장음표시 사용
341쪽
deceptus, errore, praeclara duxeram . magnae urbes, ma-
Enas occupationes, ne dicam miserias, ha ct. si quem deIectat ambitio: squis augendae rei familiaris cura tangitur: si .sententiam in culia dicere aut a multis in soro salutari,inter summa ponit: urbem amet: me quidem posthac aemulum, riualcmque non habebit umquam . artas nostra, mi Camille, ad Otium vergit. vides quam fluxa sint omnia: quam facile hunc & illum,florentes opibus, florentes aetate, repentina mors auferat: ut hoc ipsum, quod spatij nobis relinquitur,totu in lucro deputa dum esse videatur.
ac fieri quidem potest . ut diu vivamus: sed obsecro, quiderit,cur uos diu vixisse laetemur, inter domesticas curas, inter hominum fraudes infidelitates, insidias, addo etiam publicas calamitates , quibus anguntur boni viri, quales nos & esse & haberi volumusὶ Amplectamur igitur studia
nostra: remota ab arbitris loca, amoena, salu Sriaqii aeramus:vulgi stultitias, ineptiasque vitemus:animos excola mus, ut eas fruges serat, quas nec coeli calamitas corrumpat, nec malus vicinus furto subtrahat, nec belli saeuientis impetus devastet. In hac sententia te esse,& idem probari virique nostrum, litterae tuae non minus elegater, quam
prudenter, scriptae significant. Sed impedita, propter do imesticas difficultates , mea ratio est : tua longe facilior,& expeditior . nihil enim obstat; quo minus id, quod vis, exsequi, & piaestare potiis: ego voluntate, & cogitatione pascor: ab ipsa i e quam longe absim , intelligo. Nec tamen parum profeci, quod ab urbe Roma d scessi. ibi enim ne spes quidem erat otii: bic saepe vaco: nec rem pus perire sino: sed quod otu perpetuitate careo dentidem interpellantibus aut hominibus, aut negotiis : &quod angusta nimis utor domestica re: ideo fit, ut conari,ia instituere is ulta possim . absoluere & perficere, praesertim quod exspectationi respondeat, nillil sere possim.
Habe uaa est etiam ratio valetudinis : quam vereor, ne in longum tempus affixerit Romanum coelum, dicam, an nesolium Z an viri inque potius: quod ita esse reor. Sed . si , alebo , si rem familiarem ita constituam , ut absentis animum uinil plangat: imitabor , quantum in me erit, consuetudinem tuam. expertemque culpae Voluptatem quaeram. &, quod te quoque facturum csse, vel potius iam facere coepisse video,in litteris,in cole da pietate,
342쪽
in summi Dei,summsque boni,amore,& eupiditate conquiescam.Vale.Venetiis, Idib. Dec. M. D. LXX.
N Ibit gratius oleis, vel earum magnitudine, vel condimenti suavitate, vel ipso amore tuo,qui te,ut mitteres, admonuit. Hispanis honorem, tribuunt nobilium menta,quia magnitudine ceteris antecellunt: mihi nescio ruo modo subinsulsae videntur. tuae nec magnitudinem esiderant,& carnis habent multum, & praestanti sapore Commendantur. quare non sed praeclare collocatur industria tua in oleario colendo. in quo multa consequeris tibi, post urbanas curas,voluptatem quaeris: domesticam rem iuuas: quamquam te quidem hoc arbitror
in minimis ponere, quod amicos muneribus afficis: in quibus me non postremum locum obtinere, ita laetor,Ithac una saepe cogitatione in magnis molestiis non mediocre solatium inuenerim. Fruere, mi Camille, ista voluptate,qua nihil honestius : isto industriae genere, quo nec liberalius , nec nobilius quidquam esse potest. Scis enim, quid de sepientissimis viris proditum memoriae sit: agrestem eos vitam,experte deliciarum, ab omni luxu, atque ab illa bonorum moru corruptrice copia remotam , victu cultuque simplici contentam, urbanae praetulisse:agro bene culto, & ipla largo sinu suas opes effundente natura, nihil vidisse libentius. Quid magni Regesὶ non ne sua manu satas pulcherrimas arbores, apto aci speciem ordine,iucundaque descriptione dispositas, extetarum nationum legatis gloriae causa ostentabant Hos qui student imitati, quis eos iure reprehendatῖ Vtinam fundus meus aut abest et propius, aut ea saltem regione esset, ubi coeli grauitas minime timenda videretur, mihi crede, olearia ego quoque instituerem, rusticis me oblectarem operibus, valetudini simul animoque consulerem,quod aliqua tamen ut ratione consequar, quocunque loco,quacumq; regione, operam dabo. Nam lite diu commorandi spem auferunt multa,sed maxime frigoris iniuria, & vinorum austeritas: quae, tenui corpore imbecillo stomacho ferre vix possum,vel plane nullo modo possum. itaque de migratione cogitandum. le,Venetiis,Kal. Ian. M. D. LX X.
343쪽
OVam vereor, optime ac doctissime Cicerei, quia serius epistolae tuae respondeo,ne quid suspicere de me
durius quod certe no debes. quo enim tempore mihi R mae reddita est graui morbo laborabam: neque conualui, nisi post multos menses , nec in urbem, sed in patriam reuersus. nam valetudini meae coelum illud, quo usus eram antea per benigno aduersari, &.obesse ita coeperat,diutius ut referre non possem .itaque fuit omnino vi vitae consulerem, ab urbe discedendum. in quo summi Pontificis clementiam, & ficilitatem laudabo nunquam saris : civi. de languore meo certior Actus,cum adhuc muneris mei susceptaeque prouinciae menses no pauci superessent. abeundi tamen potestate retenti aequissimo animo concellit.quam quidem eius benignitatem tanti aestimo, quati suam quicque vitam& incolumitatem aestimare debet. vivere enim diu me poste, aut recte saltem & firmiter umquam valere,s permanerem ubi coeperam aegrorare, sebri presertim adhuc, urgente quotidiana , plane desiperabam. Haec si tu nosti: non dubito, quin purgatus tibi satis superque sim. id enim aequitas, & earum artium . quas magna cum laude profiteris humanitas ξostulat. Sin autem de statu meon diit accepisti: mirari te sortasse non nihil deeuiit male tamen de me quasi osticium negligerem, aut inhumanitatis vitio laborarem, quem scires ab homine omnium ossicio-simmo, atque humanissimo Octauiano Ferrario, diligi, existimare non oportuit. inter diuersa enim studia, diit inite lue mores, amicitia non oritur: aut, si oritur, non diu te te fonseruatur. similem sibi quisque ad amandum de- Iisit : in citio errare se non putat: sed si errat; iudicium iudicio meliore corrigit, distina, non discissa, ut a sapientibus praecipitur, amicitia. At mihi eum Ferrario triginta iam annos. eoque amplius; artissima intercedit neeeuitudo. quo primum die mihi cognitus est, ingenium, & turae doctrinae principia perspexi: postea mores in con-Luetudine probaui: inde ortus est utrinque amor: qui ne unquam deficeret, alereturque potius, & ad summum perduceretur, ille suae virtutis, ego meae meritis in illum Neruantiae, praestitimus. Hoc argumento, tu vide quid
344쪽
tibi sentieridum de me putes: ego, cum Ferrario, tali viro, cuius non minus vita, quam scientia, bonis omnibus,
rectequς intelligentibus probatur, placere me video, ipse mihi aisplicere non possiam. Nam quod una cum eo Tartholomaeum Capram, Hannibalemque Cruceium in eoelum sers: planc tecum sentio, vel tu mecum potius. multi enim sunt anni cum Zc hominum proborum,atque eruditorum celebri sermone eum motus,& Ferrarij teitimonio, quo quid grauiust impulsus, ut unaque coepi diligere.
Capram, iam tam audiebam , praeter ius civile , dignamque nobili viro, multarum litterarum scientiam , insigni quadam erga bonos omnes,oraesertim liberalium disciplinarum amore flagrantes , liberalitate excellere. quae laus eo pluris in priuato cive debct aestimari, quo minus hodie in iis qui beata propter opes putantur, id est, in principibus ipsis, agnoicitur. Cruceii humanitarem expertus saepe sum in rebus meis: doctrinam e scriptis eius non vulgarem,praestantem eloquentiam duxi. quis igitur dubitet, inam te quidem vix arbitror i quin illud apud me valeat, quod tu lepide, verEque induxisti: si tibi
eum iis viris, quos ego vehementer amo , vehementerque colo, optime conuenit, sequi omnino, ut mihi quoque tecum optime conuemat. sed mihi erede, his argumentis iam non eget virtus tua: 'uam probauit largita tibi sua iura, ei uitas omnium nobilissima: probauit,mandato tibi publice docendi munere, senatus ille, cuius ad sapientiam,&iustitiam, quasi ad sacram anchoram, rebus aduersis, aut dubiis, omnes confugiunt: probarunt denique suo testimonio, suaque commendatione, tres illi viri, omni prorsus laude cumulati. Quae cum specto, mecumque cogito: munus hoc amotis tui delatum ad me per litteras & eas litteras, quibus ut nihil humanius, ita nihil
possit esse ornatius, quantum sit, intelligo. in quo tuerido , augendoque rebus iis, quae significationem habero
poterunt voluntatis meae cum tua laude coniunctiun,partes meae non desiderabunturtatu velim existimcs,quod tibi nuue libenter promitto, multo facturum esse me oportu no tempore libentius. id si credis :& si utendum cibi statues in omni tua re studiis, ossiciis , facultatibusque meis,& eo quidem animo, tanquam ea tibi non recentis, aut dubiae, sed veterrimae, & multorum annorum usu confirmatae
345쪽
matae beneuolentiae iure debeantur: erit hoe alterum humanitatis tuae n5 vulgare munus: quo me tibi deuinctum perpetuo sere polliceor. Vale. Ex opido Plebe Saeci, τ ι r.
MI Ferrari, si me tantum amas quatum prosecto amas: gratulari te mihi aequum est, quod exoptatae diu naistriae compos denique sicius post annos deeem, tenui for-ituna contentus ita vivo, ut regum opes bonoresque conis temnam,earebam otio,studiis, rebus multis ad meam naturam aptis r quae mihi nunc omnia Dei benignitas resti
tuit: iisque fruor eo suauius, quo fit usus desiderii diuturnitate iucundior. Si quid praeterea non tam de meo,' 'νam de meorum statu scire vis: ut sere, qui amant, euriosi sunt, omnes, haec accipe: uxor,& filius in urbe, commoda uter-.que valetudine, illa rem domesticam,hic officinam,emen dandorsimque librorum curam adrninistrat egregie. mihi taedio diutinae commorationis urbanae,rusticari vehemenister placet.quo primum amictae diuturno morbo valetudini consulimus: & imbecillo corpori vires addimus:deinde quasi quibusdam exsolutus vinculis libere vagatur, & voluptate pascitur animus honestissima. nullis hie angimur euris, nullis implicamur negotiis et licet id quod antea numquam licuit, prorsus nihil agere, si volumus: & quod licet, saepe volumus, nam vehi curru,oppida inuisere propinqua, amicorum villulas obire , eonuiuari etiam interdum, suauissimisq; epulas condire sermonibus, hoc ipsum voco nihil agere. quamquam, qui valetudine parum firma operam dri ut suaviter, iucunde, & honeste simul vivat, is profecto nihil agere mihi non videtur. Sed in hoc
tamen vitae genere libros, communes delicias nostras abis iecisse me penitus,nolim existimes.nobiseum ubique sunt comites unquam molesti, loquentes, flentes, eum voluismus , quoad volumus. & quamquam veteris morbi reliquiae quςdam supersunt.& vires adhuc languent:quiddam tamen aggredi uim ausus: quod si,ut spero, abseluam : des, ut principia dare se videntur, ita proeesset industria, ves a te probabitur: ia te cum di , qui subtiliter, α sio-y 2.
346쪽
ee te iudicant, simul omnes intelligo. tu enim is es, quem nec opinio fallat, nec voluntas a veritate detorqueatὶ ven rii in me putes omnis expertem ingeni j, nec de mea, ncce cuiusquam omnino facultate statuere, & existimare quidquam posse,non recuso Locus ipse me vacuus interpellatoribus ,& haec vivendi arbitratu meo, rerum Omnium dulcissima, optata antea potius, quam sperata libertas inuitauit,ut ordirer id, quod, nisi secem hic statuo, aut cet te,nisini hoc secessu , & in hac paene solitudine inam si cum v bie conseratur ἡ quamquam celebre satis opidum, solitudo tamen quaedam videri possit in maiorem anni partem e Mumpsero, vereor, ne sero admodum fortasse etiam petetexere nunquam liceat Opus est nec temporis , nec la-iaris elisui tepus bic,ut video,deesse non potest laboremet, munis utilitatis gratia minqua adducar ut fugiam: interim tamen, superiore periculo admonitus, operae curaeq; psius in valetudinem , quam in studia,conferam. Vale. Exopido Plebe Sacci, vI.Id.Nouemb. M. D. LX T.
I bEtari vos arbitror, nobilissimi adolesentes , pro ve-
,stra erga me beneuolentia, meo in patriam reditu, minime dubitantes, quin tranquille vivam, vacem iis molestiis , quibus in urbe Roma carere vix poteram , fruar iis studiis. cum quibus voluptatem nullam consero. nam des ictu, quein posteritas capere pollit ex industria mea, nihil dico. eonatus equidem a puero sum , idque mihi propos tum in omni vita fuit , *t omnibus meo labore prodessem: utrum autem, quod sequebar, assequi licuerit, ad meum iudicium non reuoco: viderint ij. qui nostra te gent. ego mihi temere nihil irrogo, nec assentor libenter, aut ita gloriola ducor, ut salta opinionis etrore, quod video multis contingere , oblectari me sinam. quod s nihilesiis prodesse possum: bene tam O me feos de me ipso, dii trio laeto quib. curae sedantur, dissimilisque perturbationiblia ius colligitur.&ab admiratione rerum inanium raverae selidaeque felicitatis cupiditate traducitur. hoc bono hiae calebam, quia cistebam litteris, & otio molestis i-
347쪽
mis implicatus occupationibus, quarum ipsa nunc recox-datione commoveor. Itaque,cum opinari & credςre n nullos audio, eo me contilio ab urbe discςssisse, ut recuperata valetudine,redirem:ita statuo,vel eos ignorare,qua'
infeliciter mecum actum sit, quam diu Romae vixi, res ip. illo quingentorum scutatorum stipendio tantum ponere, ut easdem subire molestias cum eodem expediat emolumento. 'ui si naturam morEsque meos tencrenvprofecto longe aliter sentirent. non enim aut stipendium illud , aut lJame lucri cupiditas Romam perduxit. quamquam haec priuatae sortis homo non contemsi: sed spe sum allectus prope certa, vitet cum dignitate traducenciae, fruendi nonnumquam studii meis amicorum consuetude, voluptatibus etiam homine ingenuo, &liberaliter educato non indignis.quam contra ceciderit, vos optime nostis.nunc,vel si stipendio vocarer multo maiore, sic insanirem, ut meam quietem , diuino mihi.rriuuere post annos decem restitutam, mea studia, ipsam denique valetudinem ullo pretio venderemὶ tum vero, si eadem illa contingerent, iure ple- . cterer: nemo excusatione, aut venia dignum duceret: ne-- .mo querentem audiret: nemo opem ferret imploranti ad auaritiae culpam, & immodicam habendi libidinem conuerter tur omnia. Praestat igitur sapere, id est, quam alijsortunam admirantur , eam contemnere, paucis acquiescere, & iisdem contentum esse, quibus ipsa contenta. natura est: quae, dum vitae arceantur incommoda, & Qimenta suppetant necessaria, praeterea nihil desiderat. Iam aetas,& valet udo,haec admodum infirma, illa quotidie magis ingrauestens, admonet me, cupitate ne prouehar longius, vela cito contraham,& impendentes futurς vitae procellas extimescam. itaque iacio non inuitus, ut cum huius peregrinationis exitus haud longe. distet, non tam de via, quae minime restat, quam de exitu ipso, qui principium alteret aeternae vitae, cogitem, atque elaborem. Haec ideo collegi, ne quando vos, aut aliquis potius vestri dii similis, luam id quidem a prudentia vestra exspectandum non videtur j u: splicere mihi consilium meum suspicari pollet, quod in patriam venerim, quod utinam biennio maturius secissem. non incidissem in Om morbum, quo valetudinem in perpetuum sere pe .didi: rationes hic domesticae minus iaeturae feci dent: studia fortasse mea fluctum sta-
348쪽
diosis aliquem tulissent. Vna tamen ex hoc naufragio tabula me delectat, quod opinione fruor amoris in me vestri: quod ex disciplina, praeceptisque meis maximum vos in ea via, quae ad eloquentiam ducit, fecisse progressum intelligor quod perspecta denique indole , voluntate, industria vestra, augurari facile possum de futura gloriar nee locum iam habet adhortatio : curritis enim vestra sponte, quo patrui Cardinalis dignitas, & virtus quo parentis integritas , & sapientia, quo auita decora, ac ma
iorem nomen Immortale vocat. Vale te. Venutiis, I X. Kal. Decemb. M. D. LX X.
ad arcem Sucriniam. VRbem Romam ante duos menses,dissicili diuturnoque coactus morbo, reliqui, melius omnino mihi nune est:necdum tamen ita valeo, ut intermissa ossicia repetere audeam. libros parce attingo: amicorum litteris,
nisi graue sit argumentum , aut breuiter admodum, aut prorsus nihil respodeo: negotia reliqua,ut valere ipse poΩ im,valere iussi. ea re nec scripsi ad te antea:& in posterum ne quid oneris mihi imponas,quod infirma ferre valetudo nequeat, a te peto. Familiares tuos, nobiles adolescentes,' Ioaehimum Basseuitium, & Nicolaum Rascium , verbis perhumaniter accepi: re non iuuo: quia nec ipsi rogant:&mihi quid eorum caussa praestare possim, ipsis non rogantib. in mentem non venit modesti sunt omnes, & morum elegantia praediti. ingenio, & litteris,cum a te diligantur, tuaque consuetudine fiat us, non dubito, quin pro aetate excellant. ac sapie ter quidem eos sacere iudico,quod apud nos aliquandiu sibi vivendum statuant. praeclaram enim indolem. materiemque virtutis haud mediocriter coelum Italieum adiuvabit.quod eo magis laetor,quia redundabit ad te aliquid ex eorum summa laude:eum vel alumni fuerint disciplinae tuae:vel tuis hortatibus, consiliisque in Italiam, quasi ad mereatum bonarum artium, se contulerint. mihi autem, caue putes, gratius quidquam esse posse, aut eurari a me libentius, quam quod ad existimationem pertinere tuam intelligam. id adeo eum praestanti doctrinae tua , studiisque ad communem utilitatem spectantibus,
349쪽
etum summae erga me, perspectae iam siris atque eognitae, beneuolentiae debere mihi videor. Vale. Venetiis MI x.
Ratulor tibi, mi Cardanete nee sinὸ magis ex antis I mo gratulari possum, quod nobilissimorum adolescentum , Henrici, & Camilli Caetanorum, fratrum, auctus amicitia sis. melior omnino reperiri ratio nulla poterat, qua ferrem aequius eorum me consuetudine carere, quam Quod utantur tua. te enim vel studiorum similitudine, vel animorum coniunctione, vel mutuis etiam officiis quasi me a Iterum esse puto. qua modestia sint, qua a 'ixate, qua pudentia, quam a communibus ingeniis isserat ,quam a deprauatis huius iaculi moribus abhorreant:quia breui admodum ipse intelliges,nihil dicam auguratus quidem antea sui Π, u diuturna utrique vita contigerit : quod in tanta bonitate, tam propens s ad veram laudem studiis ab immortali Deo speradum videturmullam esse gloriam tantam, quam non facile consequatur: nullos honores, qui non eorum virtutibus vltro deserantur.Te rogo pro eo quati me facis,consuras in eos quidquid poteris officii,studii, obseruanti :qu6dque facere caomnibus,qui te norunt, solitus es, id tibi cum ipsis praecipue faciendum putes,ut iis pateant opes ingenis eloquentiae doctinae tuae. De meo statu, quidquid possum scribere, ut video,cognitum iam habes : in eo tamen erra , vel potius errare te cogit aliorum sermo quod me bene numatum in patriam rediisse putas. decem enim annorum laboribus, vix tria scutatorum millia, id est , quantum ad filiam collocanda requiratur,colliget e potuimus. ita mihi nullae pecuniar,nullum vectigal, praeter veterem frugalitatem &, quo vemgal nullum est uberius , animum paucis Contcntum ,relinquitur.quare gratulari te mihi velim, noquod abundem quod fallum est,sed quod tranquilla mE- te vivam, quod in stu/tis quantum valetudinis ratio permittit, quod cum meis , quod denique nullis implicatus negotiis,sed in summo otio,summa quiete, summa libertate: tuae sunt omnibus diuitiis recte intelligentium rudi
350쪽
. cio I teponenda. Vale, & illustrissimis Caetanis salutem dium a me plurimam. Veneti IS,x V I I. Kal. Ian. M. D. Lxx.
. Patavium. ADhuc languebam ex vetere morbo:& filio non leuiter aegrotante, eram sane perturbatior: committere tamen nolui, ut epistolae tuae,insigni praesci tim Homerica magniloqueritia,& beneuolctrae notis erga me tuae. nihil 'omnino responderem. Quod petis , ut orationem tuam corrigam : primum id qui Sem necesse non est : cum scriptor sis luculentus,iudicioque excellas: deinde vero tantum ab re mea mihi otis non est, aliena vi possim legere. aut enim non vaco: aut, si quid temporis conceditur , ad . ea, quae inchoata,rudiaque iam pridem habeo, abseluenda & perpolienda tot uin consero. quare a te peto, ut habeas lationem & valetudinis de occupationis meae. Ego posteaquam in patriam reuerti,negotiorum magnitudine defatigatus,aetate etia admonitus,& Venus ni Poetae versu, Solue senescentem mature sinus equumimihi Ec Mi sis duntaxat vivere constitui. nullas suscipio curas, nisi. quas rerum domesticarum necessitas imponit. nonas Minicitias non ea peto : veteribus colendis operam nodo: cum uxore liberisque suauissimam vitam duco. Hic enim dies,ut ille ait,alios mores,aliam vitam postulat, amico
rum copia quid prς ter molestiam habeat no video. si quis aliter sentit, arbitratu ipse suo vivat:ego malo mihi sep ire, quam aliis. De uxore a te ducta,de suseeptis liberis,valde tibi gratulor.nam,etsi onus alendae similiae , durissimisi temporibus, magna rerum omnium earitate, perquam graue ess. non ignoro: te ramen , virum bonum, pei itum optimarum artium tua Virtus ex omnibus incommodis, ac dissicultatibus eripiet: aderitque Deus,cuius exima benignitas pretesaris conatibus & optimis stii diis deesse nun. quam solet. Vale. Venetus, X. Kal. Ian. M. D.L x x.