Theologia patrum dogmatica, scholasticopositiva, auctore r.p. Antonio Boucat ... Tomus primus octavus Tomus quartus, continens tractatus de virtutibus theologicis. De regulis fidei, scilicet de s. scriptura, de traditione, de ecclesia

발행: 1736년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 철학

441쪽

4ra Disse tuis secunda

constitiuntur, quibus&promittit se prς- controversiarum feei , ut ipso testante sentem futurum esse per assistentiam spe-iChrdio: Porta inferi non pravalebunt adve cialem cum eis . II. Constituuntur adisus eam: Sed Praevalerent profecto si nociconsummationem Sanctorum e quomodoljudicaret infallibiter de dogmate di de autem Ecclesia Mater 1 uos filios ad su- textibus, quia eo deveniret nequitia h premos sanctitatis apices perducet , nisi mimina, ut unusquisque explicaret ad nu-1ciat quaenam bona ct mala pascua sunt Φitum passionis suae omnes textus Religi

nisi secernere & judicare possit de bonis nem spectantes : sic Ariani , se Nestori di veneno insectis textibus: ' Additur: Urini , di caeteri Haetetici secerunt : Igitur iam non simus parvuli fumantes, T cimidicendum est Ecclesam esse insallibilemcumferamur omni vento Doctrina, in neruia in qualificatione textus , quia doctrinanitia hominum , in astutia ad circumventionem sanam in fallibiliter docere ei incumbit ;errimis . Ne igitur circumseramur omni alias portae inseri adversus eam praevale- vento Doctrinae ad circumventionem er- rent: hoc autem fieri non potest, nisi j

roris, debemus ab Ecclesia edoceri de s- dicet utique insallibiliter de textibus. dei dogmatibus , de sana doctrina , quae

quidem continetur in textibus non solum Sola Iur si estones Nomarorum.

Scripturae sacrae , sed omnium qui tractant de iis quae spectant ad religionem : OBII cIUNT : Ecclesia neque in Concia Igitur Ecclesia est infallibilis primoqui-ilii congregata, neque alio modo quidquamdem circa dogma , tum S circa textus : definivit δe in fallibilitate quae illi asseri

alias circumferremur omni vento doctri-ibitur : Igitur cum in negotio tanti monete ad circumventionem erroris; tot quila menti nihil debeamus tenere , nis praepe forent relisiones , quot capita , sicut livia ipsus definitione , .icendum ess Eccnon semel visum est in Protestantibus , clesiam non elle saltem in facti quaesti quorum quilibet Scripturam ad captuminibus infallibilem e quoὸ autem nihil de suum explicare non semel prasiumpsi . finitum sit circa istud momentum , li-Hine infinitae prope, & variae omnino fi-iquet , quia nullus extat canon pro tali dei professiones , ut notat Illustri Bossue-iinfallibilitate. tius in lib. Uar. Respondra distinguendo Antecedens: EGII. Irim Paulus discipulum suum Timmiclesia nihil definivit de infallibilitate sua

theum edocet eamdem veritatem 2. adscirca ius S textus dogmaticos directe di Timoth. i. his verbis : Formam habe san ii in mediate, concedo : nihil absolute de rem verborum , qua a me audisti : rinum nivit , nequidem mediate , nego. Definia depositum custodi ter visistim sanctum . EG tio duplex est, altera quae imme)iate ca-ee primum fidelis pastoris munus di dog-idit in aliquod controversiae caput, v. gr. ma . Alterum exprimitur , his verbis :ldefinitio realitatis corporis Christi in Eu-Depstrum custodi , devitans profanas vocum charistia, quamquidem expresse & dir nisi rei. Eadem alibi explanat Paulus, & cte atque immediate definivit Ecclesia hanc reddit rationem: Ut potens siti ex M contra Calvinum: altera vero mediata &rari in do Disa sana, Creos qui textra istuntiin usu fundata , & est cum Feclesa de arguere. Igitur Ecclesia per Miniitros de-iomnibus controversiarum capitibus co-bet judicare infallibiliter de doctrina sa-ignoicit : Enim vero , eo ipso quo usumna , & dormate . tum cos qui contraὸi-i& morem in prominione Christi fundatum cunt sive scriptis, sive loquelis redargue-igerit in dirimendis omnibus controversis, re: se ipse doctor Gentium judicavit, ut nonne susticicnter proclamat suam in iis habetur a. Tim. a. Profana aurem, inquit, infallibilitatomi quis umquam audivit ju-Cr vaniloquia dextra, multum enim proficiunt dicem a Repe constitutum dc receptum, ad impietatem, er sermo eorum ut eancer semiopus habere tuam probare auctoritatem pit. ex qu bus est H menses, o Philetus qui Ecclesia autem a Christo sundata est , ut a veritate exciderunν , dic res resurrectionem,omnia ad fidem pertinentia dijudicet ,

esse 3am factam . . ab eodem in fallibilitatis proin istionem ha- III. Ex his omnibus sequitur ista ratio: bct in judicitido ; sic enim )e ea stria

442쪽

. ean . Iam vero definitio necessaria,est vagus , & cum aliquis unum adhibet solum est quando est aliquod dubium ; ast sensuum, cito apparet klter, inquit auctor luce clarius apparet , ex istis verbis Ec- Litterisum Provincialium . III. Ecclesia Hesiam elle infallibilem in iis omnibus committit Doctoribus textus examinan- quae Religionem spectant ; sin minusidos, qui quidem Doctores non sunt importae inseri praevalerent adversus eam ,ifallibiles . IV. ipsa Ecclesia componitur Ec quidem maxime, si non ellet in lallabi- ex fidelibus Laicis, qui utique non 1 une Iis circa jus de textus dogma aliquod im- infallibiles: Igitur non videtur Ecclesiam plicantes: nec ullus foret proscriptus he- esse infallibilem, saltem in explicandis ocwticorum liber, quia vel ipsi tametsi in desiliendis textibus. scriptis suis damnati, possint semper alte- Respondeo negando Antecedens, quia quarum ae condemn tione senium affingere s lificatio propositionum sundatur in texti- ut declinarent Ecclesiae vibrata contra ne-ibus : Et vero quomodo Ecclesia determi- sandam suam doctrinam anathemata. nallet quaenam sint Scripturae canonicae ,

Iam veniamus ad possessionem. Ecclesiaiquaenam vero non, nisi judicium tulisset de damnavit in Concilio Ephesino , dc qui textibus ' immo ex textibus EvangelLdem iudicio comparativo textus dc scri- ejus in definiendo dogmate quod quaelii pta Nestorii : Concilium Chalcedonense nem juris concludimus, insuli bilitatem, eamdem quaestionem iterato judicio de iniquia Matth. 16. lcriptum legitur : Porta nivit: item Eutychen dc ejus scripta ve- inferi non praυale ni a. iversus eam . Hinc fianam exhibentia doctrinam anathemateidiceres , ideo Ecclesiam elle infitii bilem percussit. circa ius definiendum , eo quod sit in j ae inrum Concilium generale eo solumidicanόis textibus indesectibilis. scopo adunatum est, ut de tribus capitu- Au primam probationem distinguo: Non. lis judicatet , quae proscripsit , cuius inipotest cognosci quaenam sit mcntis inte-

sententi infallibilitatem sic agnoscit S. rior auctoris, concedo: quaenam ex prella Gregorius Magnus, ut pari veneratione in textu, nego. Sic 1 olvit dissicultatem illud cum quator primis Conciliis Gene- Cardinalis Ros pigliosus , dicen o Eccle-ralibus habeat. Constantiens e nedum Uviastatri non judicare quidem de propoliti eleiam , Ioannem Hus Ac Hieronymum nibus quoad significationem in mente au- a Praga prolcripsit, sed dc eodem anath ictoris retentam, bene vero quoad signifi-mate eorum scripta conclusit - Tridenti- cationem , quam propolitiones exta ut num eodem modo Lutheranos & Calvi- oc prae se serunt.

nistas cum eorum scriptis insectatum Ad a. probationem dist . Et Ecclesia est eli. Pari gelo & non ab imili potestate infallibilis ad judicandum de issu , qua- Eeclesia delatum ab Episcopis Galliae li-iliscumque sit, concedo: secus , nego. Sibrum Iantenti Urensis ad summos Ponti- propositio nullum habeat lentum, hoc defices Innocentium α& Alexandrum VII. clarat; si ambiguum exhibet , aut obscu-

ann. I 633, dc alternatae. vice ann. Id I 6. rum, explicat ad quod terminantur iple

judicavit, dc judicando proscripsit : qu ilensus, oc hoc ultro concedunt Novatores rum decreta ab univcrus ordinibus Ω- tum pro Scripturae sacrae textibus, qui ut scepta sunt . Tum Innocentius X II. &lplurimum alti sunt ec obscuri , tum pro Clemens M. iterato anathem te in scri- Ausuilini libris , qui etiam in. multis. pta Novatorum , qui lubtili molitione senius non modicum absconditos exhi- Constitutiones Apoliolieas contra librum bent. . , Iansenti factas tentare volebant, animad- Ad III. prob. similiter distinguo: Et ipsae verterunt; quibus decretis Ecclesia Gal- Ecclesia pronuntiat post examen Doctolicana sic annuit, ut velutι fidei regulas rum, dc judicio comparativo procedit ,. ea inspexerit. . concedoer secus, nego. Sic in Concilio E- Inflans r Ecclesia licet insallibilix ad .rphesino comparavit textus Nellarii cum, qualificandum textum, non tamen est ad textibus Patrum , ct decluauit non nVe- illum interpretandum : Ergo &c. Pro- nire: eodem modo se geIlit in quinto Cebatur: Quia I. quandoque non attingitur,cumenico pro tribua Capitulis : Primo me auctoraso I L. Sensus propositionumclienim Iecti luat longi textus Theodori

443쪽

Dissertatis fecunda

Mopsuessent, & Symbolum ab ipso compotitum tum dixerunt Patres , Satan haec scripsisse. II. In quinta collatione lecti sunt longi textus Cyrilli Alex. & scripta Theodoreti; ista vero statim reiecta sinit tamquam a Catholica Cyrilli doctrina aliena. III. In 6. sectione lecta cit epistola Ibae, comparata vero cum scriptis antiquorum Patrum & Symbolis, reiecta est ut dissimilis , ct fidei prorsus contraria. Ita factum est, proportione servata , pro textibus quinque Propositionum Jan- senii: Non igitur Doctores, sed Ecclesia, auditis Doctoribus& Theologis, Judicium proseri, tum de quaestione juris, tum de quaestione facti dogmatici. Ad IV. utique distinguo: Laici sunt de Ecclesia , ut illam au fiant pro fide se vanda & probis moribus instituendis, concedo: ut ipsi de controversiis Religionis judicent, nogo. Solutio patet cx iis quae de Catholicis Imperatoribus in articulo praecedenti diximus: Ad solos spectat summos Pontifice; de Episcopos caulaῖ fidei aso

d; lcutere, dc dirimere ad Princircs ve- l ciae lingitae in Concilio Chalaea. jam 'ves

Innocentius XII. & Clemens XI. clare admodum in suis diplomatibus a Galliarum Prasulibus ea qua par est reverentia susceptis, dixere omnes teneri obedire Constitutionibus Innocentii X. dc Alcia xandri VII. Insi ruηr : Atqui Tcclcsia non est infatuli bili; saltem pro facto dogmatico: Ergo&e. Probatur subsumptum multis momeniatis. I. Ecclesia non judicat de internis . II. Procedit i luminodo naturali & The logico modo in qua stione textuum. III. Eadem quaestio non roteii elie juris di factimul: eIbet autem in quaestione quam movemus. IV. Non potest certo sciri , an liber & tcxtus sit sanienii , siquid e n est tactum particulare . v. quomodo Ecclesia ellet infallibilis intextibus pro quibus interpretatione escis ut in primis Conciliis, in quibus textus Graeci Arii , N storii c c. sicut& in Florcatino reddebantur linguae latinae r Pariter epistola latina. 2 b. Leonis, in qua decisioncs fidei contramos Pontifices de Episcopos caulas fidei l Lutyclictem continebantur, reddita est re

falli& ut subditi

eis obediant in- mandare vigilare.

Ur'enr r Cardinalis Rospigliosus nepos Clemcntis IX. & ipsius latinis cr , declarat Clementem credidisse se polle dii i-mulare infallibilitatem circa texum , ut primum audivit quatuor Episcopos resilientcs Constitutionibus Innocentii X. &Alexandri VII. paratos esse obedire: Igitur Clemens IX. non tenebat in lallibilitatem Ecclesi .e saltem pro textibus. Respondeo distinguendo : Clemens judicium de ficto dogmatico alternata viccad confirmandum Alexandri VIII. decretum oeconomiae causa suspendere dequum duxit, concedo: dissimulavit , dubitando de Ecclesiae auctoritate infallibili pro judicandis fatiis dogmaticis, nego. Immo hoc ipium implicat contradictionem , cum quatuor L piscopis exauctoratio4um seu e commonitationem, nisi absque mora Obedirent Constitutionibus innocentii X. Alexandri Vi I. pro qt aellione auris ec facti, inrerminatus sit; quia vero illis subscribere te lati lant , emers ulterius

progredi noluit : Sca dato non conccllo 1iiu in Pontificem suam mentem de hoc momcnto non satis apcraille , hoc ipsum

ro interpreces & ia: cre, immo ecposlunt. Erῖo dic. Responsio negando subsumptum. Ad primam probationem dii linguo: Ecclesia non judicat de internis, id eii, de iis quae in

incute retinentur , concedo : si internarropositionibus & textibus explanentur ,

nego. Quis enim sanae mentis dixerit iaci. .am non poIle capcre quinam sit alic, jus propositionis ienta, , cu n dc hoc liti ratis concedatur: Sed in I i per cx promis.

uone Christi habet quod pocii it judicare de

bonitate & veritate , sicut oe de fallitate ac haereticitate alicujus propositionis, turn& declarare textum librorum & rerum scir-luum cile coni.rmem Scriit u ra sacrae eci raditioni, vel dii formem ec contrarium. Ad II. dii linguo: Et praeterea liabet cxpromissione quod infallibilitor iudicet, concedo: secus, nega. Nec lararum, sicut C-nim Spiritus suu lcis praetuit Scriptoribus canonicis, ut in retereudis historiis dc rebus naturalibus non Errarunt , ita praecit Ecclesiae , ut iura eta et in decitione tex-

tuum qui imi licant dogma dc scis. Ita tertium ii .raliter, dii linguo: sube dem re pectu quae illo non eli itinui de iure cc da iacto, coacedo : suli di vcrio , aego. Iextus potuit lumi grammaticali texoc ut

444쪽

ct ut dicit talia , vel lxlia verba talis i non roset intelligere textum : quocirex Personae : lub hac consideratione est fa- sic delinit Alexander V Il. Cum auram est una purum ; hinc ultro latemur Ecclesiam non elle insallibilem in deellione hujuimodi textus, quia non potest dici an talis , vel talis persona hoc scripserit, se se cx- prellerit talibus, vel talibus verbis, siquidem a Librariis possiunt verba aequivalentia apponi. Intercedit tamen discrimen, intertextum Scripturae sacrae & alios textus , quod Scripturae textus revelatus sit , &revelatio habeatur per Traditionem , unde Ecclesia est insallibilis etiam declarλndo quod talis numero textus iit genuinus,& per hoc dulinxit Scripturas canonicas ab apocryphis; at vero non eit inia libilis ad judicandum an textus sit talis auctoris , vel alterius pro rebus quae non spectant Scripturam sacr Traditioncm, nisi auctor ipse , ut jam dictum est, suum agnoscat lcxtum , juxta illud Luc i9.2a. De ore tuo te audico serve nequam. PO

ro textus potest considerari alio modo , scilicet sormaliter , ct fecundum senium

obvium legenti , & Eec teli, habet infallibilitatem ad illum sub illo respectu judicandum .

Ad quartum pro mure , distinguimus :Ecclesia non potuit judicare dc libro san- senii, quia eli iactum particulare, sed di L famatum , concedo: 1ed abi conditu in , nego. Liber duplici modo se prodit. Primo quidem ex nom. ne auctoris, ct ad hoc attendit innocentius X. in tuo diplomate , dicens : Cum occasiona imprui ouis Libri , eui ristitas, AUGUSTINUS, CORNE-Lii ANSEMi Episcopi Iprensis , inteν alias elus opis ones orta fuerit, praseriim tu Galliis, controυevia Ge. Secundo 1 ex Asseclis ,

qui partes libri uti Iprensis iceti , tum Parisiis , tum Romae cgerunt , di hoc pro Judicio tacti perlinialis tui scit. Tum ad facium textus te convertit Ecclesia :quia vero duo ad declinandum pro libro

Jansciiii anathem 1 opponebant , vidciscet propolitiones non rescriri in dicto libro , ct iuxta alios iat te δε non cite damnatas in tentu lan uirit , Eec elia nox o prς-vio maturo examine intainta. ἰicer iudicavit de textu , nimirum propolitioines reperiri in textibus libri qui interibitur , Augustitia Cretic t Iaa enii ι tum & pzopositiones in tensu obivo auctolis sui: cdamci ζλs asserit , quasi vero Meselia

sti fidelium haudaci mn reformident . Nos qui oma a quς hac in re gesa suur sussistenter re Arrente perspeximus ..... IA δεόito ne iri Pastoralis oscii , ae matura de tiberatione prat ferram Innocentii , prederassoris nostri constiti.rionem , declarationeino, i initionem harum serae conprmamus , a probamur π innovamus quinqtie illas Prepositiones , ex libro tumemorati Cerne ii

GUSTINUS, excerptas , nc an sensu ab eodem Cornelio intento damnatas fudie δε- etaramus π desin us uri tales , inusta scilicet eadem sing/ι tis norAE , que in ρν dicta declaratione σ donitione unisuique illarum sigillatis inuritur , iterum damn

mus .

At quintum distinguo , eo prope modo quo iupra : Ecclesia eget interpretatatione pro intelligentia textus materialiter re grammaticaliter sumpti, concedo: formaliter spcctati, nego . Textus potcst coli siderari duplici modo, videlicet, pr1mmaticaliter & idiomate debito pro inlitusndeinde vero tormaliter , di juxta senium obvium : Ecclesia adunata quandoquἱ dc meget interpretatione pro idiomate , nutia quam vero pro leniti; cx promi ilione cnim

Chri lii habet de illo infallibiliter iudicare. Uno verbo, ut plura paucis absolvam,

Ecclesia judicat de textu qui illi dcbito

modo proponitur , unde si erraret , hoc contingeret solain defectu debitae prasci tationis . Igitur error iit hypothcii sore: tolum materialis , ἐκ icxtus non diceretur formaliter definitu, . Reprnunt: Ecc elia non est in fallibilis , nisi ad luminum circa res revclatas: Sed non cit revelatum quod textus quinque

propositionum v. g. lit in libro Ianienti :lsitur Ecelesia non cu in allibili, circa

testu de irationem. Confirmatur. I. Liuia D. 1 homas dicit, Ecclesiam non es C In-tallibilem circa textus. II. Patres non agno-vecunt ista in iiii allibilitatcin . III. Sequeretur Utam , qui negaret proruisitione,

445쪽

Dissertatio fecunda

esse in Iansenio , negare aliquid contra fidem & esse haereti eum , sicut ille qui

negaret textum aliquem Evangelii: Sed atalitrdum consequens, ergo& antecedens. Respondeo dili inguendo: Ecclesia non est infallibilis immediate circa res non revelatas , dc infallibilitate objecti, concedo: mediate & infallibilitate promissionis flcassistentiae, nego . Multiplex est in fallibilitas , alia activa, de primario residet in Christo summo Sacerdote, mediate vero de per ipsum in Ecclesia . cui assis fit , dc in qua praesens est, juxta illud Matth.

23. 2 o. Ecca vobiscum suum , Qque ad con

summationem saeuii . Alia passiva & objectiva , quando scilicet objectum est revelatum , quando. de ipse textus veritatem Continens , ut textus Scripturae sacra velatus est utraque infallibilitas inest Ecclesiae per Christum pro revelatis: u de qui negat Scripturae textus , est haereticus. Iniallibilitas vere promissonis Sassistentiae inest Ecclesiae pro aliis textibus ι unde qui negat definitionem Eccl sise , in his non est absolute haereticus , sed tamen aequivalenter, quippequi, ipso pronuntiante Christo Matth. 1i. Sicut Ethniis eas ct Pubsidanus habendus sit .. Ad primam confirmationem , distinguo Sanctus Thomas agnoscit Ecclesiam non esse infallibilem circa textum res civiles continentem , concedo : fidei articulum complectentem , nego . Eo enim ipso

quo Ecclesia est infulibilis in quaestione juris definienda. utique est judicando quaestionem facti dogmatici , quandoquidem id quod definiendum est in ista, eli ius&dogma in textu vel contentum , vel d bellatum. Au secundum : nego Patres non agnovisse Ecclesiae in definiendis textibus in- fallibilitatem , cum non semel adunati sint in Conciliis Oecumenicis ad judicandos erroneos Haeterodoxorum textus ,

maxime quintum generale ; cum enim alii salvare vellent tria Capitula, alii vero ea proscribere ; sie se infallibile putavit pro hoc controversiae momento ad metam perducendo , ut eo solum fine congregatum sit . adunatum vero illa damnabit , cujus definitionis sormularium ab

omnibus Christi fidelibus postea receptum de sublignatum est. Ad tertium relpondeo ut supra , distinguendo: qui negaret textum proposi tionem esse in libro Iansenti seret haereticus illative , concedo : nullomodo elia set , nego . Non est et quidem in tanto rigore , quλm ille qui negaret textum. Scripturae, quia iste est revelatus immediate, dc a Spiritu sancto dictatus; hine Coniacilium Tridentinum de fide definivit Uulgatae textum esse autenticum ; illat iuditamen soret propter duo . Primoquidem, quia qui negat factum dogmaticum , ne gat quoque Coni uenteL ipsum dogma quatenus quaestio luris , dc quaestio facti lunt inseparabiles. Secundo , qaia versaretur in errore , Ac seret Ecclesiae rebellis , adeoque ut Ethnicus oc. Publica nus habendus.

Utrum tonster, ex decreris SS. Pontificum Diacusiam esse infallibilem circa Ρι---m iuris eν facti dogmatici '

CONCLUSIO AFFIRMATIUM

NOMINE Ecclesiae intelligimus Congregationem omnium fidelium , sub uno capite invisibili Christo in coelis regnante , de visibili in terris summo Pontifice ejus Vieario cum iii ccessione Pallorum . quaeque loquitur modo dispersa , modo in. in Conciliis adunatru , modo etiam per Caput , cui ut primum caeteri Pastores per consensum ex pretium , vel tacitum conjunguntur , jam non dicitur totum Papa loquutus est, sed Ecclesia per thm-mum Pontificem pronuntiavit . Atqui ex decretis 1 ummorum Pontificum constat Eceleliam per Caeput loquentem, este in- fallibilem , pronuntiando circa quaestiois nem juris oc facti dogmatici , sin minus. portae inieri. prevalerent advertus emquod esset contra Christi promissionem factam Matth. i 6. Igitur Ecclesia est i fallibilis pronuntiando circa jus re tactum dogmaticum . Probatur mi uor: Ad hoc, ut sic citru dubium loquatur per sum mum Pontificem, duo potissimum requiruntur . I. Ut Papa ad judicandum interpellatus loquatur ut sudex. II. Ut ejus judicio accedat contentus tacitus, vel e Ercia

446쪽

pressus Vterorum pastorum , quibus ex ossicio incumbit regere Ecclesiam Dei ;tunc enim est Ecclesia quae dicitur loqui: vel ipsi novatores ultro concedunt este

in fallibilem circa ius , sed Zc hoe fatendum est de quaestione facti dogmatici ,

iisdem enim argumentis utraque probatur in fallibilitas . I. Quia portae inseri

non post uni praevalere a aversus Ecclesiam, praevalerent autem ii erraret circa iactum dogmaticum . II. Quia vel ipsi haeterodoxi ejus fatentur infalibilitatem circa te tum Scripturae , quidni & judiore decςteris textibus , num sint conformes ,

vel difformes Scripture sacrς III. lam dictum est quςstionem Iacii jus implicarere esse ab eo indivulsam . Superest igitur ad istius argumenti essicaciam & pondus hie duo pristare . Primoquidem, summorum Pontificum decreta dogmatica recensere . Secundo , ostendere consentum Pastorum tacitum , vel ex prellum semper eis accessisse , quod quidem multi requi

runt.

Decrerasummorum Pontificiam circa qheas onem iuris or Deia dogmatici. S. HYGINUS Martyr, ut refert Ireneus lib. t. cap. 4. damnavit nefandam sςresim

Cerdonis , qui non sine horrenda blasphemia Christum esse purum hominem effutire audebat. Mortuus est pro Christo ille

Pontifex, anno III.

s. Eleutherius , Etiam generosus Christi Athleta Marcionem , tum valentiuum , eorumque impia scripta damnavit. De hoc momento loquitur Tertullianus Lib. de Prς script. cap. 7. his verbis : Lia episcopatu

Eleutherii benidicti ob inquietam ruristatem,

quia frarres vitiaiam , semel, ct iterum sunt

e secti.

VPIre L nobilis fidei testis excommunicavit Theodotum Coriarium, propter novam h resim : quam disseminare attentabat. Fusebius lib. 3. Hist. Eccl. cap. ultimo menti nem facit de hoe facio. Ophiri ius, in sede, & Martyr insignis, successor , anathemate percussit Praxeam propter ejus errores , similiter & Tertullianum , de quo ipse graviter conqueritur in libro de jejunio . Hieronymus refert

eumdem Papam ejecisse ab Ecclesia Cata-wrisas.

Stephantis I. restitit Rebaptizantibus , eorumque scripta dc Conciliorum definitiones abscit. Anasastus I. qui ann. 398. summus Poniati sex , orta inter Rufinum &S. Hieronymum de libris di textibus controversia , altero sensum catholicum eos habere propugnante , altero vero e contra , jussic vit de definivit illos esse nςvis resertos, dc uti tales abjiciendos este sic testatui Hieronymus epist. i6. sic Theodoretus lib.

. cap. 2 3.

Calewnus in sua Decretali epistola ad Concilium Ephesinum directa, errores N llorii, ejusque scripta contra Dominicam

Incarnationem prolcribit. S. Leo Magnus in sua quoque ad Syn dum Chalcedonensem naevos dc textus E tychis anathemate ierit. ν7gilius in scio secundo rescripto , relatis oc discussis tribus cxpitulis , haereseos dc proscriptionis notam inurit. S. Martinus L anathemate animadvertit in scripta & haereses Monothelitarum ;post ipsum vero Matho in sua ad textum Concilium epistola. Adrianns L non absimili modo profligat, primum errores, tum scripta leon machorum, ut videre est in suo ad Comelli m VII. generale rescripto. Lea X. perarinxit errores Lutheri, ejusque nefandos libros. S. Plus IH in diplomate Ex omnibus asflictionibus. ann. r467. dato, errores Varias&propositiones Baji cum textibus, e quibus suerant cxcerptae; perstrinxit, di post ipsum Gregorius XIII. in sua vicillim Bulla provisionis nosse anta I 379. iterato an themate percussit. Urbanus VIII. in suo decreto dogmatico In eminenti Erclesia militantis sede ann. I 64 I.

librum Iansenti Iprens s , cui titulus est , Angustinus proscripsit dc prohibuit. Idem solemni ori ritu , & ex professo secit Innocentius X. in Bulla Gm occasione ann. 633. data, tum alternata vitae post ipsum Alexander VII. ann. i 636. textum quinque propositionum , in diplomate Ad sacrum Petri fidem, anathematis gladio ferire non dubitat . Mitto alia diplomata , tum Ii nocentii XII. tum Clementis XI. nunc comtra casum conscientiae & a Novatoribus subscriptum, nunc contra Io I. Propositi

nes ex libro Ressexionum Moralium Ques.

447쪽

4 1 8 D septati

nelli deductas , quae quidem omnia dicta& si ripta ab Ecclesia repulsa sunt . Quorum omnium Pontificum decretis accelliteorporis Ecclesiae contensus tacitus , vel etiam, pro ut neccilitas expostulavit, ex-

prelliis , ita ut nihil nisi post omnia aliquid pro infallibilitate Ecclesiae , & circa quaestionem juris, & circa qua stionem facti sit requirendum : iam operae pretium cst hujusmodi reroptatum a multis contensiim hic texere.

Consensio Ecclesia unmersalis aecedens , dum per summos Pontifices Esa iuruitur.

PRiMO QUIDs M, ex omnibus Historicis liquet Ecclesias particulares , corumque Praesules sau in tacite addidi se calculum definitionibus fidei SS. Pontificum adversus haereses ad Niepenum usque proscriptas Eeclesia quippe Cerdonem, Cerinthum, Ebionem, Theodotum Coriarium, & hujus sursuris homines ut haereticos abominabiles fugiendos , detestandosque habuit.

Nec minore odio Marcioni stas , & MOntanistas, Catapli rigas prolecuta Est. Secundo, primae Nicamne Synodi se accessit consensus judicio Victoris I. contra quatuordecimanos , et Stephani I. adversus Rebaptirantes , ut speciali decreto eos insectata sit. Tertio , eodem applausu definitio Anastasii , qui textus et doctrinam Origenis abiecit , suscepta est , ut constat ex S.Chrysostomo , qui ut reserunt Ecclcsite Annales , abstinuit a duobus Monachis Scyllae, eo quod post condemnationem et auctorem et libros , tamqtiam ab omnin aevo im inunes habere volcbant hoc ipsum magis resulsit in Concilio quintopenerali, quod libros Origenis tuo perstrinxit stylo censorio. Ruarto, Concilium Ephesinum per omnia se conformare voluit definitioni Cadestini Papae, et scut Nestorium eiusque scripta xbiecerat summus Pontifex , se et non

absimilem a judicio comparativo contra eadem momenta damnationis sententiam tulit.

ei, into , in Chalcedonens lecta est epistola sancti Leonis de fide Incarnationis

contra Eutychianos; absoluta vero lectio. ne , tanto animi cum Jubilo ei consense runt Patres , ut erumpente omnium s

fecunda

re voce clamaverunt , Petrus per Learem locutus est.

Maro, pariet simili honore Patres sexti Concilii generalis suscepere epistolam decretalem Agathonis Par ae , adversus Errores et textus Monothelitarum; neque ut

ro asserere dubitavit Concilium se damna. re Monothclitas , quia nominatim iam iam suerant per illum summiun Pontificem abjecti. Septimo, icquitur Concilium secundum Nicaenum , & sertimum renerale , quod per omnia consensit epistola: Adriani ad Patres directae , in qua Iconomachorum

naevos & textus erroneos anathemati Zλ-bat; se loquuntur scis. 6. pag. 33o. Con

edit. Reg. Commentaritim enim utad rei e

mus , bearmn aurem Patrem cathol ea Elel

sia Dociorem agnoscimus , 1 cilicet Adria

num.

OEMυo , Fo honoris & applausus gradu

diploma dormaticum I conis X. contra Lu-iliorum susceptum est , ut Sacra Facultas Parisiensis in virtute ejus , praematuris censuris non expectar do Concilii Tridentini adunationem , diversas Haeresarcirpe propositiones perstrinxerit.

Nono, non abs mili modo diplomata Dii R dc Gregorii XIII. adversus propositioncs ex si riptis Baii deliinaptas , tum V bani V Ill. innocentii X. Alexandri VII. Clementis IN. Innocentii XII. & Clementis XI. contra quinque fanscitii propositi nes, adhibita omni juris Ec eoiisuetudinis solemnitate Galliarum Ecclosae sui cererunt, ita ut litteris patentibus regiis, re

cujuscumque regni Senatus decrota pro eorum cxecutione accesserint i scque ab omni aevo accellit scin per coniensius nunc tacitus, nunc etiam expressiis definitionibus Ecclesiae per summum Pontificem l quentis : & confidimus Deo nusquam iri sollertim desciet i Igitur ex decretis SS.

Pontificum liquet Ecclesiam cste in fallibi lem definiendo quaestionem juris & facti

dogmatici.

Diluuntur objetia Herererixorum. MULTA objiciunt momenta contra Conclusionem. I. Synagoga, inquiunt, loqitc per Caipham summum Sacerdotcm graviter erraxit in fide, Christum morti cru

448쪽

De Ecclesia

stolorum Princeps Christum negavit, caeteri vero qui Ecclesam componebant, relicto Christo a Iudaeis comprehenso, sugerunt . III. Victori l. tametsi pro Ecclesia loquenti restiterunt Episicopi Asiatici; similiter Cyprianus de Firmilianus restitere Stephano I. qui volebat morem Romanum pro admittendo baptismate xb haereticis verbis Evangelicis collato , servari . IV. Liberius nomine Ecclesiae loquens subscripsit formulae Arianae. U. Fuit in ipso E clesiae gremio dissidium occasione trium

Capitulorum , quae uti erronea sexturn

Coucilium generale damnaverat, vel ipso renitente Vigilio . UI. Honorius Papa in suis ad Sergium Patriarcham CP. epistolis, nonnihil reticendo duplicis in Christo operationis vocabulum, ut quidam autumant,

Monothelitis favit , dc tamen neque ab Orientalibus , neque etiam ab occidentalibus reprehensus et t. Igitur Ecclesia io quens per summos Pontifices, non est circa quaestionem juris & facti dogmatici ii fallibilis; sin minus rellitisset Honorio. Re Mara negando consequentiam, &ad singula facimus satis. AA primum dico Synagogam Christum

morti tradendo in immensum erraste ;nec mirum , praesente Christo totius E

clesiae capite , in ipso solo residet infallubilitas; non enim eam promist , dc pr missam Ecclesiae dedit , nisi pro suae a

sentiae tempore: ipso vero mortuo, & in coelos virtute sua transmisso , ne portae inferi suam adversus Ecclesiam praeval

Tent , ex misericordia voluit ratione d norum , maxime vero ratione assistentiaeci infallibili talis Ecclesiae ad consumma tionem usque saeculi adesse. Ad secundum eadem est responsio, tum quia Adostoli nondum tempore passionis

Crant in gratia confirmati: caeterum Apo-oli timore cadentc in virum constantem

acti sugerunt, sed nihil contra fidem, de

'ua r rL lens controversa movetur , ege

runt: hine vel ipse Petrus sidem interius non amisit, quandoquidem immediate post flevit amare , & culpam negationis sicut retractavit , sic dc lacrymis pcimitentiae delevit.

Ad tortium , dicimus incallum objici

contra Ecclesiae in fallibilitatem, tum Asiaticorum, tum Africanorum obnitentiam, cum utraque quaestio mota , tum de ce-

lebratione P.isebatis, tum de Rebaptigandis iis qui ab haereticis tincti fuerant , tune temporis esset solum de disciplina ;controversa vero de infallibilitate Ecclesiae , solum nunc dogma , nunc factum dogmaticum spectat. Ad quartum , Liberius non subscripse

nomine Ecclesiae, sed ue periona particularis, unde vel minimum quidem non uringet ob ectio . Ostensum est tamen tract. de Trinit. ver sum a fide non excidisse, quippe qui non secundae formulae Firmi ei ii blasphematoriae , immo nec tertiae tu

seripserit, sed solummodo primae , quam quidem sanctus Hilarius & alii ab omni

erroris naevo immunem elle putant. Ad quintum momentum 1acilis est responsio , & haee est : Vigilius timebat ne

condemnatio trium Capitulorum aliquid auctoritatis Og energiae detraheret a Conincilio Chalcedonensi, quod mira pro as ruenda contra Monophysidas Incarnationis v ritate statuerat , & tamen intacta reliquerat Capitulat idcirco silentium de his

servandum esse sentiebat Papa, sed re maturius ponderata, ne illi textus fidem temerarent , loquendo ex Cathedra , dc ut Eeclesiae eaput, illa lato calamo nominaintim, & ex proi no sic perii rutinis, ut hς- reticitatem in quolibet textu latentem 1bbnotaverit , tum Concilio suum absque mora addidit calculum ; ex quibus liquet

Ecclesiam in hoc suam ostendisse in judicandis vel ipsis textibus in tallibili tatem. Ad sextum luce promeridiana clarius apparet I. Honorium in hoc ut doctorem paerti larem te gestisse, ut propugnat i h malimus dili in6. Synodum, cum pronao re hujus aetatis , nec Concilium Romae prius adunaverit ad discutiendum dogma definiendum, nec suas epistolas ad univerialem direxerit Ecclesiam , ted ad solurn Sergium dubia svivenda proponentem hinc ex scrimis Ecclesiae CP. ipsae fuerundexcerptae . II. Silentium incidentalium argumentum est irrefragabile , Honorium nihil eontra fidem docuille, oc Ecclesiam, ipsum temper ut caput oc tu premum omnium Pallorem habendo, fidem ne indu cte quid cin per illvin tentasse.

449쪽

4 3 o Dissertatis secunda

clarant Concilia generalia approbata infau . III. libilitatis praerogativa donari. Sis declarat lancius Petrus Apostolus utrum Melesia in Conciliis OecumenicisI. Αch. I s. quum ait: Vij.m est Spiritui saviata loquens se insallibilis circa quaestionem cν nobis nisu ultra vobis imponera, cte.

iuris & iacti dogmatici ' Su Coelestinus epist. ad Patres Concilii

Ephesini: Non potest, ais, veritas men- CONCLUSIO. is tiri , cujus in Evangelio illa sententia is est: ubi duo vel tres congregati fuerins

Ecelesia sic loquens est in sal libidis , &iis in nomine meo, ibi & ego stim in meis ex ipsis Conciliis cares est in fallibilitas. is dio eorum . Quod cum ita sit , si necis huic tam brevi numero Spiritus sanctus

Probaruν hoc argumento. is deest, quanto magis eum intereste ereis dimus , quando in unum convcuit tan-EccLxsta in Conciliis generalibus adu- is ta turba Sanctorum. is nata loquitur : Sed Concilia Occumenica Sie S. Leo epist. 93. alias 63. ad Theod lunt circa fidem & religionem infallibi- retum capit. i. Quae Dominus nolircilia: Igitur & Eccles L. Maior patet, cum is prius ministerio ac finierat , univerila Concilium Oecumenicum sit ipsa Ecclesia is staternitatis irretractabili firmavit al- in Spiritu sancto congregata . Probatur , , sensu. ,, Tum epist. ad Leonem Augu- minor multis momentis. sium ris. Hias 73. Nulla permittatis Primo ex Scriptuνa sacra initio articulisis retractatione pulsari. quia in illo Con-jam laudata , maxime ex Isa. 39. 2 o. ubisis cilio per Spiritum sanctum congrega-

habetur : Sum venerit Sion Redemptor .... hoc is tum, tam plenis atque persectis definiis foedus meum cum eis dicit Mominus : Spiritus is tionibus cuncta firmata iunt , ut nihil meus qui est in te, εν verba mea, qua posuisis ei regulae , quae ex divina inspiratione in or tua , non recedam da ore tuo , Cr de is prolata est, addi possit aut minui. Aore seminis rus amovi qua in se irre- Sis Vigilius epistol. ad Episcopos Gallianum . Tum Matth. is. Ioi emim sunt due vel rum: Necesse est quoties in nomine Do-rres congregati in nomine meo, ibi sum in me- is mini ejus famuli ad tractanda ea quaedio eorum . Ibidem paulo ante: Amen dico is sunt ipsi placita colliguntur, sancti Spi- vobis, quacumque alligaverisis super terram , ,i ritus non deesse praesentiam . Ruria erunt ligata σ in caelo. Rursus i. Tim. 3. ius in suo rei cripto. ubi tria damnat Ca- Ecclesia Dei vivi eoiamna firmamentum -- pitula , est se recipere quatuor priora

νiratis, appellatur. Tum Ac . rs. Missum siConcilia generalia : expressius Gregorius visistit sanero cν nobis. Ex his sequitur iistud Magnus visi. 23. alias 24. lib. I. ad Ioan- argumentum : Ubi Deus adest , & loqui- nem Episcopum CP. his verbis: Sicuttur, ibi non potest esse error: Sed Deus is sancti Evangelii quatuor libros , sic loquitur per Concilia Oecumenica , nam- is quatuor Concilia iuscipere & venerariuue ex Isaia hoc foedus iniit cum Eccle- is me fateor ... quia dum universali suntlia , ut sit in sempiternum cum Pallori- is consensu constituta, se & non illa de-bus illam repraesentantibus: adest ut pri- is struit , quisquis praesumit aut solveremum in nomine eius adunantur Praesulesiis quos religant, aut ligare quos solvunt.

eum summo Pontifice , & ipsus Christilis Quisquis ergo aliud sapit , anathema

auctoritate suffulti ligant & solvunt, pro- ,, sit. Hut judicaverint : Ecclesia sic adunata est Terris , ex Ss. Patribus , qui eamdem columna & veritatis firmamentum : inni- in Conciliis Oecumenicis agnoscunt do-xa super dilectum suum ait dum emittit tem. judicium: Risum est spiriria; sancto, εν nobis. Tertullianus primus accedit nobis ut ve-Igitur constat ex Conciliis Mesesiam este ritatis orator . Ita loquitur lib. de jej infallibilem ei rea ea quae fidem di religio- niis capit. II. Aguntur , ait, praeterexnem spectant, cum ipsa Concilia Oecume- is per Graecias illa certis in locis Conci-nica approbata, sint infallibilia. t is lia ex universis Ecclesiis, per quae ecat Facundo , ex sum is Pontificaui , qui de- l,, tiora quaeque in commune tractantur, di

450쪽

is ipsa repraesentatIo totius nominis Chri is stiani magna veneratione celebratur . nTum S. Athanasius epist. ad Episcopos Asricanos: Uerbum , inquit, Dominiis per occumenicam Nicaeae Synodum ma-M net in aeternum . - Α udis indefectibile, teste Athanasio, primi Concilii generalis judicium. Concinit Ambrosius epist. i. his verbis: Sequor tractatum Nicaeis ni Concilii, a quo me, nec mors, nec gladius poterit separare . si Hinc lib. 3. de fide cap. as. alias r. vocat decreta Ni

caena : mreditaria signacula nullius temeriarate violanda.

S. Hieνonymus dial. contra Luciferianos

loquens de Athanasio , Hilario , aliisque sanctis Consessbribus , ait : omodo

D poterant adversum Synodum Nicaenam is facere , propter quam exilia sustinue-D runt si Non praetereundus sanctus Augustinus , qui lib. i. de Baptismo cap. 7. exigit Praeter Concilia Provincialia di Nationalia , generale, ut controversiam de rebaptizatione aὸ versus obstrepentes Donatistas ad metam irrevocabiliter perducat , dcita loquitur: quaestionis hujus obscuriis tas prioribus Ecclesar temporibus anteis schisma Donati magnos viros , & ma- gna charitate praeditos Patres Episcori pos inter se compulit, salva pace disceri piare atque fluctuare, ut diu Concili se rum in suis quibusque regionibus diveris sa liatuta nutaverint , donec Olenario se totius orbis Concilio, quod salui errime is sentiebatur, etiam remotis dubitationi- se bus firmaretur. DHis omnibus accedit defuitio Coneilii

Senonens s ann. 1323. adunato, quod quidem decreto 3. se habet: Proinde cum se eerta si & infallibilis Ecclesiae regula, is nec aliquando visibilitatis praetextuis tandem eludi queat : ea prosccto sa- is eris Ceneralibus Conciliis auctoritas, , denegari non poteli , quae proximeo universalem repraesentant Ecclesam. Daeuarto : Hoc ipsum ratio demonstrat , quaeque se deducitur: Christus Matth. x6.

promittit in fallibilitatem Ecclesiae his

verbis iterum atque iterum laudatis :Et supεν hane terram a faba Ecclosiam

versus eam : Sed Ecclesia perfectist me est in Concilio Cecumenico approbato adu-

nata, cum ibi adsint membra cum easte : Igitur Concilium Oecumenicum est in fallibile circa id omne quod spectat Religionem, videlicet circa quaestionem juriris di facti dogmatici, dc Ecclesia in eo dc per illud.

Diluuntur objecta.

OppoNgs r Nihil certi is rius ex Conciliis habetur : Igitur non satis constat ex Conciliis Ecclesiam esse infallibilem .

Probatur multis momentis.

Primo in Concilio Apollo lorum Ieros lymis habito definitum cst legalia non amplius obligare, dc tamen statuunt Apostoli Gentiles abstinendos esse a sanguine ecfusicato , quod est praeceptum Mosaicum e Paulus circumcidit Timotheum ,

quae quidem & similia sunt legalia ; hinc dc Concilio non nihil implicantia adesse

videntur.

Seeundo e Concilium I. Nicaenum definit fidem consubstantialitatis secundae sanctissimae Trinitatis personae verbo Homousion exprimi & determinari, ita ut illam

rejicientes vocem, habeantur ut Haeretici , dc tamen vix elapso Concilio HemiousAn permittitur, hoc est, s milis substa tiae. Id ipsum tolerat Athanasius lib. de Synodis ; tum Hilarius de Synod. & se

nova exurgit contradictio. Tertio : Concilium I. CP. dc secundum Generale septem edidit canones, dc tamen primum dumtaxat approbavit Da masus Papa ι hinc caeteri prorsus vacui hibiti sunt. arro : Synodus Ariminensis ex 4oo. circiter Episcopis occidentalibus consata, Selcuciae vero ex Iso. orientalibus , ata jecta est. Into e Concilium tertium generale , seu Ephesinum eo ipso tempore quo adunabatur , impugnatum est a Ioanne Amtiocheno , qui in eadem urbe alteram quadraginta circiter Fpiscoporum ops utit Synodum, in qua Nestorius in priori proscriptus, absolutus, dc ut optimus, ne

dicam ut sanctus i ii scopus habitus est. Sexro : In ipso Concilio Chalcedonensi dissensio non modica fuit , cum Episcopi AEgypti nollent S. Leonis epistolae, quam reliqui suscipiebant , subscribere : Tum Dioscorus alterum Ephesi adunavit , in

SEARCH

MENU NAVIGATION