장음표시 사용
361쪽
P AEFATI O N E S. gium esse semper duxi, quamquam , utilitatem spectares
volumus, ea demum summa est, quae ex hoc genere percipitur: fructus enim in posteritatis memoria,& praedica tione positus est, quem nemo Vnquam sapiens non praestantillimum iudicauit. sed haec bene merendi ratio duplex
videtur essemam & qui aliquid ipsi scripserunt,& qui alios
vel cohortatione, vel praemio, ut scriberent, impulerunt, litteris opem tulisse existimantur. quae duae res eiusmodi sunt, ut, qui alterutram commodὸ faciat, ei scilicet a studiosis omnibus gravae sint agendae : qui utramque, ne haberi quidem satis possint. Atque hanc laudem, ne apud veteres qu dem saepe accidit, Vt unus consequer tur, pro- , pterea quod quia ea virtute atque fortuna fuerunt, ut &ingenio posteris prodesse possent, & opibus, ut idem facerent, multos adducere : alterum facile fecerunt, ut eos, qui doctrina & eloquentia valerent, ad iuuanda litterarum studia excitarent: alterum facere, ut ipsi monumentum aliquod industriae suae relinquerent, propter rerum gerendarum curam non ita potuerunt. quod item nostris temporibus usu videmus eueniremam neque multi sunt, qui praestare utrumque possint: &, qui possunt iis
fere,cum velint,non conceditur. cuius generis exemplum, ne id quod abest,aliunde quaeranius,concede quaeso, Caesarine praestantissime,ut a te sumam, & sine me hoc impetrare a modestia tua, ut ea quae sentio, de te dicam : certἡ enim , qui maiorem aut iuris cissilis, aut sacrarum litterarum cognitionem sit consecutus neminem esse constat.
neque tamen haec studia,quς humaniora appellantur,quae nos adhuc secuti sumus, contempsisti: in quibus etia diligenter versatus es, ut illa superiora, quae quibusdam ipsa per se nimis horrida videntur eloquentiae pigmentis, cum Velles, atque etiam quantum velles, illustrare posses. Est igitur in te ipsi, unde posteritas adiuuetur,nec,ut arbitror,
voluntas deest,sed otium eripiunt maximarum Istrum Occupariones mam quia tua virtus no humili, neque obscuro
loco latet, sed quasi in specula quada excelsa atque illustri
posita est, unde Opem ostentare bonis omnibus videtur: idcirco homines accurrunt ad te,vel ut cosilium,vel etiam ut auxilium petant. Itaque negotiis a litterarum tracta- . tione distractus ex duabus rationibus,quibus initio bonas artes adiuuari posse dixi, alteram inuitus omittis,cum apse
362쪽
nihil seribas: alteram studiose amplecteris cum iis , quos industria vides excellere nulla re desis. Quamobrem Hieronymus Ferrarius,qui se lain pridem tibi addixit,bomo Scingenii & iudicii laude praestantissimus, cum alia,quae a te habet, praedicare solitus est,tum illud vel maximὰ , quod
domi tuae vivens, te permittente, atque adeo libente, totum diem in litteris ponit. & otio fruitur tanto, quantumi deserta in regione vix esset. cuius ex ingenio qui fructus percipiuntur,qui certe maximi sunt,ij sanὸ tuae liberalitati reseruntur accepta. Α te habemus quae Ferrarius in veterum scriptis vel correctione restituit, vel explicatione illustrat. a te emendationes in Philippicas Ciceronis orationes, quas ille plurimas atque Optimas ad me misit, quae iam ramque edentur, a te inquam Omnes sunt.Itaq; etiam eas ipsas orationes, ut a Ferrario, id est . a te, restitutas : &quae praeterea in hoc tertio volumine continentur, in quibus ipf, quae male affecta erant, multa sanauimus, tibi inscriptas atque dicatas emittimus, ut quod beneficium habemus maximum , eius beneficij auctorem agnoscamus,& huie libro summum ornamentum , Caesarini nomen, apponatur. quare etiam id quod iam pridem optaui, ria D se consequar,ut quam prςclare ego de te sentiam,cum intelligas tu me eum existunes,quo in amicitiam, vel potius in ei sentelam tuam accepto, non pessimc sensisse videaris.
Christianissimi Regis Consiliarium, eiusdemque
apud venetam Rempub. oratorem in Ciceronis oratorios libros. OVod te non sugit, Monluci sapientissime , praestare
omnes caeteris hominibus, sed alius alia re vult:non enim uniusmodi sunt nostrae voluntates, sed quoniam ex animo qui variE assicitur tanquam ex typo eiunguntur, ipse quoque variae sint & multiformes necesse ere, ergo n6 cadem omnibus prima sunt. Qu niam vero ex iis, quae appo tantur,necesse est aliquid excellat, ut de multis optabilibus unum optabile maxim Z st: quid sit, id, quod ego caeteris praestare putem. s dc me quaeratur:dicam id,quod qui assequuntur, eorum in potestate sensus omnium,animique sunt. Id eutem sine dubio eloquentia est, quae tan
363쪽
tum possidet dignitatis, ut infra vel eorum fortunae, quorum imperium prouinciae nutunaque sequuntur, me quidem radice constituantur:cum ita accidat ut ab hac quamcunque in partem volentes ducamur, illis inuiti sepe pareamus. Sed quoniam quo loco polita laus est, eum locum maximis cliiscultatibus natura circumsepsit,ut perueniendi facultatem paucillinus relinqueret:non est,quare nobis
in mentem veniat mirarI, cur neque diuturna, neque in
multis perfectae fuerit species eloquentiae. Illud video, cum in hanc cogitationem mentis aciem intendi, bene dicendi gloriam duabus rebus ali maxime otio & libertate. Itaque in urbe Roma,quae bonorum Oratorum quasi te cunda genitrix partus edidit uberrimos, neq; ante secundum Punicum bellum, neque post Caesaris dominationem magnopere fuit,quod in hoc genere probares. Hannibale victo, hostis Italiae terribilis nemo fuit. tum in urbe
securitas, tum summa tranquillitas orta:tum seditioiorum hominum ingenia popularibus concionibus acuit ambitio. conciones, inquam , cloquentiam pepererunt,
nisi quid me sallit ratiocinantem: ratiocinor autem sic, M per hos quasi gradus interrogationis adscendo. Eloquentiae quod summum suit propositum praemium. contulatus, qui summus honor fuit. consulatum quis mandauit populus. populum quis tenuiti Coracionator optimus. ergo a concionibus cxstitit Orator. identque, sublatis concionibus, nullus fuit:cum enirn ciuilibus armis oppressa Respub. iaceret, vetus consuetudo perniset, i populo,cuius potestas uniuersi translata ad unu esset,non iam Magistratus, non Praesecturae peterentur: eloquentiae, quae populi gratiam bonorum spe quaesier.it, inanis omnis & superuacanea fuit exercitatio. sic oratoria facultas, summorum hominum studiis exercitationibusque culta, cum a duobus Gracchis ad C. Caesaris aetatem, hoc est, per annoscentum ferὸ ita viguisset, ut nihil via quam fucrit illultrius, non effugit rerum numanarum commune fatum:quas ubi ad summum siue industria,sive natura perduxit, retro se id praecipiti lapsu reuoluuntur. Imperatores deinde multi
rem Romanam exceperunt, quorum aetatibus vel rigium
Vetcris eloquentiae uult sim agnosceres. quid post ni ultominus, nam , imperii sede in Graeciam translata, crebrae
vastationes Italiae consecutae, cum in flucntes barbararum
364쪽
nationum copias reprimeret nemo. tum non eloquentia
modo, sed ipsa pene litterarum memoria funditus deleta, nec suus est bonis disciplinis honor, nisi multis post taculis restitutus: patrum denique aut avorum nostrorum memoria cum exteros mores Italici caeli temperies ali- quando ad humanitatem deduxisset, raululum oculos litterae sustulerunt. Doctrina primum, serius enituit eloquentia, nec mirum: doctrinam enim line eloquentia laudamus, eloquentem sine doctrina recte intelligens nemo duxit. Nunc in Oratorum nomine, quod eximium semper fuit, nihilo minor, atque haud scio, an etiam maior,
quam priscis illis temporibus dignitas & amplitudo est. Mittuntur a Regibus ad Reges, aut ad liberas ciuitates, qui non de stillicidiis agant, noΑ de iure fundj: quarum rerum controuersias qui perite & copiose disceptarunt, scimus olim habitos eue eloquentes, sed ea tractent, qRae prudenter disputata, otium gentibus constituere , dignitatem imperi j conseruare,terminos proferre possunt. Hoc qui praestat, eum ego veteribus Oratoribus non comparo solum,sed etiam antepono:illi caussas agebant Primum apud iudices sorte ductos, deinde apud eos iudices , quibus de aliena re, no de sua iudicantibus persuadere Ola, tor siue hoc, sue illud haud magno negocio posset. Nunc agitur in consilio lectissimorum virorum, agitur iis de re-' bus, unde ad eos ipsos , qui iudicant, maximum potest siue emolumentum, siue damnum redundare: cum & de publica re iudicent,& in publica, extra quam nihil est,priuata cuiusque contineatur. His probare quae velis,eo maioris ingeni j vide fur esse,qub dissicilius ab artificio capitur prudelia. Itaque cum hoc multi voluerint,magnum decus atque ornametum est eorum, quibus contigit,ut pollent, qui sane pauci sunt:maximum vero, si cui tantum aut natura dedit,aut exercitatio doctrinae,ut inter hos ipsos emineret. qualem si quis te iudicet, Monluci clarissime, hunecgo recte iudicare mihi persuadeammam si consideremus primum a quo missus Orator sis,deinde ad quos,tum quibus de rebus missius:ita reperiemus , missum ab eo Rege, qui omnes Reges sapietia vicerit,quonia quidem omnium unus quid contra Fortuna virtus posset, maxime declarauit ad eam Remp.quae nisi sapientillimorum ciuium copia
365쪽
s oreret semperq; floruisset, prosectδ neq; tanta nune eLset ,eum olim minima fuerit,neq; ram diu staret,cilim caeterae Respub. luoru ciuium temeritate conciderint:iis autem de rebus esse missum quarum quae magnitudo sit,ex eoi u,ad quos pertinent,opus apparet, quae tantae sunt, ut pauco tu imperiis distributus terrarum orbis teneatur. Et
cum haec legatio tibi perhonorifica fuit, tu illud ad tui nominis celebritate longe maximum accessit, quod cum a Principe Turcaru Solymano pace defessa bellis Europa peroptaret,eaque sine Christianissimi Regis intercessione
desperaretur,unus electus, qui tantu muneris obires, acceptis a Rege mandatis aestate media , summis caloribus in Graeciam nauigasti pace vico poneres,optabatur. copOsuisti hyeme summa,dissicillimis itineribus, per dispostos
equos in Gallia recurristi. Exceptu s alia cura, cum de sedandis interregem tu u,Regemq; Britannum magni momenti cotrouersiis ageretur, praefuisti,te consulente, agente,vltro citr6que cursante, abiectis armis, pace inter eos firmissimo scedere costituisti. Habes hoc Omnino, Mon- luci,no dico a fortuna,qua casus& temeritas regit, sed te ipso,qui ad consilium & rationem omnia refers, ut in tuis actionibus felix usque quisque sis. nimirum Sors, qua in rebus humanis dominari quidam sunt opinati, non omnium est aeque communis, sed ipsa sibi virtus prqpriam
fortunam architectatur. Non erras, quia non est errare sapientis: & quia sapienter agis , omnia procedunt. bonus etiam Orator es, quia bonus vir:ingenium enim probitas commendat. nec minus mouet is, qui dicit,quam ea, quae dicuntur. Quod nisi latinum sermone in Italia peregrinitas immuta Tet,nae tu nobis longo interuallo & Crassos,& Antonios retulisses.sed quonia ea lingua utimur,quam multis coeuntibus linguis generatam corrupta conluetudo peperit: veteribus Romanis oratione dissimilis,ingenio simillimus. non tu quidem loqueris ut illi,sed ri illi tamen & sapis,& persuades. Quare non fuit ab re,cum ego eos libros,in quibus persecti forma Oratoris a Cicerone videmus expressam, mendis antea deformatos,nunc mea correctione expolitos emittere non fuit inquam ab re, tuo nomini dicatos emittere , ut, quae de perfecto Oratore traduntur, ea perfecti item Oiatoris titulo cohonestarentur . hoc cum ita existimassem, quia videbatur esse Z
366쪽
aptissimum,nci,& seci eo libentius,quo d, cum tu mihi Scinulta iam summae humanitatis officia tribuisses,& is eCses, qui tribuere etiam maiora posses rego, nisi aliquid, prcsertim ubi daretur occasio , retribuerem , verebar, ne ex duobus maxime insignibus vitiis alterutrius infamia non effugerem,ut vel ea viderer,quae a te accepissem , mirius meminisse,quod a consuetudine naturaque mea alienissimum est: vel ea, quae sperari possent, negligere. quod quia superbi esset, abest non m odo a fortuna mea, sed Giam a voluntate plurimum. Venetiis, I s.
bertum in Ciceronis libros de ossisi s.
Non ignoras, Benedicte Rhamberte , sensuum esse
quandam in hominibus similitudinem, quaecum in consuetudine cognita est , efficitur , ut, inter quos id accidit, amor exoriatur.ab hoc quasi sonte multorum amicitiae manarunt. multos etiam beneficiu cum obligasset, cumque id ,quod acceperant, memoria conseruatu grato animo redderent,idq; uterque fieri ob ingeni j bonitate,& voluntatis erga se propensionem exissimaret, statim est illam opinione beneuolentia consecut a. Itaque duae caussae sunt,quamobrem homines amet inter se: sed haec posterior,quae a rebus externis origine ducit,cum illa superiore,quae a natura proficiscitur,nullo pacto videtur este comparanda: illa enim primum habet ea suauitatem, qua lut opinori &certa nulla maior est , cum eos, quibus utimur,& iisdem rebus,quibu s nos & aeque atque nos affici sentimus .deinde etiam qui in dando & accipiedo beneficio fructus est,eo no eget mam si haec actio benE merendi interdu est, & esse potest in iis, qui voluntate non admodu coniuncti sunt i quanto facilius existet apud eos, quoru animi ita consentiunt, ut, quasi natura hortante, eas de esse appetere,ab iisdem fugere videantur At veris qui officiorum comoditatibus aciducti,in amicitiam coierunt,etiamsi alter alterum initio summe diligat. tamen siquando accidet id quod accidere saepὸ solet, ut ea,qua diligere coeperunt, caussa tollatur, certe eorum animi pedetentim in amore languescenti quo in genere animaduertis,Rhamberte,quam multi quotidie labatur, de cui
367쪽
bus sacile est intelligere quid sentias,cum ab eorum instituto tua ratio tam vehementer abhorreat: probe enim te
quae nostra debeat esse in iungendis amicitiis cautio,quae in iisdem colendis religio, quod item in omni vita praestandum ossicium sit horum librorum,quos nunc tibi inscriptos ad te mittimus , lectio erudiuit. sens in me ipso, quem ab opibus non magnoperὰ firmum, aut ne firmum
quide,tamen octauum ab hinc annu tanto studio es complexus,quantu qui ab omni re paratissimus sit, remunerando copensare vix possit. cumq; rerum mearu status. ut sunt humana,interdum mutaretur : memoria teneo te nunqua immutatum, eande semper eum mihi, tum fratribus meis voluntate ac beneuolentiam praestitisse. Cum vero maior aliquanto inter nos consuetudo esse coepisset,
quod quide est factum,posteaquam te in nostram vicinitatem cotulisti: facile sentio ad mea vitam recte consor- mandam quato mihi obseruatio tuoru morum fuerit adiumento. Collocutiones vero de litteris nostrae quid non dicam delectationis,sed utilitatis habueruntλequide,si liceret,totos dies vellem tecti ponere. quarum enim ego rerii cognitione delector ,earu in omni genere quae tui
sit iudici j subtilitas,intelligo. sed hanc latine scribendi ratione, in qua multi nunc volunt excellere: paucissimi poΩ sunt, ea vero sic tenes, ut tuis scriptis mihi quide purius nihil esse videatur. quod eo mirandum est magis, quia tu non ut alij diuturno atque assiduo libroru vlii, sed temporum studio subsecivorum, hoc ut posses , cosecutus es: nam,ut omittam,quod tibi,cuius fidei atq; prudentiae Ve
neti Senatus arcana creduntur , otium non saepe contingit:ec qui dies est,quo no ex amicis tuis aut consilio tibi aliquis aut opera, aut etia re sit adiuuandus 3 qua in coluetudine retinenda nimium diliges esse dum vis,accidit saepe,ut tuum potius ipse eo modum,quam ossicij coledi facultatem praetermittas,quo ego me aptius facere sum arbitratus , si haec opuscula, in quibus maximὸ de ossicio praecepta traduntur,ad te, quem cognoui esse omnita ossiciosissimum,mitterem,Genus hoc,Rhamberte,quoddam est, quo ego eos, qui de me bene meriti sunt, remunerati soleo.Perpende rem,nulla videbitur: animum respice, gratissimum dices.
368쪽
de Afendo et a Caroli Caesaris a consilis,eiu em que apud Venetam Rempub. Oratorem,in Philosophia Ciceronis partem primam.
SV perioribus diebus , cum domum tuam venissem , ut
Benedictum Accollum,quia apud te diueIsabatur,lio Doris caussa vaserem, quem ego hominem, non tam quia Cardinalis est,quam quia Card mala tu dignis limus,uchementer obseruo. Cau accidit,cum ego adcssem , ut inter vos sermo oriretur iis de rebus, quae ab antiquis ignoratae)nostra patrumque memoria non sol sim inuentae sunt, sed ad summam etiam elegantiam perpolitae .cuius generis cum Accoltus ita multa commemorasset,ut mihi quidem,credo item at is qui aderant, facile probaret veterii solertiae nostrorum hominu industriam antecellere: suggessisti tu , ne de philosopbia quidem, in qua tantoperὰ
antiquitatem admiraremur, tibi videri esse dubitandum, quin ea posset etiam nunc expoliri atque ornari, si modo uam quisque lingua a parentibus atque a nutricibus trairam cum lacte iam ut hausitiet,in ea vellet scribere: nunc usu euenire,ut lex terno sermone addiscendo i totam aetatem consumamus. Quod si nos a pueritia disciplinarum cognitioni totos dederemus,non esse desiperandum, quin& matones & Aristoteles aliquando pollent existere: non enim & coelum hoc, unde spiritum ducimus,lde est, quod Olim fuit, & hominum ingenia non eadem esse possunt. praua consuetudo naturam peruertit,quς tanquam ager, si colitur,fructus edit uberrimos : si negligitur, exarescit. Annos triginta ponimus in verbis percipiendis: quantulum spacij restat,ut res ipsas considerem ilicet ad antiquitatem animu referre, nam aut Graeci illi philosophi,quorum nomen celeberrimum est, ea, quae ab Aegyptiis acceperat, Aegyptio potius , quam patrio sermone icti pia reliquerunt,aut nostri aliena lingua , non domestica, luntvs.cum ea quae vel de Graecis sumpserant, vel ipsi pepererant in usum posteritatis explicarent λ constat, apud o mnes gentes, qui suas cogitationes litteris mandare voluerut,eos sere iis esse verbis usos, quoru significationem matris in gremio cognouissent.quod item nostra aetate si fiereta
369쪽
feret, facile contingeret, quod tu opinaris , Hurtade cla-xissime, ut in philosophia veterum inuentis nonnihil , vel etiam non parum addi possἰt: neque enim eos , qui fuerunt , usque eo cogitatione ingenioque procesiisse existimandum est, ut iis, qui suturi sunt, quod praeterea cO-gnoscerent,nibit reliquerint. Multa latent adhuc rctru - 1a atque abdita in immensitate naturae , quae eliciet & euocabit in lucem,s quis inuectigandis rationibus,& per scrutandis rerum causis ab incutite aetate suum studium dederit,quod ab iis sic ri commode non potest,uel potius nullo modo potest,quibus non ea lingua, in qua alti educatique sunt,sed ea,qua veteres utebantur, scribere consilium est,quorum tu si probares institutu , quotusquisq;
tecum esset in eo laudis genet e conferendusὶ tenes enim pei secte Latinam linguam, tenes Graecam, Arabica, alias praeterea.Scribis tamen ut in patria tua loquuntur,in quo video quid spectes, quod pater tuus egit,ut optime de Hi spania mereretur,id tu alia quadam ratione cosequi vis: ille enim cum annum ageret vix dum quinctum M decimum , qua aetate milites in exercitu pauci solent esse omnium approbatione,qui exercitus regeret,electus, Baeticae Rege, bis acie fusum, regno exuit, &, quaecunque in eius ditione fuerant, Catholici Regis imperio potestatiq; subiecit. Alia tu ornandae atque amplificandae patriae tuae rationem iniuisti: profers enim,quantum in te est, Hispanicae linsuae terminos: S , ut ea non solum verbis & nominibus, sed etiam rebus & scientiis per te locupletata ab exteris nationibus appetatur, ingenio doctrinaque consequeris. quos nescio an omnibus patris tui victoriis atque triumphis sit anteponendum:nam,cis,populos bello superare, & imperium augere, praeclarum est : tamen mihi cum animo meo consideranti multo melior videtur esse conditio litterarum, quam regnorum . haec enim in v-nius hominis fortuna posita sunt,& unius saepe culpa exstinguuntur: illae Vivunt, & vigent quotidie magis , neque ulla temporis circumscriptione terminantur. Itaque magni & excellentes viri, qui bellicae laudis gloria Boierent,cum earum rerum, quas gessissent, memoriam non
satis sore diuturnam spei arent, nisi ab hominibus ingenio prae8itis celebraretur :eos,qui id praestare possent,no vulgaribus p miis affectos in honore lumino,atq; etia in amore
370쪽
re semper habuerunt. Quo mihi illorum laus videtur esse illustrior,qui & rcs praeclaras manu gercre,&,quae getlerint, litteris custodire ipsi pollunt. quo in numero fuit soror illa tua prae istantistima semina, cuius militaria facin
ra cum audimus, cuiuis eam nostrae aetatis viro animi magnitudine comparamus: cum autem ea, quae scripsit, legimus , vel antiquis scriptoribus ingeni j praestantia simillimam iudicamus. Huiusmodi cum in tua familia mulieres existant,de viris quae sunt speranda Θ quamquam fratres Omnes tui, tuque in primis,ea, quae sperabantur, iam prς stitistis. Itaque Carolus Imperator vestra pota ilimum virtute, vestraque fide nititur: nam fratrem tuum , Mar-claionem de Mondesar,qui caeteros aetate anteir,cum aliis in rebus , tum in victoria Tunetana, equitibus leuis armaturae & classi maximae praepostum, magno suis rebus sensit esse adiumento: alterum autem, Episcopatu Iaenen si ornatum, summe propter eruditionem & prudentiam diligit: tertium Iudicis prouinciis pro Rege,quartum Hispanicis triremibus praefecit: te primum sibi voluit esse in consilio: deinde, cum difficultatem quandam temporum pene fatalem impendere,& ea,quq cogitabat .sne summa prudentia non elle tractanda intelligeret, unum C maximo numero delegit, qui apud Venetam Rempub id muneris Orator sa itineres. quo quidem in munere clarior indies significatio tuae virtutis elucet: nam ad usum reria, quo vales plurim Lim, addis doctrinae cognitionem, quam a libris petitam, grauiore in cau ssa consilium capere si vis,
explica S,ut, proposito praeteritarum rerum exitu, cautior
praesentium sit deliberatio. quod quoniam maximὰ prae-itant historia & philosophia:tu quidem vehemeter utrius que studio teneris : sed nescio quo pacto magis te philosophia delectat,credo quod pluris apud te est, excogitare
quae nemo 'iderit, uam imitari quae alii fecerint. Quo in genere cum omnino nullius ope videaris indigere,quippe qui ita abundes ingenio,vt,quocunque te applicueris,excellas: tamen vide,quid egerim. intui rationem , ut iuuare te possemnam hos Ciceronis de philosophia libros cum vetustis exemplaribus contuli,& emendatos ad te misi,ut tibi, si quando eos in manus sumeres,quasi facilior & expeditior legendi cursus esset: pξ enim ex te audiui, cum diceres, antiquorum in scriptis ita multa esse corrupta, ut