Epistolarum Pauli Manutii libri decem, quinque nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur cum noua quoque accessione

발행: 1574년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

modo mea,verum etiam Sigonii caussa vis,& orna,quantum potes, excultum doctrinis iuuenem , praestantis animi, naturi ad patriae suae decus, tui vero mirificὸ studiosum, atque peramantem. nos enim simul in illo ornabis testimonio beneuoletiae tuae,quam cognosci a quam plurimis,& nos aliquid apud te elle,quia vehementer hoc ad nostram laudem pertinet, propterea vehemeter cupimus. Vale , & Patricio meo, nisi graue est, salutem meis verbis

IO AM SARIO ZAMO SCIO

Patauium. E st,cur gaudeam,capere te fructum aliquem ex iis litteris, quas ad ornatissimum virum, Petrum Misc uium,de te scripseram.quanquam hanc ego iam laetitiam animo prςceperam,quippe qui & Miscouij praestantε humanitatem cognita haberem,& in te ipso esse multa,quae amorem concilient, non ignorarem. quod si te nobis, id est, alienioribus, tua virtus ita commendat, ut cupiamus tua caussa, quidquid possiimus: eur eadem virtus omnia tibi a tuis, nulla cuiusquam commendatione, non impetret hoc te quoque existimare, cum intueor studia tua, Deile mihi persuadeo: nee dubito,quin,ex quibus artibus manant haec,quae tibi proposita sunt, quaeque adeptus in summo splendore ac dignitate vives , eae tibi artes chariores quotidie sint , cum praesertim excellere te intelligaindustria,doctrina,eloquentia .sie,ut alios tua laude commoueas, exemploque doceas,mal E suis rationibus consulere,s quem a sempiternis praemiis paucoru annorum labor auertat. Patricius denud cupit Venetiis imprimi sita

fragmenta.in ea re meam operam videtur exposcere. nec mini voluntas deest: amo enim hominem amore no vulgari: sed, absens quid possim, non video: nec libenter sus.cipio. quod si parum succedat, amici animus offendatur,& ego illius angar molestia.scriba tame ad eum, cum v cabo.na nunc occupationibus valdὸ urgeor. Vale.Romae.

IO ANNI TVRRITIANO

Sermonetam. ETs eram valde districtus earum rerum cura, quae ad sacrorum librorum editionem pertinet:cui toto muneri,

232쪽

neri, me esse a Pio II I I. Pontifice Maximo non eontemnenda conditione praepostum, credo te audissse: tamen, acceptis litteris tuis bumanissime scriptis,& Elegantissmὰ, vicit occupationes meas,nec a me respoderi nihil est passa recordatio nostrae veteris amicitiae, quam a virtute ortam eadem postea virtus esuid, atque conseruauit. Ego te, mi Turritiane, quo primum die cognoui, dignissimum duxi, quem omnes homines in oculis ferret: ita sum delectatus ingenio tuo,ita doctrinam, ita mores probaui. Consuetudinem tuam,atq; usum inter nos assiduum,cum vehementer expeterem per utriusque rationes consequi non licuit. nunc, siue casus, siue nostra voluntas ita tulit, ut ego Romae, tu Sermonetae viveres:laetor plurimum hae locorum Iropinquitate,&spero futuru,Vt maiores mutuae beneuo .entiae fructus,si minus praesentes, litteris saltem cosequamur.ego tibi omnia,quae potero,diligenter officia praestabo, memoriam quidem,& beneuolentiam,vi debeo ,singularem. De tuo statu, udiera antea sepe a Laurentio Gam bara, proximis autem diebus a familiari tuo, iuuene suavillimis moribus ornato , cognoui ea, quae mihi laetitiam attuleriit incredibilem: valere de gratia,&auctoritate apud Sermonetanu Cardinalem omni laude cumulatum, eius que fratrem, Bonifacium, Principem, maiorum suoru virtute simillimum: in Auditoris munere nunquam te δ iure,

α aequitate discedere, consequi tamen humanitate, & in iiij praestantia, ut summis,& infimis charus aeque,iucun- usque sis: filiolum te habere indole optima, quem patris domestica virtus ad verum decus excitabit. Haec de te,ut optabam, quae spero Dre perpetua: de mo, praeterea,quae

ab aliis accepisti, nihil sere habeo, quod significem. valeo satis commode: filio distit apud modiligenter:nec poenitet,quantum proficiat. viuin Rhi mediocri fortuna cotenti. Vale & clarissimo Principi,cuius esto parentε,cum Viueret, auum autem pater meus Omni o seruanda coluit ,salutem plurimam, o*iose manum osculatus, meis verbis dices.

Romae, v I. Id. Nouemb. M. D. I. X I.

mirata. V Ix credas, mi Silui, quam saepe in magnis oecupationibus tangar desiderio tui. non enim tuae suauitatis,

233쪽

non ingenij, non etiam pudoris ingenui, quo delector inprimis, exemplum facile reperio. moveor etiam promisso illo tuo interpretationis Horatianae, de qua te absentem interdum admouere possum, praesentem quotidie appellarem, ac penὰ conuicio exiSerem. quis enim, qui de poetis moid iudicare aliquid possit,uni inter latinos omnes Horatio,vel acumine ingeni ,vel sententiarum grauitate, palmam non tribuiti quis Igrtur non magnopere tuarum lucubrationum cupiditate capiatur Z di xcras, velle te Omnia, quae ille a Graecis plurima tianstulit, ut suam poesim,t-- quam auro purpuram,illustraret,diligenter colligere,oculisque omnium, ut imitandi,ratio pateat,subiicere. totum opus erit egregium: sed banc maxime partem,in qua non admodum aliorum elaborauit industria,a te homines eruditi vehementer exspectant,& augetur exspectatio sermonibus meis. Q gare velim, si quid ego apud te sum, vel potius,sii tibi ipse claasus es, ad urbem te coseras ineunte ve-Ie, nusquam certiora aut maiora bonis artibus proposita sunt praemia.alus in locis,tanquam pere3tina, procul adspieitur virtus: hic statim colitur, ut domestica complexu excipitur, fouetur sinu. quis autem ipse sibi tam iniquus esse velit,ut, ubi alique pollit, atq; adeo maximum suorum la borum,& vigiliarum fructum serre, ibi no de sedem ponere perpetuam vitam ducere,animum inducati exemplane quaeras: undique enim suppetunt. Haec tantum scripsi raptim, in magnis temporis angustiis, ut intelligeres, me

esse memorem amicitiae nosti ae, &, cum assiduis distineat curis, de tuis tamen commodis, &ornamentis cogitare. Vale. Romae, Idibus Nouemb. M. D. L X I.

IOANNI BAPTISTLAE TITIO

Florentiam. CVm, quid ageres, ignorarem, nee iam,vt ingenue fatear,tui desiderium satis ferrem:quippe tua mihi suauitas, tuum ingenui in tuae litterae saepe occurrunt: amore sum unpulsus,ut haec in magnis occupationibus ad te scriberem. Et,ut ordiar a rebus Romanis, id primum cognosce, tranquilla hic esse omnia, nihil turbulenti, nihil aduersi. ciuitas quotidie magis hoc Pontifice reuiuiscit. ita non modo ipse excellit iustitia, pietate, beneficentia, verum

etiam

234쪽

EPIST. LIBER VI. et

etiam suos omnes,egregie illos quidem ad virtutem indolis , veruntamen suo etiam exemplo, quales cile debent, tales praestat. quod in magna potestate, rerumque copia quam non facile contingat, utinam veteribus tantum, non etiam recentibus exemplis cognitum haberemus. Multis locis aedificatur strenue.nam Pontifex, ut praestanti animo est antiquae illius Romae speciem eximiam,& formam cogitatione, ac mente complexus, excitari praeclara monumenta , vias restitui veteres, nouas muniri, aquas etiam a

longinquis sontibus impensa maxima in urbe duci iubet. quae cum crunt absoluta , nihil adspectu pulchrius, nihil magnificentius, aut etiam commodius esse poterit. Ego, quamquam tum aliis rebus, tum ossicio salutadi molet filia timo quotidie fere distineor, ita eunde tamen satis uno: si modo homini,scietiae cupido, sine librorum usu,quo caleo perinvitus , iucundi quidquam esse potest. Praela nostra, comparatis iam fere omnibus rebus,quae ad imprimedum pertinent,propediem in officio erunt,& a Cypriani epist lis quod felix, faustumq; st,initium siet. De tuo statu exspectabam omnino aliquid ex litteris tuisndque postulare videbatur amicitia nostra : sed, cum ea spes me fefellerit, nolui committere, ut vicistim ipse ossicium meum desiderare posses. Vale, & salue a filio meo, eui raptim haremane dictaui, cum in Vaticanum,negotii caussa, Properarem. Romae, Nonis Decemb. M. D. LXI.

IOANNI TVRRITI A NO

Sermonetam. IN magna iucunditate, quam tua mihi attulit epistola, molesti et nonnihil, ac doloris aspersit illa pars,in qua, Bonifacii Caietani nomine, Principis egregij, cuius caussa

velle me omnia atque etiam debere confiteor, accurasepetis, Wi ad eius filium liberalibus excolendum disciplinis conseram studium,& industriam meam. quod idem antea cum & saepe, & vehementer peterent Cardinales aliquor, optimE de me meriti, inuitus equidem, tamen perne aui: neque vero ob eam caussam, quia, priuatim docere, praesertim in urbe Roma, dignitatem non habere, arbitratur multi: quod mihi quidem videtur secus:quod enim scire honestum est, id cur docere turpe sit,no uitelligo: d

235쪽

multo magis,quia publici muneris cura, libenter a me pro communi utilitate sescepta, vacui sine teporis minimum relinquit:& id ips*m, quod relinquitur, rure quodam luos bi postulat, atque exigunt studia mea .quanquam ab hi me saepe vel salutandi necessitas, vel amicorum avellit in terpellatio. ita tr ducuntur dies. honeste inquies. fateor. addo etia,satis iucund .Ron erram me quenudam, bi orrqntςm a ς'nsuetudine hominum,& humanitati ie3ppris NMδtri a filixi vessitamen ,cuiri illa,tibi non gnota, lludiorum nostroru suauitate volupt*tem nullam

comparo. quod si iv mi adolescentis contormandum opi mis artibus ingeniti susciperem, valdς mitri cogitandum esset,quid pax ri gius,ἷς patruoes quid etia aut munio Dae, quem ς0lvi stud sit sim: quid iam iliae ct m ti deberem. saepe mihi occurreret iura fides,& suscepti r xio muneris,& hominsi quoque opinio, cui seruiendum estu non, i noras. quae profecto vol lingula tanti sunt, ut maximam a me diligentia flagitare vidςantur: cum ip hac tot rerum oςcyp tione Nnta ne mediocrem qRide praestare pollim. Filius meus. cui te beaς omio It gaudeo, mea Voce iam, quotidie ferς uret ei*s gytea personabat,in discendo non isti tur sic enim A utraq; versatur linsu3,ut suo iam studio potius,quam nostra proficiat in dustri . QAgre velim eo te

esse loco fing A quo ego sum: &, si n*c ossicij rue putas

ignarum essemes obstare, quo minus ossicio litisfacia voluntatem vides,tribuas hoc amicitiae nostrae, & aequitati tuae,ut caussam ratam 3pud optimum Principem diligetet agas, esque cie meo sensu, & studio ita fidem facias nihil .t sibi tam esse deditu sentiat,quam Operam omne meam, atque cura, n*ρ malle me quidquam, qu)m pol- sim, obsequi valuntati,&, cum no possim,vςben eter angr. hoc tu cur , perfice,si me gravi inne sol citudinis onere leuatum vis. Rcύς idor, visu hyma'itas illius, vel ratio ipsa, quod est in impexrabi . 14qqς a te, ne videar

COLLAE ANTONIO CA R AG

AVumt in , Marchionem Vici, virum omni Iaude cumula umivita excessisse, amicorum litterae signifi

cant.

236쪽

motus, cum mihi veniret in mentem doloris tui,quem ex illius in teritu, con spectu erepto charissimi hominis fructu amisso maximarum virtuturri; quibus in vita excelluit, iure suscepisti: deinde,ut me eolligi,occurrebat multa , quamobrem animus meus a incerore abductus non

mediocri latio coliqui esteret. Quid enim est in hae , ita exoptanduni3 vita ipsa; dixerit aliquis .num quid praetetreii virtus, S bona eYistimatio, sine quibus ipsum, vivere, se

pientibus iucundum non est amplae krtunae, quas Peripa tetici non neglexerunt, amicitiae; quorum usus in secun dis rebus delectationem in aduersis utilitatem semper, hi-terdum etiam salutem affert.At haec avo tuo,diuino quo dam munere , omnia contigerunt: qui & ad ultimam i frEsenectutem vitam perduxit, & sempiternam laudem, militari scientia, ac sertitudine partam , posteris reliquit.opi:

bus autem non abundauit solum, verunt etiam optime

usus est,amicitias & clientelas, officiis,& liberalitate qua sitas, coluit diligentissim E. QSae cum ita sint, non tibi do tendum est Eius interitu, quem sciebag natum esse mo talem , sed laetandum potius , quod ita vixerit, ut mini nitim ei mors, quae multorum hominaeum corporibu, extinguit, adimere posse videretur. Vivet enim aviis tuu , vivet, inquam, in hominum memoria, quam diu probitati, cohsilio, virtuti locus erit. atque ille quidem laetari vehementer solebat, cum te nepotem suum , omni dee Estotentem, haeredem sibi futurum cerneret, non earum

modo rerum, quae sertunae bona dicuntur, sed etiam , tutis, ac sapientiae, quae neque t iartuna dantur , nec eri- pictur unquὶm. itaque debes eniti, & curare, quod te iam egregit praestare audio,vi eius in te virtutes agnoscantur, S, quam verae glori 2 viam iam ingressus es, per eam deleri curia eodem pergas. sic enim breui ad ea,quibus laui, bonis omnibus iiiiiince fauentibus,ae l2tantibus, apprb-pinquas,imortalitatis praemia peruenies. me quidem pet-petuo praeconem laudum tuatum, si quid me, vox valε-ret, sere polliceret: studio tamen, & conatu, si minus te ipsa licebit, sertasse consequar,ut, quae mea sit erga te O te ruantia, quae de tuis virtutibus opinio, quae sua simul iuine merita, homines inrelliganti Vese. Rohiae, PridiE K

lend. Mart. M. D. xx It.

237쪽

IO. ANTONIO SERONI 'apolim.

ETs non dubito , quin tu pro tua prudentia , quibus

allidue distin ear curis, & quae negotiorum onera sustineam, praeesare intelligas: tamen peccalle mihi videor, nec a meipso veniam facile impetro, qui, acceptis litteris tuis, humanitate simul, & ingenio conditis , respondendi officium ad hanc usque diem protulerim .hac enuli me et Iemente,velim existimes,ut nihil aut a fortuna consequi,aut

ab industria pollim, quod tui similium amicitiis antepo

nendum putem. itaque,nullius mihi non modo culpae, sed nec erroris conscius, magno tameta in dolore Versor. ap-

rellasti me prior sua inimis litteris, ornasti laudibus:amoris nulla significatio est,qua vacaverit epistola tua. quibus in rebus gratiae reserendae facultatem non habeo: studiosamen , & memoria benignitatis tuae, partes n.cas facile Iuςbor.quamquam,quod ad laudes attinet,quas in me plena manu congelistu vix possum constituere,laetitiae ne plus, an molestiae mihi attulerit iudicium de me tuum. nemo fere amat,nisi de quo bene existimat:cur igitur, a quo amari vehemeter cupio,ei me talem videri, qualis nunc quidem certe non sum,atque utina aliquando esse pollim, non vehementer gaudeam 3 rursus, cum ad me ipsum cogitationem couerto,meique vires ingenij cum opinione tua consero,statim illus irat veritate ratio, crrorEmque inibi tuum cum pudore meo, atque etia, ut verὰ dicam, non mediocri cum dolore patefacit. quamquam, cur ego errare te cremdam,qui studio,&doctrina ilim pridem es assecutus,Vt minime omniu in hoc genere falli possis 3 nec seruire auribus certe vis homo ingenuis disciplinis eruditus. quid ergo citὶ

Socrate videlicet imitaris,& ironia te delectat. nam, quod tua bona minuis,nostra vero,si qua strat,auges,amo equidem in altero modestiam tuam , in altero humanitatem: verum hoc scito,& patere aequo animo ,me de te Ipsi con- . tra te sentire, persitasum iam elegantia,& si1btilitate litterarum tuarum:quas qui legerit, quam longe per eloquentiae viam processeris, intelliget. rme autem,utinam lententiam tuam scripta mea non refellant: quibus ut ingelium non defuerit quod tu existimas,ego aliter statuo,diligentia certe quae subleuare ingenium potuit, in magniso occupat

238쪽

occupationibus, & valetudinis infirmitate semper defuit.

Quare omitte,quaeso,troniam ista, & aequa lance virumque nostrum perpende. ita fiet,ut, quae In me ornamenta contulisti, maximam eorum partem in te transferas.Ego enim,si quis voluntate, vel si etiam industriam in me laudet facile patiar: caetera non agnosca.te vero, quamquam antea eruditissimi, S in primis acuti iuuenis, Io. Vincenti j Pmelli testimonio magnopere credebam, tame ex una tua epistola, tanquam ab ungue leonem, plane totum cognoui,itaque, cum tibi de ista praestantis ingemi facultate, doctrinaeque copia plurimum gratulor: tum vero, ut tua bona noris id est, ut aliquid litteris mades, quod omnis po steritas in manibus habeat, pro instituta inter nos amicitia non hortor solum,uerum etiam rogo. Quod reliquum est, licet inter bonos haud valde necessariam ossicii promissionem existimem, praesertim in ea necessitudine,quam studiorum similitudo peperit:omnia tamen,quet praestare possum, quae summa esse cuperem,sed ea tamen, quaecunque fiant, in omnibus tuis rebus, minimis, maximis, aeque tibi polliceor, ac si iampridem amare coepissemus inter nos. hoc enim, & aliis frui priuilegiis decet eas amicitias , quae a studio virtutis emanant. Vale. Romae.

NIC A SIO CASLE AN O .

Patauium. PAtauium te venisse, quae semper urbs officina quaedam est habita doctrina daetor equidem communium studiorum caussa plurimum. cerno enim iam animo, ubi tu philosophiam cum eloquentia coniunacris, quantum ornamenti litteris nostris, quantum splendoris accedet: sed mecum actum est incommodius, Qui, quo tempore nobis, unius diei tantum interuallo disiunctis, praesentes amiciti ostrae fructus nullo negotio capere licuisset, quo mihi optatius,aut iucundius elle nihil potuit,tunc abesse a te cogar,& omnem suauitatis, delectationisque nostrae spem in mutuo litteraru offero reponere.crede mihi, hac ego cura vehementer angor,quippe, cuius imaginem humanitatis, ingenij, eloquentiae iampridem vidi in epistolis tuis,ac sepe sum animo contemplatus,ea si propriu

239쪽

adspicerem, qua laetitia, qua voluptate perfunderer valeant,si qui aut opes,aut honorum insignia, vel illustriumvirorum ambitiosas salutationes tanti aestimant, ut haec bonis,iucundis, sapietibus id est, tui quam simillimis amicis anteponat. Accedit ex occupationibus molestia, qui bus impedior, quo minus tecum per litteras quam saepissimὰ colloquar.quod ob eam quoque caussain ad te scribo, ne mihi ritio vertas, neue obliuione, aut negligentia mea potius,quam nesotiorum multitudine factum suspiceris, quod paulo serius fortasse , quam exspectabas, epi- lae tuae responderim. nulla enim re magis,quam deserti

officii memori crucior nec tamen ab amicis Plus, quam commodum eoru aut etiam voluntas serat; unquἱm postulo. itaque amicum nostru cur excusares de infrequentia litterarum, caussa nihil fuit. quiduis enim mihi potius persuadere patia quam ei me absenti essi uetisse ex animo, quem ego praesentem quibus coluerim officiis, qu que ad eius lanaem studia contulerim optimus ipse testis est. At scribit per quam raro. Fortasse aulicet vitae consuetudo ita fert. fortasse etiam, cum velit, per negotia, non licet, vel priuata, vel publica: aut si licet, nostra amicitiam, quae satis per se firma est,non modo luteris, sed nec ullo prorsus ossicio putat esse fulciendam. qua ego quoque in sententia sum.& tamen ita me comparaui iam pridem,si quid ab amicis praeter meam exspectationem omittitui, id ne aecipiam durius, dc malim omnia mitiorem in partem interpretari,quam committere,ut sanctissima necessitudinutura suspicio, plerumq, falsa,violare pollit. Atq; haee ipsa,

nisi graue est,ad eum perscribas velim: dc hoc addas, me, ςdm primum Romam veni, te meo statu litteras ad eum dedisse: quas a communibus amicis fideli, de certo tabellario commissas periisse non arbitror, ab eo tempore noui nihil in meis rebus eotigisse nisi hoe nouum videtur,mihi eqm hoc caelo,cuius multi grauitate no feriat,adhuc quidem optime conuenire. quod ei fore iucundissi , eertot cio. Tibi ad Carolunt Sigonium, de Michaelem Sopbianum, praestantes viros, m ibique & studiis, δέ amore coniunctissimos,cur litteris opus esse commendaticiis existi . mena Z quasi non eorum uterque ut doctrina, sic etia humanitate excellat. 3c profecto iam tibi ad eorum amici iam, qua tir bonus & studiosus nemo excluditur,aditum aperuit,

240쪽

aperuit,nullo interce re,virtus tua, illique te cognitum diligunt,tuaque in primis consuetudine delectantur qua ego interdum cogitatione ita fruor, ut hac etiam specie falli me sinam,quasi ipse vestris deambulationibus,& sermonibus interlim .Ego hic, nisi me noctes aliqua tu adiuvissent, caruistem prorsus litterulis nostris,quaru sua ui tale pascor. nunc, aequato iam noctibus dieru spatio, vereor,ne non otij quantum vellem relinquatur. Tu quam libenter Pataui,ss,quamque diu te futuru putes, 'uo via ris in philosophia doctore, inam Genuam, omni u sacile principe,rariore ia dentiu ordine minus explanat P loqui

aiebati haec si ad me seripseris,& simul de singulis publi-cὸ interpretantibus quid sentias , duplicem studium calliam,& quod ea,quae scire aveo, cognoscam, & quod ex itteris tuis,in quibus vernaculis illurn Romani sermonis leporem,& Idan E Ciceronianam elegantiam mihi videor

agnoscere. Vale. Ronaae, I II I. Id. Mati. M. D. x x

Perusiam.

DE virtute rectEsentis, ea colungit absentes,&in eos,

quos nunquam vidimus, amorem cociliat. quod aualem,o me, quasi aliqua virtute praeditum, diligeres, ad ductum te significas:amplector voluntate tuam: de amoiaris caussa non disputo. sit ita, ut existimas,vel potius, exi stimes quod luber. nam ego me tibi, qui sim, nunquam aperiam. ne de amore in me tuo, quem video iste no vulgarem,aliquid atque adeo multum detrahatur. Ego, ptimum quod honorifice de me setias,deinde quod id ipsum

legantissima mihi declarandum epistola putaueris, tan tum debeo, quantia intelligo persolui a me vix posse. na, etsi nullum a me ossicium, aut studium, quod ad tuam laudem, aut rem pertineat, desiderari a me patiar: tamen, quod tu me prior tua spote ad iungendam inter nos amicitiam prouocaueris . par pari referre , vel si omnia tua caussa praestem nunquam videbor. Quid,quod ista humanitas,qua me tibi devinxisti plurimum,ingenii, eloquentiae, doctrinaeque laude eum utatur8 quae facile apparent in litteris tuis .itaque dedi statim eas legendas filio meor i exemplo tuo commoueretur, di quati tua per vestigia

SEARCH

MENU NAVIGATION