Epistolarum Pauli Manutii libri decem, quinque nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur cum noua quoque accessione

발행: 1574년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

chiepiscopatu, Episcopum Interamnae esse factum, auditum esset, visa res est in primis gratulatione digna. nam, quod ad dignitatem attinetataliam cum Illyrico,cqlerentes, nihil imminutum putabamus: quod ad commoda,additum aliquid potius, quam detractum.Iam illud, licere tibi interdum ad Urbem, nobis ad te cum velimus,excurrere,quanti aestimanduin nam neque te amicis tuis prorsus carere,iua suauitas patitur, neque nobis quidquam molestus , quam aspectus de sermonis tui sitim diutius serre. ocirca ego quid c statim, audita re,laetatus animo tum: litteris gratulari cum maximὸ vellem, negotiis tamcn impeditus, ossicium veteri nostrae necessitudini debita prae-tςrmisi. in quo me tamen, cum meae conscius erga te perpetuae obseruantiae, tum tuae memor humanitatis, facile

culpa libςro. atque etiam i vide, quid mini de tua benignitate polliceari sper re audeo futurum,ut, qui a me diliguntur,eOS amicitia tua ne excludas . neq; tamen hoc in multis ambitiose petam: tantum deligam , quos tibi non tam mea commendatio quam ipsorum optima studia,cociliare possint. in his excellit in primis, iuuenis bene moratus,ira perpolitus litteris , quae nos a pueritia delectatunt, Iulius Iacobonius. vivit colu natania cum lilio meo, ut fere aetate,& studioru similitudine, iunguntur:me vero,quod multis in rebus intellexerim, sicut alterum parerem,obleruat,& diligit.itaque videor illi debere omnia, quae possum mezs ne ullum eius vel adiuuandi, vel ornandi, locum praeter- initio: sed ex omnibus ossiciis nullum ei video gratius, aut iucundius prη stari me posse,quam si per me cosequatur, ut aditu ad te habeat, a te cognoscatur, numeretur in tuis. quod eis, Don dubito, quin facile impetrem : noui crum tuam ρωπιαν:noui ctia,quo ipse loco apud te Vmira- .mc ita peto, quas agatur existimatio mea .se enim statuo, cana re tua virtus, nullo fortunae praesidio, in ista dignitate collocarit, valde ad exiitimatione meam pertinere, hoc si

percrebescat, me abs te tantu amari quantia & optam tam per,& mibi persuasi. Vale. Romae,Idib. Dcc. M. D. L ae v l.

Neapolim.

IT a mibi,quae opto,conxingant,ut de tua valetudine valde sum sollicitus: nee leuabitur dolor meus, nisi, cum te

282쪽

' EpIs T. LIBER VII. α uenon cili im periculo, sed prorsis omni molestia liberatum

eognovero. quod utinam breui fiat. cur autem id futurum non sperem, cum te,dissidetem humanis remediis, ad pias preces videam esse conuersum 3 me quidem ex aduersis i Gbus haec una saepe ratio,iam omni spe destitutum, eripuit. De fortunis meis detraxit aliquid superior annus, hic sortas Ie damnum sarciet: sin aliter eueniet, aequo tamen animo seremus, minuente sensum doloris consiletudine, Meupiditatem aetate. De munusculo qui tibi venit in meritem aegrotantiὶ magni hoc amoris lignum. itaque sic tibi 'ago gratias, tanquam de re amplissima: quandoquidem nihil mihi pluris est,quam amari a te, quem pret ter caeteros amabilem virtus facit. Stomacho certὸ meo , quod antea scripseram nihil gratius hoc genere medicamenti. Vale.

R binae Kal. Feb. M. D. LX v I I. 'r

A Quo primum die,palaeotte optime,mihi cognitus es,

duxi te semper, in eoru numero qui nostra hae aetate antiquae virtutis imagine reserunt,esse reponendum. nam& bonos & praestantes viros amas, omnique studio com l lecteris:& ipse,quae artes amorem conciliant is ita excelis, ut victissim te omnes ament nee minorem ex ingenio,

doctrinaque tua quam ex humanitate,& liberalitate fiuchum copiant. equidem in meis secundis rebus id maximὸ numero quod olim tua mihi benignitas aditu aperuerit ad c amicitia D tuairuillud dole e saepe cogor, quod ita fortuna tulerit ut disiuncti viveremus,& eriperetur viriq; nostrum simultas illa, quae sine dubio, clim una sumus, longe maior est, quam cum aut ego tuas, aut ipse meas epistolaiae s. adde quod tibi perquam rarδ scribessi ci asini mihi ne facultas quidem datur.ita,qui est in litteris fruinas eo etiam proPC Caremus. quo tamen in genere tuam diligentiam, vel humanitate potius incredibilem agnoscor qui nullum huius officii locu praeter miretiς:vt.proximε, cum de Amu-

lij Cardinalis incolumitate cognouisses, secisti permater, quod & mibi qui illum vir ii in oeulis sero, unumq; praecipue colo per litteras granatandi & significandam existimasti Letitiam tuam. Sed ego vici sim tibi, dc bonis omni-

283쪽

bus, eo eon seruato, cui praeteI caetera virtus placet, vehe-

, menter gratulor.nam, si quid illic nunc humanitus accidis.set, suo fortasse tepore,cum nee aetati parum,& Sloris plu-aimum vixerit, nostro certe & uniuersae bonoru Reipub. alienissimo decessissςt. Vides profecto, nec dubito,quin ita sentire videas excellenti virtute, ac sapientia Cardinalem, fratrem tuum,pares esse Amulio nostro dignitate no paucos, pibus etiam, & iis rebus, quas e largiri fortuna solet,.superiores multos : at illa si perpendimus, quae sunt animi ingentiquo bona, ig est, quae verὸ bona sunt, doctrina stu. dio,prudentiam usu rerum maximarum partam, praetereabeoignitatem, probitatem, religionem, quam non multii sint, quos ei coferre possimus, opinor intestigis.iure igitur, illo grauiter aegrotante, ita moriebamus, qu si cum illius salutae nostra salus in di time. adducta videretim& nunc, eodem ineolum tum sua quisque caussa,tum bono publico omnes lxtamur.I quo non Restaham equidem,quin

tuus lςillus cum meo sensu cΟPueret: veruntamen egre

ae testem voluntatis eapistolam tiram legi perlibenter.vidi enim amorε in me tuum, & studium simul erga Christianam Remp.prope singulare, nide Amuli j moi ho ita sollii citus eras, ut eodem temporς & dolor meus,& publica4actura tibi ante oculos esset. itaque no putaui committen--dum, ut ipsum celare de litteris tuis. ostendiclegit iucundissime mee tacuit de tua laude: mihique,ut salutem tibi eius . verbis adscriberem, ac sua tibi studia prorsus omnia pollicerer, ita mandaui , t vultu & verbis planc animum exi primeret.Ego de te,'n soleo,summam esse tuam in illum obseruantiam:optatius tibi nihil esse, quam vis quid eius caussa praestare possis,utatur opera curaq; tua. addidi qu i da de vetustate necelsitudinis nostrae,de tuis ecia in me OG si crus sciret,cum tu de meis commodis maxime semper - laboraueris, cupere me no a mediocriter, ut a quibus ipse diligor idem te pari beneuolenxia complectantur. Vale, Cardinali optuno, seatri tuo salutem dic meo nomine plu

rimam. Roma , X I I. Id. Mart. M. D. Lx V I I.

IO AN NI CASELIo

Florentiam. OMnino erat epistola mea: quam ut acciperet, nunquam ad me rediit is, qui tuas litteras attulerata

verunta

284쪽

ueruntamen eam ad te mittendam putaui, ne tibi in ali . quam fortasse neglecti offici j suspicionem venirem. eius exemplum hoe est.

QAod me amicis crebro auges, praesertim hominibus virtute praeditis: perbenignὸ iacis. utinam praestare aliquid vel tua vel eorum caussa possim. vos enim, quae vestra Donitas & humanitas est, animo sortasse contenti estis: ego, qui meus erga liberalium doctrinarum studiosos amor est, nisi animum officia probent,colentus esse vix possum.

Vale. Romae, xv I. Kalend.April. M. D. Lxv I 1.

Lugdunum. CVr ego tibi excusein silentium meum λ Odi ista vultigaria r nec tuis es, qui vel amicis duriore te praebeas, et, quibus ego negotiis , quantam & quam assiduam i , me Operam exigentibus,distinear, ignores. ac si velis amabiliter , & vere cositare, ita credes: nulla me magis assici Voluptate,quam cum tuas epistolas lego:rursus,si quis est, qui ab officio discedat inuitus, eum esse me.quare Ut ego tibi ingenio, eruditione, industria comparare me non au-sm:ita,quibus maximὸ rebus amicitia colitur,liumanitate,officio,obseruantita,neque te mihi, neque quequam an-tcpono. hoc te cupio credere. quod si impetro ι simul illud impetro, ut Omni me cum praeteriti, tum suturi temporis culpa,si fortasse rarius ad te scripsero danc liberes. quanquam nue quidem, tuis ut rescriberem litxeris, abieci omnia, victus beneficio tuo. beneficium enim cesse, non mediocre nescio quid, sed quantum esse potest maximum, a re habeo, quod mihi amicum dederis Iacobu Rodericum Falconium, prudentissimi & optimi viri filium, ipsum iis

litteris ac moribus ornatum, ut, cum me vel negotia, vel ipsa iam aetas ab amicorum cousuetudiae remoueat, hoc

tamen iuuene quotidie sere utar iucundusimE. ac saepe de te sernio, illo libenter praeclara tua facinora pro Christi

gloria narrante, me libentius audiente. certamuS enim,ut Video, amore erga te, sc, ut alter ab altero vinci interdum gaudeat, interdum aegre serat. ita non planὸ nobis totus abes.quod enim oculis eripitur,assequimur animo m Q

285쪽

eo me consilio Romam euocasti, ut sacros praecipuὰ libros , ab haereticorum nefaria peste vindicatos , ederem uam liceret emendatissime, & in hac elegantioris olimioctrinae parente, atque altrice, nunc diuinorum institutoria custode ac praeside Urbe perpetuum meae vitae domicilium collocare. cum ista mente, istaque ad bene agen- dum propensione summam potestatem coniunxit Deus, non solum ut impendentes Reipub. Christianet calamitares averteret quod curari a te egregiε atque effici Omnes

fatentur, verum etia 't a publica cura oculos interdu co- uerteres ad priuatorum incommoda, eaque cum videres

opem afferres no pro cuiusque libidine , sed pro iudicio, ac sapientia tua. haec me cositatio. diu verentem , ne appellare litteris Maximu Christi Vicariu ,excubantem animo semper pro Christianae Rei p. salute,impudentiae posisset adscribi ab ancipiti consilio ad certa sententiam reuocauit,effecs tque ut ea scribere audeam,quae ne coram a- erem,maiestate tua primum, deinde etiam pudore quo am meo sum deterritus. Totum hoc imprimes munus, quod mihi a te mandatum pro mea fide curo , duas habet partes, publicam unam , quae ad communem animorum utilitati m pertinet, ut e sacris libris maculae omnes eluantur: alteram priuatam, ut ea mibi interim suppe tant, quae si absint, mecum & cum meis agatur incommodius. Quod ad priorem attinet, facerem arroganter, si tibi tantam rem, qua nescio an ulla magis hoc quidem tempore omnibus expediat, studeam commendar ercum quatuor spectatae virtutis & innocentiς Cardinaltu,quos

huic negotio praesecisti, si gulatis prudentia nihil deesse

patiatur. quare hanc partem, cui nondum tua liberalitas defuit, nec ut spero, unquam deerit, omitto non inuitus : de me ipso, siquidem tua permittat humanitas, quid autem ea non permittat λὶ attingam pauca. EF cum ad Urbem veni, licet a Pio III I.rectE,& laudabiliter vivendo, sperari posse omnia intelligere, tame esserri me cupiditate non sum passus:nec sititii honores : nec auri argenti, splendore sum captus: id scilicet unu spectaui maxime, ut beneuolentia tua, in quo pono Omnia, perpetuo fruerer,eaq; me quantu cole qui studio, quan- tu industria liceret,no ind=snu prςbere. ὸomesticis rebus, quas negligere prorsus,qui pater est, non potest, amare

286쪽

nimium, qui se Christianum esse meminit,non debet, a tis consultum putabam honorario illo annuo,quod a tua benignitate impetraueram mec dubitare tamen poteram, si quid praeterea meae rationes exigerent, quin id haurire pollem ex eodem fonte, ad quem aditus ambitiose petentibus vix pateret unquam, moderata cupietibus praecludi nunquam soleret: nc annus abiit nec mihi nouam interea cupiditatem dies attulit: quae etiam admonet,quo propius ad huius peregrination s quae vocatur vita, finem accedimus,co minus de viatico laborandum : itaque mutatum nihil est in consiliis meis:animus , quos antea sibi fines praescripserat, iisdem se continet, ultra nihil appetit: sed corporis alia quaedam ratio est: aetas iam ingrauescens quasi extra ordinem multa desiderat: multa etiam prςsertim in laboribus ac studiis, valetudo requirit imbecillior:

quae si negligam, ingrath mihi videar agere cum Deo, a

quo acceptum vitae munus magnifacere, ac tueri diligenter debemus. quid charitas liberorum meorum, quibus in me uno sol omnia8 ea me appellat, nec patitur obliuisci quid naturae debeam, & mihi me ipsum eo nomine commendat, quod in mea salute multorum salus, fortuna que nitu tur. Quaecum ita sint,& cum his caussis, quas Commemoraui, magnopere confidam, tamen ita statuo, maiorem commodi mei spem in tua praestanti bonitate

mihi esse reponendam , quare nihil definio, neque mihi certum benefici j nomen peto: quod qui faciunt, ignorant scilicet,a quo petant,& in angustum reuocant, quae latisi

si me patet, benignitatem tuam. ego rationes meas Principi maximo,& ad beneficentiam nato, commendare me

intelligo. nihil me postulare praecipuum decet.vnum illud iudieare satis est,fulciri oportere subsdio aliquo fortunas meas: quod ipsum tamen voluntati, arbitri6q; tuo totum permittatur. mihi quidem, si quid a tua liberalitate proiiciscatur,quidquid sit,aeque gratum futurum est,ac lime omni bcncficiorum genere cumulasses.

Cardinati. Non patitur aut benignitas, aut consiletudo tua, appellandus a me sis de eo, quod semel & iterum huma

287쪽

EPIST. LIBER VIII. ναῖε humanissime promisisti:& ego is sum,qui,quod semel petii, licet ad constituendas sortunas meas valdὸ pertineat,

impetrare cupiam, non exprimere. veruntamen non sum

veritus,ne tibi molestiam afferret iterata petitio,hominis Iraesertim studiosissimi,& de tua laude, quatum imbecillas mea praestare possit,assidue cogitantis. Optabile est, v qui optima cupiunt, iidem vel omnia possint, vel apud eos,qui possunt, auctoritate, & gratia plurimum valeant. tibi utrumque contigisse,non stulti homines arbitrantur. nam & natura propensus es ad ea, quae praeclara sunt: &haec ipsa propenso, singulari ingenio, & virtute coniuncta, ita tibi amorem conciliauit sapientissimi Pontificis,

auunculi tui, ut cum omni te munere dignum ducat,tum vero libenter,iranuata in te grauissimorum negotiorum parte,releuetur. amplectere igitur pro tua summa prudentia, vel retine potius, quam amplexus iam es, occasonem diuinitus datam. eripuit iam benemerendi consuetudinem temporis iniquitas. eam si restituis, quod facere coepisti,& facies : iisdem, quibus maiores tui,gradibus in caelum adscendes, relicta familiae tuae gloria, quam nulla

dies exstinguat. Ego autem, si per te consequor, id quod

in tua manu stum est,ut Romae libenter vivam: vix enim libenter,ubi parum commodὸ,quisquam viuit: dabo operam,& sortasse efficiam,ne sit obscuru beneficium tuum: memoria quidem, & voluntate, si re ipsa minus potero, ingrati animi culpa vitabo. Vale. Romae, I ILI . Kal. NO

SCRIPSIT HANC A:P RIM

Honesta res iucundaque in primis, Nuptiae putanturi nec immerito. nihil enim ad generis humani perpetuitatem natura magis postulat,quam ut feminis iungantur mares mec ea coniunctione quidquam no modo commodius,versim etiam dulcius esse potest. habere secundis rebus mulierem laetitiae sociam , laetitiam auget, aduersis pariter incerentem,solatii genus est . iam, quae ad cultum, ad victum,vitamque pertinent,ea cdm uxor ministrat,aut curat, quantam iucunditate habeti Reges equidem ipsos non arbitror e suis regnis tantam voluptatem capere,

quantam fidelis coniugi j consuetudo,& conuictus assertis s

288쪽

uuae tibi,optime' , ex tuis veteribus nuptiis probe cognita cum citent, propterea laetum opinor, ut secundas appetieris,& eandem omnino suavitatem resultare volueris. Hoc tuum consilium pro suo quisq; sensu, varie homines interpretatur. l tam multos video, ut m rc optima, Quosdam admirari,ut parum expectata: dolere inon ullos, ut ad iter sa. mihi,in hac opinionum, & sententi arta varietate . animus vchementer in dubio est. laetitiam a me poscere videtur amor in te meus,ortus ex memoria praeceptorum tuorum, quibus me puelli ad omnem verae laudis cupiditate excitasti sed ide pmor ante oculos ea proponit, que cum cog to, tantia abest,ut laetari possim,ut dolore etia afficiarmc ue id tua magis causa,quam publica. nam, etsi,quod tibi placuit,ide ut perpetuo placeat, atq;

expediat, vehementer Cpto tamen,cum aetatem tua considero,quae iam ad senectutem vergit, interdum vereri cogor,ne aliter eueniat. sua cuique aetati studia natura tribuit quae iuuentus amat,re:puit senectus contra,senectutem oblectant, quae fastidit iuuentus . tu tamen , homo iafere sexagenarius , adulto iam pene filio , nouum coniustum probant: quoque magis mare mur, non aequalem, a laetate proximam, verum adulescentulam duxisti:vim voluptatis, an procruationis cauila , praeter tet nemo nouit. voluptatis quidem suspitione, pro meam te beti euolentia, lib. nter te libero: sed alij, quorum iudicium amor non impedit, de ista re quid sentiant, ipse videris. At pro- crcatio liberorum optanda. Dis hoc uia probatὶ aut quis aliter sentit 3 vermi tamen temporibus multa distinguuntur' nec idem semper omnibus licet: nec eadem semper omnes decent. de genere si pluribus tecum a-pani,& illud usurpem , quod Apollini tribuit antiquitas, Cognosce te ipsum: ignorare videar utrunque nostrum, , quod aiunt,Sus Mineruam erudire velle. tu enim is es, qui haec ipsa mihi olim puero cautabas: quae mili I nunc insita penitus in animo lax rent, nec euelli unquam sina: tum quia praeclara, tum quod a te tradita, lucrar unice diligo .Recognosce igitur doctrinam tuam:& cum illa, flaa:

tr: ctandis veterum monumentis obsertiasti , ita memoriam redegeris, tum cogita,quam iure mirentur ia nulli, aut otiana doleant te talem virum , ista aetate, ista existimat. onc,vitio, & incolumi optimae ipei filio, cum i pie te. adspicere,

289쪽

E P I S T. LIBER VIII. α 3

Adspicere, cum valetudini tuae parcere , cum iuuentutem ab immoderata libidine tuis monitis reuocare ad continentiam deberes, tum puellae an ore captum, eius coplexum,& consuetudimni sic optasse, non modo ut hominude te opinionem, aut silij commoda parui faceres, verum xl. ipse vitae tuae nouo vitae genere periculu strueres. quis enim nescit, quod veteres quidam Philosophi memoriae prodiderunt, Veneris usum prodcsse nunquam,obesse autem saepissime' Quod s quis in dubium vocet, id negari

certe n5 potest, senesccntibus deficiente natura, nulἱa re, magis,quam concubitu, vires minui. quod a te ignorari, qui tam multa nosti tui pe est .aut, si non tu quidem hoc ignoras,sed rationem libido vicit, quis te aucitat ita excurantemῖhIoc quidem est augere culpam, non minuere.Atque haec tua caulla nos angunt: quid, publicaὶ tanto magis, quanto aequius est, de multis,quam de paucis , laborare. nam,cu tuo iudicio, tuaq; scientia in omni caussarii genere uteremur, cum tuae lucubrationes ciuile ius eximia tua cum laude illustrarunt,cum omnes lites, ac contentiones aequitate & sapientia tua dirimeres: optandum erat,vi huius boni suo nullii in ciuitate praestantius, diuturna admodum usi ra trucremur. nunc a te,nouae coniaris illecebris irretito, non modo lucubrationem ulla homines non expectant, sed verentur etiam , ne maiorem diei partem,ne dum nocturnas horas,domeiticis oblectationibus tribuas. Interim praeclarae illae frigebut actiones tuae. minus libenter audies disceptantes : non tam atten-tξ, quae diiudicanda erunt, considerabis moti facile quenquam admittes, non cepe prodibis in publicum: non ut antea tui copiam Acies : denique,cum antea ita viueres,ut Reipubli. natus viderere, nunc te ad priuata studia conuersum, negligere communia,nemo est,qui aestuq animo ferre possit.'uae s alios cura tangit:qua me affici molestia,quo angi dolore par est i non enim is ego sum , qui meas partes aut ignore, aut negliga : meum est, Ciuium otio. saluti, tranquillitatique considere : meum, praestare aut conari salutem, ut quos potestati, fideique meae Deus commist, aequo iure omnes regantur,nullius iniuriae pateant, nihil conti a leges agant, ni bit prater leges timeat. Huius praeclari muneris cum ego te, pro tua praestanti, mihi iampride cognita,virtute, ministrum, participemq;

290쪽

delegissem, gratulabar & mihi, Sc ciuibus meis non mediocriter: mihi, quod magna laboris parte me leuaret in dustia tua: Ciuibus, quod omnes te iudice, libenter uterentur, optime de tua non solum doctrina, verum etiam probitate sentientes. nunc,si ossicia, studia'; illa intermittis si languidius ea curas , quae ad populi fortunas pertinent, quaeque ego,curari a te ditisetissime, & volui in primis,& putaui: vereor,ne quotiate voculas exaudias hominum te accusantium,quod a pristina caussa desciueris, dc a virilibus ins itutis ad mollitiem quandam, inanemq; voluptatem deflexeris. Erunt etiam sortasse nonnulli, qui me non adductum iudicio, sed amore lapsum, tantas res tuae fidei, constantiaeque non satis prudenter commissis dicant. quibus ego quid respondeam, quoniam' ipse non satis dispicio,tu,qui vides acutius, doce me. equidem nihil malo quam & te tui quam simillimum esse, & me mei

iudicij nunquam poenitere.quod si secus euenerit, erra steme cum aliquo existimationis meae damno,facile patiarε tuo cum dedecore, feram iniquissime, addito praesertim meorum Ciuium dolore, qui te in oculis iure serunt, nec adspectu carere tuo possunt, nec sermone, & consilio privari. Quae proeterea ad te scribo, ut intelligas, quantam

animo curam sustineam, quanta tua res agatur : & ideo

operam des,ut & me sollicitudine, & te infamiae periculo, aut certὸ hominum sermone liberes. Scribo autem serius quia pendebam animi, nec satis, quo tecum uterer offici j genere, constabat. gratularerὶ at contra sentiebam.dolerem Zat malὸ ominari visus es lem,in ea prς sertim re,in qua tibi,vel si damnum aliquod res publica faciat, secunda tamen omnia sic exopto, ut in hoc studio fere tecum certem,alios quidem omnes facile vincam. Vale,& ita fruere domesticis bonis , ut publica ne negligas. qua de re non mea quide ulla luspicio, sed vereri me nonnunquam cogit dubitatio multorum:quam cupio falsam,& inanem esse

Neapolim.

FTs iam litteras tuas, a Gorscio remissas, acceperam,

tamen hunc ex earum tarditate cepi fructum, quod tu ,dum te ita purgas, quasi ea res ad ossicium tuum pertineat,& longiore scribis epistolam, & in eo me tibi haud medio

SEARCH

MENU NAVIGATION