Vna fides, vnius Ecclesiae Romanae contra indifferentes huius saeculi, tribus libris facili methodo asserta a P. Honorato Fabri Societatis Iesu theologo

발행: 1657년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

, 6 Lib. II Prop. IZ Vbi disersa est fas,

una fides, quae hoe totum eonsti tuit. Si ergo diis uersa est fides, diuersa forma est, diuersum igitum esse, & diuersum corpus, atque adeo diuersa feci e-sia: igitur ubi diuersa est fides, eadem Eeelesia non

III. Unus est spiritus veritatis, una fides, una lex, una religio, ut in Dato x. Iuculenter ostensum est, ex his autem unitatem Ecclesiae in Dato x I. deduximus : . ut vero ex unitate fidei, unitas Ecelesiae reiae e colligit ut, ita ex diuersitate fidei, diuersitas Ecclesiae consequitur. Praeterea si eadem fides non est, mutua charitas non est; eonsensio enim volu tatum , quam charisas eone illat, consensione animorum nititur , quisquis enim aliud ab alio sentit in re fidei, mutuae charitatis vinculo eum eo coniungi non potest, quamdiu fidei & religionis distrimen intercedit , cum ipsa charitas fidei & religionis

unitatem supponan, nam per eliaritatem prossiimum diligimus in Deo, ut se ilieet eadem fibula internos,& eum Deo coniuncti simus: at quisquis veram fidem non habet eum Deo, a euius veritate dissentit, coniunctus e sse non potest. Igit ut si eadem fides nota est, mutuae charitatis nexus desideratur sed omnium ifidelium cor unum esse oportet, animamque una αδ si autem unum cor non est, animique una. , Vna Ee etesia non est, ut pate .

IV. Nee est, quod aliquis dieat, fieri posse, ut

eiusdem Eeclesiae membra in multis saltem, si non ire omnibus conueniant; ae proinde diuersam eiusdem Eeelesiae fidem esse , nam licet multa credamus,Vn

142쪽

eadem Melesia non est. I o tamen & indiuidua credendi ratio est; multiplex quiadem est diuinae fidei obiectum sie enim vocant j vanum tamen de singulare eiusdem fidei motiuum Hi nequisquis vel unum articulum sussieienter pro positum credere recusat, nihil penitus credit, licet multa sibi credere videatur: cum enim omnes artiis euli fidei diuina Dei attestantis auctoritate atque illis tantur, quisquis aliqua in re eidem sese no submittit, certe talem esse non putat, quae ad firmum assen. sum moueat. Praeterea si errat in uno, infidelis est;

diuinam igitur fidem non habet , igitur nihil prorsus diuina fide tenere potest. νU. Deinde fidiuersa fides est, cum una duntaxat vera sit, & legitima, quidquid ab ea discrepat, integrum non ex sed spurium & vanum : ubi autem vera fides non est, vera Ecclesia esse non potest, quae scilicet veram fidem supponit; est enim fidelium, id

est, veram fidem protestantium congregatio. Igitur eum una duntaxat vera fides sit,atque adeo una

duntaxat Ecclesia, ubi alia fides est, alia quoque E elesia est, id est, ubi nulla vera fides, ibi nulla vera Ecclesia. Quis enim eos, qui vera fide carent, in societatem verae fidei admittat λ quasi vero fide ea re repossint, qui eiusdem fidei vinculo deuincti sunta, quis hoc dicat quis hoc capiata VI. Vbi ergo diuersa est fides , eadem Ecclesia

non est, sed diuersa, immo nulla, ut constat ex dictis nec video, quid verius aut magis perspicuum esse

possit. Hinc qui peccat in uno, factus est omnium reus , qui errat in uno, in omnibus errat; quia fiat dem

143쪽

ros Lib. II. Pro ML Fratastavies ct Sectarisdem amisit, sine qua nihil, ut par est, eredere potest, quod recte Augustinus Manichaeis exprobrat,qui in Euangelio, inquit, ereditis, quae vultis, & in eodem

non creditis, quae non vultis, vobis ipsis, non Euanis gelio creditis. Cur enim unum, non aliud credis an forte unum maiorem,quam aliud meretur fidem minime vero , cum una eademque reuelautis auoctoritas utrinque fidei robur ae firmitatem conetisitet. Itaque quisquis unum , non vero aliud eredit, non Dei loquentis auctoritate, sed sua eredentis ilia hera,voluntate nititur , ae sibi, non Euangelio eredit e vera igitur fide non pollet, illa quippe vera est fides, quae diuina auctoritate & veritate nititur , ubi autem nulla est fides, nulla quoque Eeelesia est.

Romana desciverunt. I, T Vtherus , Caluinus, Zminglius, Bueerus: aliique huiusmodi farinae homines infieia dia non ibunt, quin ab Eeelesia Romana desciis Nerint ; immo , quod peius est, ab Eeelesiasticae vitae instituto ; quo vero, & cuius instinctu ab eo vitae statu distesserint, hie profecto non est discuistiendi loeus ; libri & auctores consulendi sunt, qui rem hane pro dignitate copiosissime discusserunta. Praeterea suste piae huius pro uineiae ratio non post rat, ut quemquam paulo acrius perstringam; pr

144쪽

ab Eretis a Roma desciuerunt. Iost terquam quod ille agendi modus nunquam mihi Oomnino placuit, quo non modo aduersariorum aniarni ad meliorem frugem minime reducuntur,veriunetiam magis ac magis exacerbantu . . .

II. Itaque illud duntaxat unum indieo, sectarios ab Ecclesia Romana desciuisse , iure an iniuria, hoe Ioeo non disputo,infra tamen luculenter concluda; quo animo, quo fine, Deus scit. Caluinus ingenuε fatetur lib. 4. Instit. cap. a. se ab Ecclesia Romana, excommunieationis fulmine pereulsum, recessisse, non tamen inuitum, quod scilicet in ea multos abuia sus esse videret. Sed de his postea examinabimus , an tales sint, ut Eeclesiae legitimae rationem & statum e medio tollant, ac proinde sectariis iustam de. derint diseedendi occasionem: si enim Ecclesia Romana pristinum nomen & statum retinuit, non erat, quod diseederent ab ea salutis via; nempe ut vetipse Caluinus testatur, lib. . Instit. variis locis, extra

Eeclesiam salus non est , & ij sunt filij Dei, quorum

Eeelesia mater est; dc nisi hanc matrem habeamus, illum Patrem habituri minime sumur . III. Nec est, quod dicant, se ab iis diuinae fideἔarticulis non discessisse, quos minime vitiatos, nee deprauatos Ecclesia Romana seruauit aeretinuita; seque ea duntaxat respuere, quae vel superstition , vel errore, vel alia quapiam labe corrupta fuerant. Sed profecto haec ratio nulla est, ut infra evineam. si enim Eeelesia in aliquo errat, veram fidem nota

retinuit , quae una est ; igitur si eam sectarij in fidei societatem admittunt,ipsi quoque veram fidem

145쪽

a r o Lib. II. Prop. IV. Edes Romana Meles a non tenent; si autem nulla in re penitus errat EccIe- ia, illi dubio procu irant, qui nonnullos articu los reticiunt, quos Ecelesia adstruit: sed de his in.

Ecclesiae Romana es a fide Protesantium, Cau

C, ubi umbun est, quin Eeesesia Romana, ire multi, ad diuinam fidem pertinentibus, a a Caluinisti, de Protestantibus dissentiata,

longum esset, illos omnes articulos laetensere, qui nos inter & illos controueriuntur.' In Sacramen 'tis multa sunt controuersiarum capita ; illi enim duo duntaxat admittunt, nos septem esse credimus: illi christum in Eucharistia praesetitem esse ne ant, nisi sorte in ipso usu ; nos praesentena agnoscimusot adoramus. Illi sacras ordinationes , potestatem tum ordinis tum iurisdictionis, indulgentias . urgatorium , ut vocant, cultum imaginum, Romani . Ponti scis primatum ac supremam auctoritatem ἰal laque id genus bene multa reiiciunt, quae nos adisseruimus, ac certa fide tenemus. In re iustificatio nis, piorum operum usu, grata Christi & libero arabitrio, & in multis aliis a nobis dissentiunt, quae ad diuinae fidei dogmata pertinere constata. II. Cum autem una si ac indiuidua diuina sidat ratio, sitque omnium reus, qui vel in uno duntaxat

' peccat, i

146쪽

disseriasi Prusant. O Sectariorum. II 1 Peccat, fieri non potest, quin vel nos vera fide eais reamus, vel eadem illi careant, nam vel in praedictis 4rramus, aut e erte ipsi errant. M pis inissa, illi v ram, nos falsam , si alterum, illi spuriam , nos legutimam Edem habemus : quis autem Lon dica veram fidem a falsa, legitimam a spuria discrepare a Nec est, quod aliquis dieat, leuiora quadam dumtaxat esse diIcrimina, in quibus nos ab iis dissentiis

mus, atque adeo in substantiali si ut vocant, commmunem eon missu Gesse. Hane oppositionem tettio

lib. ex professo reputabimus , interim dieo , illa o vinia capita esse substantialia, quae ad diuinam fidem hertinent, dum fides si sperandarum substantia reia rium,& religionis fundamen rum. Igitur si , I in serio tantum fidei articulo Protestantibus dissentimus, hoe sanε susscit, ut ille, nostra ab eorum fide

omnino diuersa sita. ' λ- .

III. praeterea illa sunt praeeipua religionis ho-strae mysteria , in quibus ab iis discrepamus i quid quaeso augustius nostra Eucharistia, in qua praesen-tEm Deum veremur, illi vero pedibus calcanta quid Sacramento reconciliationis frequentius quid sacris ordinationibus ae ministeriis illustrius quid Prima tu petri, de sanctae sedis fallere nesciae auctoritate grauius haec sane praecipua sunt religionis ac fidei nostrae mysteria. omitto eultum imaginum& beatarum mentium, Ecelesiae Thesaurum, piaeuia lares vita functorum ignes, pleraque Sacramentalis, ut lustralem aquam, sacrum Chrisma, palmas, cine-'res, cereos, aliaque huiusmodi, ritus fere omner .

147쪽

tri Lib. II. Prop. IV. Ades Romana Rese e

atque adeo rem sacram omnem: quo sane fit, utveis te dieamus, fidem nobis ae illis communem non

i v. Religio Romanam fidem profitentium a reis ligione Protestantium diuersa est , licet enim eu dem Deum,eundemque Christum adorent,leges tamen eommunes non seruant. Sacros codices agnois

seunt, sed vitiatos , traditiones Ecclesiasticas reiiciunt ; maximam conciliorum & sacrorum Canonum partem, constitutiones Pontificias, ius omne Canonicum, Ecclesiae Praecepta. Quid pluraὶ tam multa sunt ad religionem pertinentia, in quibus abii, dissentimus, ut cum haec religionem constituant, . . diuersas religiones esse necesse sit , quod sane tam vulgare & tritum est , ut vel in familiaribus colloquiis de iis mentio fiat, tanquam de hominibus diuersam religionem profitentibus. Si autem eadem religio non est, eadem fides esse nequit, quae est foriama & anima quaedam religionis , ut constat ex dictis ; nam ubi diuersum esse, ibi diuersa forma est, quae dat esse rei , igitur cum diuersa sit religio, diauersa quoque est fides. V. Deinde Protestantes ab Ecelesia Romana deis seiuerunt, ut constat ex prop. III. diuersa igitur est Romanorum &Protestantium Eeclesia ; si enim ea. dem esset, diei profecto non posset, eos ab Ecclesia Romana destiuisse ac discessisse. Sed ubi diuersata est Ecclesia, diuersa est fides . nam Ecclesia est conia gregatio fidelium, eandem Christi fidem profitentium,&c.igitur si diuersa est congregatio, diuersam. fidem

148쪽

d, sert a fide Protestant. st Sectariorum. III fidem profitentium , diuersa est Ecclesia ; igitur diauersa fides , quae sane si eadem esset, eadem ratio fidelium esse censeretur, eadem igitur Ecclesia. Uno verbo cum ex secundaProp. perspieuum sit, eandem Ecclesiam non esse, ubi diuersa est fides, inde ne ee sariae eonsequutionis vi deducitur, diuersam quoia qtae fidem esse , ubi Ecclesia diuersa est, cum sciliacvt utrumque aeque patea .

VI. Devia, ibi tantum est vera fides ,ubi est eerta regula fidei, vi constat ex datis , nec alibi reperitur , quam in Ecclesia , ut ex iisdem manifestum est ; igitur in Ecclesia vera duntaxat est fides, in ea stitieet Ecclesia, penes quam est vera fidei regula, id est, suprema & absoluta potestas definiendi res fidei, aude iis iudicandi: quam sane potestatem Ecclesi

Protestantium sibi non potest arrogare , secus tamen Ecclesia Romana. Praexstrea apud utramque noest vera fidei regula ', haec enim unica est, per Dar. xi I. quod autem eadem utrique non competat, perspicuum est, com diuersi utrinque sint articuli, Scab alia adstruuntur ; sed eadem regula diuersa nouadstruit; igitur apud utramque non est vera fidei regula; igitur apud alteram duntaxat, igitur apud alteram vera est duntaxat fides ; igitur Ecclesiae Romanae fides a Protestantium fide omnino diti fert, quod demonstrandum susceia mperam.

149쪽

ri4 Lib. IL Prop. V Ecelasia Romana

Ecclesia Romana fidem, is dogmata mis

. mutata et r

I. Visquis oppositum assereret, hoc ipsus, eidem probandum incumberet , idem . enim fidei Symbolum semper habuimus, eadem Saeramenta adhibuimus, idem visibile eaput agnouimus. Negas forte , sed ut dictis faetas fidem, appellandus esset aliquis ex iis, qui Romanam fidempto fessi sunt, qui aliquod diuinae fidei dogma tenu

tit, quod his temporibus Eeclesia Romana reiiciat. Fateor, multae sie, quae iam explicatiora & planiora sunt, praemissis tot oecumenteorum ConcilioruCanonibus, tot summorum Pontificum constitu tionibus, tot eximiorum Doctorum lucubrationibus ; Corpus Ecclesiae mysticum per varios aetaritum gradus perficitur ; ut enim Christus proseiebat aetate & sapientia, ita Ecelesia Christi sponsata, quae paruula erat initio, utpote eui ubera nondum turgerent , exin, labentibus annis, adoleuit. E quamquam aliquid luti limbus vestis eollegit, quid enim aliud in hoc rerum statu , & mundanis sordibus , expectandum erat longὸ tamen vegetior de robustior euasit, multiplici accessione aucta. Illa ergo fidem no mutauit,sed illustrauit, integros seruauit mores, publica scilicet & Apostolica auctoritate

confirmatos. sacrorum rituum substantiam retinuit, modum in nonnullis mutauit, ut in Sacramentorum

150쪽

fAm ct dogmata non mutat. II s su ; noua quaedam praecepta imposuit, pro diuerse

temporum usu, alia vero aboleuit, cum praesens reia eum status ita fieri postularet: uno verbo, In iis, quae ud fidem,& ad mores publica auctoritate confirmatos pertinent, contendo, Romanam Ecclesiam nocimutasse.

II. Si enim vera est Eeclesia, per Dat. xv m. atq in ea quilibet saluari potest, fieri nequit, ut fide mutatarit, alioquin demus, mutarit, veram igitur fidem non retinuit , sed si vera fides non est, vera Eeelesia esse non potest,ut patet ex dictis; igitur si vera est Ee clesia , fidem integra seruauit; igitur fidei dogmata minime mutauit. Praeterea cum quilibet in Eeelesia Romana saluari possit, veram ibi fidem seruari, maianifestum est; nempe sine fide, scilicet vera delegitiis ma , impossibile est Deo placere ι cum igitur eandem, a Christo scilieet & Apostolis sibi traditam fidem retinuerit, illam haud dubie non mutauit, imismo nec mutare potuit , ne portae inferi aduersuream praeualerent, ne Petrus eiusque successores Romani Pontifices erroris veneno Dominicum Greia gem inficerent, cum tamen sanae doctrinae lacte pascere teneantur: sed de his iam supra fuse actum est. III. Romanum Episcopum Christi Viearium e se quis neget forte negabis de Petro eui Christus Claues Regni caelorum promi sit, ac deinde promi sis stetit, cuius fidei & eurae iterum ac tertio gregem suum ex ovibus & agnis compositum commisit, in quo demum immobile Ecclesiae suae fundamentum

constituerat, collata scilicet eidem suprema & ino

SEARCH

MENU NAVIGATION