Vna fides, vnius Ecclesiae Romanae contra indifferentes huius saeculi, tribus libris facili methodo asserta a P. Honorato Fabri Societatis Iesu theologo

발행: 1657년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

118 Lib. II. Prop. VIII. Eectista Romaua int, nullus autem alius titulus excogitari potest rigitur eum praefata in fallibilitas Ecclesiae verat nota sit, eaque Ecclesia Romana sola gaudeat, quid mirum, si haee duntaxat vera sit Eeelesia. VII. Alias notas omitto, ut breuitati consulam, eum expositae lassicere videantur; plures tamen aissae adduci possent, nempe Ecclesia vera, est visibilis, sancta, Catholica, Apostoliea, sponsa Christi, Domus Dei, columna & firmamentum veritatis, unius& constantis fidei, pro qua tot ac tanti doctores scripserunt, quimque tot pugiles martyrio coronaisti, sua morte confirmarunt. Quod autem Ecclesia Protestantium, vel reformatorum nec una, nec syncta , nec Catholica, nee Apostolica , nee Christa sponsa, nec Domus Dei, nec firmamentum veritatis diei possit, sed dissentiat ab antiquorum Patrum do. ctrina, nec fidem constantem habeat, patet ex dictis; praeterquam quod iam alij demonstrarunt, praesertim Becanus Tom. F. opust. s. quaest. 3. tu vide fis.

' Ecclesia Romana fidem a Christo traditam

sola retinuit. I. um enim fidem non mutarit, per Prop.

ε eandem haud dubiὸ retinuit, quam scili eet a Christo Domino, & Apostolis sibi

traditam initio accepit l, neque haec Propositio uberiore aut pleniore probatione indiget, cum ex quinis ta,

162쪽

ia, necessaria consequutione deducatur; nempe si fidem initio a Christo accepit, quod nemo negat , Christus enim Ecelesiam instituit.suis legibus in struxit, ae diuinae fidei lumine illustrauit: est autem fides prima huius mystici corporis forma. , vel ani Inia , cuius communi quasi vinculo diuersa membra in unum eorpus eoalescunt: dixi primam formam ν iam charitas est ad instar vltimae forma, perfectioris scilicet , vel supremae coronidis loco. Si ergo

Eeelesia fidem a Christo aecepit', illamque deinde non mutauit , inde profecto retinuisse, perspicuὰ

concludo. - - - :

I L Porro inὸuctione facta, populari stilicet aris gumentationis genere , hoc ipsum euinci potest: Omnes artieulos Symboli semper tenuit, quod aduersarij vltro fatentur ; item primatum Petri & Ω- premam e mque in fallibilem , circa rem fidei &morum, auctoritatem , quod certe huius loci probare non est, ne iam actum agam: in numera huius

veritatis testimonia inuenies apud illos auctore qui de hac eontrouersia scripserunt, praesertim apud Bellat minum & sua rea. Quod pertinet ad ea , quae in Tridentino declarata sunt, & definita circa Iustificationem Sacramenta, peccatum originale, libeis tum arbitrium , diuinam gratiam , cultum imaginum, indulgentias, purgatorium , cuncta haec diligenter discussa fuerunt tum ab iis, qui praefato conis cilio interfuerunt, tum ab ipsis controuersiarum

Scriptoribus , adductis scilicet innumeris Patrum testimoniis, tu vide siW. III. Praeis

163쪽

I1 3 Lib. II. Prop. VIII. Ecclesia Romana III. Praeterea iure possessionis Ecclesia Romana gaudet. Dicis forte, pristinam fidem apud illam non esse; hoc dicis, hoc proba : nego enim ab ea qui disquam olim creditum sitisse , quod modo ab eadem

non credatur , profer enim, sodes, quid tandem illud sit, nempe diuinare non possum. Dices forte, nouos articulos Romanae fidei accessisse, qui cum eris ronei sint, pristinam fidem vitiarunt: aveo scire,

quidnam illud sit ; appellabis forte praesentem Chri

stum in Eucharistiae Sacramento, imaginum cultum, purgatorium, indulgentias, Sanctorum intercessionem , recte, cuncta haec tenet Ecclesia Romana , at semper tenuisse, contendo ; nec quisquam est , qui contrarium euincere queat. Non dissiteor quidem, nonnulla esse hisce temporibus magis expressa &explanata, quae ad mysteria nostra pertinent, ut iam supra indicaui, corpus enim Ecclesiae dum adolescit, perficitur quoque huius corporis anima , id tamen unum verissimum este contendo , nihil a Romanis modo certa ac diuina fide teneri, quod antiqui saliatem tacite & implicite, ut aiunt, non crederenta. IV. Nonnulla forte ad ritus pertinent , de quibus pro p. sequenti acturus sum: . cum autem supreis mam sanctae Sed is auctoritatem omnis aetas diuina fide tenuerit, non video, cur nouas leges condere spinnas statuere, ritus sacros, saltem in accidentalibus , ut aiunt, mutare non possit: sed de his infra. Caeterum Ecclesia nouos fidei articulos non condit; declarat tamen, nonnulla esse diuina fide tenenda, quae propher obscuritatem, ante declarationem, diuina

164쪽

sdem a Christo tradytam sola retinet. Iapuina fide tenere fideles minime tenebantur. Sic lex ante promulgationem non obligat, nec diuina reis melatio , antequam ab Eeciesia nobis proponatur . non quod Ecclesia reuelatum esse faciat. quod re

uelatum non fuit, sed quod diuini spiritus ductu,

reuelatum esse cognoscat, ae credendum fidelibus Proponat, quod reipsa reuelatum fuit; id enim muneris Ecesesiae ineumbit, disternere, quod reget tum est, ac fidelibus credendum proponere, Ut patet ex dictic.

In Eccles a Roma vera morum Regula, ve que religionis ritus seruantur. N hae praesertim scena nouatores tragIeat sua nobis occinunt, exprobrantque Romana a. Ecclesiae corruptos mores, inductos abusus,& sacrilegos aut superstitiosos ritus accersitor . Hic Romam ut celebrem Babylonem, & famosam meretricem, Romanum vero Pontificem ut Anti-ςhristum traducunt; uno verbo, in sancta & inta minata maculam agnoscunt, in religiosa superstitionem arguunt. Sed hi toto caelo errant; ut enim ita

rebus fidei, ita in moribus & sacris ritibus Ecclesia errare non potest, quod sane luculenter demonstro. II. Cum homines, ad obtinendam salutem, haec duo potissimum praestare iubeantur, quorum alte xum ad sincer/m fidem, alterum ad rectam operain 1 tiOα

165쪽

I3 o . Lib. II. Prop. IX. In Ecclesia Romana tionem pertinet nempe & recte edere, & rectὰ agere debemus: utrumque sane sua regula indiget,

quae reuera si absit, ut per errorem falsa crederG, ita per ignorantiam male agere possumus. Et ut in controuersiis fidei certus iudex institutus est ., qui verum a falso discernat , ita & in controuersi irmorum, qui bonum a malo, honestum a turpi distinguat. Si enim vel uterque, vel alteruter desideiatetuc, Christus haud dubie fidelibus suis male consultum esse voluit, quod diei non potest, utpote qui Eeclesiam suam iis omnibus instructam reliquita,

quae necessaria videbantu L.

III. Non minus necessarium est, scire, quid agere, quam quid credere debeas, ut perspicuum est;

nee tantum de fide, verum etiam de moribus rati O- lnem redditurus: Christus enim exiget a te, non m Ω- do quid credideris, vernm etiam quid egeris. Vt auistem relie agas, certus esse debes, quid recte fieri pota sit, ut certus es, quid recte eradas , alioquin in maximo tuae salutis periculo versaris, quam haud duis hie per fidem duntaxat consequi non vales, nisi bonae operationis accessio fiat. Certo igitur seire debes, quid sit recte operari, ne malum pro bono, tur pe pro honesto accipias , quod vi eerto scias, certa regula necessaria est, quam adhibear. IV. Hac autem si Ecclesia careret, portae inferi aduersus eam praeualerent, quod diuini oraculi veritas minime permittit: quid enim, quaeso, est, potatas inferi aduersus eam praeualere, nisi in id diseri minis adduci, ut Christi oues in comunem ruinam

166쪽

bipsis Pastoribus trahantur, siue doctrinam errois meam docendo, siue prauos & corruptos mores insinuando ; hoc enim a pastore oves expectant, doceri scilicet, quid credere & agere d4beant; ut autem vera credere, ita bona pariter agere debent rigi. tur Ecelesa utraque regula instructa est, qua δe verum a falso, & bonum a malo distinguatis. U. Dieam amplius, regulam morum ad fidei re

gulam referri ; ubi enim Ecclesia aliquid faciendum

praescribit, ad salutem aeternam conducens, v. g. ieiunandum, decimas soluendas, Sanctorum cultum, Sacramentorum usum, vera charitatis , haud dubie, saltem tacite docet, haec bona esse & recte facta , haec enim duntaxat ad finem supernaturalem conducunt , nempe ad bonum finem obtinendum, malum medium adhiberi non debed. Itaque eum Eecles a aliquid imperat, ut honestum, & ad finem supernaturalem conducens, illud haud dubie ut bo num approbat: igitur si malum esse accideret, maia Ium approbaret & vellet , quod certe vel ut tale

cognosceret, quod diei non potest , cum enim nomine Christi, gregem Dominicum regat,illud ipsum censetur approbare & velle, quod vult & approbat Ecclesia ; at Christus malum nec vult nec approba a

VI. Praeterea non pasceret gregem, sed mactaret; nempe in errorem induceret , erratur enim , si malum boni nomine admittatur , qui maximus aegrauissimus error est, eum in re prahica consistata.

Si vero Ecclesia id per errorem fidelibus faciendum I a injunis

167쪽

ra 2 Lib. II Prop. IX. In Melisia Romana iniungit, quod honestum non sit, errat haud dubIGέdque duplici nomine, fidei scilicet & morum; hine

error longe perniciosior esset, utpote qui non modo intellectum deprauaret, verum etiam volunta

tem ipsam vitiaret. Nee est , quod aliqui dicanta, multas esse leges Ecclesiasticas, quae eum bonis moribus minus consentiunt, hoc enim eadem faeilitate refellitur, qua adstruitur: nempe de iis loquor, quae ab Ecclesia Romana omnibus Christi fidelibus Proponuntur, v. g. de ieiunio, Sanctorum cultu, festorum obseruatione, communionis Paschalia Praeeepto, aliisque huiusmodi, quae haud dubie honesta sunt, & ad finem a Christo nobis propositum mirabiliter condueunt. Nee obstat,finem legissatoiaris Viearij sinistrum aliquando esse; quis enim neget , supremum etiam Pontificem peccatis esse obis

noxium , nego tamen legem ab eo latam, & omni-hus Christi fidelibus propositam iniquam esse .

VII. Quod pertinet ad sacros ritus, non nego, aliquos fu i sse mutatos, pro diuersa temporum ratione; eum enim illorum usus Ecclesiae liber relictus sit, non video, cur diuersos diuersis tempori-hus praescribere nequeat. Nempe dum maneat integra diuinarum, quas Christus nobis reliquit, institutionum substantia, quidni exterius quasi indumentum, prout ratio postulat, aliquando mutetur Vnum tamen assero , nullum esse ritum ab Ecclesia Romana toti Ecclesiae praescriptum, qui cum recta ratione non consentiat. Scio, nonnullas superstitiones a nonnullis imprudenter induci, captata scilicet

168쪽

vera morum regula seruatur. 43 3-lIeet ab aliquo saero ritu oeeasione , scio, nonnul Iaper simplicitatem admisceri, quae aliqua emendatione indigerent ; sed aliquid simplicium pietati indulgendum , praeterquam quod id sacris ritibus tribuendum non est, quod ab imprudentia & simia plicitate nonnullorum profectum est. Non haereo in diseussione singulorum, quod certe huius mei instituti ratio minime postulat, sed id unum assero, nullum esse, modo recte administretur, qui ad religionem, Deique cultum non inducat: sed viderint sectarij, ne vitium administri ad res ipsas sacra quas ille administrat, traducanta.

PROPOSITIO DECIMA.

In Ecclesia duntaxat Romana homines

saluari pos t.

I. um haee Propositio sit ad instar eardinIs. in quo tota res ista vertitur , & quasi

praecipuum huius controuersiae caputa in ea demonstranda, paulo maiorem & accuratiorem diligentiam adhibebo, easque omnes rationes congeram, quibus probari & confirmari potest:

quod ut distinctius fiat, in totidem quasi eapita illas distri.

169쪽

RATIO PRIMA

Ex eo ducitur, quod e ver de nemo saluus esse positi

I. Ceedentem ad Deum eredere oporteta quis autem saluari queat , nisi ad Deum L L aceedat λ nempe adhaerere Deo summum bonum est, in quo felicitatem ac beatitatem nostra positam habemus. Praeterea fine fide , ut Deo placeamus, fieri non potest, eaque vera & legitima; quisquis autem Deo non placet, saluari nequita fatus enim nostra diuina misericordia, Dei que erga nos amore nititur , at quisquis Deo displie et, ab eo amari non potest. Denique credentes duntaxat salui fiunt & haec est vita aeterna, ut Deum di Christum per fidem agnostane igitur sine diuinae fidei subsidio, nemo, qui iam adultus sit, saluari potest; nempe de adultis sermonem institui. I. Cum igitur Ecclesia Romana fidem a Chri sta traditam, & ab Apostolis promulgMam sola retinuerit, per pro p. v m. nec enim fidem, seu dogma ta unquam mutauit, per Prop. v. ij duntaxat ver m fidem habent, qui in gremio Romanae Ecclesiae via uunt, ac proinde illi duntaxat saluari querint ; alioquin sine vera fids homo saluari posset, quod diei nequit. Et vero haec ratio ethi j forma rem hane peis nitus euincit: Ibi tantum homo saluari potest, ubi vera est fides; in Ecclesia Romana duntaxat vera

est fides; in Eeelesia igitur Romana homo duntaxat saluari

170쪽

Sat. I Siso vera fide nemo saluari potest. r 3 s

aluari potest. Prima Propositio certa fide tenenda est; altera ex praemissis probatur per Prop. v.&Vm. ex his complexio necessaria eonsequutione dedu

III. Cur autem De ui statuerit, fidem & salutem necessariam esse, licet nostri huius instituti indagare non sit, facere ramen non possum, quin di- eam, Deum ita nobis aeternam beatitudinem pro . ponere, ut mercedis ac praemij lo eo sit; praemium autem praeuium meritum supponit, hoc vero culistum Dei, obsequium, ossicium, opus demum, ut

unt, meritorium. Porro Deus nec coli, nec amari

potest, nec quopiam illum ossicio, vel obsequio notabis demereri possumus, nisi infinitam illius bonitatem, sapientiam, dignitatem, aliaque diuina eius attributa cognoscamus, Idque duntaxat per fidem, cuius lumine instructa mens, ab iis erroribus liberatur , quibus alioquin, si uni duntaxat naturae luis mini crederet, subiecta & obnoxia esse . IV. Hine fides principium meriti esse dieitur inon quod sola fides hominem iustum effetat; quis enim neget, peccantem adhuc credere t sed quod eximium illud iustificationis. opus, a fide ortum &initium dueat. Primo enim loco, de Deo, quod sit,& quid sit, credere debemus, antequam in eum speremus, illumque timeamus, colamus, amemus, nosque illarum noxarum poeniteat, quibus infiniis tam eiusdem bonitatem offendimus. Fidem igitur, seu voluntatem credendi primae dispositionis loco

adhibe mus, diuinae scilicet gratiae subsidio instruis

SEARCH

MENU NAVIGATION