratrem tuum Mamat increpat, quod eam potetem vicinum fui scopij si uis uaree. Praeterea eum monet, ut Machmedi rei regis indies crescentὴ potentia suspectam haberet.posse enim, ut insanabili ille animo esset, fieri, v conuersis in se fratremque armis, utrumque regno depulsum aut interimat, aut in t eruitu terii deducat. Quibus verbis Mamai permotus, fratri nunciat, eumque hortatur, Vt qciam magnis pol see copijs ad se properaret. posse enim nunc cu Machmelgi rei magno rem successu elatus, securiuS ageret, utrosque eo metu leuari. mgis fratris monitis parens, ad praescriptum tempus secum exercitu, quem ad defendendas in tot bellis regni sui fines iam prius coegerat, affuturum omnino promisit. Qua re intellecta, Mamai continuo regem Machmet gi rei monet, ne militem soluta disciplina sub tectis aleret, corruperetque: sed urbe relicta, in campis potius, ut mos est, degeret. Cuius consilio acquiescens rex, militem in castra educit.aduolat Agis cum exerra citu sq, fratri iungit : atq; hi non ita multo post Machmet gi rei rege nihil tale timentem, cum Bathit Sol tan filio, viginti quinq; annos nato, pranderem, facto derepente impetu obtruncat, eiusq; maiorem exercitus partem fundunt, & reliquos in fugam vertunt: ac vitra Tanaim , Tauricam usq; insequentes, caedunt, fugantque Praeeop ciuitatem , quam in Chersonesi ingressu esste dixi, P a ob

SEARCH

MENU NAVIGATION