Epistolarum Pauli Manutii libri decem, quinque nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur cum noua quoque accessione

발행: 1574년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

eonfides, &diu responsum tibi a me deberi patieris, admonebis,cum videbitur,atque adeo exigeS. nunquam mihi in appellando, modo,ut soles,Latme appelles, molestus eris:quin etiam gratiam inibis,quod effcies,ut cum aliquo solum lucro, crebro regustanais epistolis tuis, quas lego libentissime. ValC.

Noli, obsecro, secus,quam debes, & quam te dignum

est,aut domea in te voluntate, aut de filii obseruantia suspicari .etenim te diligimus,sic planὸ,ut in iis neccssariis,quibus cum quotidie, vivimus, qu6sque in oculis pro summis eorum meritis gestamus, Marium Corradum, quem nunquam vidimus, numerare soleamus. si dubitas, testes dabo.testes dicot cum unus instar omnium esse pos-st. nam Petrus Perpinianus, de cuius probitate, & doctrina non tu sentis melius,quam ego, ex multis meis sermonibus,quo tu apud me loco sis,quantumque tibi tribuam,

optime coniecit. de filio autem quid putasὶ an tener0 eius animo persuaderi quidquam posse , quod a meo iudicio, meaque consuetudine abhorreat mihi crede: cum illum egregiis imbui studiis exopto, ut imitari cum laude possit domesticam industriam:tum hoc volo in primis,& hoc illi praecipio semper, ut amet eos tantum, qui virtute excellant , & quos amari, ac laudari a me senserit.in quo magnam capio voluptatem, quod eum video praeceptis meis locum non relinquere, & in hanc sententiam sua sponte ita propendere, quasi propriam in eo sitam esse laudem

existimet. itaque Lumus erga te pariter animati, nec amicitia tua quidquam alterius, aut antiquius habemus. merito id quidem quid enim te amabilius quis te vincit humanitate,litteris,eloquentiaὶ nostri vero,nisi me signa fati lunt, quae tamen obscura no sunt, quis cupidior, aut etiam studiosor3 At nihil ad te litterarum,per tot menses.Vis tu nos alieni peccati culpam sustinere 3 non arbitror te esse tam iniustum: neque hoc humanitas, & consuetudo tua fert. accusa eos , quibus id negotij dederas , ut litteras ad nos tuas perferrent: quarum in desiderio diu fuimus , &mirabamur, cum sis in scribendo minimὸ impiger, & cum ad Perpinianum bene longas epistolas mitteres, nos a te,

tuos,

252쪽

EPIST. LIBER VI. α stuos veteres amicos, ne schedulam quidem, aut litteram accipere, cum prς fertim de Inscriptionibus antiquis a filio meo, qui M. Brutum in eo imitatur, quia quod vult,valdEvult, rogatus esses. Quare nostram caussam debes aequam iudicare, & arbitrari id, quod res est, si tuas litteras, aut etiam sine litteris inscriptiones accepissemus, nunquam nos commissuros fuisse , ut officium nostrum desderare polles. nam Palea tuus Aldi mei sitim suis promissis incendit, re nondum sedauit. Vale. Marcello, fratri tuo salutem dices meis verbis. Romae, x v. Kalend. Februar.

M, EPISCOPO CREATO.

ETs, de suturis rebus affirmare,grauitatis, & prudentiae non videtur , coniecturam enim saepὰ fallit euentus, & obscuritatis plena sunt omnia: si quis tamen eas persequitur diuinandi vias, quae ab excellentibus & ingeniis & studiis, a cognita industria, a spectata virtute ducuntur, hunc ego opinionis errore nunquam labi, hunc

optimum esse vatem existimo. quae me ratio mouit ante

aliquot annos,ut de tua dignitate praedicerem ea quae par tim consecuta iam sunt, partim sic a me exspectatur,quasi longe non absint. quid enim agebant, & quo spectabant curae illae tuae, ab ipsa ecne tueritia susceptae ὶ quae res, quae spes tibi proposita fuit, cum Reginaldi Poli Cardinalis, innocentia, & litteris eximis, contubernium, ac domesticam consuetudinem expetebasZ quid, cum Lutetiae, post obitum Poli, Vicomercato, Patauij, Genuae, praestantibus in philosophia viris operam dabas r quidquam ne sequebare praeterea, quae qui adipiscuntur, omni honore digni & habentur, & sunt nos quidem te, amici tui, Pataui, praeclara studia ita complexum, ut diuelli vix posises, cum & creberrimae propinquorum litterae in patriam

euocarent, & praesens frater non modo hortaretur ad reditum , verum precibus etiam peteret, atque obsecra ret,

vi propemodum extrusimus, inuiti omnino, quibus c rendum te esset, cuius consuetudine nihil suauius , sed ita duximus expedire tuae laudi, cum intelligeremus quanta sutura esset illustrior ingenii tui facultas, ab otio littera

253쪽

rum ad res gerendas traducta, praesertim in ista prouincia, in qua tibi maiorum tuorum virtus tritum iter ad gloriam reliquisset, isto Imperatore, quo nemo bonas artes excipit liberalius,his etiam temporibus,cum Christiana Respub.domesticis hostibus vexata, ab iis,qui eam doctrina, probitate, prudentia iuuare plurimum possunt, id est, a tui similibus opem poscere videatur. Quocirca primum tibi gratulor ob actiones illas Tridentinas , in quia bus ostendisti saepE, ut audio, pro communi salute lumen animi, ingeniique tui, nunquam inops a consilio in ambiguis rebus, nunquam in maximis ac difficili inis a costantia relictus:deinde vero,quod tantorum meritorum egreste memor optimus & sapientissimKs Imperator non fo-lum Quinquece esiensi te ornauerit E p copatu,qui summis viris deferri solitus honor est,uerum etiam ad arcanas res admissiim iis interesse consiliis voluerit, unde manat cum Christi gloria prouinciarum salus, unde proficiscuntur ea, quae multis re,cxemplo omnibus expediunt.oinnibus enun utile illud est, quo Principibus Christianis recte imperandi ratio, & emendatae disciplinae sormula perscribitur. Atque equidem videre iam videor, & plane coniectura prospicio, qualis, & quantus in Isto munere, bonorum omnium, benequc intelligentium sententia, sis futurus, tum eloquentia , qua excellis, tum ratione, prudentia, integritate, quae in omnibus natura ipsa inchoat,industria per scit in paucis. quod nisi ita fore confiderem, Mnisi tuos ad laudem impetus iam inde ab eo tempore,cum te mihi quasi meis informandum sermonibus tradidisti, probὰ cognitos haberem: facerem id, quod tu, ut opinor, amori in te meo facile concederes : bortarer te, & precibus etiam agerem, lictem scilicet, quibus agerem cum filio meo , si is o loco esset, ut assidue cogitares, quam personam gereres , quam frauem , quam illustrem, a quo impostam Principe: qui cum suuiis de te iudicium beneficio maximo deesarauerit,beneficium tamen ipsum signicatione indicij sui vehementer auxit. quid enim putas ei letin rebus humanis optabilius, quam ei non displicere, qui nisi Deo valde placeret, valdeque charias esset,incursione& vi barbararum gentium vastarentur omniae, legibus moribus, hominibus , urbibus denique ipsis extremum impenderet exitium i Multa sunt opinionibus hominum

excelsa,

254쪽

excelsa,atque ampla: quae si quis consequi vult,curas suscipiat, labores perserat, de ipsa interdum vita periclitetur necesse est,haec tibi,mi ' l meum enim adhuc appello,nec, ut spero,ista mihi te dignitas immutauit haec, inquam,tibi cogitanda non sunt. nam quid tu non habes, cum hoc habes unum, ut mores, ingenium,studia tua Ferdinandus Imperator probet i hoc eiusmodi est, ut neque diu solum esse possit,&, si omnia consequantur, omnia tamen unum vincat. Qisere isto bono sic fruere, quasi sonte & capite bonorum omnium, & quas omnium maximo. Tuos vero sensus, tuas actiones in omni vita, non dubito, quin ad immortalis Dei gloriam conseras. sc educatus,sic eruditus es. hanc ego tibi laudem tribuebam adolescenti: nunc, si verear, ut rebustior aliter sentias, ac tui te dissimilem praebeas, faciam imprudenter. Retine igitur institutum, & persuade aliis exemplo tuo, verum decus in bene agendi perpetuitate positum esse, nihil opes ad laudem, nihil praesecturas valere: obsolescere prorsus honorum insignia, nisi splendor virtutis accedat. quod quia te sentire certo scio, propterea tibi ex animo, verEque gratulor accessione dignitatis tuae. &, quanquam variis distinebar curis , feci tamen libenter, ut nanc ad te, indicem laetitiae meae, test Emque voluptatis, epistolam mitterem. cui si responderis, iucundum tibi suisse ossicium meum intelliem: sin minus, molestum tamen fuisse nunquam puta-o,& occupationibus hoc tuis,illud amori tribuam. Vale.

Romae,Kalend.Ian. M. D. LX IIII.

DECIO BRANC ALEONINeapolim.

NIsi tibi nota es et occupatio mea , vererer in primis,

ne accusares ossicium meum, qui litteris tuis, an

tissime scriptis, nihil adhuc responderim. Ego, mi Deci, hoc mihi iuris assumo cum amicis, ut, si quid ad eos magnoperὶ non pertinet,a me vero non satas commodo meoneri potest,omittam interdit,aut m aliud tempus reiiciam. te vero cur in meis necessariis non numerem, vel Cambij

mίi testimonio qui tuam in me beneuolentiam praedicare solitus est, vel affrmatione tuarum litterarum, ex quibus duplicem voluptate coepi, & quod amari me abs te cogno-

255쪽

uerim, & quod eum te esse, quem qui non amet: hominem non esse contenderim. Nec me putes blandiri velle. se equidem loquor, ut sentio. Praeclara virtutis fundamenta iecisti signa video non obscura,nec dubia tum stu- dij, tum ingenii: nec hortari magis, quam gratulari debeo:cum tu,qua aetate multi ad inanes voluptates deflectunt,in ea solidam laudem quaeras, & propemodum inuenta gaudere possis. Nec dubito,quin istam mentem,&quidquid ex ea tibi manat gloriae, vel commodi, totum,

quantumcunque laterum est, acceptum Deo referre velis. quod s facis , nae tu mihi multis amabilior es, tibique ipse optime consulis, cum falsam speciem felicitatis humanae a veri boni possessione distinguis. Vale, & Cambiunol rum, iuuene eximiae humanitatis, cupidumque omnium liberalium doctrinarum, saluta meis verbis. Romae. vii I. Idibus minctil. M. D. L X I I I I.

EI DE AM, Neapolim.

Iramur uterque, tu, quod litteris tuis non responderim,ego, quod eo me nomine appelles , atque officium meum requiras. quid' tu solus ignoras,quibus distinear curisὶ quantis rerum oneribus premarὶ quam nunquam vaccm3 nec tamen delerere officiu soleo.nunquam id mea vel consuetudo, vel natura pateretur. At non rescripsi. Excusat me litterarum tuarum argumentum . petebas a me scripta mea. quae corrigere cum vellem,otium nunquam nactus, comprimenda potius, quam emittenda, iudicaui idque sum arbitratus licere mihi per humanitatem tuam. Hoc ipsum, inquies, scripsisse vellem. Hoc ipsum te quoque suspicari, decuit: & erat amoris, & ego, id te cogitare, aut ad aliam saltem caussam referre silentium meum, libenter mihi persuas. in quo si tu me putas

indulgere mihi plus, quam oporteat: assentiar,cu ea fortas te conditione , ut te quoque plus a me , quam par siti exigere fatearis .nam in iis,quae tua interesse cognouero, nulla, mihi crede,impediet occupatio, quo minus amici tiae nostrae debitum ossicium praestem. inanes autem litteras ut mittam , vix impetrarem a me ipso, si otio abundat em : quid, cum egeam vel maxime λ Equidem, in te amando partes ut meae desiderentur, nunquam commit

tam.

256쪽

EPIST. LIBER VI.

2 'tam. id Emque a te peterem, nisi voluntatis in me tuae testes epistolas tuas, Cambium autem nostrii, quem aeque diligimus, quasi sponiorem haberem. Aduentum tuum, de quo spem rursus iniecisti,avide exspecto. Vale. ROm

FT aequa petis:& nihil est, quod ego tibi, pro tua prae-inanti virtute, non libenter tribuam. itaque, licci iis distinerer curis,a quibus respirandi locus non citat, Potius tamen habui nihil, quam ut adirem ad eos, qui cum Indicem correxerint, eiusdem interpretandi scientia maxime omnium tenent. ij sunt quatuor viri, doctrina,& dignitate non vulgari, humanitate etiam tanta, quantam ego summam cognouerim quorum unus,vetere mihi necessitudine coniunctus,eloquentia princeps, Mucius Calinus, Archiepiscopus Iadrensis,cum litteras tuas legisset, incendi aliqua tui cognoscendi cupiditate visus est,extulitque laudibus ingenium tuum , assentiente me. deinde, acturum se cum collegis de tua re diligenter, pollicitus,

biduo post ita mihi respondit: s qui sint Astrologiae iudiciariae libri,qui certo aliquid non affirment, eos legi tuto Iosse : totamque hanc esse partem in Indice disertis veris ita explicatam,ut nihil addendum videatur: Episcopis prouidendi ne peccetur, facultatem esse permissam : iis se nihil praescribere neque velle, neque posse: nec dubitandum,quin ij pro salute animo tu,& religionis nostrae commodo, atque ornameto,egregie administret omnia. Haec de negotio tuo: in quo praestiti, quς sunt in me,diligentia,& fidem: reliqua pro tua prudentia,& squitate, nisi fallor, a me non requiris. amicitiam tuam, ut debeo, facio plurimi: idque ut intelligas, elaborabo,& fortasse perficiam.

Vale. Romae, II X. Id. Quinct. M. D.L X IIII.

OFficium meum,quod ab optimo erga te animo profectum est, iucundum tibi fuisse. vehementer gaudeo. equidem vellem, quantu in me voluntatis, &studii,

AENTONIO FVRNARIO

EI DEM, Neapolim. xl s

257쪽

tantum esset auctoritatis,& gratia . ne tu intelligeres,quo apud me loco sis. quantumque iis, quae vulgo Dona appellantur anteponam ea,quae vere bona sunt in quo puto non discreparet uoicium tuum a sententia mea. excutato enim virtute animo nihil inanc placet, reeta, &hon sta.& cum ipsa virtute coniuncta, prima sunt. Quare velim ita plane existimes, patere me totum tui sim tibias, id est, probis, & cruditis hominibus , nihil mihi pluris esse, quam iis operam nauare,eorumque commodis Inseruire: quod ubi contingit,ital tor,quasi beneficium acceperim, non dederim. Tu autem, quasi magnu aliquid tua caussa praestiterim, gratias mihi agis: & suauissimam epistolam condita rota dulciorem facis: amanter tu quidem, S. benigne: sed e studiori: limilitudine, praesertim artium liberalium, quibus uterque nostrum deditus est, contractus amor munera non deiidcrat, seipso contetus est mec mihi quidquam est, aut esse potest te i pro praestantius,& ben uolcntia tua. quam si conteruas, omni me asticis bene ciorum genere: & hoc nomine maiores tibi habeo gratias quam si mihi Adonidis hortos donai es. Ego te,ut debeo,in oculis iam fero,licet nunqua viderim.Vale. Romae,

I I II. Kal. Sext. M D. LX IIII.

EIDEM, Neapolim.

A Agni amoris iudicium, quod scribere ad me volue

IV ris, cum tamen,quod scriberes,nihil csset,argumen to scilicet nunquam indiget verus amor. vcre autem quis amat,nisi qui, speciem virtutis intuens, haeret in ea,vnam expetit, caetera flocci faciti hoc idem qui sentiunt, facile coniunguntur animis, licet longissimc distent. quod opinor, vitaque nostrum contigit. nam studio i una sinat litudo contraxit amicitiam nostram,nec vulgarem ut video, sed qualem saepe multorum annorum obiequia, Omiaque plurima, & familiaris consuetudo non peperit. quod tu si cogitas, ut ego non mediocri cum voluptate cepe facio: contentum esse me & laetari vehemeti r voluntate,ac studio tuo, munera inero prorsus non esse necessaria existimabis.quamquam amplector equidem officium tuum, Mde pastillis aromaticis ago gratias,cum praesertim stomacho languenti utiles admodum caeperiar. quod vero de muliere

258쪽

E P I S T. LIBER VI. 23 Imuliere dulciaria addidisti , amo diligentiam tuam , vel

quod eius excellenti opera usus es, cum vulgatis tibi confectura,qui tuus est in me amor,nsi satisfaceret, , et quod ipsum mihi significandum putaueris. Cymbae tuae secundos ventos exopto:& libenter spero fore, quod vehementer cupio. res tamen ipsa quae sit, quidque sibi velit Aquilonaris illa tempestas, plane non assequor. sum enim aliquanto hebetior, quam tu suspicaris. De minutis auibus risi,& consilium tuum,licet caussam ignorem, tamen improbare non audeo. nimirum,cauere, satientis est:& satis cauet,qui non temere credit. quod Epicnarim; poetae Siculi, celebrato versiculo monemur. Vale. Romae, X II.

Notum tibi esse arbitror statum rerum mearum : de quo tamen , &de mea valetudine, ex familiari tuo, qui has litteras perseret, cognosces. Voluntatem in te meam, atque obseruantiam,quae antea fuit,candem esse, ac semper futuram, tibi persuadeas, utinam re ipsa aliquando experiaris. habet hoc virtus, ut languescere ani-rpos in amore non sinat. te vero, quis iam ignorat, cum paucissimis in omni genere laudis esse conferendum Θ Per- ein cursu laudabilis industriae tuae : quando nec otiumeest, quod mihi occupationibus eripitur,& praeclara habes adiumenta doctrinae,atque ingenii, quae tibi gloriam, nobis fructum afferent. Me vero ut ames amore illo tuo singulari, ita cupio , ut nihil magis. Haec scripsi raptim,in summa vacui temporis inopia. Vale. II I. Id. Qibocta.

M. D. Lx IIII.

Genuam.

ET otium tuum significas,quod equidem vehementer optabam:& latine scribis : & corajia quoque polliceris . nil profecto tuis litte iis iucundius .hoc enim verbo per uxoris , & filiae valetudinem iam xti licet. unum re uiro, quod oti j rationem prope nullam reddis. atqui me id a te, vel si taceam, ex spectare tamen, ne dicam exigere, poteras

259쪽

ras opinari: si modo te a me diligi, & diligi propter studia

tua, putas. Iurisconsultus ille adhuc litigat, cum damno lucrum quaerens .quem diligat,ignoro: utitur quidem perpaucis, & amare tenebras videtur. fortasse illi persuasum est, desiderari se posse ab oculis multorum,si rarus in publico sit id populus curat scilicet. Haec de illo,quod ad me attinet, non libenter, tua Vero caussa scripsi non inuitus, ne prorsus amiculi desiderio tabesceres. Venio ad Antonianum, quasi a ruta ad pulegium: nihil enim hoc adoles. cente amabilius,siue mores, siue doctrinam spectes. Gratulatus ci sum tuo nomine de Oratione, qua Caesarem in funere laudauit. is tibi vicissim gratulatur de statu rerum tuarum: speratque fore, ut aliquando te ad nos reseras bone nummatum,& truaris uobiscum simul tranquillo animo litterulis nostris, certo vectigali, tua virtute parto. quod hic,ut sunt tempora, pauci consequuntur. ni nil autem miserius,homini pr sertim liberaliter educato quam

suspensas habere vivendi rationes, & aliunde pedere, dubia spe , quam saepe fallit euentus. Tu igitur fluere isto

otio & colloca in tuto fottunas tuas: quod vides facere discipulos tuos. μος -- κρειῶσιες λ καλων.Camillum Seuerinum, doctum iuuenem,& probum,rusticari cum nobili iuuene , Optimeque erga ingenuas artes animaro, Io. Baptista Nigro, valdd laetor. non enim dubito , quin multas diei horas iucundissim ξ traducant, an mum egregiis de virtute sermonibus oblectantes,corpori tribuentes , quantum satis est. virumque cupio , quod tuo commodo fiat,meo nomine salutari. Aldus te, ut debet, amat, salutemque tibi multam impertit. Vale.Romae, Idibus Septemb. M. D. L III.

PAVLO SACRA TO

Ferrariam. g Ale sentis de viroque nostrom , cum de immutata

l mea erga te voluntate suspicaris . nam & me levem, atque in conitantem,& te fingis dissimilem tui,id est,cum, cuius in amore , cognita iam virtute tua, languere quissiquam pol sit tu de te ipso vide quid statuas, & quo modo

feras iniuriam tuam: ego meam nec dii simulare , nec ferre leuiter possum. nain,cum ab ineunte aetate ingenium, animumque

260쪽

mumque meum iis artibus , & studiis excoluerim via de praeclara omnia nastuntur scilicet egregiu industriae meet fiuctum ferrem, si, quod in quibusdam soleo reprehendere,quodque ipse sciens nunquam iaci, in amicitia peccarem, praesertim tua, quae non ut multae, casu & sortuito contracta , sed expetita a me semper , & pluris aestimata, quam quae vulgo maxina putantur. Obiecro te,istam ne patere suspicionem n animo tuo residere: cogita, quod res est, te mihi esse in oculis: delectari me vehemeter memoria officiorum tuorum , & angi nonnumquam , quod habere magis gratiam, quam res erre, pollina. In pensione exacta, & pecunia permutata agia sui diligentiam tuam, vel amorem potius, quo tu adductus, mea negotia vel minima ita curas, quas maxima sint, maioremque commodi mei,quam dignitatis, & personae tuae rationem habes. De locatione vero renovanda, totum ad te refero. mihi, quidquid egeris,non modo ratum,sed etiam gratum erit. venditionem quidem temporibus excludi,& priuatorum fortunas nouis vectigalibus exhauriri, non mea magis,

quam vestra caussa a oleo. quanquam dolorem nostrum leuare debet illa ratio quod nihil malum sine culpa, item vicum culpa nihil bonum. Ego me hoc in aduellis didici sustentare tolatio, quod ignorari a Christianis, quibus haec sententia praeliantillimum in caelo fructum promittit , cum iis etiam philosophis, qui verae felicitatis

vix umbram viderunt, notillimum fuerit, turpe simul, & exitiosum est. Vale. Filius te salutat, & in primis Obseruat.

Romae, X vi. X al. Dec.

M. D. L X IIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION