장음표시 사용
311쪽
in tuam vitam intuentur , cum tuos mores, tua instituta, tua studia contemplantur, nullam praeterea disciplinam, nullius vocem, aut praecepta desiderant. veruntamen siquando acciderit, ut ab iis occupationibus, quarum concursu paene obruimur, respirare liceat, deesse vestrae cupiditati non patiar industriam meam.quod ut enitar, hortantur quidem multa, nihil tamen magis, quam epistola tua, quae me cum sermonis elegantia, tum significatione anas
ris,& iudicii de me tui sic affecit,ut nihil unquam senserim
iucundius. Vale. x. Kal.April. M. D. L X.I T.
S. P. D. CV perioribus proximis diebus sumpsi mihi quiddam
' non alienum,ut arbitror,ab ossicio meo, neque tibi aduersum, cum optimo animo tuique amantissimo, quae te ratio impulisset, ut de optimo Imperatore Maximiliano, Domino meo vere resteq; cogitata, & ad Sambucum nostrum perscripta, ex libro epistolarum tuarum tolleres, &bene culta euerteres, exquirere non dubitaui. Magnum
enim atque graue aliquid fuisse, quod te ipsum quasi ad
cuius laudes amplificandas illa, quae diuulgaueras, pertinebant in uerterit statuebam,& quin hoc cum iniuria,quq capiti Reip. Christianae fieret, coniunctum esset dubitare non poteram. Itaque cum te,propter excelletem omnium liberalium doctrinarum cognitionem, animo meo egregi ecarum habeam,& tibi aliquid a malevolis instillatum,quominus in recta sententia manercs,putem,erigere te,atque confirmare rursiam meis litteris volui. Spero autem,ac potius confido, te pro sngulari tua humanixate & probitate in optimam hoc accepturum partem,ac maiorem mihi, cui Caesar intime est notus fidem habiturum, quam hominibus Imperatoris opti. & inuictissimi, tuisque laudibus ini- , micis. meque dubitatione & cura, quam ista mutatione, cuius nulla vera ratio excogitari potest, nobis iniecisti,te-uaturum. Id ut facias, & hane meam curiostatem ilicethoe nomε in vitio ponaturi ab omni malevolentia disiunctissimam, ac potius cum summa erga te beneuolentia,fideque, quam integerrimam Caesareae Maiestati quoad vixero praestabo, eo mu iactam esse tibi persuadeas, in malo
312쪽
rem modum peto. Bene Vale.Viennae,ex aula Cς sarea, I x Kalend. Iunij, M. D. LXIX. Ioannes c,rato a Crastheim, S. Caes. Maiest Cons. & Medicus intimus. a 4 i
SI quis est, Vir praestantissime, qui constatia delectetur:&quam semel consilii viam ae rationem est ingretius, iuea libenter pei gati is ego sum de cum esse me non mediocriter gaudeo. sed,ut te non fugit,singulari doctrina ac sapientia virum, in bominum voluntatibus nihil esse perpetuum necesse est : nec videtur in aliquam culpam incidere, aut male de se ipso consisere, si quis ita vitam instituit, ut eius cosilia rario temporum moderetur,ac regat.Εgo olim in illa mea ad Sambucum epistola quid cogitarem, declarandum putaui. nam etsi de studiis meis humiliter admodum sentirem, nec sati si re sperarem, ut ex ingenio meo quidquam depromerem , quod si ad Maximilianum, Regem tunc Romanoru inclytum, nonc Imperatorem, mitteretur, aditum mihi ad eius beneuolentiam patefaceret: suasu tamen amicorum, assiduisque sermonibus in eam mentem impellebar, ut maximo Principi, erga liberales omnes disciplinas egregie animato, notam esse cuperem
industriam meam nuc mutata mea ratio est.Romam e Vocatus a Pontifice, sic impedior negotiis, sic a studiis auellor, ut, quae de litteris nostris opinio fuit, si modo ulla un-.quam fuit, ea nihil diῖnum, in se alma temporis inopia, praestari a me posse conpdam. Porro,quod pollicebar,cum posse perfici sperabam,id, spe sublata,cur pollicear,non Via deo : nisi si, quod a mea non solum natura, Verum etiam consuetudine, semper abluit,eos imitari velim qui maiorem ex inani quadam ostentatione, qu m ex ipsa veritate, voluptatem capiunt. Nam quod vereri te ostendis,ne n - . levolorum opera & artificio factum sit, ut a pristina sententia discederem:patere obsecro, pers uaderi tibi primum, id quod res est,mutationcm sectile me voluntatis, non iudicii:deinde illa ipsa mutatione voluntatis,quam nulla temeritas attulit, sid ab inuito necessitas exprellit, nillil animo meo molestius, nihil acerbius accidere potuisse. quid enimi an ego vel ita hebeti sum ingenio, ut quibus virtuti-- bus
313쪽
bus tanta Maiestas ornata sit, non intelligam, vel ita improbo , ut, quae laudes tantis virtutibus ciebeantur, non confitear istam caluinniam, opinor,neque qui studia mea, neque qui mores nouerit , Ita me conseret. In quo tamen, vi ingenue fatear , est quod me mordeat. qui enim alios, homo minime sallax,& ingenio meo antea metiebar,nimc demum, quas admonitus ossicio litterarum tuarum, incipio suspicari,posse aliquem quod a me ratione ut arbitror, optima factum est,id,aut ignoratione concilij mei,aut suae fortasse naturae vitio , deteriorem in partem interpretiui. neque, huic malo quae mederi ratio queat, dispicio : nee possum, in optima animi conscientia, non aliquam tamen ex aliena sus cione molestiam trahere. Tibi quidem, Cruto optime, cum & me verbis exquistis in epistola tua elegantissima, ac planὸ omnium, quas adhuc legerim, prudentissima laudaueris, & ea simul scripseris,quae profecto, nisi me valde diliseres, & nis de mea existimatione ac laude laborares, tibi nunquam iii mentem venire potuisse nr, quas gratias debeam, facile video:quas agere possim, non reperio. Quod ramen in me est, ut meritum tuum perpetua memoria colam, & singulari te ipsum amore complectar, quod virtuti quoque tuae, omnibus notissimae, libenter tribuo,id si omittam,nesario me scelere deuinctum putabo. Vale .Romae, Idibus Sept M. D. LXIX.
FT serius, quam tu fortasse exspectabas, & breuius
omnino, quam uterque nostrum vellet, ad te scribo. id accidit valetudinis incommodo, non obliuione tui, ad quem quotidie mentem refero, Rea sane voluptate,qua maior esse nulla possit.quod si corporibus animi mederenturifacile sanaret hunc morbum quo quinctum iam mensem laboro , iucundissima recordatio numanitatis, S bean euolentiae erga me tuae alleuari tamen vi 'sor,dum de te cogito tecumque quas loquor.calores exspecto,valetudini meae semper utiles. nam hyems , & veris inconstantia, cum hiemali orope frigore, male me vehementer habuit. Si valebo, ex pecta epistolam bene longam. interim ama
LLBOR AB A. M eodem,quo antea,morbo,& quidem,
314쪽
aliquanto etiam grauius. ita Dei voluntas fert. nec satis costat inter medicos, qui sit exitus futurus meus animus, ut ingenue tibi fatear,aberrat a bona spe,quippe aetate ingrauescente, .valetudine per becilla, morbo plurimorum mensum. Te rogo pro nostra necessitudine, si quido mihi acciderit humanitus, filium meum Aldum qui vivit Venetiis, tuis officiis, tuaque humanitate complectaris. Ego. si diutius vita fruar, nullu mihi crede, erga te amicisDsini atque obseruatissiliu hominis officium prςtermittam.
. Hςc quoque aliena manu: nam meae vim penitus omnem
ademit morbus. vide, qui sim mi Crato. Vale,& posthaci Venetias, quo me breui conferre cogito, ad oratorem ve- strum litteras mittes. is mihi eas reddendas curabit. &, quamquam fieri potest, ut inde me Patauium, valetudinis curanclae gratia,c5feram: tamen discedens mandabo meis, ut literas mihi tuas eo mittant.
Vnc demum exoriri mihi videox, A quasi post mul- l l tam noctem lucem adipisci, ouersus post annos decem in patriam ab urbe Roma,unde, laborem nullum pro publica re communique commodo recusantem, grauis morbus ac diuturnus extrusit. Gratulantur amici,amplexantur,laetitiam oculis,vultu, sermone declarant. Hoc
mihi iucundissimum est: sed,in hac iucunditate,angor sς pC intimis siens bus,dum recordor,quid iacturae,quadiu RD-mae vixi,studia mea fecerint:de quibus,.quamquam intelligo non eum esse me, qui magna praestare pollim, verun- tamen minima fortasse non erat exspectatio. Ire, inquiqs, non oportuit. Certe, si divin re licuisset. verum, si res ad-buc integra ponatur, eundi consilium qui reprehendat, fortasse nemo sit. Laborabam domesticis incommodis, i. atrum meorum culpa: nec spes erat emcrgendi, nisi noua consilia calarentur. Vocabar Pontifice Max. quo. nihil videri poterat honorificentius : Ductu autem quis nos exspectaret). Cohortabatur amplissimi viri, quorum erga me singularem beneuolentiam multis rebus antea perspexe ram. laeta denique,copiosa,ampla ab omnibus omnia promittebantur. quid agerem Z credidi, & speraui, ut sere sumus omnes homines hoc ingenio, ut ea,quae cupimus, li-
315쪽
benter quoque speremus. quamquam hoc leuius, quod
spem fefellerit euentusmon tam culin abundare, quamno egere,gratum est:illud perqua graue, quod perpeti saepe multa 1 um coactus, indecora prorsus, indignaque studiis nostris, aetate nostra, existimatione ante parta. In quo tamen occnrrit ea con latio, quod, in illo vitae durissimo genere, multa serendo, multa simul didicii quae proiecto, inae nunquam neque libri, nequeγvlla doctrina, neque dies ipsa docere potuisset. Nunc, singulari diuino mune re patriam adepti, redibimus ad illa praeclara studia, unde disicedere non oportuit: omnique prorsus cura vacui,nullo cuiusquam imperio, exclusis etiam, si licebit interpellatoribus ut non licebit, rure abditi, salubri aliquo, & amoeno loco Duemur, liberrimo otio,litterulis nostris:operamque dabimus , quantum in nobis erit, ut, quod amissum est antea temporis,non id quidem totum, squi enim fieri potestξὶ nonnulla tamen ex parte sarciatur,& aliquem adhuc ex industria nostra fructuna posteritas capiat, valetu
dine modo utamur commoda, qua nunc omnino care
mus, erepta laboribus illis, animique curis, quae nimium Omnino graues, nimium diuturnae,fuerunt. Febris disces.st post nouem tandem menses:sed inedia, morbo,macrore, ad horribilem prope maciem redacti sumus : quodque miserius etiam est, aluum purgare, nisi accedant extrinsecus adiumenta,nunquam licet.Huic ariditati asininum laeprodesse in primis posse, neq; huic remedio ullum praesta- Te,inter omnes medicos couenit. In cibo sicca omnia damnant, humida probant, pressertim quae facilia sint ad concoquendum. Pono magnam spem in eorum consiliis,maiorem tamen in animi traquillitate , in adspectu meorum, in coeli patrij alubritate. denique ad omni tetem Deum omnia refero. quidquid acciderit, eius voluntati libenter acquiescam. Haec de statu nostro: utinam quotidie laetiora. quod futurum spero, & sane tua quoque causa cupio. necesse est enim, quem valde ames, sic enim mihi iam persuasi de eo valde te solicitum esse. Ad illam superiorem epistolam, Romae scriptam pluribus verbis, exspect9,quid
respondeas. Vale. Venetus .X.Kal. Nouemb. M. D. LXX. i
316쪽
Ellem, ut, quam libenter eos homines complector, quorum in sermone & in moribus aliqua sigpa vi
tutis, , integritatis elucent, tam saepe accideret,ut eoS Colere officiis, ornare verbis aliqua demum vel tueri, vel augere facultate possem. profecto animus meus, cui multis rebustortuna defuit, & ti bi & aliis tui similibus longe pateret illustrius. hanc tu fortasse voluntatem meam, nullo quidem adhuc insigni merito declarata, spectas, cum mihi gratias agis,quod te, cum Romae esses humaniter acceperim δε in summa mea occupatione numquam tamen adi tu , nunquam sermone excluserim. quae tu pro tua bonitate magni beneficij loco ducis:ego, si quis ea praestet, non tam laudandum, quam, si omittat, vituperandum puto. Quod vero de scriptis meis ita sentis,ut ea cum vehementer ipse probes , tum a tua sententia non discrepare commune iudicium dicas : istam equidem opinione tanti aestimo,quanti aestimari debet ca laus, quam ,eruditoru ac sapientium viroi u consensu & approbatione nixam, inuidia aut malevolentia labefactare non queat. veruntamen,qui me probe norim, vereri saepe cogor,ne te quide amor, multos fortasse fallat auctoritas tua ac, si me audies,cui debes
in ca re, quae ad me ipsum pertinet, obsequi non inuitus, parumper moderabere posthac iudicium de me tuum : nedum existimationi meae nimium studes,tuam in discrimen adducas. Sunt enim quaeda pestes hominum,quibus aliena laus ita molesta est,ut quidquid aliis addatur sibi detractum putent:& omnem detrahendi obtrectandiue locum sic arripiant, ut exialiena ignominia sibi laudem quaerere videantur. De mutatione ilia quam seci in epistola ad Sambucum, & prudenter, & amanter iudicas. scrips,cum impedimento nihil fere videbatur, quominus id,quod cogitabam, ad exitu perduceremnia duxi cum propter assidua negotia studiis meis ua dissidere. quas nihil ne mediocriter quide eruditis auribus no modo imperatore Maximiliano dignit afferre iam possent. utriusq; consilij causam ad Cratone perscripsi. spero fore, ut meum factu, de quo parum aequis animis non ullos iudicare, litterae tuae significat, vir optimus ac prudentissimus non improbet. quod si euenerit.
317쪽
nerit tanti hominis auctoritate sustentatus non equidem dicam,quid alii sentiant, non laborabo , sed certe multo minus: cum praesertim te quoque,florente ingeni j, probitatis, doctrinae fama,tui iudicii testimonio mihi no desuturum intelliga. Vale. Romae,T II X. Kal. Oct. M. D. L T I T.
Fabrianum. NEc filius adest , prosectus Venetias cum matre ante aliquot dies: nec mihi a grauioribus curis tantu spatij relinquitur,ut binis tuis litteris pluribus verbis respondere potum. hoc tantum habeto,delectari me vehemen ter diligentia tua, qua te uti video tum in describenda, tu in mittenda ad nos antiquitate. Fratias agere, si hoc uno contentus ossicio essem,aut hoc a te credere expectari. in Orthographiae libro,cu rursus edetur,aut in eo, qui apparatur,veteria inscription V,carere te tua laude non patiar. ita no stra consuetudo sert:ita postulat & amor In nos tuus. Reliqua, cu vacabimus,si modo id assequemur unquam: quod sane no tam nostra,quam aliorum causa fu-pimus. Vale. Romae,VI I .id. Maij,M.D.LXVI I.
E ID E M, Fabrianum. DE inscriptionibus ad me missis , noli expectare dum
tibi gratias agam,nam neque id patitur amicitia nostra:& ossicivm tuum,s pius iteratum,gratiaria actionem requirere iam non videtur. Quod ad meos Commenta rios attinet, velim hanc moram aequo animo seras. quotidie enim 'aliquid additur, aut mutatur4ta , si quam facisio tempore iacturam, eam tibi resarciam. Equidem istam amo cupiditatem scriptorum meorum , in qua te socios habete mult*s intelligo.vtinam otium cotingat, ut eam expleret aliqUndo possim. Vale. Romae, IV. Non. Sept.
rem no semel esse factum in ualetudinis meae: qua no
318쪽
num iam mensem ita laboro,ut neq; ratione victus, neq;xsilie ij genere adhuc quide alla uari potuerim. itaq;
misere iaceo, lpe iam destitutus omni praeteream, quam in coeli mutatione multi ponendam arbitrantur.quorum ego .ibenter accedo sententiae. exire propter nimios calores nondum licuit. Sed ego exeundi consilium ita coepi,ut Vrbem plane relinquam,& ad patrios lares , & dulcia incunabula remigrem. in quo Pontifex, ut est insigni praeditus humanitate, facilem, perbenignumque se praebuit. Si quaeris, laetior,an tristior discedam : non facile dixeram:ita multa occurrunt, quae animum ac voluntatem
huc illuc distrahant . propensior tamen in hanc partem sum, ut post annos decem, aetate ingrauescente, Urgente praesertim difficili morbo, ad patri ae complexu recurrant cuius adspectus,no dubito, quin mihi amitam molestissimis curis hilaritatem restituat. qua si quis amictae valetudini haud paulo magis, quam orientalia qua uis pharma-ca,prodesse dixerit,opinor non errabit. Eamus igitur diis bene iuuantibus,& redeamus aliquando ad illa studia,unde d: se edere piaculum suit.quod utinam per valetudinem liceat. nam per negotia certe licebit. ita res meas constitui : ita, quae diis pata erant in domesticis rationibus col-
Iegi,atque contraxi: ita denique quod accepi quas dicta
arrogater nolim ,humana omnia propemodum coepi co-
temnere. Dediscessit igitur fixum consilium est: de die nodum statui: sed vi hyemales imbres , tempestatesque vitentur, ante Kal. Octob. cogitamus: Onuphrius hie remanet, meo sanὰ cum dolore : non selum enim eius opera utebar in studiis, verum etiam conuictu, sermone , probitate, ingenio ita fruebar, ut hanc iacturam sarcire me posse vix unquam putem non deerunt omnino, quibus utar: led praeter operam, alia desidero: hoc adolescente nihil aptius ad naturam meum. Te, mi Augustine, quamquam Ionae disiunctus , taliten prorsis non carebo. quae enim tua est humanitas,qui tuus in meam Oh,scribes interdum ad me. ego autem , licet otium in litteras , si valebo, ita amplecti cogitem,ut diuelli me non facile patiar, tamen a te, VHO Optimo, nostri,quod facile perspexerim, cupidissimo, amatitissimo, not ommittam, ut in hoc genere prordus requiri possit ossicium meum. Vale. Kalend. Sept.
319쪽
Sulmonam. Non possum non amare vehementer industria tuam quate uti video in emendando gentili tuo, poeta
summo. perge,ut coepisti: nam & gloriae tuae consules, Scalios ad eandem laudem excitabis. Victor ad Aemenios, magis arridet,quam V ustor Iolciacos : accedente praesertim antiqui libri testimonio. Regius autem,lnania captas, veritatem quaerebat in tenebris.Tu longe certiora sequeris:itaque tibi libenter assentior. Vale.Romae,TI O. Kal.
IN scriptiones illae nihil habent, quod oblectationem aut doctrinam legentibus afferre possit τ quod si similes occurrerint,inanem labore suscipere te nolo.De Ouidii loco ad tuam sententiam opinionem meam ab scribas, licet. Regius illis saepe allucinatus . tu si perges ut coepisti, poetam ingeniosiim, ciuem tuum,a mendarum labe, non mediocri tua cum laude,vindicabis. Vale. Romae, Prid.
, Sulmonam. EXeusarem tibi tarditatem litterarum mearum, nisi Hercules frater tuus,quae meet vitae ratio sit,quam ac siduis,quam variis impedita negotiis optimus testis esset. atque ego illi,cum me rogaret, ut aliquid tibi rescribere, deesse mihi dixeram non modo otium, sed etiam argumentum . nam de paracteto,san E mirabar non probari tibi sententiam parentis mei, praesertim quae rationibus optimis niteretur. caetera vero in tuis litteris erant eiusmodi vi a te non negoti j, sed animi caussa scripta viderentur. quod si mihi haec imposita conditio sit, ut eoru omnium, qui quotidie non modo ex Italia uniuersa,verum ex traia alpinis quoque gentibus ad me scribunt, rescribere litteris necesse sit: inique mecum agatur, prorsus inhumane. euius enim Otij est, cuius etiam ingenii, tot epistolis pota se respondere latino praesertim sermone,in quo mihi,pro-
320쪽
pter eam cstram nonnulli de scriptis meis opinionem habent, non licet esse negitetenti3 At ossici j praetermissi grauem esse culpam dices. si s mplex ossicium agitur, 'ure dices vin eueniat, ut concurrant ossicia duo:cet te, posse alterum omitti sine culpa & minori maius anteponi, aut Ateberis,aut in grauem ipse culpa incides. magnam enim, nisi distinguantur ossicia rerum omnia humanarum per sur bationem sequi necesse est. Simili , ut opinor, in loco mea causa versatur. Cum enim sacris libris, qui ad Christianae rei p. salutem pertinent,& corrigendis,& edendis,cum salutationi virorum honestisti norum qui frequentat aedes meas, cum etiam studiis nostris vel ut instituta absoluam, vel ut absoluta perpoliam , danda opera est : scilicet eius tempori S,atque eius operae partem rebus grauissimis detractam , ad inanes epistolas transscram. inanes appello, quia video multos , cum scribendi causam aut pinquam leuem, aut etiam nullam habeant, ideo tamen scribere, ut meas litteras eliciant. quod nisi statim assequuntur n- dignantur,& maiorem suae voluntatis, quam Ozcupati O-nis meae rationem habent. Ab horum numero libenter te,nai Cy Ophane, seiungam. non enim dubito. quin4ne diligas,vel tua sponte propter communia stuata, vel imitatione iuuenis optimi, atque cruditi, Herculis fratris tui. Α quibus autem diligi me puto ,de iis ut bene sentiam, noaegre a me soleo impetrare . atque utinam, quam propen erga utrumq; vestrum animo sum , tum facile vobis animum insignx aliquo merito probare possim. quod equide
enitar: α li coii gerit,uehementer laetabor : sin minus, vos tamen amplecti voluntatem meam,eaque contentos esse,& humanum in primis,& aequum est. Vale. Romae, x II.
A Eque, ut video,laetamur, tu mea ergate , ego tua in I me bene uoletla,quae si orta est ab opinione vitti itis; ut certe est :mon dubito quin perpetua lit. tu enim, quas artes a puero colere coepisti, in iis quotidie mailis vi cxcellas, operam dabis, ego te inani fortalie conatu, lnam aduersantur multa studio tamen, Sc voluntate, qua fatum