Vna fides, vnius Ecclesiae Romanae contra indifferentes huius saeculi, tribus libris facili methodo asserta a P. Honorato Fabri Societatis Iesu theologo

발행: 1657년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

dam supernaturalem animae vitam , vel ad sacram potestatem Apostolis traditam, in successores propagandam , vel ad delendas peceatorum reliquias. His omnibus adminiculis Se praesidiis sectarij earent , sine quibus prae naturae infirmitate, homines salutem consequi vix possitnt : praeterquam quod benignissimus nostrae salutis a uictor Christus Iesus, cui omnis potestas a Patre fuit tradita , haec nobis te media instituit, eorumque usum praescripsit, ad peecatorum veniam obtinendam ; fi ustra igitur ad alia, nolente ac inuito Deo confugeremus. Itaque cum in Eeclesia duntaxat Romana praedicta Sacramentorum remedia nobis suppetant, quid mirum, si in illa duntaxat saluari possimum.

Ducitur ex imitatione Christ

I. Paulus enixe commendat, mandatque fi- delibus , ut Christum Dominum indu-α 'ant, eumque vitae modum teneant, qui eum ea, quem Christus tenuit, consentiat; illud enim rarum exemplar est, in quod intueri debemus, ut vitam nostram , novumque hominem, ut vocant, ad eius formam componamus. Hinc idem eo pit facere, & docere, ut eius exemplis instituti,eius

vestigiis insistamus, ut quemadmodum ille feeit, ita de nos faciamus; exemplum enim dedit nobis, ID que virtutibus praeluxit. Hinc quisquis perfectus 'Christianus fieri cupit, Christum sequatur opo

202쪽

tet, sese abneget, deliciis renuntieti crucem portet, omnia vltro relinquat, Apostolorum exemplo, qui omnibus relictis sequuti sunt Christum: haec autem aemo Christianus in dubium vertet, cum in sacrisco die ibus perspicua sinta. II. Hinc Euangelica illa consilia, spontaneae scilicet paupertatis , quisquis enim propter Christum

omnia sua ultro relinquit, ultro pauper est : huic accedit perpetua Castitas , quam & Christum seruasse intactam , & ut Apostoli seruarent, auctorem fuisse, constat: nouum certe consilij genus fuit apud illam gentem, quae generis propagationem tanti faciebat; hine Christus de hoc eonsilio sermonem faciens, subiunxit, qui potest capere capiat. Omitto alia consilia, ut obedientiae, spontaneae macera istionis , Paulus enim castigabat corpus suum, eo sisque impense laudat, qui carnem suam crucifixerunt,& quae desunt passionum Christi, ultro supplebant Pauli autem i tato es esse debemus, ut Christum imitemur , estote, inquit, imitatores mei, sicut S ego Christi. . III. His positis, videndum restat, utrum apud sectarios Euangelicorum consiliorum obseruatio viis geat ; nihil haud dubie minus; vix norunt castitatis nomen, rem ipsam fugiunt; paupertatem dc coris poris affictationem penitus abhorrent; nullum iuiis eum cruce commercium , cuius vel minimo signo muniri dedignantur. Ecclesiastica ieiunia dmedio sustulerunt, & carnis usum, cirtis diebus vetitum , semper adhibent i, coelibatum ipsum vitio L ducunt;

203쪽

dueunt; Christianam animi demissionem, rerum. que caducarum humanarumquς contςmptum , a que adeo ipsam ignominiam & contumeliam non modo non appetunx, verum eliqm palmari odoprosequuntur. Igitur Euangelieorum consiliorum vix nomen norunt, rem ipsam minime attingunt, ,

Christum igitur, qui suo nobis praelu*it exemplo,

nullatenus imitantu .

IV. At in Ecelesia Romana praedictorum consiliorum obseruatio viget; immo multa sunt hominum millia , qui praefatam obseruationem prosita tentur, & ad illud vitae genus, solemnibus votis sς- se adstringunt. Fateor multos esse, etiam inter ilisios, qui praefatum religiosae ac strietioris vitae inlli tutum amplexi sunt, quorum mores ab ea vivendi ratione alieni sunt. Neque est, quod sectarij nobis hoc exprobrent, & corruptos multorum Catholiis Corum mores, etiam illorum, qui sacris ministeriis addicti sunt, exaggerent; haec ultro fateor,nec Opeis rae pretium esse puto, vanas excusationes ςontexeis re t sed quid tum Z multi suo munere non defunis guntur , quos haud dubie grauior poena manet. Sed quis neget, multos esse, qui exemplo Christi vivunt , & consiliis Euangelieis perquam accurate parent; in iis integram castimoniam, summam animi demissionem ac modestiam, mundi contemptu, ardentissamum erga Deum & proximum amorem& charitatem , Martyrij desiderium , voluntarias

poenas, & acerbam carnis macerationem, contem

plationis studium, aliaque huiusmodi non mirari

quis

204쪽

quidem, res enim insolitas mirari solemus sed

passim obseruare ae inspicere quiuis poterita. V. Nihil tamen horum est extra Romanam E elesiam , nec quisquam hoc negat; unde facili ratiocinio deduco, fieri non posse, ut ij saltem, quos Christus saluos non fore praevidit, nisi eonsilia Euangeliea sequantur , extra Ecclesiam Romanam si ui fiant. Hine, si vis perfectus esse, vende omnia,& da pauperibus, & sequere me: hine mittens marinum ad aratrum, & respiciens retro, aptus non est ad regnum Dei: hine quisquis semetipsum non abis negat, & non tollit crueem suam, & non sequitur Christum, eiusdem discipulus esse non potest: hinc demum illud, sinite mortuos sepelire mortuos suos. Itaque ibi tantummodo est salus, vel salutis via, ubi est Christi imitatio , qui nobis suo praeluxit exemplo , ubi vitae Christianae perfectio viget, ubi Apostoli ea inst ituta florent: stitieet in Ecclesia Romana: cum enim apud sectarios cuncta haee desiderentur, apud eos salus non est, apud quos Christi exempla, & consilia nullo sunt loco. ' VI. Porro ut Christus unus est, eidem Eeelesiae uni eo ac indiuiduo testamento omnia sua tradidit,

legem sei licet, dogmata, praecepta, eonsilia; illa igitur Ecclesia, penes quam sunt consilia . habet etiam praecepta ; & vieissim illa, quae praeceptis gaudet, gaudet eonsiliis, ne Christus diuisus sit, MIex Christi, aut religio Christiana multiplex. Cumisitur sectarij consilia non habeant, praecepta non seruant, sunt igitur extra salutis viam , via enisa L ' 3 man

205쪽

I o Lib. uprop.X. In sola Rom. Ecuhominu aluia mandatorum ad vitam aeternam dueit. Accedita, quod , quisquis peceat in uno , factus est omnium reus & quisquis aliqua in re Christum reiicit, in omnibus reiicit, nec enim Christus seinditur in pariates ; cum ergo illi Christum reiiciant pro consiliis, pro nul Ia re sincere admittunt. Equidem in Ecclesia Romana multi sunt,qui praeceptis, non consiliis parent ', at consilia non reiiciunt; &sunt in eoiadem Ecclesia , qui eadem amplerum tur ; igitun in Eeelesia Romana haec Christianae vitae perfectio nocide fideratur, haec sublimior ac tutior caelestis ae regiae viae semita, haec Christianarum virtutum coronis, ac ultimum religionis nostrae complementum.

RATIO DECIMA TERTIA

Ducitur ex praecepto Poematentia. I. IL T Vlli sane Christiano dubium est, quin poenitentiae singulare praeceptum sit, renoua L tum potiuia Christo , quam nouum aut recent sancitum : ut enim illa est nostrae mortalitatis conditio, qua multis delictis & noxis obnoxii sum ustita illa nobis incumbit necessitas, qua admis a peccata singulari poenitentiae remedio eluamus'. Hae e enim secunda est post naufragium tabula, euius opera saluari possumus , 'uam Iane nisi adhibuerimus, nulla salutis spes restat. Hi ne illud : Nisi Poenitentiam egeritis , omnes simul peribitis : hine Ioannes, vox illa deserti, nihil nisi poenitentiam person

206쪽

Rufio Xm praeorum Noemtotia. Tyrsonabat ; hine iusti a Christo Apostoli praedicar

poenitentiam in remissionem peccatorum. II. Quod autem in Ecclesia Romana sit poenitentiae Sacramentum , apud omnes Catholicos in Confesso est, quo sectar ij penitus carent, quod ipsi ultro fatentur ; immo nullum a Christo institutum esse contendunt. Sed cum Ecclesiam Romanam, v ram esse constet, per Datum xv m. & Pro p VII. &cum ipsa errare non possit, per VI. atque in ea seruentur veri religionis ritus, per Ix haud dubie tam solemne Sacramentum omnibus fidelibus propone re non potuit, quod falsum & spuriu censeri queat. Hic certe palmaris error esset, idque in re tanti momenti , quid enim de illo medico censeres, quileis thali morbo correptis, falsum remedium praetcribeiaret hoccine est pascere & curare oues Christi, an Vero perdere , seu mactare t Nemo igitur huius Sacramenti vim ac diuinam institutionem in dubium vertet, nisi qui errorem Ecclesiae Romanae affingat,

quod dici non posse , passim iam supra probatum

est.

III. Nee est, quod sectari j dictitent, se quoque

illud poenitentiae praeceptum exequi, ac dolere se de peccatis, ac poenis sponte susceptis Deo facere satis. Nam illud quidem in veteri Lege locum habere at vero in lege gratiae, in qua scilicet computruit iugum a faeie olei, longe facilius remedium Chriastus Eeclesiae sitae reliquit, euius efficacitate, poenarum sponte susceptarum ac doloris impuritas easti garetur. Enimuero antiquae legis fidelibus id dua,.

. taxat

207쪽

a a Lib. I Prop.X In Rom. Eecthominumsati . taxat remedij supererat, ad peeeatorum veniam o tinendam, ut contritionem perfectam,ae purum amorem de actualibus, ut vocant, loquor in adhibe Tent, quae sane contritio, perfecta scilicet, quam difficile obtineatur, vix eredi, nedum dici potest. Iv. Aliquid mollius noua lex gratiae habet , alio. quin peioris, quam Iudaei, conditionis essemus , viis Iole qui, praeter illam contritionem perfectamia, pontaneam scelerum confessionem addere teneremur: praeterquam quod haec contritio perfecta post langam duntaxat corpusculi afflictationem, & carnis macerationem a Deo obtinetur, saltem ut plurimum, com maximum donum Dei sit; Deus enim huiusmodi afflictationibus sponte susceptis mouetur, ut videre est in Niniuitis; & ad misericordiam flectituri mox tur nostris lacrymis eor Dei, &ira,

quam peccata nostra excitauerant, extinguitu .Rt talem consuetudinem sectari, non babent, apud quos carnis maceratio loeum hactenus non inuenit;

immo haee ab illis ludibrio habentur ι pia scilicet flagella, eilicia, aliaque huiusmodi poenitentiae in strumenta, & si quando ieiunia adhibent, publico ndieuntur consilio, vel edicto, non quidem ad pee. catorum remissionem, sed ad felicem suseipiendae

expeditionis euentum obtinendum. V. Praeterea si ad peccatum originis expiandum, gulare Baptisini Saeramentum institutum est, an forte actuales noxae, ut voeant, singulari etiam rea medio carere debuerunt Z si perfectam eontritiois

nem 2 poenitentiam Apostoli praedicare a Christo

iussi

208쪽

Raiis XIII Praeeptum Poenitentia. 17 3

iussi sunt; quid noui subsidij, quid gratiae, quid prae

rogatiuae , Christi nomine mortalibus denuntiabant λ quid tandem noui gaudij euangelizabant. duidem imponerent onus, sub quo humana infirmitas dudum gemebat Itaque cum nouum remedium pro actualibus noxis Christus Ecclesiae reliquerita, Poenitentiae scilicet sacramentum, ut certa fide t nemus, in qua Ecclesia Romana errare non potest, per Prop. vi. & eum a Christo praeceptum Poenitenistiae hominibus da tum sit, illud eerte sectarii exequi nequeunt, eum praedictum Sacramentum minimi agnoscant: hinc, vel hoe nomine, saluari non ponsunt,eum tam salutari eareant remedio. Nec obstat, eandem vim contritionis manere ; nempe fieri non potest, ut quis vere conteratur, si voluntate seruariis di mandata careat, quare uera sectarii carent, elim hoc praeceptum Poenitentiae a Christo institutum, α Ecclesiae relictum exequi nolinta.

RATIO DECIMA QUARTA

Ducitur ex praecepto Humilitatis. L Ηristianam animi demissionem , quamst vulgo humilitatem vocant, in mandatis δὲ Christo habemus: Sisicite a me, inquit, quia mitissum, ct humilis raris nisi efficiamini sicut

paruulus iste, non intrabitis in regnum canorum. Hi ne illa sui abnegatio non modo commendata, Varum etiam a pio Seruatore nostro mandata : hinc.

209쪽

Christus exinanivit semetipsum, ut nobis exemplo suo praeluceret, hinc honorum & diuitiatum contemptus , quo Christianam virtutem armatam Minstructam esse voluit. Uno verbo, verba δc exempla Christi Domini mirifieam animi demissionem praeia ferunt, quae toto passim Euangelio ita inculcatur, quasi hae e virtus totius rei Christianae primarium euset fundamentum; nec multa ratio deest, qua id fieri operae pretium erat, sed quia trita res est, neque hae in parte ulla controuersia intercedit, hic ultra haeis Tendum esse non existimo.

II. itaque illa est trita & tuta salutis via , quam fides dirigit, Humilitas sternit , illa ea, quae tendie ad vitam, qua itur ad astra , quam Christus suis vestigiis signauit, A quam, quisquis saluus esse vult,

inire debet. Vtrum vero sectarij hanc viam ineant de hoc Christi mandatum exequant ut, iis profecto compertum ac perspectum est, qui huius modi liciaminum mores & indolem norunt. An sorte legitimum Ecclesiae iugum excutere, modestiae & Christianae demissioni quisquam tribuet Z intolerabilis profecto superbia est, iudicis partes assumere, dum reus es; prophetam agere, dum erras , oracula fundere, dum somnias , sacros libros interpretari, dum ipse deliras ; haee, ni fallor, luculenta sunt Christianae humilitatis argumenta , de illustria speci

mina a

III. Lutherus publiea edidit praedictae virtutis exempla : Hinc iugum excussit, Romani Pontificis imperia detrectauit, Pontificios legatos & nuntios

210쪽

Ratio XIV Pineptum Humilitates. Irycontemptui habuit, religiosam obedientiam renunistiauit, legitimis potestatibus restitit , nemini unquam cedere voluit, seque omnibus, etiam antiquis Patribus anteposuit, ac neminem prae se unquam

duxit. Caluinus eiusdem artis & indolis Homo fuit, ut vel ipsis historiarum ab iisdem sectariis seriaptarum monumentis traditum est. ZWinglius, M lanethon, Carlostadius, OEcolampadius, Bucerus eiusdem farinae, seu furfuris homines extiterunta.

Quid in seliola huiusmodi doctorum doceri queat , quid ab iis sequaces ac discipuli discere valeant, nuhil est, quod dicam, eum res ipsa per sese pateat. IV. At in Ecclesia Romana, illus hia humilitatis exempla passim habemus , viros doctissimos , qui- sponte doceri volunt, nobilissimos, qui despicatui haberi gestiunt , sanctissimos, qui nesciri ambiunt.

Principes, qui purpuram in saccum, coronam in euis cultum , regias in cellas, imperia in obsequia, lautissimas epulas in ieiunia, honores in contumelias ultro commutarunt; abiectis ossiciis sese ultro addixerunt, iisque, Christi Domini exemplo, non sine suauissimo voluptatis sensu defunguntur. Haec foriste sectarij explodunt, non sine cachinnis, eosque mentis & consili j inopes esse dictitant. qui hoe vitae genus profitentur. Sed vel Euangelium mutandum est, vel certa fide tenendum , haec & alia similia humilit piis exempla valde commendari, utpote quae eum Christi & Apostolorum moribus mirifice conis

V. Equidem inficias ire non posiam, quin multi

sitit

SEARCH

MENU NAVIGATION