Epistolarum Pauli Manutii libri decem, quinque nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur cum noua quoque accessione

발행: 1574년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

PRAEFATIONES.

in eorum, qui legerent, animos permiste falsa cum veris influerent:cui malo si quis mederetur, eum te existimarea studiosis omnibus, sed a te ipso certe maximam esse gratiam Iiriturum.quae me vox non cohortata est, sed impulit, ut id facerem,quod fecisse me vides. Ac fieri tamen potest,ut meo te studio & diligentia nihil iuuerim,& ea, qu ego nuc in his libris restituta,in tuo nomine emitto,iam pride ipse habeas omnia, domi tuae nata. & a te ipso quaesita:sed ego ita sum ratiocinatus,cum tu a philosophis didiceris, non in Reges lum & Principes, qui summam iuuandi facultatem habeant. sed in tenuiores etiam liberalitatis nomen posse cadere, quod benὸ mereri, etiamsi non possunt, tamen & cupiant, & praeclarum existiment. eadem ratione fore, ut, quod ego te iuuare voluerim, pro eo id accipias quasi maxime iuuerim.

D M ARCEL LUM CERVINUM

Sanctae Crucis Cardinalem,in philosophia

Ciceronis fi artem alteram. F Sto genus hominum, qui ita sentiunt: philosophari,

aut totum nihil esse, aut non eorum esse , qui rerum agendarum in studio versantur, quoru in altero mihi videntur,cum homines sint,bestiarum consuetudinem imitari. quae tantum ea, quae pedibus teruntur, quaeque adsunt, intuentur, nihil altum suspiciunt, nihil longinquum cogitant: in altero res a natura copulatas velle seiungere:

nam, qui ab actione rerii philosophiam excludit is, quantum in se ipso est, corporis & animi societatem dirimit, cum & corpus regimine animi,& animus ministerio corporis indigeat. Sed proserunt multos, quibus ignoratio philosophiae non obstitit, quominus ea, quae volebar, re-itissimὸ perficerent. quasi vero sit eadem rerum Omnium natura &,quod uni aliqua in caussa contigerit, id cuilibet omnibus in caussis posse contingere credibile sit. nausea-gium facit natationis ignarus, arripit tabulam,&, amplexu tenens ad littus incolumis a fluctibus appellitur: num idcirco natandi peritiam negemus esse utilem, quod, sine ea qui fuit, c periculo tempestatis euaserit3 Incidit aliquis in febrem,non curatur,& coualescit: tollemus igitur medicinam , quoniam sunt qui sine eius ope sanentur Z nihil

minius

372쪽

minus, nisi si ea, quae in casu sta sunt, anteponit rius iis, quae ratio gubernat. quod idem de philosophia dicedum

est: nam,ut illud demus, sine ea multos esse laudem consecutos: non & hoc dabimus, fore, ut sine eadem consequi omnes possint. non eiusdem semper generis agendae sunt res .est, ubi prudentia vel mediocris abunde satisfaciat. estitem, ubi mentis altior contemplatio requiratur. hoc extremum qui poterit, sequitur ut & illud primum : sed qui illud primum, non & hoc extremum , quod cum ita sit, virum praestet habere,facilis est diiudicatio : in opinione

enim, Religendi potestate nemo fere est, quin totum partibus censeat esse praeferendum, propterea quod non totum in partibus,sed partes includutur in toto. Ergo cum

perspicuum hoc sit,accidere & posse & solere, ut philose

phiae cognitio utilitatem affcrat,ignoratio detrimentum: dubium non est, quin ea videatur ess e cum rerum actione coniungenda. Sed iide in coniungi posse negant. quo argumento λ aiunt eas dissimili in genere versari, alteram in otio,alteram in negociis:itaque se non videre,qui possit in utraque unus excellere. Hic ego, Ceruine praestantisti me, meam memoriam non excutiam, ut ea,quae legerim, aut audiuerim, reminiscar. non est consilium, quae ad illos redarguendos faciant, veterum e scriptis eruere. Volo, ut exemplo tuo refellantur. Romae vivis, & vixisti multos iam annos. nunquam omnino tua virtus tam illustri loco

latuit, sed postea quam te Paulus I I I.incredibili Pontifex

non modo sapientia, sed bonitate etiam ornatus, in altiore dignitatis gradu collocatum, suorum omnium consiliorum & participem, & adiutorem esse voluit: tum velo clarissime sese ostendit lumen animi ingeniim tui, ut nullus esset honor tantus, qui, in te collatus, non videretur et,qui contulisset, magnam esse iudicii laudem allaturus. Itaque paulo post Cardinalis factus es,& factus lato bonorum applausu,tantaque laetitia quantam in animis ho- .minum recte sentientium summa dignitas virtuti tributa potuit excitare.quo toto tempore valde tu quidem fuisti, atque es etiam nunc ,districtus a negociis, maximeque ab

iis, quae & ad sedandas Christianorum Principum discordia ,& ad restituendam Religioni dignitatem pertinent: sed te tamen a philosophiae studio nulla res unquam potuit diuellere sic & animo, & corpori suis utrique muneribus

373쪽

tibus apte distributis, quotidie serὸ modo a cognitione

ad res agendas, modo a rebus agendis ad cognitione traductus,teq; ipse in hoc quasi circulo identidem reuolu Es, effecisti quod ab iis, de quibus initio dixi, fieri posse negatur, ut & in tractandis negociis, & in considerandis rerum humanarum diuinarumq; caussis occupatus, dispari in studio, pari tamen cum laude verseris. ex quo intelligitur,ab iis, qui rerum actioni se dedunt, & percipi philoso- , phiam,& tractari posse: debere autem ostendimus: est igitur eorum, qui aliter existimant, sententia omnis explodenda.Nos quidem,& nostra sponte comoti,& tuo exemplo impulsi,quotidie magis philosophia admirates,in eius

cognitione cupimus acquiescere, ad eamq; magni defatigati laboribus, & molestiis, tanqua ad iucunctissimu diuersorium properamus. quo si peruenero, vel potius cum peruenero, scur enim mea ipse cupiditate ominibus optimis non prosequar i tum ego quidem multo, quam nunc, facilius tua in me merita vel tuebor, vel etiam illustrabo. interea non sumus otiosi, utinam potius aliquanto minus occupati. prouinciam cepimus duram,atq; difficilem, veterum scriptoria libros Emendare dum volumus, omnin5 in hoe onere sustinendo valde sudamus: sed animus, tuarum cohortationum memoria confirmatus, manet in officio, manebuque, dum id, quod instituimus, absoluatur. nunc edimus Ciceronis libros de philosophia D ne multis a mendis, potit sinum ex antiquo Bernardini Mast ei, qui te maxime obseruat,iuuenis eloquentissimi, libro vindicatos qui cum ita digesti ei lent, ut in duas partes tributi legerentur, c lmq; zgo ex ris partibus eam maximὸ vellem tibi inscriptam emittere, quae tuae personae dignitatique aptillima videretur: feci, ut eam deligerem, in qua de natura deoru eleganter & acute disputatur: vi,quonia valde tibi pro tua veteri erga me volutate,proq; summis officiis deberi fructus industriae meae videntur:ij dum ad maturitatem peruenirer, his te interim quasi foribus oblectares.

Cardinalem, infos commentarios Ciceronis Di potarum ad tticum.

BEne audire,qui est recte factorum fructus,omnes sergvolumus,amplitsi me ac praestantissime Ra uti,ipsum quidem

374쪽

uuidem recte sacere, unde illud quasi ex fonte deducitur. paucorum hominum semper suit: est enim tum persectae

naturae, tum doctrinae singularis,ut tamen natura sine doctrina facile pollit ad laudem per uenire:doctrina sine natura laudabilis numquam,turpis etia saepe sit. Itaque vel in agris inculto homines iugenio virtute tamen coluere: doetrinis autem eruditi viri, quae ad bene agendum esse instrumenta debuerant, iis ad perniciem suaru ciuitatum

sunt abusi. quid de Pisistrato graecae historiae loquuntur

quid nostrς de CaesereZdoctum utrumque,& eloquentem fuisse,iis tamen utrumque sensibus, ut, ex epta maiorum, α legum sanctissima iura contemnentes, libertatem suis ciuibus eripere praeclarum duxerint. ergo prima laus bonitatis est,quae nihil ,nisi seipsum,spectat, ipsa sibi finis est: altera doctrinae, quae nisi ad bonitatem referatur , laudabilis non est, ideoque, ut laudetur, finem sequitur se ipsa praestantiorem. Quod si quis est, qui alterum eum altero coniunxerit, ut & bonus sit, & idem doctrinis institutus, neque rectum ideo solum cupiat, quia sit ipse ad rectum natura propensus,sed quia, quod rectum non est, id esse turpissimum intelligat: hie est, quem in vita humana diuina bona consecivum putemus. praeclara res, sed exemplo minus nota:id autem,ut ego opinor,ob eam caussam,

quod unusquisque in vitam Principis, tanquam in specu tum intuens, ad illius similitudine se ipse finsit,& format.

Ideoque viri sapientes alterutrum rectὸ cupiuer ut, ut aut Reges philosopharentur, aut regnarent philosophantes, utrum esset, futurum ut ex virtute penderemus. Quod si fuit ullum tempus , cum homines rationes & cogitationes omnes suas in philosophia constituerentuum prosecto coepit esse, cum auus tuus ad Christianae Reipub. nimium magno periculo fluctuantis,gubernacula Dei iussu accerstus,sedit in sede pontificia Pontifex dignissimus, ea praeditus non solum auctoritate, sed etiam sapientia, ut hic nos io tantis tempestatibus seruare solus a naufragio possit cumque laudandus est maxime, quod optimὰ ipse sentit, optimis semper in studiis,consiliisque defixus : tum quod optimos viros adtauit sibi & consiliarios,& suae voluntatis administros .in quo ego tantum soleo ponere, ut,

s mihi ad alterutrum eligendium optio detur, non bonum Principem malim eum bonis administris , quam bonum

375쪽

eum sui dissimilibus. sed benὸ, quod habemus utrumque,& Pontificem,qualem res poscebat, & Collegiti tali Pontifice dignissimum. Itaque non emergit Virtus,honestum xcvocatur:desertae per multos annos litterae patronos habuit, disique, ut auguror, habebunt tu Bainuti, fratξrque

tuus, duo clarissim Italiae lumina, uterque Cardinalis, &Cardinalis uterque optimus, praeclaram consuetudinem tenebitis ab auo traditam. certe enim non ideo te Patauqper tot annos summi Doctores erudierunt,ut ea,quae tantis vigiliis quaerebas,A5secutus negligeres. amabis eadem, & fouebis: tuumque erit proprium studium in selum eo lendae virtutis, sed etiam ornandae. Refer animum ad eos, qui multis ante saeculis extincti, tamen in laude vivunt: omnes reperies, bis gradibus ascendentes, ad immortalitatem peruenisse, quorum tu quia facta imitaris: non dubito, quin .eorum semper florentibus non ibus ita tuum nomedi inseras, ut nunquam exarescat.1lateriem habes ad gloriam, Anconitan m prouinciani, quam nunc ita regis

adolescens,ut ςa pristes, νς cope desideramus in senibus. quae quaquam ad eos solum,'uibus eum potestate praees,

pertinere videantur, tamen illa tuae ditionis terminis non continetur. scis consuetudinem famae.illa nos per ora hominum sublimes vehit: nefacta simul & malefacta aeque

circumfert. sed benefacta laudibus excipiuntur , malesacta conuitiis exploduntur. itaque noli putare, te Picentibus solis esse continentem, este iustum, esse beneficum Picentes haec videnx, longinqui audiunt, α praedicant. te aiunt esse, ad quem aditus omnibus pateat, cui sit iustitiae. sit pietaxis antiquis lim cura, cuius & totestas timeatur, eum omnia postis,& bonitas diligatur,cum idem non plus licerte ubi velis., quam quantum leges praescribant. macte adolescens laudibus eximie, imitator aut maiorumque tuorum. recte cogitasti 'n imperio laudem on esse, iusicum iis,qui imperat, imperio dignus est. quod quia tibi siue a natura,site a disciplina, siue, ut ego arbitror,ab utraque simul contigit quod ad naturam attinet,reserimus ad Deum: dedisciplina,te ipsum & laudamus,qui ad haec prς-elara inuigilaueris : & amamus,quia sunt amabiles virtute praediti. me quidem & multis abhinc annis,cum Roma mvidissem, atque allocutus essem, in tui obseruantia voluntas inclinauit, tam tum de tua indole exspectante ea, qu*

376쪽

consecuta sunt: & postea Patauij,cum in studiis optimara artium totus esses,iudicium impulit.haec tua Picentina legatio quasi operis perpolitio fuit, in qua thesauros philosophiae, multorum annoru studio congestos explicas,& cum prouincia communicas. Itaque, cum ego multo antε, quam istam tibi administrationem summus Pontifex demandasset, eos commentarios, quibus epistolas ad Atti- eum illustrare sum conatus, in tuo nomine emittere statuissem: postea simul cum tuis laudibus creuit voluntas mea. Eos igitur nunc emitto serius omnino, quam non ulli exi pectauerant,sed meam tarditatem opus ipsum excusat.

epitiolas ad Atlanterpretanti properandu non fuit.aliis in rebus possimxesse quatum uis strenuus,in hac qui possum esse no tardus3 primum multa dissicilia deinde non lictem caussis omnia, sed alia propter breuitatem,alia propter historias, alia propter mores. Huc adde, quod mihi quibusdam in locis non satis fuit explicare ea, quae apeIta non erant, sed tentaui, num etiam paul6 floridius possem, quam nostri Grammatici solent. Neque tamen sium nescius, sore multos, qui me in his Commentariis Vt hebetem, quia nonulla minus acutε viderim, vel fortasse etiam ut caecum, quia prorsus non viderim, reprehendant. qui si

mihi, cur id faciant, caussas asterant probabiles, non commitam, ut iidem me etiam ut Pertinacem possint reprehendere t amo enim veritatem,neque earn in me ipso magis,quam in alio:itaque complectar, sicubi eam videro.T ibi vero clarissime Rainuti, quod in has Ciceronis epistolas laboris impendi, maxime ob eam caussam cupio probari ut, si qui verό iudicare aut propter inscitiam non possunt,aut propter malevolentiam nolunt os a consilio de trahendi tua deterreat auctoritas. Venetiis, M. d. x L Oxa

ALFONSUM CARA FAMAntoni' niarchionis Montubelli Roseus Commentarios Ciceronis Epistola ram ad viratrem.

SI suo quaeque res merito penderetur, Alson se Carata,

hominum esset in virtute vigilantium preclara coditio: eontraque,quo auersa ratione voluntas ad malas artes, de

377쪽

sagitiosa consilia traducit, cum iis pessime semper agere tur, eorumque docti exemplo, sapientius deinde alii ninnmodo suis, verum etiam publicis rationibus consulerent . itidem enim vi Eeorruptis seminibus vitiosae fruges, se a malis ex Eplis improba studia, a laudabilibus optima nan

cuntur. verum hoc totum secus est, quippe non modo ad reprehendendu, quae reprehendi iure possunt, procliuiores,qu im ad laudaduhi, quae laude digna sunt,omnes fere simu , nec satis aequa lance turpe & nonestum examinamus, quae debemus pariter,alteru odisse,alterum diligere sed etiam saepe facimus, ut eas res,eatq; actiones, quarum caussas ignoramus, quaeque rectene an secus fiant,diuidi

care no pollumus accusemus tamen acerrina 'que vituperatione, quae interdu efferri laudibus o Porteret, ea deprimamus. Ac, ne me putes, Alson se elarissime,liuius initium sermonis temere detulisse: eaonuc,si nescis, meam, meam dico immo vero commune utriusq; nostrum causam ago: aut enim uterq; agimus egregiE,aut uterque similiter peccamus. Audis ne tu voces in latinae linguae nomen irrumpentes , hominum obtrectantium, qui rei pulcherrimae scientiam leprehendat:qui nos derideant,ludo'; faciant, atque etia,sidiis placet,odica dignos existimet quod operae

tantum ac temporis in hoc tam nobili studio collocemus tu sortasse non audis,totus in litteras obditus,multorum 1 consuetudine seiunctus: aui,si audis,negligis, opinor, magnis non tam seriunae, in qua tamen ipsa multum inest, quam rerum omniu laudabilium praesidii suid omnia munitus. me vero, humilis homine loci, hae una tibi Romani sermonis cupiditate parem, caeteris rebus omnibus inseriorem, ista sand,quaiseriunt aures meas,Vehemcter commouent:no quod ea quibus utuntur,argumeta firma sint, quae ostenda esse in ahia: sed quod, ut eam quisq; virginem, cuius amore flagret, intacta ab iniuria, pura ab omni labhvelit,sic ego, quasi lutosis maculis aspersam,ae foedata eisquentiam, quam semper dilexerim cum adspicio, sensibus intimis allicior, sic, ut ferre no possim. Obiiciunt illud primum, quatenus aliquid cognosci possit, eatenus in colaborandum:Latina linguam obsolevisse iam, & exstinctam

pene tot.i esle:quam enim hodie natione,ut omnes animo

perlustret mir, latina loqui 3 quod vero ex ea superstin libris, minuinia id tale, tanquam aliquod inane simulacrum A 2

378쪽

corporis eranimis. quocirca neque sciri perfecte,cum exiguam partem libri contineant, ne iue pronuuciari decenister,cum sermonis usus euanuerit, a nobis posse. Secundo loco statuunt, ut absolute percipi, quod negant, Latina lingua possit:mirari se tamen etiam atque etiam, cur industriam in ea perdiscenda tam diuturnam ponamus : vitio quidem id fieri volantatis & iudicij: dignitatem in re tantam non esse,ut haerere per tot annos in hoc studio debeamus. Concludunt postremo, ut de perfecta cognitione, de dignitate ac praestantia concedatur tamen esse, cum,

pulsa, successierit alia, minime necessariam. Haec isti,quae specie aliquid videnxur,em,re nihil esse,si quande me prς-

sente disputantur, ostendo. Conuenit inter nos, esse aliquid in omnibus facultatibus, atque artibus extremum: quo nostra studia cum peruenerint, quiescendum ted hoc extremum quibus terminis metimur, rei ne natura, an

xulgi opinionei si opinione.vulgi, licet propemodum otiose uiuerer mediocria, quae putantur excellere, 'uaeramus:

id satis est illa amma, xhi summum decus habitat, quae

Vulgus ignorat, omittamus. sin extremum illud esse volumus, quo peruentum sum est, progredi longius non licet :mo rata studia non dantur: persei am enim scientiae laudem adipisci, maximi operis est. itaque hoc extremum, quod, opinor, Natura nouit vn ,sipiens nemo 'n- quam se putauit esse sonseςqtum. exstant litterarum cla- nilimas testata monumetis exempla summorum philo -pborum, quν cum aetatem in abdityrum rerum perscrutand a notitia con rigulent,multaque pgrti' legendo, partim cogitando prata ara di eximia. Ieperissent: latere tamen

adhuc, magnis inuolutam dissicut intibus, & veritatem, Scaliquid sibi, atque adeo multum G equaerendum existimabant. Eadem hunc, aut cς ξ sit ilis admodum nostra ratio est. Quaerunus id, quod in latina lingua persecuimputamVS nQRys sequemur: esto, veruntamen, quo plus,

ut assequamux, contenderimus, eo scilicet propius,s quid studio proficitur, accedemus. At laboris & industriae terminus tamen statuendus aliquis est. Concedo, sed hoc quidem si diligenter attendatur,nihil aliud est,quΤm .pe iactum ipsum definire: hoc enim ad unum nostri laboresipienduntur,hos unum nostra spectat industri Perfectuin

autem ipsum ego mihi ab hominibus imperitis certe definiri

379쪽

mri nolo definiant ij,quibus utot magistris,Cicero,Caesar, Terentius. Plautus: quorum ex libris,qhae latinae linguae' sit elegantia,quae ubertas, quae v Is,saeile possum intellige re quae si,no dico quanta sunt, lim mensa enim esse video sed si ea mihi masna ex parte comparassem , modum fortasse facerem studio myo, sed ut inter hos,qui nunc homi nes uiuunt, aliquid esse videamur, nihil tamen, si verε de nobis ipsis iudicare volumus, prae illis, quorum extant satis multa scripta diuinitus, nihil, inquam, plane sum uia mare quod ad scribendii attulet,habemus abunde quoanniremur. De pronunciatione vero nimium laboro. quid enim Z an putamus in iis ipfs , qui tum Romae vivebant, eandem pronunciandi rationem fuisse Z non fuit. confluebant in urbem,illecti spe summorum Magistratuum,quod habuit il lis temporibus praemium eloquetia, Oratores ex uniuersa Italia : causas agebant Romani homines pariter& peregrini, sono vocis disti miles, pronunciatione diuersit suam tamen quisque pro eo, quantum quisque valebat ingenio, laudem ferebat. si Curibus educatum, aut Arpini. orantem in soro audires: Sabinum statim,aut Arpinatem agnosceres. neque tamen a forensi opera,& a iudiciis propterea quisquam est exclusus , quia minus Romanε, hoc est, quia minus aptE, minusue decenter pronunciaret. Nutic ipsum,in hac, qua Itali omnes utimur, lingua est ne omnium in disiunctis & longinquis urbibus simit ima pronunciatio3 mehercule ne in iisdem quidem: Venetiis enim domestico utar exemplo J aliter in urbe media, aliter in extrema loquuntur. quapropter nimis iniusto priuilegio damnabitur latina lingua, si, quod in caeteris linguis usa

videmus euenire, ut non modo diuersis, verum etiam iis

dem & temporibus, & locis non similiter omnes pronun- cient, id ei praecipuum apponatur : cuius etiam magnis ac praestantibus meritis aliquid largiri,tum humanitatis,tum aequitatis esseti Secundum erat de dignitate, in quo non

tam equidem quid ipse respondeam, quam quid istos in

hanc mentem impulerit, quaero. Itaneὶ dignitatem latinae litterae non haben tr humiles &obscurae sunt litterae illae, quae populi Rom. nomen extollunt atque illustrant3 quae Iummorum Imperatorum fortiter & praeclarE gesta per omnes gentes cum laude disseminanti quae maiores opes, quam ulla unquam lingua, maiora idolum metitorum

380쪽

praemia in uerbis terrarum domina ciuitate sunt adeptis sed ineptus sim, si me patronum latinae linguae profitear, quae tantum possidet eloquentiae, ut, ipsa tuam caussam si asat,facile se ab aduersariorum calumnia vindicare possit. N unc quod isti postremo loco argumentum quasi postrema in acie subsidium firmissimum collocant, videamus in

eo,quantum roboris ac neruorum sit: plus enim est sortasse, quam VI contemnere, minus certE, quam ut pertimescere debeamus. Nusquam, inquiunt, viget usus latini sermonis: aliter nuc omnes loquimur. id verum est. si quid igitur in latinam linguam studii co fertur, opera non benElonitur. hoc salsum. duplex autem est,qua V tor,rario troandi. Primum illud suscipio, ac defendo non,quaecunque necessaria non sint propterea spernanda elie omnia atque explodenda:deinde, si l pectetur utilitas,ita latinam utilem esse linguam, ut etiam necessaria videatur. Quae sunt,quae vere & propriὸ necessaria dicimus Z nimirum ea , quibus carere nullo modo possumus. huiusmodi sunt primum elementa, deinde, quibus famem, frigoraque arcemus,victus,vestimenta, aedes, aut ea,quibus haec parantur: prae-Ierea in publicis rebus leges,& magistratus,in priuatis seueritas & vigilantia. ex hoc numero latinam certὸ non ellelinguam,facile concedo:neque enim is ego sum,qui libenter cum veritate pugnem. Sed praeter haec, quibus hominum vita sustineatur,ac regitur,quam multa sunt minime necessaria, quae tamen habemus in deliciis, quae amamus, quae etiam honore prosequimur λ gemmas,& vasa pretio-ie caelata,columnas marmoreas, laqueata tecta, serIcas vestes, textiles picturas, artem in vocibus & fidibus, odores in unguentis, condimenta in cibis, haec certὸ atque huius generis sexcenta, non ut neces litati pareret, feci ut sensibus satisfaceret, inuenit industria. quae quin habeant iucunditatis & ornamenti plurimum, nemo negat. quod si, quae sensus iuuant, & laboriose quaesita sunt,& retinentur accurate , quanto nobis ea, quae animum oblectant,

potiora debent esse ' pascitur animus magnitudine rerum:

quid Liui j sublimius nistoria, quae oopuli Rom. bellicam

virtutem commemorat 3 grauitate lententiarum:quis Cicerone prudentius, quis eruditius disputa Z elegantia verborum, & copia: quis eodem ornatior, quis uberior λ varietate scriptorum, quod genus Romanae staterae deside

rant.

SEARCH

MENU NAVIGATION