Epistolarum Pauli Manutii libri decem, quinque nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur cum noua quoque accessione

발행: 1574년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

EPI S T. LIBER IN Us

licebit,imitabor.Neritium tuu quis non ametὶ milii cre de ,tuarum litterarum testimonio, aut commendatione non eget .me quidem ita sibi devinxit ossicio suo, non modo ut omnia,quae possum, sed etiam quae no possum .cius causa cupiam. iam de eius ingenio, doctrina, eloqucntia quid ego tibi,cui notior est,quam mihi praedicabo igitur aliis vel quod amor impellit: vel quod ornare virtute, nostrae conluetudinis est. Vale, mi Caseli, nosque ut facis,

qua uterq; nostru vellet,respondeo litteris tuis. quaquam,cum tibi nota esset occupatio mea,erat humanita tis & prudentiae tuae, silentium meum in bonam partem accipere,& amici hominis commodo conscii tum velle:cupraesertim ciudicium meum de tuis versibus cur expccas, caussa nulla sit. tu enim hoc in Unere ita es versatus , ut excellas: ego saluere Musas tu ili ante aliquot annos, nec poetas iam conor attingere : aut si interdum,ut oblectem me potius, quam ut imiter . quod si tu meu iudicium anteponi S tuo, quod ego ne comparo quidem: err re te facile patiar, neque committam , ut meam frustra sententiam

exquiras. Mihi quidem ea,qi ae scripsisti ad Rotam vatem

aetatis nostrae celeberrimum, valde probantur. habent leporem . nec tame grauitate carcnt .ic tum poema sic enim

videor appellare posset luminibus ingenii , doctrinaeque distinguitur. Sic pcrge: sc ibis ad astra,praesertim Oratoria quoque facultate , ut video, non mediocriter instructus. Commetarium meum in epist. sam. dederam amico describendu: sed eius operam calus nescio quis interpellaui Cedetur aliquando vel hic, si licebit vel certὸ Venetiis: quod minime vellem absente me. post dissec sum tuu addidi non pauca, quaedam per pollui. Cupio salutari a te veterem patronum meum,omni laude praestantem, Cardinalem Comensem cuius erga me ossicia, i sim vivam animo ac memoria tuebor , praedicare nunquam desinam. Vale. Romae, v I I. Kal. Octob. M. B L X I X.

IACO

322쪽

IACOBO

Cra uiam. T' Articulam litterarum tuarum, in qua scribis ad ami- cum tuum, audisse te exclusum elle Roma Paulum Manutium, haec enim ipsa verba ponis, legi sine mole sita. qui enim rumor,nec si verus esset valde afficeret animum meum,subsidia sibi ad omnes casus ex optima conscientia quaeretem,is cum sit falsus,& inanis, quid est cur me tangat Equidem si scire vis, qui sit meus hac tota de re sensus,inclusus potius mihi videor esse,qua exclusus. a quo enim die Romam veni,exeundi facultas, quam saepe valetudinis,interdum animi etiam causa optaueram, data nunquam est non quin iis hominibus,qui tanti apud me sunt ut eorum voluntatem nutu inque quasi legem obseruem,utar facillimis:sed commisi. im fidei diligentiae,industriae meae negotium eiusmodi est, ut ablente me Iactura patiatur.quod si priuata mea res ageretur,negligere fortasse:nunc,ut scire te arbitror,totum hoc munus ad sedis Apostolicae dignitatem pertinet: pro qua si accideret ut vitam profanaere opus esset, praeclare mecum actum putarem. Hoc meum nudium placere bonis viris, & ipsi in primis Pio V.Pont. Max. nihil omnino probanti,msi quod ad summi Dei gloriam, communemque salutem referatur,ita laetor, ut ceterorum opiniones, & iud Icia contem nam. quid enim laborem,quid de me sentiant, aut loquantur ij, qui ne sincere iudicare possint, livore impediuntur, aut malevolentia fortasse etiam hominem in saluberrima tollendae prauitatis haereticae cura diu noctuque versantem, non labori,non Valetudini parcentem, parum aequis oculis adspiciuntὶ sexcentas enirn artes, quibus causa publica i datur, quotidie veterator ille magnus generis humani lampiternus hostis,excogitat. Sed nomini meo,quatum volunt, isti detrahant: me tamen, ut ab optimorum coi siliorum cui se, rectistimaque mente deducant, numquam assequentur. Te quidem ista mi Gorsici, quae aut a leuissimis hominibus temete, aut ab improbillimis callide disseminatur,si putem credere, ignorare videar S prudentiam, & benignitatem tuam ut ingenue tamen tecumagam : post illa verba, exclusum esse Roma Paulum Ala- nucium,optaui signum aliquod vel iudicii vel salterii amo

ris la

323쪽

E p I S T. LIBER IX.

3IIris in me tui:iudici', ut hoc adderes : Quod verisimile non videtur: aut etiam, Quod de tali viro vix crediderim: amoris, hoc ,aut simile: Quod cupio esse falsum : Quod si veruest, doleo. Haec tu si sic scripsisses, cum amicitiae nostrae, tum constantiae quoque tuae satisfecisses:illa quidem ipsa verba , quae subacerba nonnullis videri fortasse possint, condimento quas aliquo mitigasses. Vtraq; est a te omissa significatio:& quamquam utraque mihi ς que grata futura esset,quippe qui a bonis eruditisque iris, id est, a tuis milibus, non minus probari, qua D diligi velim : tamen nescio quo modo fit, ut, amori te nihil dedisse, aliquanto molestius seram. Qua de re scripsi ad te libere , pro mea consuetudine : neque tamen dubito, quin tu hoc ipsum,.quod scripsi, pro ina humanitate aequi bonique facias. - Nam de statu rerum mearum mihi ipsi, auctori satis bono,velim credas,non modo Romae esse me,verum etiam

libenter esse, existimatione integra, re familiari aucta potius,qua imminuta.Vale .Romae,VI.Kal. Oct. M. D. LX I X.

T si . cum haec scrips, non satis commode valebam, dedi tamen operam, humanitate coactus litterarum tuarum, ut aliquid rescriberem Laetor periucundam tibi esse recordationem voteris amicitiae, consuetudini'; nostrae, sed maioris laet tiae causam afferunt ossicia tua. quibus uxorem meam primum, graui morbo affectam,deinde filium, non minus grauiter laborante, assidue coluisti. Vtinam, quam debere inefateor, aliquando reserre gramam possim : habeo quidem merito tuo parem, quamdiu vita contigerit: De statu rerum tuarum, ex Laelio G auar- do, probo iuuene mihique suis moribus,& sua virtute carissimo cognoui ea quae vehementer optabam: diligi te,&eoli a bonis honesti lique ciuibus: opera, opEque tua multos adibitari, augeri quotidie opinione probitatis , & doctrinae tuae .quo tibi nomine plurimum gratulori quaeque tam praeclarae industriae, tam prope is ad communem salutem voluntat, praemia debentur, ea no dubito quin tibi nunc quidem homines,olim vero Deus opt. Max. uberrima persoluat. Vale,& uxori,fit idque quorum in salute sita

IO. BAPTISTOE OLIVO

324쪽

mea salus est,humanitate,& diligentiam,s nondum eon ivr feriint, eandem praesta: i me vero . quaecumq; ad commodum, laudemque tuam pertinere intelligam , omitti posse nolim existimes: s quid ignorabo, admonitus a te vincam ossietis meis opini'nem tuam. Romae, pridie Kal.

Oct. M. D. L XIX.

PRO COLLEGIO CANONICO

Spiram. BEne agendi ratio maxime discitur eorum exemplo, quorum actiones generis nobilitas, aut splendor dignitatis illustrat. propterea neque optabilius quidquam est, quam ut Reges , PrincipEsque reliqui ad Ornandam,

tuendamque Christi Ecclesiam,vnde vera salus, aeternaeque vitae felicitas emanat, suas OEs curas,omnia studia conserant meque nos ex ulla re maiorem capere laetatiam potui lS,quam Ex M. V. propensa ad cultum,ac venerationem Apostoloru voluntate , antea quidem nobis minime dubio multorum se mone nune autem insigni vestis aureae munere declarata.Et quamquam suet pietatis,perpetum; innocentiae a Deo opt. Max. fructum illum capient, quo nihil potest esse praestantius: tamen nos quoque,ne partes nostrae desiderentur, primum gratias eis de tua liberalita-ic, inaque mente quam licet maximas & agimus &habemus deinde fore pollicemur, ut exstet sui muneris memoria in annos plurimos inter ornamenta templi,in animis vero nostris numqua exstinguatur. Interim precibus omnibus ut M. Uι perpetuo bene si,quaeque optant, selia citer, prospereque eueniant, a coelesti numine petemus.

'Rauennam. FPistolae tuae, in qua significas Rauennatem historiam a te esse institiua quaerisque a me, quae ad eam Peι- tineant, nonnulla, serius omnino, quam tu exspectabas, respon

325쪽

respondeo: sed obliuionis, aut negligentiae culpa liberat

me diuturnitas morbi, quo primum leuiore commotus,

postea grauiter perculsus,ad hanc fere diem iacui. alioqui meum in hoc genere studium nec tibi dcnisi er nec defu-

tui iam umquana,velim existimes. non est enim meum, misen inseque decere arbitror, cum humaniora semper studia praecipue coluerim,minc committere,ut humanitatis ossicia desiderare a me quit qua iure possit. Adde meam erga

doctos homines,m quibus excellere te video,beneuolentiam: adde non mediocrem obseruantiam erga ciuitatem vestram:quae me olim udolescctem omni liberalitatis genere complexa, immemorem, aut ingratum,in iis prae r-tim rebus,quas ad eius amplitudinem, & gloriam spe stare intellexero, profecto numquam sentiet. nec veris diei potest,quani valde xaudeam,quod eniteris, atque elabora S, ut eius antiqua nobilitas, aeternis ingenij tui prodita monumentis,ab omni polieritate cognoscatur. nae tu iamnunc ista voluntate magnam laudem consequeris : quid futurum putas, cum voluntati res ipsa responderitλ honestis continis Deus, hominesque fauente honestius autem 'nihil, aut pr.rstantius, quam de patrici bene mereri. Urge igitur,& ritu ira quantum in te est,gentiles tuos .quod eo tibi magis cuτr debet esse,quia memoriam publicam, vetuitate a am deficientem, ab interitu vindicare non potes, quin priuadam simul tui nominis memoriam immorta stati commendes In hoc argumento quid efficere, & praestare ipse mitim, non equidem itatelligo : verum tamen siquid possum , Ω si assequar aut legendo aut cogitando, totum illud, quidquid erit, dc quam uncumque erit, pro lixe tibi ; perlibet alique animo & polliceor α defero. Nam illa, quae requiris, elusinodi sunt, vi vel historiae veterIS teii 1momo , vel ipsa etiam coniectura explicari facile possnt. Si enim Caesarem, cuin utrique Galliae praeesset, in citcriore , conventuum agendorum causa, saepe

hibernasse concedimus: id quod ambigere non licet: quis

di. bitet,quin Rauennae, quo nullum in ea prouinciae parte nobilibus opidum inuetrio, conitentum egerit λ De fce de re, ne hoc quidem video cur in dubium vocetur. v tbsenim Citalpinae Galliar i Rauenna fuit: at Gassi foedera-tI. Locum Ciceronis ua oratione pro Balbo, suffragante, ut verba tua declarant , vetere labro, ita legerem:

326쪽

P. Caesium, virum bonum, qui vivit, Rauennatem, sciderato ex populo.Vt primum patita, ieinde patriae conditio ostendatur. nam si legamus, Qui vivit Rauennae foederato ex populo: Dederati populi nomen,id est, P. Caesij patria ignorabitur. in quo repugnat Ciceronis consuetudo. neminem enim ciuitate Romana donatum appellat,quin patriam simul nominet. QIubium, seu, O. unium cur non placeat,eadem ratione adducor. nam si hunc Rauen-ηatem esse dicemus: P. Caesio quid fiet' an solus patria carebitὶ Dixi, quid sentirem, rogatus a te nec mihi tamen arrogare tantum ausim, ut meum iudicium anteponam tuo. In amore, atque citam in iis officiis , quae amori debentur,me abs te vinci numqua patiar. vale. Romae, Kal.

CLAUDIO STR AMBONIO

Romam. U Atebor ingenue,ut& consuetudo mea,& amicitia no- 1 stra postulat: putaui te pro tua prudentia,& aequitate,

amore erga te meo contentum esse : amoris fructum, Ze.officia requirere numquam putavi: cum praesertim,siquis est, quem distringant curae non quotidianae tantum, sed etiam permolestae,is ego sim . quod tu cum scias, & mecutamen sic agas, quasi nescias: quid suspicerὶ me abs te non

amarit siquidem quos amamus,eorum commodo,libenter consulimus.odi istam rationem: errare malo cum tanta voluptate, quantam opinio mihi affert beneuolentiae tuae,quam id eogitare. quods credam, iniucunde vivam.

quid enim prosecerat studia mea,illa illa, quae tu dilaudare interdum solitus es:aut quid agi tatis visiliis pro communi utilitate lusceptis. si quidem noc non sum assecutus,vi,quibus laborem minuit labor meus,ab iis mihi merces beneuolentiae nulla persoluatur. ac velim credas, non metame,si quid mihi hoc nomine debetur,id ab omni b. exigere. instar omnium pauci futuri sunt: & in hoc ipso paucorum numero in primis esse te, vehementer cupio, amoenim tuos mores: ingenium plurimi facio: Hidia laudare numquam desino. possum autem, ex ista mente quae virtutum ubertas aliquando futura sit,facile Aiuinare. Se hac equidem sipe, si verum scire vis, iacturam illam, quam interita

327쪽

teritu Iulij Podaui Romanae litterae secerunt, aliquanto leuius sero. nam, si contexes extrema cum primis, teque ipse, ut soles, ad summam eloquentiae laudem incitabis: non dubito,quin paucis annis latinae linguae anullam prope dignitatem restituas. quod eo facilius fore video, quia tu, non contentus inani verborum sonitu, quo delectantur multi, prudentiam simul ex iure ciuili, rerumque maximarum lcientiam ex Philosophiae fontibus hauriendam iudicas. Quibus causis adductus, egregius ille vir omni praeditus ingenij suauitate, Castilioneus Cardinalis,quem

tu nobis, in tanta similium virorum paenuria,ereptum iure doles,ita te serebat In oculis,ut nemini concederet,qui tui

amantior esse posset.Sed illum iam lugere desinamus: quid enim lachrymae proficiunt Z aut etiam, si veritatem consulimus:quod facere debemus i qui ab aliis malis, quibus

reserta est hominum vita, hac praesertim aetate,ad aeternas beatissimorum sedes migrauerit, cum eum lugendum putemusὶ Haec igitur, quae praeter nostram voluntatem accidunt, ad summi Dei voluntatem reseramus. ita fiet, ut cavet modice doleamus , vel ne dolenda quidem existime

mus. Vale. Romae, I IX. Id. Maii, M. D. Lx I x.

vibonem. DElectatus sum litteris tuis, non quia me ornant laudibus , sed quia beneuolentiam erga me tuam de-elarant. amari enim ab eo viro, de quo bona omnia boni omnes pr dicant, & optabile in primis est, & multorum diuitiis, atque opibus anteponendum. Quare hoc ego nomine mihi gratulor. iudicio autem de me tuo, etsi vix fieri posse arbitror, ut respondere possit industria mea: tamen, siue recte sentis, gaudeo: sue erras, error quoque tuus,ut vere dicam, mihi periucundus est. Locus Ciceronis,de quo meam sententiam exquiris, totus, ut arbitror, a coniectura pendet.itaque destitutus historiae testimonio, affirmare nihil ausim. quod si tu , ubi obscura veritas est, veris milia non contemnis:sortasse non improbabis quod scripsi in meis commentariis, dixisse Ciceronem , Abutor coronis : quia cum olitorem calfieri vellet, qui sibi interdum coronarum munuscula miserat, abuti coronis,id est,

328쪽

malam ei gratiam referre videbatur. Haec,ut dixi, E coniectura,tu,siquid habes certius,imperti:& Vale. Romae, x v.

IO. BAPTIST E IANUARIO

Vibonem. NEc mea valetudo, graui iam quatuor sere mensium

assiicia morbo, permittit, ut multa, nec humanitas,ut

nihil om uino litteris tuis amatissime scriptis reseondeam. quamquam, si quis est, cui liceat hoc ossicium sine culpa

praetermittere, aut is ego sum, aut prorsus nemo. obruor enim epistolarum numero, quae quotidie mihi ab ignotis hominibus, ex longinquis regionibus,non necessario plerunque mittuntur argumento. Ego autem neque hoc inanium, & ambitiosarum litterarum genere natura delector:& si velim id suscipere, ut unus omnibus respodeam, quid me laboriosius,aut etia quid stultius este pollici cum praesertim valetudine utar infirma, negotiis autem curisq; urgear eiusmodi,quae vel, firmissima defatigare ac fragere omnino possint. Ergo habeda mihi ratio est,quae no habetur ab aliis,cum occupationis meae,tum etia salutis. quod si hominibus mei amantissimis in mentem veniret: aequis

animis meam causam perpenderent: non otium meum ex

otio suo metirentur: ita ad me scriberent, ut rescribendi necessitatem non imponerent.Duo genera excipio,vel qui scribunt iis de rebus, quae ipsorum vehementer intersint: quibus deesse, contra ossicium est: vel si qui sunt,qui, quacunque de re scribant, ita diserte loquuntur, ita ornate, ut eorum virtus, & eloquentia, non modo quae possum, ted ea quoque quae non possum, postulare a me tuo quodam iure,atque exigere videatur. Hoc ego te tu genere, Ianuari doctissime, constituo. tu enim quamquam ad ea indaganda perscrutanda,quibus inuentis,rerum obscurissimarum vis & natura patet, assidue totus incumbas : R in hoc studio ita verseris, ut omnino cum paucis excellas:tamen, quasi hac una laude non contentus, ita colis, itaque tenes latinam linguam, ut oratione tua nihil purius , elegantius , illustrius esse videatur. quod si cuperem laudari, de quo laborant multi, ego quotidie manus minusque curo:a nullo, mihi crede, allem, quam a te .sed cum hanc in me cupid

329쪽

EPIST. LIBER IX.

me cupiditatem siue aetas, sue valetudo, siue ratio exstinxerit:ita non moueor iis laudibus, quas tu amplissimas in me contulisti, quasi nihil ad me pertineant,aut quasi sensu prorsus omni caream:amore quidem tuo unde laudes istae manant i sic enim interpretori mirabiliter delector: eumque,Vt eadem, quae peperit, perpetuo alat, atq; augeat hu

manitas tua, vehementer opto.ego enim,non modo ut pa

rentis beneuolentiam praestem, verum etiam ne genus vllum obseruantiae,studii,officit, quod ad te ornandum attineat, praetermittam, pro virili mea parte operam dabo.Deversibus,tocari te facile patior,& in ludicro argumento ingemj praestantiam ostendere. Sed noli a me exspectare, ut paria paribus. te enim, ut alumnum suum, perpetuumque cultorcm, amplexantur Musae: me, qui salute iam pridem illis dicta, ad Oratores me contuli, nune, si quando ad eas

conor accedere, Ut alienum,ac tianSfugam,a se repellunt. Vale. Romae,idibus Aug. M. D. LXX.

T valemus, & satis iucunde vivimus, re domestica ita iam constituta, ut adolescenti filio, quem unicum habemus , cogitandum de virtute potius, quam de sortuna videatur. nam, quod ad me attinet, hanc habeo senectuti ratiam,vt pauca iam requira: vel quod ad illa longe me- ora properamus .non enim longe abesse videtur ille portus,quo pervehi cupimus ex diuturna tepestate: vel quod stultum putamus, ea quaerere cum labore, quae nec si adipiscare,molestiae finis est.quod te quoque,excultum litteris hominem, sentire arbitror: & hoc equide nomine cum te diligo vehementius,tum diligi a te cupio. Memoria nostri tua, muneribus declarata suauissimis, periucunda no

bis est.Vale. Romae,TI I x. Kal.Febr. M. D. L X I X.

QVae solet ex carissimis , iucundissimisq; febus pere i

voluptas,eam ipsam ex epistola tua cepisse me prorsus velim tibi pei suadeas. hoc adeo inde perspicies, quod in magna valetudinis aduersae molestia, defatigato etiam

ANTONIO FURNARIO

Neapolim. EI DE AL Neapolim.

330쪽

curis animo committendum tamen non putaui, ut amiciatiae nostrae,& humanitati erga me tuae debitum rescribendi ossicium non persoluerem. Probari a te mea scripta, atque etiam laudibus ornari, siue tu id iudicio tribuas, fine amori largiaris, aeque gaudeo. nam si E studiis meis fructum aliquem e pecto: quis uberior aut praestantior laudatione doctissimi viti Z sin litteris ita vior, vi praeter eas . ipsas nihil eogitem:quod his temporibus facere prope necesse:amari tamen a te,quem qui non amat, hominem vix puto,in primis obtabile est. Ac de isto quidem tam illustri, aut opinionis,aut voluntatis testimonio mihi vehementer, ut debeo ,gratulor: tibi verb gratias agerem,si te putarem hoe ossicii genere delectari:quod certe tua bonitas respuit: aut si ego is essem , qui ossicio deuinctus aliquo, libentius in agendis,quam in referendis gratus operam collocarem. De tuo statu, si est, ut volumus, & si nihil anno superiore accidit incommode : bene est : de meo. quem vicissim tibi

pro mutuo inter nos anImo curae esse non ignoro, satis

multa me scripsisse existimabo, si hoc unum scripsiero,ian-

puere me quotidie magis in earym rerum cupiditate,quas mirabar antea. φtas hoc sortasse fastidium parit: veruntamen ratione potius assequi mihi videor, ut ita sentiam. nuid enim appetam,cum nec sciam,quid utile futurum sit, nee iam v spra possit esse diuturna 3 appropinquat enim dies, qui nos ex immensa erroru caligine ereptos,ln aeterna veritatis luce constituet. quae me quidem cogitatio nee secundis rebus laetari,nec nimis angi patitur aduersi S. Munusculum, quod ad me singulis annis cum pulcherrima epistola mittere non desinis . pensio quaedam amoris est:

nua emo te, amore ipso contentus,ea conditione libero,ne scribere tamen delinas. aequiore enim animo omnibus muneribus, quam suauitate tuarum epistolarum, carere possum. Vale. Romae, XI X. Kal. Febr. M. D. LXX.

EIDEM, Neapolim.

Non, panar ignorare te, quod gratum, & periucundum tibi sore arbitror, vivere me nunc in patria , Nplane vivere .sruor enim rebus iis, sine quibus vita prorsus nulla est, propinquis, amicis, libris. ipsa dcmum libertate, qua nihil est carius . nam Romae tantum aberat, ut otiolo

SEARCH

MENU NAVIGATION