Epistolarum Pauli Manutii libri decem, quinque nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur cum noua quoque accessione

발행: 1574년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Bononiam.

EPistola tua,suauiter,&'amanter in primis, eadEmque

elegantissime conscripta, memoria mihi nostrae con suetudinis, tuaeque virtutis, Sc humanitatis, vehementecauxit. non enim dicam, renouauit: qui te mihi, & ea,quibus omnibus charus es,ex animo nunquam excidisse, vere pollim affirmare.sic enim velim existimes, nihil unqua, a quo primum die mihi cognitus es,aut cogitasse me iucundius,aut curasse diligentius,quam ut me tui cupidissimum tuorumque officiorum,si non reserenda, quod opinor fieri vix posse habenda tamen gratia,memore, atque gratum agnosceres:quod si sum assecutus, mirifice laetor: sin minus , deIector tam en studio meo, & ipsa etiam voluntate mihi, utinam tibi quoque satisfacio. Equidem, cum illa,quae te video animaduertisse, ad Muretum scripsi notum ei esse volui iudicium de te meum ipse vero vica aliquando legeres, vel ut omnino quisquam, sore non putaui.Postea,cum an5nullis,bonas videlicet horas male collocatibus, describi epistolas meas audirem. veritus, ne quando mendosius etiam impressae, quam a me scriptae,

vel negligentiae cuIpa, vel sortasse etia improbitatis, itatu enim patet hoc vitium' ederentur, collegi quas potui: emisi non quas probaui maximὰ, lnam huius generis inopia certe me ab omni .prorsus edendi consilio reuocasset, 1ed quas improbaut minime. ex eo numero fuit ea,quq de te loquitur, vel potiuς balbutit epistola. nam ea, quae tibi vel natura tribuit, vel adsciuit industria, vix aut mihi liceat, aut iis etiam; sui pIurimum eloquentia valent, non modo litteris familiariterscriptis, sed nec elaborata oratione complecti Quare non ego,mihi ut agas gratias, exspecto, quod te tanquam pie r bonus illustrauerim, sed Potius, quod quasi decolorauerim, ut ignoscas, rogo. qd quidem si te probὰ noui, impetrabo facile vel a sapientia

tua,vel ab humanitate: quarum estera facit,ut ab una totius virtute pendeas,de sermonibus hominum non Iabores: altera,vi nihil unquam a te non modo amici, & fami- liares, sed nec alieni frustra petant. Amoris in me tui,licet minimὰ necessaria, periucunda tamen commemoratio

fuit. cui quidem amori, vel si absint ossicia, deberem plurimum:

192쪽

EPIST. LIBER V. 18srimum: quid putas, cum & accesserint iam merita non vulgaria, quae nulla mihi ex animo dies euellet, & ea tamen aliis cumulare ita studeas,ut in beneficio dando beneficium videaris accipereZ Vel hoc ipsum,quod me tam crebro, tam diligenter, tam amanter Bononiam inuitas, quantam habet significationem beneuolentiae tuaeὶ quae si mihi omnia commoda,omniaque ornamenta, nihil tamen asseret, mihi crede, se ipsa charius, nihil, quo gaudeam, ac triumphem magis. Ad te vero, quem videre ita cupio,ut cupiditate etiam tua vehementius incendar,noli dubitare, quin aduolem, cum primum per anni tempus,&,ut spero,per valetudinem licebit.nam fristore vires imminutas tepor vernus, & caeli purioris adspectus restituet.Interim,si quid scire vis de rationibus meis, eo loco sunt,ut mihi in summa animi aequitate, adesse potius multa,quam deesse videatur.Vigemus amicis: tuo nihil optabilius excepta sapientia,& ego existimo, & tu quoque,Vt video,mecum sentis. Oculis,quibus aegre diu fuit, nunc quidem utor optimὰ, viribus autem corporis non pes me. reliqua in congressum nostrum reservabo. Vale, &propinquo tuo Francisco Bononietto salutem a me plurimam. Venetiis.

OCTAVIANO FERRARIO

Mediolanum.

A Mor inter nos mutuus, meaque de tua virtute opinio facit, ut mihi nihil esse committendum putem, quod ab tuis consiliis abhorreat. itaque, licet dolorem meum, ex interitu filij susceptum, valde iam & ratio ipsa,& communis conditionis recordatio leuaret, vix tamen credas,quantum profecerint litterae tuae. An ego te non audiam, cum ad animi vocor aequitatem3 te inquam, cuius mihi grata semper voluntas, grauis auctoritas &fuit, di esse debet:quem dilexi unice a prima adolescetia,quem respondere in amore, ac studio facile perspexi. quod utinam,quam diu seiuncti fuimus,una vivere licuisset essem. omnino tua consuetudine melior, & doctior tu autem ex officiis meis fortasse aliquam , ex beneuolentia certe in te mea non dubito, quin maximam voluptatem laetiatiamque cepisses. quod quando non contigit, usus e siem,

193쪽

pro mea quidem parte litterarum bono,nisi me non tam occupatio mea, quam tuae valetudinis insi tas , cui laborem imponi mea caussa nolui, a scribendo retardasset. Duc,s cst,ut optime valeas, quod ut credam,adducor non solum crebritate, verum etiam subtilitate, atque elegantia epistolarum tuarum gaudeo: qutidque habes ex animi tui sententia, id ut perenne,propriumque sit,uehementer cupio. litteris , ut amilli temporis usura sarciatur, coli

quemur interdum .nec deerit argumentum,si tibi placuerit idem,'Mod mili, de studiis nostris,quibus uberius nihil est. Atque equide, sui a priuatis ad publica diuertami quando tuus eiusmodi est,ut ab recentiorum phi Osophorum inquinato sermone longis. si me distet auctor tib: sum, ut in 1cribendo totus haereas. nimium diu comprimis ea, quae selecta habes , quae stio quam sint praeclara in omni genere doctrinae.ede ac auge utilitatem nostram cum gloria tua. nam hic liber,qui propediem exibit,de disciplina encyclio,studia multoIum a cendet, quibus a te satisfieri aequum est . qua vero in eius libri editione diligentiam exigis, ea praestabitur , vatemnus licebiti totum enim in uno me positum non esse, aut iam scis,aut mihi velim credas affirmanti. V ale. Venetiista

Leodium. s Ane permolestum mihi, pro mea summa erga te beneuolentia, contigit, quod tuorum comitum, ut ais, importunirate factum sit, vi veniendi ad nos susceptum antea consilium deposuEris nihil enim potest esse iucundius,quam tui suavitatem sermonis, tuamque mirificam tum humanitatem, tum etiam doctrina ex interuallo regustare. sed huius incommodi molestia fere abstersit omnem scripta peramanter atque adeo pereleganter epistola tua, quam mihi heri reddidit familiatis meus, idEmque tui studicosissimus, plane iuuenis eruditus, A ndreasSilvius. Oda velo inpium Pontificem, quam epistolae adiunxeras, ita mihi placuit, nihil ut unquam legerim libentius, atque libenter pau*3.Om nino mi Laeuine cum ad omnem -excellentiam tum vero ad hoc scriptorum genus ingenio .te natura finxit aptissimo. itaque nolae tua bona, poeticamque

194쪽

c mque facultatem, si tuae gloriae consultum vis, ne dimitte.Carisium quo die primum vidi,vt ederetur, Optaui. idque planὸ Cauchis adolescentibus, consilio tuo commotis,& communium studiorum, & sane ipsorum etiam caula gaudeo. aliquid enim ad eos ex paterna laude redundabit, & aperietur Drtasse aditus ad gratiam principis viari,misso, ut mos est, libro cum eorum epistola. putabam Are, ut Romae liber ed cretur. si Venetiis malunt, nostra, quaecunque est, industria non deerit: qua conditione, M quo tempore cripsi ad optimum virum,octauium Pantagathum. De Censorino, &Prudentio mox videbimus. non enim tam facilὸ,quod praestare no possim, leo promittere, quam, cum prom si, diligenter praestare. premor autem oneribus multis, quae sustinere cogor in aliquot menses:abiicere si velim nec honor meus, nec res domestica patietur. Quod reliquum est amore in me tuum cupio conserues: quod erit humanitatis. eso, quod erit ossi-cij,te colam diligentissime, d que ingenio tuo, de doctrisna, de probitate quid sentiam, ut ipse aliquando intelli as,quod hic, mihi crede, iam intelligunt multi, operamabo.Vale,& Cauchos fratres, moribus ac litteris ornatos,meo nomine saluere plurimum iube.Venetiis.

PETR O MISCO VIO.

Vod a me postulari videbatur, ut tibi,de studiis meis Maeon pessime existimanti. Isic enim audiebami per

litteras gratias agerem, in eo dedi operam, ne desiderari posset ossicium meum, atque equidem restiti nonnihil a principio cupiditati meae, veritui, ne pudetis hominis noesset, ista dignitate, ista virtute virum, cui nullum a publico munere tempus vacet, appellare littetis: sed meam cunctationem viri optimi, atque eruditissimi ,Αndreae Patricii, omnia de bumanitate tua pollicentis, di scussit or tio. Scripsi igitur ad te,non,ut tibi rescribendi onus imponerem, sed, ut, quoad possem, testificarer obseruantiam meam. quod si sum assecutus,&,si tu, quanti faciam iudicium de me tuum,intelligis : ita laetor, quasi bona omnia contigerint,& cum hac mea voluptate vix puto voluptatem ullam posse conferri. Quod autem silentium etiam tuum excusas, x ea commemoras, quae te a seribendo

antea

195쪽

antea retardarunt: hoc equidem a te nunquam exspectaui,a quo libenter legi meas litteras,de quo dubitare mihi non licuit, satis superque habui: sed quo ex spectam minus, eo scilicet magis agnosco , quae constanti omniu sermone praedicatur,benignitatem tuam. Gratulor autem, ut debeo, vehementer. δί te a febri conualuitia, qua laborantem in reditu suo Patricius ossendit,& axitiali illa lue prouinciam esse liberatam. Occupationes tuas puto,& audio grauissimas esse:seiu leuiores fiunt gloriar fructu, quem tu quotidie percipis, tuis debitum virtutibus, amplillimum. Porro,quam sit homine dignum,de multis,ac, si fieri possit,de toto hominum genere bene mereri, quid ego te doceam, nihil,quod ad honestum pertineat ignorante,quem

ita semper ad decus natura impellit,ut omnia ramen con silia,omnes actiones ratio,& sapientia moderetur Quare, illis curis, istis laboribus,quos esse tuae laudis segetem, ac materiam video, ignosce, secro , Miscoui humanissime,si te sero admodum cupio liberari. nam, quod ad studia litterarum attinet, id est, ad cum animi cultum, unde oritur artium ingenuarum praeclara cognitio : primum, cum tu habeas iam, quae petuntur a litteris , & cum eloquentia doctrinaq; ex superiorum temporum vigiliis excellas, non intelligo valde esse, cur labores : deinde, tantine putas librorum consuetudinem, aut ullum cum ulla doctrina commercium, quanti dissicillimis temporibus,talamma bonorum,& sapientium ciuium inopia, requirenti consilium, operimque tuam patriae subuenire λ quo in munere versinti, non committam, ut longiore nolestus epistola sim:& haec ipsa, fortasse nimis multa , amori largieris in te meo:cui dum obsequor, teque alloqui praesertim videor, oblitus occupationis tuae, memor humanitatis ,prouectus imprudenter sum.Vale.V enetiis.

AND REGE PATRICIO.

R ' I patrici, non te sugiti morosos esse, qui a malit. quo 1 me vitio laborare non inficior.adspectu, &consuetudine praesentium amicorum carere non pollum. si absitiit , igniculum desideri j ita non fero , vi litteras ab iis exigam potius, quam exspectem. hinc illae interdum, vacuae prorsus iracundia, quae abest a natura naca, amoris

plenis limae

196쪽

EP I S T. I B ER V. l .rs' plenissimae querelae. de quibus audisse te aliquid gaudeo,

ut ego quoquς inquerela tua mutuam erga me beneuolentiam,qua nihil habeo charius,agnoscerem quod equidem laetari te quoque arbitror. quae enim humanitaS tua est,certe totus abelle non vis: nec eiusmodi tuum in discessu consilium videbatur: nec nos, qui te longinquu memoria colimus,diligimus,laudamus, digni videmur, quibus nullam suauitatis, ingeniique tui parte restituas. OE-eium autem in rescribendo meum, non comittam, vide-sderes nec desiderari antea passus essem, si litteras tuas, me vehementer expetitas, quas misisse te significas, accepissem. Proh ocassein etiam,mihi crede, pro meo in te sin-stulari liudio,si vacassum,di si v care te abiis negotiis existimassem, quorum onera gryuini R vigilantibus,&.magna praedi IV, vὶrtute viris, id est, O nmitimis, imponi aequum est. Quod ais , omnia te conserre ad dignitatem meam : dupliciter gaudeo,& quod me ames, quanquam hec antea perspexerem, & quod id ex officiis erga me tuis homines intellisant: idqρξ onmediocriter ad exin unationem meam itatuo pe Ninere. ii Oxiij quidem in ben uolentia, cuius habeo testem, refertam humanitatis, et gantissimam epistolam, scito me omnia ponere: eamque vi videor summo hominis beneficio consecutus , ita triumpho , quasi. nihil iam aduers a virtutis aduersaria sortuna possit euenire. tibi autem , qui mihi ad amicitia tanti viri Gisum patefecisti, gratias tuo fortasse merito pares habere potium, & habeo sanὸ quam maximas, referre certC nullo modo possum ac ne agere quidc:quod tamen humanitas Lua non ferret,&, si serret, quae mihi unquam verba, ab iiiij po licet artificio depromta , . satis sacerentrVale.Veneti

Z quoque torquet exspectatio ' litterarum, de quo

mini, me.quidem inuito , tamen aduersa. quaedam amor fingit. nec enim adduci possum, ut oblitum nostri, aut parum in colendo ossicio diligentem existimem : qui& humauitate omnes vinca; , & quaternas iam a me lit teras acceperit. utinam valeat, atque in illis negotiorum

fluctibus

197쪽

fluctibus utatur secundis veni : reliqua geremus facit eademq; absenti beneuoletia pervetuo prestabitur. Cum litteras Italicas meas ad te mis,nihil scripsi,ne tibi restria

benili, praesertim de re minima, onus imponerem. at tu, gratiarum actione non contentus , etiam me laudandum

putasti, & iis quidem verbis, nihil ut esse possit illustrius. iii uiro probaui vehementer eleganciam ingenij tui: in iudicio nili me se diligam,desiderare aliquia cogor. alia

quid autem yplari ξ hoc totum,mi Fogeluetri, humanitati tuae tribuo: le qua tamen ipsa valdE te amo:ae velim existimes, te mihi haerere ire animo . tum tua siue caussa cui neminem trobitate .ingenio, studio bonarum artium an tepono , tum quod in uno te nonnullam Patrici j , ac etiam imaginem videor agnoscere. idque tibi a iquandosbrtasse,M nerua, ut spero, non inuita probabo. V se Se-hetiis. c

. Noli existimare, mi ,cum fructu eonsuetudinis tuae caream, quidquam mihi tuis epistolis esse iucu diu, sacit hoc sauh qui mutuus inter nos amor est, ortus a meo de tuis virtutibus iudicio , tua vero de meis ad eandem laudem conatibus opinione fortasse nonnulla: sed schol rum etiam tuorum subtilitate, & elegantia miris ce desectoi . vel haec , quam accepi Idibus Iuni j raptim 1 te, ut viae , exarata epistola, quam loquitur purE, qui mnullis illustrata pigmentis,nullo,ut tu scribis, Deo,tamen nitet itaque nihil unquam legi libentius. Quaesieram au tem per litteras a se roris meae filio , Iulio Catone, eequid

parturiret ingenium tuum , non ram, ut mese, vitae summa est.quam ut eorum, qui ad me adeunt quotidie, cupiditati sitisfacere M.se ito euina, admirabilem hic esse quandam de studiis tuis opinionem , cum E sermonibus meis, eximia se pὴ tua cum laude tabitis, tum vero ex illa praestanti industria, quam in conuertendis Aristotelis de morali philosophia libes s ira collocasti, non modo ut eoru H, de quibus diu bona hominum existimatio fuit, errat a patefaceres, sed ut ipse maximam & iudicii, &, mihi quidem ut videtur . qui ea cum graecis ditisentissime con tuli, eloquentiae laudem ferres quod a te institutum retineri, & eandem operam ad reliqua conseni,si quis est qui

198쪽

Is Ivalde cupiat,ac te etiam tacita sepe cogitatione hortetur, is ego suna.Publica fateor, me mouet utilitas,cui te video graecae,ac latiuς linguet peritilliariim, praeterea instruchumus artibus,a quibus perfecta intelligendi,ac iudicandi ratio manat,unum in primis poste consulere: sed mehercule etiam gloriae tuae pro amicitia nostra vehementer faveo.

vides enim prosecto, iquid enim, quod ego videam, tanon perspicisti paucos omnino ex iis , qui populari fama

celebrantur , sine exceptione poste laudari, S hac tanta quotidie exeuntiu librorum copia impediri potius, quam adiuuari studia nostra. quare iustipe onus pro tua parte. neruos nouimus indusimae tua equos si conteudete volueris,nibit cst,quod sustinere,ac perferre non possis. Nam de Lucretio, suadeo equide, ut absoluas: poeta est egregius, vel Ciceronis nostri testimonio: dc in eo maxima a multis, nec a meipso minimam gratiam inibu sed voco te liben- 'tius ad illa praestantiora: nec tu meum consilium c atque etiam studiu, si modo tibi aut sipere aliquid, aut velle tua caussa vidcor, debes in tua laude contemnere. Si nauigatis in Galliam,quod a te scriptum confirmant multi,opto vobis facilem cursum , & secunda omniarieque rogo,nisi me ineptum esse censes , & nimis impudenter petere, ut Cardinali Turnonio, principi sapientissimo, optimaru artium patrono, me in gratiam ponas : quem hic honoris gratia clutare, cum maximὰ vellem, per inualetudinem nunqua licuit.Sigonius,plane, ut gis, vir doctissimus, ad das licet humanissimus, cui tu in transuerso litterarum tuaru vel siculo salute adsc.ipsisti, valde gaudet, mari te, ac laudari a te, de quo ipse honorifice in primis loquitur,& sentit . is te resalutat amantissimc, eueiusq; in Galliam, incolumitatem,& xeditum precatur. Vala. Vendius.

Vam libenter,& quam sepe de te cogitem,pogiane

octissime,conscius ipse mihi se mea veloquet sit, c luetit semier, ubi temporis ratio tulit , de tuis virtuti bus oratio, cum honestos, & graues viros, iis,quibus ipse excelsis , doctrinis cacultos, habeam testes, non cona-

Romam.

199쪽

bor tibi litteris exponere. nec me tamen amori erga te meo, quem fateor impetrare a ine posse omnia , tribuere lquidquam in te laudado velim existimes. tua me scripta, in quibus excellentem quandam eloquentiae praestantiam elucere vidi, maxime vero praeclara illa pro illustri Rhodiorum Equitum societate ad Pontificem habita oratio, quem efferre laudibus nunquam desino , in hanc sententiamfacile perducit. Accedit humanitas, probitas, opinio de me tua, nec ea significata obscurὰ, sed aeternis ingenii tui testata, atque ex pressa monumentis: ut, si nihil ipse, contra quam adhuc laboraui,memoria dignum praestem, me tamen ex testimonio tuo posteritas ignorare non pos sit: sin aliquid a me sum , tibi tamen debeam plurimum, leuius ad eam,quaecunque de me est, exilii mationem ae- leedat auctoritas. quod si te antea, naturali quadam ani- lmi mei propensione, & communi erga omnes , qui opti- mis in artibus cum laude versantur , ossicio, non medioeriter diligebam : nunc, o pria cum addantur in me merita , nisi totus amore flagrem, ac studio tui, nisi, quam exeesse in loco sitam video , illustrari etiam magis omnium praeconiis tuam laudem exoptem : malam referre .gratiam litteris iis, quarum consuetudine ad humanita- tem excolimur, & omnino hominem ex homine vide- lar ex suere. quanquam, mi Pogiane, non ita mei dissimi- lIis esse possum , ut agnoscam ea , quae tu in illa omnium elegantissima epistola, ad eximiae turia indolis, tum etiam virtutis adolescentem Octavianum Magium proximδ . 4seripta, verbis amplissimis in me contulisti. scilicet ego in deloquentia magniis , quis & qua in arte Z illa quidem, iri res indicat , omnium dissicillima, ipse autem Vix me- diocri instructus ingenio, otio certe; sine quo ne summis: l . quidem ingeniis valde proficitur , nunquam abundans, aduersa etigin per annos multos mdo valvudine , mo- i

do fortuna vexatus. sed abfuerit risit eorum, quae laudem in aliena lingua cupientibus requisuntur: me tamen Vobis,qui Romae in ista luce, summa omnium virtutum ingeniorumque praestantia vidius, qui pedem quotidie po

nitiς in vestigia clarissimorum virorum , qui spiritumalu eitis i Romano illo caeso, seminibus eloquentiae referto, anteponendum esse nunquam duxi: fortasse , ut compaetati aliquando possem,operam dedi. sed hoc quidem non-

200쪽

EPIs T. LIBER V.

duim eontigit, ae vereor,ut contingat unquam,me enim inhoe studio,quo mirificὸ desectabar adolescens, rei familiaris occupatio n5 snit esse diligentem. aetas etia nescio quomodo gloriae cupiditatem, si qua fuit in nobis,videtur exstinguere: qua sublata, non mmimum languescit industria. Contra vobis, ab omni eura expeditis, tibi praesertim non aetate minus,quam ingenio,floreti, quotidianum esse eum libris utium, & eum omni liberali doctrina, non tenoro Quanti vero illud est,quo quidem nos caremus, locorum admonitu excitari ad decus ὶ quanti etiam illud, haurire aliquid posse omnibus horis ex mutuo sermone,praecipud vero ex perennibus illis, uberrimisque optimarum scientiarum fontibus, Octauio Pantagatho,& Gulielmo Sirleoto familiarissimis tuis: a quibus,ut opinor,aeque dilistimur sed aeque tamen eorum doctrina frui per interualla loeo

rum mihi non licet. itaque tot, ac tantis , quae suspetunt vobis deititutus adiumentis tantum abest, ut stloriosi parumam certaminis audeam sperare, ut hastas etiam non ii

intus abiiciam, qui praesertim facilὸ futurum intelligam ut ad te,ciuem planὸ in oculis sero,& a quo mutuam mihi

tribui voluntatem labenter credo, primae partes in eo titione,& vlia Romanae linguae omnium iu scio deferantur. Quare primum illud te rogo, ne mihi tua praedicatione, quae tota, ut ego interpretor, ab amore proficiscitur, plus oneris imponas, quam mea sustinere possi infirmitas:exinstimesque non minus me molestὸ ferre,s quasso mihi salsilaus affingitur, quam n5nullos cum vera detrahituri deinde,si ego abs te in mea laude dissentio, ne propterea meuin tua: icium improbes:quod, ne si quidem ipse prorsus

a me distentias, immutare, eum multis iam patefecerim, aut velim,aut possim.Vale,& Sirietto ac Pantagatho meo,

vel potius utrique nostro, dic salutem meis verbis plutimam. Venetiis.

HORATIO VR SINO

Romam. v T video, Magius, amores utriusque nostrum, opti.

Vrmus adoleucens, nec litteris tantum, sed humanitate etiam perpolitus,exquisitum ad conglutinandas amicitias tenet artificium. nam idς me primum, iam antea commo-

SEARCH

MENU NAVIGATION