장음표시 사용
271쪽
nulli, cur minuis auctoritatem testimonii tui,& pend tuam sententiam in dubium reuocas, cum admonendu me cen-ies,ut eo erga te animo sim,quo si no ellem, non modo indoctum,agrestem,inhumanum, sed plane me homine non putarem Z Conor,inquis,extorquere,Vt me ames.Non est, mi Cardaneta, cur coneris id, quod iam perfecisti:aut ex-xorqueas, quod ego tibi mea sponte, & ita libeter quidem
tribuo,ut etiam quod amare videaris amorem meum,ipse
mihi gratuler, tibi gratias agam. Quod ais, ossicio te esse impulsum , ut ad me scriberes , & codem ossicio admonitum , ut breuiter scriberes : agnosco modestiam tuam, Mpxobo,cum eo tamen, ut existimare te velim, vel si creberrimas ad me, longissimasque miseris epistolas, aeque mihi Omnes gratas, & periucundas sore. cum enim scriptis tuis non delecter, quae cum lego , antiqua non desidero Z cum praesertim istam facultatem hodie multi expetant, pauci consequantur. Commentarios meos in familiares, ut vocant,Ciceronis epistolas requiris.si esset otium,propediem absolutos darem. sed ita saepe, nescio quo fato, diuellor alibris,ut intexdu mihi Roma displiceat,& agrestem solitudinem urbanae celebritati libenter anteponam. Illa de imitatione sinamus iacere. spissum opus ςH, dc longi temporis,nec fortasse nostrarum virium:&,Vt verὰ dicam, sperare vix audeo,quam animo,& mcte formam videre videor, eam,quςcunque est,oratione,& stylo satis ςxplicare posse. Haec 1cripsi,in lectulo cum leuiter aegrotarem. Vale. Ro
Florentiam. OVo maior est virorum praestantium, id est, tui smilium,inopia, eo mihi charior est, & esse debet amicitia tua: quam quidem omnibus ossiciis, & studiis ,quae a summa proficisci beneuolentia pol Junt, perpetuo colam. quod utinam per valetudine tuam fieri licuisset, ut Romam peruenires.maiorem fructum, quam qui ex litteris percipitur, qui tamen vulgaria non est, ex familiari consuetudine, mutuoque sermone uterque nostrum capere potuisset. quod quando non accidit:ego,quod ad me atinet,ut amo-xis mutui recordatione desiderium meum leniatur, ope
272쪽
ram dabo: litteris autem ita utar, quantum negotia snent. quo te contentum esse, neque in hoc genere plus exigere,
quam praestare possim, tua mihi pollicetur humanitas. De philosophia illustranda, praeclare cogitas:verum, praeclara omnia quam dissicilia snt, his praesertim temporibus,non te fugit. sunt enim adhue, qui, frugibus inuentis, glande vesci malint. quibus ignosci sortasse ex aliqua parte potest, quod eos pudeat, quae pueri didicere, senes perdenda
fateri: sed,eorum exemplo decipi adolescentes,& inquinata doctrina infici, atque corrumpi, hoc quidem graue malum est,malum, inquam,non serendum: idque tu iure doles, & ego sic,ut ibi non concedam. Verum haec Principes viderint qui nisi peccarent in delectu, gymnasia florerent, optimeque cum litteris,& bene litteratis hominibus ageretur. De studus meis, an de negotiis, aliquid scribamZ negotia nihil ad te scilicet: studia vero propemodum iacent,& eo magis,quod valeo parum commodξ.Te valere,hberatum iam, ut arbitror, gluturno morbo, non mediocriter gaudeo: reuertentem in patriam amore prosequor: frui optimis studiis, & capere studiorum uberrimos fructus, ita cupio, ut si communia bona essent, se enim decet eos existimare, quorum animos & coniunxit virtutis amor,&
retinet:Vale. Romae, V II I. Idus Ian. M. D. L X v I .
Superioribus diebus, cum tu me luculento sanὰ earmine salutasses, eis moleste serebam, eripi mihi occupationibus facultatem respondendi, tamen non verebar, ne tibi de meo erga te animo secus interpretandi occasionem afferret flentium meum. odiosas cnim, nec dignas bono viro suspiciones longὸ a se repellit excultus litteris animus , & liberaliter educatus. nunc Verd, cum me praeceptor tuus, homo egregid doctus, & spectatae integritatis, Blasius Monicus, modestὰ ille quidem, tamen ut cupiditatem dissimulare non posset,admonuisset ossicij:mei nihil habui potius, quam ut haec ad te, licet ii silem, quibus antea, curis distentus, exararem. Ac, de tuis quidem versibus si quaeris quid sentiam: probarem omnia, si placeret argumentum. iii verbis elegantiam, in sententiis graui
273쪽
tem video: quod Vtrumquemisi qui excellat ingenio, assequi nemo potest: in me autem extollendo quid sis secutus,aut quam rem spectaueris, non video. nam nec agnosco illa, quae scribis,& si agnosccrem, tamen haud libenter leserem : sed opinor tibi haesisse illud, quod a veteribus proditum est, Bonum poetam e sse non polle, qui non ob
thuris dare lucem, aruis malia itudine rei sciat.quod si co- Dari ,& si hoc te delectat exercitationis genus: non improbo, cum te amem,facile a me impetro, ut patiar vel abuti te meo nomine ad laudem tuam. neque hoc solum, sed illud etiam tribuo amori in te meo , quod tu sortasse non exspectas, aequo tamen animo, pro tua bonitate, accipies,ut horter te, lucindo ad ius ciuile stu dium,curamq; tuam contulisti, ut illam ai rem non, ut hodie multi, nudam, & inornatam,sed, ut olim veteres illi, multiplici rerum scientia,praecipuὰ vero Latinae eloquentiae quasi dote instructam, & locupletatam velis. eloquentiam vero non ex viro,alterbue libro, sed ex accurata multorum lectione conata rari, cum te Monicus erudierit, non dubito,
quin optime moueris. Etiam illud addo, quod sori sie recentioribus iurisco sultis absurdum videbitur, Graecae lin- Luae,unde res putantur, sine quibus inane quiddam est, &- plane languet eloquontia, studi j tui partem omnino aliquam e Te dandam ouae si omnia pauci prς stant: varia excusatio est. aliis enim disciplina,aliis ingentu defuit. Donnullos etiam, cum ad summam iuris ciuilis gloriam adspirarent,& forsitan peruenire possent rei domesticae disesicultas a praees ara industria ad quaestus necessari j curam detorsit. Haec si obstare intelligerem studio tuo: frustra cohortationen, hanc susciperem, vel potius plane non
susciperem. cogeret enim necessitas, quod voluntas negaret. nunc te, Optimis a puero non modo litteris verum etiam praeceptis informatum, praestantem ingenio, nec fortunae muneribus egentem, errare cum multis,& me diocri laude, angusta circumscripta finibus, contentum esse,cur sinam Perge igitur ad gloriam recta via. obliquas vulgi semitas omitte: quaeque tibi praeter caeteros a Deo tributa bona postides, iis ita utere, ut ius ciuile non modo perdiscas, verum etiam vehementer ornes. quod siem cies,laetabor:sin minus .hoc tamen tibi, non obscurum, ut opinor, studii in te mei testimonium relinquam . . Vale.
274쪽
Romae, mI.Non. Februar. M. D. LX VI.
Neapolim. FGo vero tibi non modo praesenti bono , sed suturi
etiam spe valde gratulor. non enim tam ex eo, quod abierit morbus, & quod, ut scribis, conualescere iam incipias, quam quod onmino futurum confido,ut bi eui pristitiam Valetudine in plane recuperes, magnam laetitiam, Voluptatemque capio. tu modo tua temperantia fac , ut perpetuo gaudeam. quod ita me cupere velim existimes, ut ex familiaribus tuis nemini concedam. ista enim doctrina cum caremus.& mi, affecto corpore, simul ingenium languet, an bimur qui te diligimus, & quos exindustria tua fructus ferre potcst aetas nostra, eos te tardari, aut minui, patimur iniquissime.Ego ab intcritu Pi Quarti valetudine utor incommoda. Stomachus, calore deituutus, ossicio concoquendi mald fungitur. hoc vitium si tua citrea depulerint, plurimum sane tibi debebo, di eo magis, quod caetera pharmaca palato non amica, hoc medicinae genus ita suaue est, ut, vel sine morbo, gustare nihil malim. itaque spercnius illud quoque, quod longe pluris est, vi stomachus fiat firmior: interea tiba ago grat: as, quamquam id a te non exspectati certo scio, quod me condimento gratissimo delectare volueris. quod pros
et6, nisi me non vulgariter amares , tibi in mentem non venisset. In extrema epistola quod mihi Gorgiae Leontini Vitam ea optas: hoc quoque amoris signum sed malo prosperam,quam diuturnam. prosper E autem vivere,est, otioic litteris, vacuo curis animo, frui. quod ego assidue meditor,&, si quando assequar, rui puras omne,,quaeq; pu puratis chara sunt, te sortasse non improbante, contem
nam. Vale. Romae, I IX. Id. Feb. M. D. LX VI.
sertam. CAue putes,aut me suspicari,quod abhorret ab amicitia nostra,oblitu te esse mei,aut commissuru unqua, ut Obli
275쪽
ut obliuisci possis. Omnino discessu tuo nihil molestius:
quis enim abesse eum, cuius neque consuetudine quidquam iucundius,neque sermone eruditius, nec moribus,& vita sanctius, aequo animo ferre possit3 Sed rursus, quire diligunt,qui pro tua virtute sunt plurimi, quorum tamen ego Demini concedo, cur tuo commodo mereant
vivis in parte Italiae nobilissima, honesta satis conditione, apud illustrem virum humanitate,litteris,omni denique, ut audio, laude perpolitum. quae sunt eiusmodi, ut ea sequantur multi,assequantur admodum pauci.At urbe Roma cares.Scilicet, quia Capitolium , vel Amphitheatrum quotidie non adspicis, quae tu, hic dum eras, fortasse ne cogitabas quidem, id laborandum crediderim. Caetera, opinor,nihil ad te. neque enita mire te arbitror holiores aut opes: quae qui adipiscuntur,vides, a tranquilla,& beata vita quam longe distent, quibus fluctuent curis , quibus assidue miseriis urgeantur. Reliquum est, ut te pungat, quod nobiscum non sis.quog ita leuiter seres, si cogitabis. primum illud, ortam ex virtute beneuolentiam eiu dem virtutis memoria foueri, atque ali, sic, ut nihil praeterea desideret: deinde mutuis epistolis hoc leniri quadaex parte desiderium posse : postremo, mortalem esse neminem,cui plane secunda sint omnia .addo illud, quod solati j tibi loco debet esse, nostros sensus congruere cum tuismihil esse nobis optatius,quam ut simul vivamus dolere, quia non liceat, eo minus tamen,quia futurum speramus,ut aliquando liceat. habes egregie animatum erga te Cardinalem Sirletium:cuius auctoritatem, pro singulari eius integritate,sapientia Hoetri na,maximam esse,no ignoras.Pantagathus de te & amicissime loquitur,& praeclare sentit. tribus illis,quos tuo nomine salutaui, Statio, Davanetato, Tettio, qui te omnes resalutant, scito te in Oculis esse. nam de me ipso,non faciam,vt plura ad te scribam .vellem ita res ferret,ut,quanti re facio, tantu ex ossiciis meis fructum capere posses. mihi crede, studiis & rationibus tuis ita consuleretur, ut ad vitam & commodE,& satis etiam cum dignitate traducendam nihil deesset. sed vides tempora.fruamur, mi Merula, litterulis nostris, dilecto in Deum animo:caeteris rebus . Rotae nostro,non minus ingenio,quam nobilitate praestanti, Poetae optimo, A cum veteribus conserendo, salutem.
276쪽
EPIST. LIBER VII. 26sobsecro te, meis verbis, si quando ad illum scribes. Vale.
Romae,T III I. Kalend. Quinctil. M.D. LX VI.
VeVolim. F Aelle poteras E flentio nostro de tuo negotio conie
cturam facere: nisi si tacere nos existimas, vel quia non amemus, vel quia parui pendendum id credamus,de quo te vehemeter laborare,epistolaru tuarum crebritas ostendit. in quo video te otium nostrum scilicet e tuo metiri. nam S ratio nostro a scriptione publicarum litterarum respirare nunquam licet. ego autem quibus rebus urgear, quam nunquam vacem, nosse te opinabor e Ciuino, aut etiam ex aliis: quoniam quidem status meae vitae is est, ut ignorari vix pollit Sed, ut ad prima redeam , veteres illi Grammatiei nondum Romae sunt: si afferentur, eos ad te mittam. tu velim significes, ubi sis futurusmam istic, si recte verba tua interpretor, non videris admodum libenteresse. Huc te vocarem nisi multi discederent. optimum tamen qualem artas nostra non vidit, Pontificem habemus. qui Π diu vixerit quod a Deo precari non desinimus. spescit ma na, haec, quae fluunt,posse contineri. Vale. Romae,
Patauium. Vod mihi iam antea filius meus, tui amantissimus, pn O curὸ significauerat, id multo nunc ostendit
illustrius epistola tua,ita te colere bonas artes, Ut parentis tui summi viri, laudibus non modo respondere, verum antecellere etiam aliquando possis. Concurrunt multa, cur hanc omnin3 coniectura faciam, primum instrumenta naturae,ingenium, memoria, valetudo, quae si absint,ad magnas res, magnoperεque expetendas adibi rare proruis non licet:deinde studium, exercitatio, industria, quibus ita uteris, quasi illa non habeas naturae bona, quibus in primis abundas , & quasi a te ipso petas omnia. Adde, quod Patauium te contulisti,quam urbe my Athenas alteras: ubi cum praestantes viri multi magnarum doctrina-
277쪽
rum scientiam profiteantur,unum tamen in primis,quem ego semper plurimi feci, Pancirolum tibi audiendum, eo . tendamque delegisti. cuius consilii mihi crede, maiorem in dies fluctum, voluptatemque capies. Nam de Io.Vincenti j Pinelli consuetudine nihil dico. non enim dubito, quin ipse iam perspexeris,quae sint in illo iuuene virtutes, quae probitas,quae eruditio. quae humanitas: ut omni dignit limus honore lit,qui tamen ab omni honorum cupiapitate, la viri ite contentus, longissime distat. Hanc focultatem,non ego te,Vt Vrgeas, adhortor:sed gratulor potius & tibi,& patri tu ,q-od ita uiuas, ut omnes a te omnia summa exspectet: mini vero plurimum gaudeo, quod cum te ipso sit nihil amabilius,tu tame amicitiam meam, quasi magni preti j iem, tibi expetendam putasti. quod vencile consequeris,ita velim euenire, ut officiis te ita colere possim,ut beneuolentiae in te meae parem, id est, maximam', utilitatem percipias. Vale, Romae, I G. Id. Sext.
Terusium. Ibi vero nunquam venit in mentem disidere in
mor: ae tuae.a quo enim diligi me, non solum cupio, verum etiam libenter mihi persuadeo, cur ei me effluere ex animo credamὶ quod sine summo dolore facere non possem. At Wripsi ad Cardanetum. Non equidem ob eam causiam, ut pro milli te admoneret, sed ut pecuniam a bibliopola exactam tibi numeraret. quod opinor factum. Ossicium litterarum, a te praetermissum, cum cxcnsas, facis, ut ossiciu tuum magis desidere. amo enim mirabilrteringenij tui excellente imagine ,egregio in epistolis expressam. Itaque,carere me hac voluptate, no ficile patior. nec tame plus oneris tibi impono quam per studia tua liceat, clim praesertim facere te in do ruina magnos processus intelligam. auctabendu ita te hortor,ut a libris non auo cem.quod si utrumq; potes, ut certe potes,noui enim industria,ec facultate tuam oblecta nos tuis interdum litteris, & ad illa maiora simul incumbe, ut augeas dornecticarem, v disnitalc,omni reprae stantiore .consequaris.Va m Aldus tibi salutem dicit, vel ementξrque tua sui memoria
delectatur.Romae, I III.Kal. Sept. M. D. LX VI.
278쪽
Florentiam. i. t Vm a disce su tuo nihil omnino de te, neque ex tuis, neque ex aliorsi litteris,cognouissem, habere te iterre i in patriam, facile suspicabar. nunc video, te in Etrusca res, gione conseditie,amoena illa quidem,& ad vitandos calo- i. res,quos hic pei tulimus grauit limos, admodum apta: ve , runtamen,idii consilio secisti, gaudeo: sin morbo coactus, . ita doleo, ut amicitia nostra, Κ studiorum tuorum laetu- ,. Ia, postulat. Quod ais,cogitare te donicsticos lares, & in il tamen ς0yxatione nomiihil pungi;recordatione vete , rum molestiatu : ψ mi Caseli, ullum ne tu locu putas esse, ii in quo aducis ninil occurratZ in quo cx voluntate fluanti . omniat inuidia tame,quae tui sinities; id est, praelianti praei ditos ingenio viros, saepe verat ad extremum,ut scopulo ii suctus,ita virtute frangitur. qua ipe te dete .ut hominem 1apientem, 'indicare animum ab Omni cura, ut fructum capias excellentis doctrinae tuae, qua nisi te ipsum iuuas, cum aliis prodesse consueuelisue οι κ μ industria. Amicum tuum, mucnem egregiis moribus ornatum, libenteri, cognoui: longiorem cuni eo sermonem habere, per ne i gotia non licuit. Valc.Haec scripsi raptim. Romae, III .Id. ii Octob. M. D. LX VI
ii Vantum Nubi, filioque meo, tui amantissmo, dolo a. ac molestiae , disceden, reliqueras, cturi tua no- , bis consuetudo admodum iucunda, industria etiam per- ό utilis in t ritum citet tantum iolatii,& voluptatis utrique is nostrum*ttulit epistola tua: quamquam, quod tu scribis, ii te tuis ciuibus este charillimuin,Id ipsum fore putaramus, A Juis uim ita expers humanitatis, aut ita Barbaris mori is bus esse potest, quem tua probitas & virtus, ad amoremii. rui non alliciati quis au tet ab iis te ciligi miretur, qui fuit . rurum intelligunt, ut marores quotidie fructus ex inge nio,doctrina, diligentia tua percipiant quo tibi nomine, ii Zexbine, vehementer gratulor. nam, ut optabilius ni- hil est, quam amari a bonis vrris, praesertim in patria : sic nihil in rebus humanis praestantius,qiἰam de patria beneo', mereri,
279쪽
mereri,& quasi parenti optimo gratiam aliquam reserre. hanc tu nactus occasionem,contemne reliqua,& hoc una a re in quo summa tibi & gratia,& gloria posita est. In hane sententiam plura scriberem, nisi tuos iam sensus, de
praeclaram animi tui ad honesta omnia propensionem, egregie cognitam haberem. Venio ad alteram partem, quam nec Omittere possum,nec sine gemitu, &lacrymis, attingere. Decessit,alienissimo tempore, cum ad eum, si-lutaris doctrinae dogmata de loco superiore ostedentem, omnis omnium concursus fieret, cum haereticae factionis insidias patefaceret, impetum frangeret, tela retunderet, decessit, inquam, forente adhuc aetate, nimis immatura morte summo ingenio vir, incredibili scientiae copia,maxima iam apud omnes bene sentientes existimatione, de auctoritate, Perpinianus noster. quamquam nostra quidem haec iactura tota,nostra calamitas,est: ille caelo frui tur, iccaelestium animorum conspectu, circumfluens rebus iis quas, inesusu adhuc mortali corpore, animo tamen saepe foras emergete, contemplabatur. veruntamen, sublato ex oculis amico,& ex hac luce erepto, recenti ad-buc vulnere doleamus, necesse est ratio fortasse medebitur, aut dies: memoriam quidem tanti viri mihi nulla dies adimer. Quod hortaris, ut edam commentarios currentem incitas: sed adhuc quaedam aduersantur:quae tamen, spero fore, ne diutius impediant. Etiam in patris Grammatica, tibi vi satisfiat,operam dabo. Vale.Aldus tibi multam salutem.Vale iterum mi optime Zerbine,& patria,ac Musis, tranquillo otio, vive. Romae, II I.Non. Decemb. M. D. L xv I. Iam ad te scripseram , cum ecce bellaria tua: quae mihi pergrata sunt: sed ,mihi crede, amorem istum in me tuum bellariis omnibus antepono. etenim illa palatu, hic animuim meum non vulgariter oblectat. Catechi iamum ad te mitto. Commentarios meos tua caussa aliquanto citius emittam.
Narniam. ANica,cum tu ad me, pro nostra amicitia, de Narhiesi conditione retulisses : etii non satis constituere poteram,quid tibi agendum cens erem,auctor tamen potius
280쪽
eram,ut urbem Romam ne relinqueres: non tam propter haec vestigia antiquitatis,quorum adspectu mire fruuntur homines eruditi:quam quod esse te in oculis videbam nobilibus viris, quorum auctoritas,& gratia, rationibus tuis prodesse vehementer posset. nunc autem, cum te istic admodum libenter esse,ssorere ciuium optimorum beneuolentia, excellentibus ingenio discipulis abundare, significes, non tu quidem efficis adhuc, ut abesse te gaudeam: assequetis tamen illud, ut aliquanto minus doleam. quods alteris litteris, id quod equide tua caussa in primis opto,
eadem confirmaueris, prorsus a dolore ad laetitia transferar,&, cum ex tuis comodis voluptate maximam capiam,
tum istam valdὰ amabo ciuitatem, quae te tam honorificό acceperit,quae tuam industriam, virtutem, probitatem liberalissim E complectatur. cuius amoris , & ossicij, certo scio, te non esse commissurum, ut eam unquam pCeniteat. non enim aut in tua di sciplina mendum,aut invita labem; aut in moribus agreste quidquam, vel inhumanum, unquam videbit quae quo sunt,hac aetate,in iis,qui iuuentutem egrestis litteris excolendam, ac moderandam suscipiunt,rariora: eo plus honoris, utilitatisque tam praeclara virtus postulat. qnanquam tu quidem,si praestantiam animi tui benε cognitam nabeo, mercedem meritorum tuorum maiorem nullam statues, quam eorum, quibus cum vivis, beneuolentiam:& illud tamen credes, eum,qui diligatur , necesse esse, ut rebus omnibus abundet, quae non modo ad fructum domesticum,& ad Gibsidi, vitae necessaria,sed ad specie quoque,ac dignitatem, permeniat. Intende igitur oranes neruos, ut iis, qui te amant,amabiliorem te quotidie praebeas,&,quam Spartam nactus es, eam non modo tueare, verum etiam cum primis ornes. Quod ut scriberem, amor impulit, non quia te, iampridem ad omnem laudem patris exemplo, atque doctrina, institutum, consuetudine postea confirmatum,vel mea cohortatione, vel cuiusquam egere praeceptis existimem. Vale. Romae