Epistolarum Pauli Manutii libri decem, quinque nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur cum noua quoque accessione

발행: 1574년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

mediocriter obstringis, significatione quadam amoris &iudicii de me tui .Eso,Stempoui,cum omnes homines ab ineunte adolescentia, in quibus aliqua virtutis elucere signa perspicerem colui,quantum in me fuit: tum vero nationis vestrae probitatem, modestiam, & propensa in primis ad liberales doctrinas ingenia mirificὰ semper dilexi. c. in 'me tuos de Repub. libros Gorscius attu- liuet, petitistetque tuo nomine, si quando vacarem, ut eos. g Scytae, tis,exponerem quid sentirem : sacile impetramit,non modo quia facultatem ineunda: a Polonis gratiae non libenter amitto, sed etiam, quia multorum sermone

.cpgΠxtamini virtus & humanitas tua ita me incenderat, i vehementer expeterem amicitiam tuam. peropportu - gitur accidit, quod ego minime cogitabam, ut scripta ..tua ad me mitteres et sed valde contra meam. voluntatem,

ma*dea tacito repetieris,opes enim ingenij doctrinaeque tuae, quibus frui diu volebam, quasi praeteriens adspexi. intellexi tamen id, quo J Gos licio significaui, peruolutasse

te nςquaqua remisso animo omnes Omnium libros,egregia quaeque tum veteris, tum recentis historiae delibasse, nec eo contentum addidiste rebus ordinem, ornamentis latinae linguae, quantum argumenti ratio ferret,usum esse. nunc u auges, ut scribis, industriam tuam, & id cogitas, ut,cum opus absolueris,ac perpolieris,lterum ad me mittas:gaudeo, & fruor animo spe suturae voluptatis, quam

Iegendo antea degustaui, nunc haurire, si per te licu crit, uberiorem cupio. Nam corrigendi partes, quas mihi vi- deris imponere,si accipiam, faciam impudenter:quid enim in Ius icriptis eiusmodi est, quod aequus iudex damnare

pollit: un autem recusem,culpam inhumanitatis extimesco e & vereor, ne tu me, cui minimὰ omnium displicere velim, ruiticum quendam esse hominem agrestemque suspiceris. hoc igitur arbitratu tuo ego, quod in me est, de siderari abs te non patiar ossicium meum. Vale. Romae,

P v R. GR A T v s milii suit aduentus Persei, tum quod ipsum diligo,amici mei filium, ingςnio & moribus ornatum: tum,quod beneuolentiam in me tuam humanissimo sermone exposuit. agerem gratias,id si benignitas tua pateretur, & iussi reserre mallem studio, ossicio,obseruantia: quod ut assequar,operam dabo.

EIDEM

292쪽

REllaria, de quibus antea scripseras, heri vesperi per sa-

miliarem suum ad me mi sit egregiae vir humanitatis, amicus meus, Georgius dicinius sanε nihil gratius, hoe praesertim aestu: sed quaeso cur ta multay sunt enim vascula viainti quatuor: nae tu quatuor aut sex,si nosses imbecillitatem stomach: mei, per totam aestatem satis este d xisses. a nosco igit arediunctam amore liberalitatem. illla

enim. ut mitreres, admonuit haec, ne pauca mitte: es. quo illud te cupio credere, quamquam haee sint tua uillima, me tamen frui libentius memoria tui, laetarique portius,quod me dignum putaueris, quem tu muneribus ameeres, quam si me omnium munerum copia cumulasse,. quare peto I te, mihi ut conserues amore tuum, a inmite exspectes ea,quae,qui vehementer amni,praestare consue- niti vale.Romae, o I.Kal. Quinctil. M. B.I. XVII.

VINCEMTIO M AC ARIO

Scyllacaeum. Itreris tuis humanissime & ornatissim ε scriptis nee

respondere multum possim,cum distringar negotiis: nec nihil debeo, esim in officio non respondere turpe sit. Scyllacaei te sustinere munus erudiendae iuuentuti g,valde laetor. amo enim Gerondae mei patriam. citius mihi memoriam nulla dies ex animo delebit: qui si vineret, non dubito quin meeum esset, iisdemque studiis, eodem vitae genere frueremur.. Franeiscum. fratrem tuum,nostri memorem esse. gratum in primis est. equidem & illum, & te smul ita diligo, cum v υ umque excellere litteris aebus intel4gam,vt.s quid aut honoris,aut commodi vel fragratia prestare possim, in eo curam omnem. Operami industriam tolloeare eupiam. Quod ad mutatom scribena, rationem attinet, hunc tibi scrupulum filii mei libeῖ eximet, quem dρ ortho traphin scriptum edidit inno superiore. Vale. Haec scripsi raptim, animo afla cogitas terquod vc- lim ignoscas. Roma x i III.

Kalend. Quinctil.

293쪽

EpIS T. LIBER, VIII. 233IO. FRANCISCO CREMO PO

ANtea sollicitus era, facta rei familiaris iactura : quod

acciderat quorundam hominum incuria dicam, an socordia nunc autem,quod amisia recuperauerint, laetor equidem,sed ita,ut dolere simul cogar, quod amicis meis aliena culpa molestiae tantum attulerit. te enim vir optime,atque doctissime,quamquam igdotum milii de facie, tamen amicum appellare non dubitem. nam cur aut non amem,aut ab co me amari no putem, cui cum Paulo baerato, omnibus mihi octiciis comunctii limo, sumina intercedere nece: litudinem uitet iso i Q γd si studiorum, ac morum similitudo amicitiam contriauit: cur non animis coniungamur,quamquam locorii interuallis disiuncti' Iam illud ,q00d tu, ista teiq; tuus Alronsus, , irtute tibi& probitate simis imus,operam dediscis, idque auctoritate, it udio, diligentia consecuti citis, ut inca ui me ioca suppellex, ad alienas manus per errorςm traducta, ab inlutio possessore vindicaretur,cum eius modicit,ut vel tram erga me voluntatem & singularem quandam ad bene merendidum propensione ostcdat: t im ita met asticit, Itaque virique obstrsigit, ut omnia me debere vestra caulia extitimem. utina ea fortuna et Iem, ut aequare animum ossiciis possem. profecto vel humanitate vestra,ves amore meo nihil esset illustrius sed quia tam infirmu aut lain bunu-lem esse neminem constat, qui si ad a iqua rem iiudia ilia conserat,no aliq*id,atque adeo multu praestet: tore non despero, ut merita meritis aliquando compulit mur, ει, quantu vos in mea re ad exit om perducenda laborauis, tantum me de gristia reserenda cogitasse omnes tuteli, gant. 1iu voluntati facultas defuerit: peto a vobis, ut me tame frui sinatis amore vestro: quo mihi charius aut antiquius esse nihil potest. Vale,& Alsonica fratri salute a me

plurimam. Romae, I II I. Kalend. Quinct. M. D. LX VI I. .

CLAUDIO STRAM BONIO

DE lector non parum memoria nostri tuas sed eam iis declarati epistolis, quibus nihil elegantius, nihil suauius

294쪽

suauius esse possit, id vero est, quod maximoperὰ gaudeam.quanquam, viri potius, tibi, an Falconio nostro,iuuenilii man illimo, atque doctissimo, de hoc officio gratias agam, interdum subdubito. ille enim, ut eloquentia valct,pene mihi persuasit sua cohortatione te esse adductum ut scriberes.quod ei si crederem, suscepta a me opinionem humanitatis & amoris in me tui cogerer deponere. Quid igitur faciamὶ quod Academici solent: aliensim sustinebo:ne, si Falconio non credam,eius fidem,cui multum tribuo,in dubium reuocem: si credam, detraxisse ali uid videar de beneuoletia erga me tua,quo mihi m lestius esse nihil possit. Quod si te impediunt nesotia:hoc ipsum scriberes. ego enim ab amicis non plus exigo,qu Impraestare possint. neque tamen amicitias meriti soleo crebritate litterarum, fidem, & ossicium semel exuertus, eadem, si res postulauerit, exspecto: sin aliter euenerit,leui culpa no condemno:& facio perinvitus,ut amari me non pute. Quare tuis occupationibus ignosco,quod a discessu tuo rarius ad me scripseris: tu quoque velim habeas rationem negotii mei,quo sic urgeor, ut respirandi sacultas

Salernum.

F Ts mihi tuis litteris nihil solet esse iucundius, quas

tamen pridie Id. Septemb. ad me misisti,tegi perinuitus. sic enim ad me scribis, quasi de mea erga te beneuolentia dubites.Ego,mi Mari,a quo primum tempore certam vitae meae rationem institui, semper id spectaui maximξ, ut, quos semel diligere coepi si em, eos non solum sponte nulla re ossenderem, verum etiam, accepta interdum iniuria maioribus complecterer ossiciis. hoc institutum eum mihi ad hanc diem placuerit, fore non opinor,

ut posthac unquam displiceat. quod si tu secus existimas, x s me vulgari quadam regula metiris , vel quia sensus

meos,eum longe a me vixeris,ignoras:vel quia, nonnullorum hominum perfidiam expertus,de reliquis idem facile suspicaris,libenter equidem tibi istum,si possem, errorem eriperem : sin id mihi per te minus licet,me laincia iraicamando fides & constantia mea delectabit, beremque satis

295쪽

EPIST. LIBER VIII. 289

. satis ex ipsa conscientia fructum capiam. Tuae partes in h. amicitia quae sint, ego tibi, excellentis ingenij ac doctrinae

i. viro, non praescribam: tantum illud dicam, quo tu nunem . mecum genere litterarum usus es , id mihi parum ad con- i. si utinandos animos aptum Videri. aut enim hapret aliquam me culpa, & eam tu notas, ac reprehendis, quod quale sit, non equidem intelligo: nec vero possum intelligere, cum nihil siti aut culpam tu nullam in me vides, & coniectura tamen aliqua duceris ad suspicandum: certξ enim suspicari te nescio quid,verba illa tua significant: Ego a te solum amari cupio : oro te, & obsecro, nihil aliud aut vulgare de me existimes: actum a me tecum bactenus vere &amanter. QSid Zan ego aliquid commisi, ut de mea in te voluntate secus iudicare poliesr aut ego te unquam accusaui, quas minus vere, aut minus amanter mecum egeris Nisi si quia litteris tuis homo sexcentis curis implicatus non illico responderim, propterea vel me tibi credis immutatum , vel id agis , ut ego te mihi subiratum putem. Ego autem, si essem ad mutationem vel natura, vel consuetudine procliuior, tamen ita dς studiis tuis, ita de ingenio,&eruditione,ita de moribus,& integritate sentio,vt,nis mihisneerὸ iudicandi facultatem casus aliquis adimat, immutari tibi nullo modo vossim. At creberrimae tuae litterae, meae rariores. Diuersa ratio est: nec, si tu id facis, quod si omitteres, fortasse peccares: & quia non omittis,agnosco& amo vehem Eter amorem in me tuu ideo sequitur, ut,

quia non ego idem facio, & istam officii partem districtus

negotiis praetermitto,languere me iure putes in studio tui,& in amore illo,quem cum pepererit tua virtus,noli dubitare , quin eadem alat, atque conseruet. Familiares tuos, cum ad me venerunt, & quoties Venerunt, accepi, quantum in me fuit,humanissime:neminem exclusit,aut excludet unquam occupatio mea. Vix enim credas, quam de te

libenter aut loquar, aut audiam. Quare quod ais ne cui posthac, qui sine tuis litteris ad me adeat, velim credere: id equidem scripssse te nollem. cur enim, si quis expet i amicitiam meam, & eam se consequi facilius putat,si te ornet laudibus, tεque sibi in optima studiorum via ducem fuisse dicat, quod video multos cum quadam ambitione praedi

care : cur, inquam,hac me voluptate priuas,ut ei non cre

dam,qui narrat ea,quae libenter audeoὶ Patere igitur a

296쪽

cos tuos,eum iidem amici mei esse volunt,adire ad me arbitratu suo, &, quamquam testimonio caleant litterarum tuarum,mihi tamen ipsa tantum tui nominis appellatione

eommendati. Vale. Romae, X. Kal. Octob. M. D. LXVII.

FRANCISCO PLANTE DIO

Neapolim. V Ere dieam , Plantedi: magnoperὶ sum delectatus iis

laudibus, quibus me, cum de Ludovici Ariosiri pol male meam sententiam exquirere cogitasses. Ornandum existimasti meque vero, quod ipsa laude admodum capiar: me enim quotidie magis ab ambitione cum ratio,ium iam aetas remouet: sed quod amoris in me tui, ut ego interpretor, index laudatio est.amari autem ab eo vito,qui ex-eellat iis artibus, quas in omni aetate diligeter eo tui, quaeque rebus omnibus antecellunt, cur non gaudeamῖ Am. plector igitur istam voluntatem , & habeo gratiam, nori modo quod ita de me sentias, veru n. etiam, quod eos,qui

contra lentiant, obtrectatores,& invidos voces.cum quibus tamen,optime Plantedi, Psignare te mea caussa nolim.

nam, si laudem quaeram: tu mihi multorum unus instar sis. cuius doctrinam,& eloquentiam in scriptis video,probitatem, & mores de multis audio. Sin, quod vera est, ipsa me sola virtus assicit,caetera parui pendo: sinamus placere sibi unumquemque, & in sua sententia triumphare : nos institutum retineamus, & in hoc siue, ut isti volunt, errore, siuς, ut ego iampridem statui, veritatis amore ac studio pers mus. Epistola tua, & versus redolere mihi pariter antiquitatem videntur. quo tibi nomine vehementer gratulor. quibus enim contingat, ut in utraque facultate cx-ςellant, paucissimos, in omni aetate fuissς non ignoras. De

Ariosti poemate, hic quoque sunt, qui disputent in utramque partem: cum iij sin iudicium ad Aristotelis praece- Ita reserant, a quibus quem discedere intelligunt, eumatim a potitarum numero extrahendum censent: alii vero , siue res, siue verba spectentur, Ariosto tantum tribuant, non modo ut eum ad caeteros poetas aggrCgent, verum etiam eum illis potitarum principibus conserendum statuant. Mibi non tantum otii suppetit, vel ut hoc totum , quidquid est, considerem, vel ut meam sententiam

297쪽

mam litteris exponam. Vale. Romae, Nonis septembr.

H. D. LX v I I.

sertam. Q Ihil mihi gratius, aut iucundius iis versibus aecide.

re potuit, quos a Bernardino Rota , praestante viro, de me conscriptos, ad me ante amisisti. quo sane munere ne viderer indignus . cupiui statim paria paribus,&,ut asse. querer, elaboraui: sed, eum non procederet, indignantibus musis, quasi eas per tot annos, conuersus ad aliastu. dia,neglexill em,distuli rem consilium non abieci. no enim fore desperabam, ut aliquid aliquando tanquam E quercu exculperem , quod summus poeta eum videret, si minus ingenium probaret, id quod equidem sperare nunquam ausim, animum saltem reserendae gratiae cupidum diligeret. Sed ecce tibi ista, difficultatibus ita multis implicata, Breuiarij mutatio, nihil ut laboriosus, aut molestius unquam senserim. necdum tamen eo loci res est, ut ea, quae fluctuabant, resedisse videam. quo maiore versor in soli. eitudine, non solum quia careo litterulis nostris, in quibus antea vivebam, sed etiam, quia, seiunctiis ab am1cis, vereor interdum, ne quis, mearu ignarus occupationum, exsuisse me putet veterem humanitatem, & ossicit euram,quq mihi olim prima sitit, penitus abiecisse. 3are te rogo, pro eo quantum me amas,& quantum te amari a me scis, des operam , ne quid Rota de me suspicetur durius. nosti meos mores:nosti animum:quem si alia fortasse labes infi- eit,certe,ad amicorum obseruatiam, & ad tuendam offieij religionem quod attinet, purus est. De tuo statu cum nihil scripseris,arbitror esse ut volumus. Vale,& Rotae salu

tem. Romae, Kal. Nouemb. M. D. LXVI I.

Sononiam. O Me eredulum, qui te iturum in Hispaniam putauerim: quod cum tu affirmare non desineres, Maximus tamen noster perpetuo negabat. nimirum ille adolescens quidda occultius,quod ego hebetior no viderem,assequet α

298쪽

batur ingenio. nec me tamen hoc tecum Queri putes:quin potius errore meo delector, & me deluuim esse gaudeo. nam,s tam longe discelsisses: primum veritus essem, ne serius ad nos, deinde etiam, ne cum illo Hispaniensi fastu, oblitus humanitatis tuae, redires. nunc, mutato consilio, cum Bononiae consederis,non dubito,quin te ciuitas omnium humanissima, qualem dimis mus, talem nobis, ac melioribus etiam, si fieri possit, & litteris, & moribus excultum, remittat. De Sigoni j consuetudine,valde tibi gratulor. cole istum virum. Falconi,quem habemus in Italia non solum doctrina, verum etiam probitate pene singularem. Vale, & Iacobo Boncompagno salutem a me pluri

mam .Romae. V I. Id. Nouemb. M. D. L XVII.

Neapolim. FT bene te sentire de studiis meis,dεq; laboribus illis,

quos iam a prima adolescentia, patris adductus exemplo,ad rei ituedam antiquitatem contuli, & me etiam di- Iiri a te video quod cum utrumq; mihi gratillimum esse, tum a me tibi parem in utroque gratiam reserri,velim existimes. nam ctim epistolam tuam legissem, valere te ingenio,praestare litteris, facile iudicaui:& ad iudicium accessit beneuolentia, nec ea vulgaris, sed quantam virtus & studiorum similitudo gignit. quare persuasum hoc tibi, planeque exploratum este cupio, quaecun ue a Vetere nece studine exspectari ossicia solent,ea tibi a me, si qua tui dabitur facultas ornadi,praesto semper futura .De Ario sto, lis N eontentio non placet: antiqua me delectant,eaque tracto, utina tam feliciter quam laboriose. si quis in eo suam industriam locat, ut ipse excellat, consilium probo: aliena qui tantum iudicat, eum ego, vel si recth iudicet, non libenter tamen imitabor. Vale. Romae, v. Idus Nouemb.

Neapolim. V Trumque laetor,& fortunis tuis aliquid eme additum, & amori erga me plurimum. at multi contra,vel dignitate,

299쪽

EPIST. LIBER VIII. 293

dignitate, vel commodis aucti, contemnunt Veteres amicos, & officio multam salutem dicunt. quod hic nos experimur quotidie. Quod me annuo munere afficis: agnoΩco humanitatem tuam. quod vero id te tribuere virtuti meae dicis:maiore etiam me ornas munere. noli autem arbitrari,iam desipere me,ut disputare tecum velim,& quς-Iere, vere ne sentias, an secus. facio non inuitus, ut iudicium tuum cum mea laude coniunctum tuear, ac probem. De anno, quem Scalarem vocant, ne tanti Firmicus & qui cum eo sentiunt, apud te sit, ut animi tranquillitatem amittas. quae enim impendent,si sunt eiusmodi,ut vitari prudentia pollint:spero tore,nihil ut te laedant:sin ea fixa sunt, praeripere molestiam, & angi frustra, certὰ non oportet. Ego valetudine utor satis commoda, re familiari, si spectentur labores mei, parum copiosa: si ratio temporum,satis ampla. Vale. Romae, x v I. Kalend. Febr.

H. D. L X II X.

NICASIO CASLETANO

Pataui um. C, Ptabam,ut emergeres ex eo vitet genere,quod neque studiis, neque fortunis tuis aptum videbam angebar tamen, eripi nobis fructum suauitatis,& doctrinae tuae, hac praesiertim proborum,atque eruditorum hominum, id est, tui similium,caritate . nunc,ex tuis litteris cum intelligam, ordiri te nouum quoddam vitae genus: medicorum antiquorum libros euoluere coepisse, ne posthac,inani spe ductus,aliunde pendeas: si ui no modo familiaritate,sed conuictu etiam, ac domo praestantiis mi iuuenis, Io.VincentqPinet li: abstergo prorsius illam ex animo molestiam,quam discessus mihi tuus reliquerat, teque istic esse, ubi otio, libris, doctoribus abundes, & eam,quae maxime ingenium

adiuuat, quam penὰ hic amiseras, animi tranquillitatem non desideres,vehemeter audeo.De epigrammate, Sam marcus agit gratias : ut referat,non expecto. cupedias ta men si habebo, ita non contemnam, ut vo S omne S amem.

quid enim quisque praestiterit, non ignoro. Vale,& Pinello, Sammarco, Andreae Silvio, qui me olim diligere videbatur, multam salutem. Romae, pridiae Kalend. Februar.

M. D. LXII x.

300쪽

NImium agis mecum liberaliter,cum tu mihi, princi pis viri filius, homini priuatae fortunae, nullo meo

prouocatus ossicio, tuam beneuolentiam sponte defers. quod ego beneficium tanti sacio, nihil ut anteponam. cum enim ita vitam instituerim,ut virorum nobilium amicitias xpeterem e tum eam nobilitatem praecipue colui,quae licet aliquid extrinsecus assumat, maxime tamen a se ipsa pendet, ae praesenti Virtute decoratur. quam tibi placere sententiam video, & dare C peram, ut quod maxime probas, id maxim E consequaris. itaque sic velim tibi persuadeas nihil omnino mihi vel carius esse posse. vel iucundius amicitia tua: non eo solum nomine, quod illustri s s admodum loco natus, quod patrem habeas, qui Bohemias eum summa potestate praelit, qui omni honore,omnique laude floreat: sed multo magis , quod & audio, & ex tuis

litteris coniicio,defixum te esse in praestantibus curis,& eaquetrere,unde verum decus,vera nobilitas emanat .ita fiet, ut . quantum ad splendorem domesticum sua virtute addidit pater tuus , tantum ipse ad paternum decus, voluntate nunc simillimus virtute aliquando prςstantior,adiun- as. Incumbe igitur clarissime adolescens, liam enim, ne abs te in amore vincar, laborare me aequum est de gloria tua ineumbe, obsecro, & huc omnes neruo S,Omnem industriam confer,ut ornamenta reseras in patriam,quae tua propria snt, quaeque tibi nulla unquam Artunae vis nulla mutatio temporum auferre possit. Quae cohortatio nee longior esse debet,cum te tua sponte propensum satis e se ad omnem laudem intelligant nec omittenda tamen fuit, cum hoc apud te vellem relinquere, quado aliud praestare tua caussa vix possum, testimonium amoris, & obseruatiae

PETRO MISCO VIO.

FX iis rebus, quarum memoria delector, nulla magis

recreor,quam conscientia obseruantiς erga te meae, de opinione amoris in me tui. inde fit, ut & optem tibi secundissima omnia,&,cum optata cocingunt,vehement er gau

deam.

SEARCH

MENU NAVIGATION