Vna fides, vnius Ecclesiae Romanae contra indifferentes huius saeculi, tribus libris facili methodo asserta a P. Honorato Fabri Societatis Iesu theologo

발행: 1657년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

DAT UM DECIMUM QUINTUM

i In propria causa nemo Iudex s.

re maximi momenti agκur, aeterna se Ilicet cuiuspiam salute , qua fi semel e - a cidat, restituendi rem nulla spes affulget , .n qua si semel erretur, irreparabilis error est: maxima igitur cautione opus est, & maxima dilige etia adhibenda, ne in errorem inducamur. Nullus hic pertinaciae,nullus factioni loeus sit , summa rei est, aleae minime committenda , sed mature eonfideranda ae ponderanda , non temere, nec tumulia uose tractanda; pro qua, nihil amicis, nihil pare vibus, nihil tempori dandum, sed prae illa caeter soccifacienda , quid enim homini prodest, si untia aerium munoum lueretur eum animae suae detri

' ri. Contendo te eum, Adiaphore, non conten tionis, ut vincam, sed charitatis studio, ut tuae salliti eonsulam,&te lueri faciam Christo. Contendo, inquam, extra Romanam Ecclesiam te saluari non posse 1 contrarium asseris, ae t Bam defendis rellia gionum indifferentiam ; en causam & litem ; qui 'tantem apbiter erit λ quo iudicio standum L Iahae Causa, quae adto pertinet, iudex non exis, tibi forte suspectus sum : praeteroa,cum homines simus, falli& fallere possumus; nulla tamen causa sine iudice, haec porro, in qua tua salus vertitur, incorruptum postulat, de fallere nescium. Ossiciosus monitor it

112쪽

sso, pcluatus tamen, audire si renuis, testes accerso; si pervicax manes, rem ad Ecclesam defero, indoexectum iudicium expecta , dc canonicam sententiam, & si Ecclesiam non audieris, Ethnici & Publi cani loco mihi eris. 'HI. Iudex in propria causa esse non potes: si parentes actoris iure defensori suspecti sunt, & desen itoris, actorν, ac proinde repudiari iure ac reiici ponsunt; multo magis ipse iudex in propria causa suspectus erit. Hinc si quid forte litis prinei pem inter Asubditum intercedat, Prineeps alterius subditi iudi cio ultro se subiicit, quod certe in omni republicare Ete administrata locum habet: in suis quilque reis bus caecutire solet , cum enim nostri amantiores simus, haec perturbatio rationi tenebras offundita, hinc minus recte de nobis rebusque nostris iudicamus. Hinc si forte medicus decumbit, alterius meis diei eurae se credit , ὀc si quid viiij oculo inni, altε-rius oculi adhibes operam oculus enim caetera quiisdem, at se ipsum non Videtis. IV. Praeterea iudicandi actus auctoritatem & iurisdictionem in iudice supponit , quod reuera quin eget, neminem arbitror esse, cum per se ipsum notum sit; at nemo sibi subditus est, vel kae auctoritati subiicitur; haec enim respectum , ut vocant, &habitudinem ad alium habent. Denique si cuiuis in propria eausa iudici esse licet; in causa, inquam, salutis , frustra cecum enica concilia conuocantur .

frustra tot libris de sacris commentariis utriusquo linguae Patres Ecclesiam illustrarunt; frustra Paulus

113쪽

8 Lib. Imt.m. In propria eos nemo Liax est. Apostolus de hominum salute adeo sollicitus erat ihaee & alia multa omnino frustra essent, si quilibe ein propria causa iudex esseta. V. Et vero de praedio non iudieas, de anima iudia ea res 3 pro rebus caducis alterius iudicis sententiae subiiceris, pro aeternis subiici recusas quisquis potestati resistit, Deo resistit; doctores Deus institutis ut te doceant, pastores, ut pascant, magistros aem deratores, ut regant, tui iuris non es, sed Dei; ae

proinde iis subiici debes, quos tibi Deus praesectos esse voluit ι hos duces sequere in via salutis; consule in dubiis; licet fides nostra diuina sit, eam tamen ab hominibus nobis tradi & exponi iussit. Homines humano modo regi vult; ab aliis stilieet hominibus , quibus suas ipse viees commisit; quosque orimnis erroris immunes reddidit, ne si forte illi erraiarent, Deus ipse, cuius vices gerunt, errare diceretur; hine Deum audit, qui doctores ab eo ad id muneris

institutos audit; & quisquis hos spernit, Deum spe

nere censetur .

VI. Itaque cum nemo Iudex sit in propria eausa,& eum aliquo iudice opus sit, in causa ista grauissima, errori scilieet minime obnoxio, iam tui muneris est,& ossicij, iudicem illum consulere, quem cum in illo interiore spiritu non inuenias, nec in sacria Codicibus, nee in ipsis traditionibus, nec in te ipso, nec in mortalium quopiam , qui priuata duntaxata auctoritate polleat; hoc unum restat, ut Eeelesiam consulas, in qua certam de ultimam fidei regulam , , diuinae veritatis firmam columnam & sundamentums

114쪽

Zib. I. Datan.Auctori Laedebet esse istitima. 7tum, omnium denique, quae ad rem hanc pertinent, eontrouersiarum, omnis erroris immunem Iudicem inuenias: sed de his infra fusius agam .

DATUM DECIMUM SEXTUM.

Auctoritas Iudicis legitima esse, idque par

tibus consare debet. I. π Vdieium, actus iuridieus est; & nemo iudex esse potest, qui publicam personam non susti---, neat,cuius anima & forma auctoritas est; hine quisquis iudieandi auctoritate caret, iudieis munere fungi non potest et quod adeo perspicuum est , v nullus dubio loeus supersit , si enim te vltro ingeris, quis te eonstituit iudieemὶ quo iure litigantes tuae sententiae ac iudicio acquiescent 3 si iure omniae iurisdictione eares, consilio quidem alios iuuais re poteris, non tamen lata sententia motas componere lites , auctoritas igitur in Iudice necessaria est, eaque legitima, nisi enim legitima sit, nulla est, ut pare . II. Auctoritas autem ad iudicandum in rebus si- dei, non humana, sed diuina res est; tum quia iudex in Controuersiis fidei erroris immunis esse debeta pquae sane immunitas vel praerogatiua homini no competit, qui a natura ita comparatus est, ut error obnoxius sit , nempe omnis homo mendax , humana igitur illa auctoritas non est, quae hoc priuilegi

gaudet, sed diuina ; a Deo igitur derivata in homi

115쪽

to Lib. I. Dat. XVI. LAuctoritis radicis nes atq; profecta. Hinc ridebis saeculares illos Principes , qui rebus sacris profanas manus admoueranon dubitant, nouos in re fidei canones conderet , priscis abrogatis, conciliis praeesse, ritus inducere, sacramenta mutare; aemulto magis doctores illos, qui id sibi iuris arrogant, ut Controuersias fidei dea finire , ac diuina oracula populo exponere valeant.

Quo iure id facis, mi homot qua auctoritate i quishoe tibi munus er ediditὶ Deus, inquies; ubi signa& testest ubi patentes literae Spiritu Dei agi me sentio, etiam iurato non erederem , illa igitur aua ritas definiendi eausas fidei a Deo est ; atque ab eo in eos derivata, quibus ea cura incumbita. ΙΙΙ. Porro litigantibus haec Iudicis aucto ita sperspecta sit; alioquin perinde se habet, quatenus Id illos spectat, atque si nulla esset nec enim eius dictis, aut decretis stabunt, quem iudicandi saeuitate instructum esse ignorant , quatenus, inquam, ad illos spectat. Nempe non propterea illa iudieandi potestate priuatur, lic Et nonnulli eam minime conae edant, vel ignorantiae vitio, vel pertinaciae studio ;quia tamen illis inutilis est, cum -- ea uti nolint, perinde illis est, atque si non esset eum nullum ex ea fructum referant , non tamen stat per ludicem, sententiam ferre paratum, sed per eum, qui iudicem

repudiat. ne suos errores dimittere cogatu .

ὁ V. Praeterea ille in re fidei certus esse non potest , qui nullam fidei certam regulam, nullum i Controuersiis certum Iudicem agnostit. Quod autem diuina fides certa sit, perspicuum est . cum per

116쪽

Atii 4se ultima, ct partibus crestare. 33

eam diuinis oraeulis firmiter assentiamur: Igitur nomodo certum&fallere nescium iudicem esse oportet, verum etiam nobis compratum esse, necesse est,

quisnam ille sit, ut scilicet. eum adire, & confiuere valeamus ι iupmo mediocris di probabilis duntaxat coniectura non sussicit, cum de illo illiusque auctoritate,certi esse debeamus, alioquin fides nostra peris petuo vacillabita. U. Vnde porro constet illa auctoritas, & iudex, eui eaelitus attributa est, ut sine vitioso eire ulo ostendatur, unum suppono, quod certissimum est, ct ex supra dictis perspicuum diuinae sapientiae ac prouidentiae fuisse , eertam fidei resulam , ac certum eontrouersiarum iudicem statuere, quem homines, ad aeternam beatitudinem destinati constitere post sint , alioquin frustra Deus ab iis certam' fidem,ae firmam mentis adhaesionem & subiection em exigeret : nee modo illum statuere, verum etiam eerijs

di probatis signis designare ac distinguere debui δε

quid enim iuuaret, iudicem illum constitutum esse, quem homines non cognoscerent , VI. Quod autem Deus aliquem constituerit, aestis characteribus designarit , ex diuinis oraculiseonstare debuit, tum scripto, tum nudo verbo tr ditis, & ad nos usq; transmissis; loquitur enim Deus. ut sua nobis decreta significet. Praeter scriptum verisbum, traditum etiam esse oportuit, nempe ex comis muni traditione sacros codices & libros canonicos accepimus, qua etiam tenemus, certum & fallere

nescium , in causis fidei & morum iudicem a Deo

Diuilige

117쪽

ereatum fuisse: sed profecto nutaret etiam traditios de vix certam ab incerta distingulere homines pos sent, nisi Spiritus sancti adiutorium ita praesens Ecclesiae adesset, ut illa in re fidei errata hon posset, ac

proinde certum omnisque erroris expers, de controuersiis, de libris canonicis, de ipsis quoque tra ditionibus iudicium serre posset,quo deinde homi/nes starent: sed hoc eap. sequenti discutio.

DATUM DECIMUM SEPTIMUM.

In Ecclesia suprema, absoluta,' que ad extre-' mum duratura potesas en iudicandi, ligan-

Λ:'r ' ' soluendi, sc I. Celesiam in lirris a Christo relictam esse, di congregationem scilieet fidelium,eiusdem

α- fidei vinculo coniunctorum, nemo Christianus negat; certam item fidei regulam esse, ae certum, & ab eodem Christo institutum designa tumque iudicem , pro iis controuersis, quae ad si dem & mores pq rtinent, definiendis, qui legitima , errorisque immuni auctoritate polleat,ex datis praemissis perspicuum est , unde, ni fallor, concludi porit est, praedictam auctoritatem & iudicandi potestatem, in Ecesesia duntaxat esse ; si enim est, ut reueiara esse non negas, in Ecclesia duntaxat est. Dices forte Spiritum sanctum esse iudicem fidei e, recte, is enim Spiritus veritatis, qui nec falli, nec fallere potest ; sed eum non per se ipsum immediate, ut aiunt, sed adhibito alicuius ministerio sententiam ferat ac

118쪽

δiuina declaret, aperiatque oracula, illum eertὸ -Cuius opera utitur, non Angelum, quod hominum rectio non postulat, sed hominem intra Eeelesiam

esse oportet, quis enim ab infidelibus regulam fidei aecipiat igitur in Eeelesia praedicta facultas&p

II. Porro illa vel singulis fidelibus seorsim inest, quod ex supra dictis falsum esse constat , vel omnishus coniunctim vel alicui,qui caput est , vel nonia nullis coniunctim,quatenus totam Ecelesiam re prs. sentant, geruntque omnium vices.Tota Ecclesia exisrare non potest, alioquin illa potestate ea teret, quaecum errore coniuncta esse nequit , & portae inferi aduersils eam praeualerent; tota vero Ecclesia .omnes fideles complectitur. Cum igitur fieri noci possit, ut omnes Christi fideles controuersias fide coniunctim definiant, eum in unum cogi non vaia eant, igitur nonnullis ea facultas inest nobilioribus scilicet membris, quae aliis praesunt i Ecclesia enim eorpus quoddam est, cuius Christus caput,& Petrus eius vi ea rius, de alit pastores nobiliorum membrorum loco sunt. Quis auigm neget, inter eiusdem eorporis membra, eam graduum & functionum diis uersitatem intercedere, ut nobiliora regant & praeia sint, inferiora vero serviant atque regantur . t

IlI. Ridiculum vel solum dictu est, quod pedes

caput consulat, iisque regendi munere cedat ; Chrisnus ita Ecelesiam suam instituit, ut Petrum & Apsa stolos ut praeeipuas illius partes elegerit: Non vos me eugisita, inquit,sed ego eleg vos ut eatis

119쪽

asseratis ', in ministerio sellieet Euangelii, de diuino.

rum mysteriorum administratione; facta iis potest, te remittendi peccata, ligandi, soluendique , Petro praesertim, clauibus regni caelorum eidem collatis datoque praecepto pascendi oues de agnos, ae fideiales & fratres potissimum id fide eonfirmandi. Hos , inquam, pastores instituit, ae eosdem areanorum suorum partieipes feeit,ut deinde a Christo excepta,

reliquis exponerent, quorum euram iisdem ita credidit, ut animarum nostrarum rationem essent redisdituri.

Iv. Ηine si quis inter fideles peeeaee, praeser

εἱmque a recto fidei tramite, eum aliquo standalo , deflectere videtur, deserendum esse ad Eeelesiam iuia het. Die Ecclesia, inquit, Ac: Si Ecclesiam non audierit, At to cur Ethnicus,ct Publicanis. Melesiae certe notamine, omnes fideles hoe loeo non veniunt , ali quin ridieulum & impossibile praeeeptum esse , pastores igitur, qui aliorum curam gerunt, de totam Ecelesiam repraesentant. Die Ecclesia, Praesulibus seu liuet,ae Praesidentibus, ut ait Chry sostomus, qui teste Augustino totam Eeclesiam exhibent, & quibus iudieandi ac regendi potestas facta est, hine si quid forte dubij suboriatur,eonsule Eeelesiam: sie olim Antiocheni legatos Hierosolymam miserunt, qui eorum nomine , Apostolos de religione eontaeis rent. Die Eeclesiae, non Ecclesiis; una enim est E elesia, & hie singularis illius character est , unum

120쪽

sponsa,vni sponso ae dilecto suo coniuncta; una doiamus Db uno Patrefamilias. Quid plura in saeris literis diuersis nominibus illustratur, atque inde Pa

tres templum, nauem, exercitum, ciuitatem, arcem

appellant , sacerdotem igitur hoc templum , nauclerum, nauis, ducem,exercitus , magistratum, ciis uitas; &arx, praesidem desideranta. V. Haec autem Eeclesia columna est & firma. mentum veritatis igitur errori minime subiaceta . alioquin veritas ipsa errore fulciretur, quod dici no . . potest. Ecclesiam vero hoc loco Paulus pro domo Dei, in qua Episcopus Timotheus conuersabatur,a cipit, pro saero scilicet Pastorum ac Praesulum coetu . .

Ecclesia quoq; Regnum Christi est, quod suis Apo- istolis disposuit, & cuius administrationem eisdem

contulit ; eam scilicet, quam ab aeterno Patre acceperat Regnum, inquam, simul & Regina,quq adstitit a dextris Sponsi, quamq: in dissolubili casti coniugis nexu in aeternum sibi sponsavit; columba illa unica, sine macula & ruga , uno verbo, Christus Apostolis suis veritatis Spiritum promisit , & dedita, quem mittam vobis a Patre, quique vos Omnia, ad rem fidei pertinentia docebit; stetit pactis, ac deinde repleti sunt omnes Spiritu sancto. VI. Praeterea ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum, in nomine Christi congregati sunt, qui vices illius gerunta, potestate sibi ab eo facta, qusque pro eo, legatione funguntur , homines Deo reconciliantes in aedificationem Corporis Christi; igitur in medio eorum

SEARCH

MENU NAVIGATION