Vna fides, vnius Ecclesiae Romanae contra indifferentes huius saeculi, tribus libris facili methodo asserta a P. Honorato Fabri Societatis Iesu theologo

발행: 1657년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 철학

291쪽

s de nutriatis, quae rerum sperandarum subsunt i ita est. Videte, ne vera spes non sit, sed mera prae sumptio, nam ut sincere dicam, eo statu non sun eres vestrae, ut quidquam , nisi reiectis erroribus, iure sperare debeati

Duritur ex eo , quod Ecclesia non po it ea, quae Christus libera esse voluit , ut necessaria

noponere.

A Li , inquiunt, si recte rem omnem eonsia

deres, non posse Eeclesiam ea, quae Seru tor noster, a cuius prima institutione id oamne dependeat, libera esse voluit, deinceps ita . proponere, ac si omnino ereditu & obseruatu necessaria essent. Non esse hane potestatem Ecclesiae a Deo relictam; nihilominus tamen maximam par tem controuersiarum, quae hodie tam aeriter Ecclesiam diuidunt, eirea talia versari, Λn autem libertas circa aliquid agendum, credendumve rellis et a sit, dupli ei modo probari posse; vel eum ex sacris Scripturis,'veteris Eeelesiae obseruatione illa libertas aperte ostendi possit; vel si constet, illud, quod hodie in Eeelesia necessario agendum creiadendumque proponitur, uno vel altero saeculo neque factum, neque creditum fuisse. Sic eum duobus primis sareulis, imagines nullς in Eeelesia fui se videantur, non posse quemquam ad usum, multo minus

292쪽

ve eesaria facere non potest. as

hὁ miniis ad venerationem earum adigi , adeoque liberum esse debere, quidquid cirea illas fiata.

. Quamquam autem ab utraque parte hie graiauiter peccatur, tum ab illa, quae velut neeessarium aliquid proponit, cum liberum esse debeat ; tum etiam ab altera , quae maiore animi feruore reluctatur, qu qm fas erat, cum utrique parti semper obloculos versari deberet unitas Ecclesiae, propter quam obtinendam , animi moderationi sit studendum. Quia tamen hic, error nullus proprie circa fidem versatur, ideo etiam neminem propterea a Deo punitum iri, sed tantum propter animi obstinationem,& praeceps odium, cuius grauitas ex variis circumstantiis iudicari debeat. Iam vero animi illa vitia ita esse comparata, ut propterea nemo extra unitatem Ecclesiae, quae intra se bonos & malos habeta, collocetur , pari igitur ratione, neque coetum integrum, qui eodem vitio morali imbutus sit, unitatis Ecclesiae exsortem esse. Quamquam igitur unaqua

que illarum partium praecipiti Zelo, aut inconsiderato potius odio adducta, sibi soli verae & Catholi- eae Ecclesiae nomen adsciscat, posse tamen vel hane solam obeausam statui, nulli illarum Ecclesiae Catholieae appellationem debere denegari, sed eam ex illis velut partibus integrantibus constitui. Ab illa animi mansuetudine & moderatione laudata in Apostolis non discessisse , qui proxime eos fuε re subsequuti; longe eerte maiorem fuisse penes. Ecclesiam orthodoxam & antiquam, quam nunc videamus, Quamquam qui tunc erant secta

293쪽

Lib. III. Eoug. XI. Ecclesia ex liberuetit, & fide & moribus essent pessimi, productaque

alia propemodum religione, quam Christiana erat, de nouis confictis libris sacris , sua sponte altare contra altare erigerent: nihilominus tamen Iustinum martyrem de iis ipsis, quique diuinitatem nois stri Seruatoris expugnabant, modestissime esse loquutum , Nouatianos vero in Concilio Nicaeno etiam pro Catholieis stetisse contra Arianos,& plurimum fuisse laudator.

PRAECLUDI TVR.

I. Emus, quaeso, Seruatorem voluisse,euncta, libera esse, hoe uno duntaxat excepto, quod stitieet Eeelesiae parendum esse , quam quisquis profecto non audierit , Ethnici &Publieani loeo habendus est ; si deinde illa aliquid

seri iubeat , aut credendum proponat, an forte de trectanda imperia , & fides neganda Quasi vero Christus voluctit, ut oves sui gregis, pastorum a se

relictorum vocem non audirent, mandatisque non

obtemperarent λ obediendum praepositis nostris e se, conceptis verbis Paulus monet , qui porro sunt praepositi nostri, nisi qui a Deo constituti sunt, ut regant Ecclesiam Dei An forte Christus Uicarium stum sine iurisdictione, ut vocant, esse volui , quam vel minimus regulus suis magistratibus atque administris concedit λ An caput visibile constituit, quod tamen inferioribus membris non praeesseta Ii eaput est, ratio est, quae dirigit,voluntas,quae sta-

. tuit,

294쪽

necessaria satare non potest, as sttu; t , os & lingua, quae voluntatis imperia promulis gant Hinc forte , ut monent Patres , D. Petro dictum, macta & manduca, quod scilicet os & eaput Eeelesiae esse . I 1. Praeterea hae e mihi omnino repugnantia viis dentur , statis .enim, ut fatemini ultro, quatuor primis conciliis oecumenicis , in quibus haud dubiὰ multa fidelibus, tum iacienda, tum credenda prae scribuntur, praeceptum, opinor, Apostolicum fuit,

ut primi illi Christiani ab idolothytis, suffocatis de

sanguine abstinerent , quis autem prima illa Eccle-liae capita ea imperij potestate, quam ipsi adhiberent, caruisse dicat porro Christus haec libera reis liquerat , alioqui nos hac eadem lege teneremut . unde, ni fallor, necessaria consequutione deduco, J Christum Eeelesiae potestatem fecisse , non modo pascendi Dominicum gregem atque regendi, verum etiam imperandi, vetandi, iudicandi, plectendi, atque adeo persectam & supremam iurisdictionem eidem reliquisse, ut constat ex Dato xv II. III. Quod vero ad credenda spectat, eertum est in primis, praesentium temporum controuersias de iis esse, quae in primitiua Ecclesia certa fide teneis. bantur; realis Christi praesentia in Eucharistia, Sacramentum reconciliationis, factae ordinationes , extrema unctio, primatus petri . haec & alia similia, quae vos negatis , apud fideles primitiuae Eccle siae nullum dubio locum reliquerunt. Nec ea creder

nobis Christus liberum reliquit, qui ea eoncepti verbis enuntiauit: Dixit suam corpus & sanguine - . . R a esse ;

295쪽

α6o Lib. In Eoug. XL Ecelsa ex liberis

esse ; credere igitur mihi liberum non est, quI eiu dictis credere teneor. Dixit: Tu es Petrin, ct supeν hanc petram, &e. ct tibi dabo claues Regni caurum . quidquid ligaueris super terram, &c. Pasce oves meas ct agnos meos, Caro ct sanguis non reuelauit tibi, sed Pater meus ; confirma in fide ratres tuos, Quorum re miseritis peccata, Pradicatepaenitentiam in remissonens=eccatorum , Qui vos audit, me audit; uus Ecclesiam

Mn audierit, fit tibi sicut Ethniam , porta instri non

praeualebunt aduersus eam, orauipro te, Ferre, ne de

fetat fides tua ; Omnibus diebu/ vissum sum ; Spia ritus , quem ego mittam vobis a Patre, docebit vos σ-mnem veritatem. Cuncta haee, & innumera propemodulis alia Chlistut ptotvintiauit, quibus fidem detrectare non licet i modo vestro explieatis & inia' telligitis ; cuius porro est sacrae Scripturae sensum, controuersias definire, nisi Eeelesiae nisi Petri qui est os Eeelesiae, ut supra dimim est , & eonstat

Iv. Quod autem haec potestas Eeelesiae a Christo facta sit. tum ex scripturis,lum ex traditionibus, tum ex ipso Ecclesiae nunquam hactenus interrupto usu, manifestum est, nulla vero libertas eredendi ho isto relicta est ; quasi vero eredere possimus , quod volumus, aut non credere. opinari quidem in nostra potestate pontum est, non tamen credere, fide stiIieet diuina , nempe non minoris viiij est, ea credere, quae reuelata hohsunt, quam iis detrectare fidem, quae sunt reuelata. unde, ni fallor, eerto Eonetudo, liberum a Christo nobis relictum non ec

296쪽

vecessar facere ais test. 2s rvt nonnulla eredamus ad libitum, aut non credaismus. Equidem ut omnia, quae nobis Deus reuelaisuit, explicite credimul, aut saltem implicite, ut voccant nec enim unum sine alio credi potest, eum una eademque sit diuinae fidei ratio ita saepe acet-dit, ut quaedam eo sequentibus tetmporibus explieite credamus, quae prius implieitedutaxat eredebamus.' Sic enim multa definit Ecclesi/,-explieite credenis da fidelibus proponit, eum habeat elauem scientiae, ut supra dictum est ; nobis, enim male omnino consultum e sset, nisi aliquem baberemus, quem in dubiis fidei scripturarum nodis eonsulere possemus. V. Hine fieri potest, ut aliquid uno, vel altero saeculo explicite creditum non sit, quod deinde eredere teneamur, propter decisionem, definitionem& declarationem Ecclesiae,ut perspicuum est. Quod reuera de praeceptis Ecclesiasticis potiori iure dicendum est , nempe pro diuersa temporum ratio ne, diuersa praeceptorum ratio esse potest. Sic optimum factu fuit, in primitiua Ecclesia, abstinere ab Idolothytis, suffocatis & sanguine , quod deinde

ne eessarium non fuit. Sic praeceptum communio nis sub altera duntaxat ad presentem temporum rationem aceommodatius esse videtur, quod in minore fidelium numero locum forte non habereta,

idem de aliis iudicium esto. Hine quod addueitis

de imaginum cultu , nos minime urget , demus enim ita fuisse, ut dicitis ; quamquam Bellarminus controu. 7. supra citatus, aperti mendae ij Calainum vestrum , in hac materia eo nuincit. Et vero

297쪽

161 Lib. NLEOg.M. Ecclesia ex liber

cum proxime elapio saeculo, Caemeterium Domitilia Iae, idque casu reseratum esset, quod certe iam a mille & trecentis annis clausum fuerat, in iis cryptis sanct imagines repertae sunt , sed vetustate quasi obliteratae. Sed demus, inquam, ita fuisse , ut dieitis, quid indet nondum temporis ratio tulerat, ut illud fidei dogma explieite credendum ab Ecclesia proponeretur, ut deinde tulit, cum uri. & v III Synodus, immo & Romana, sacrarum imaginum

cultum approbarunt- -

VI. Quod dicitis de parte opposta, vestra sciri

licet, quae maiore animi feruore , quam fas esset, , reluctatur, ita accipimus; quis enim tantam obstia nationem probaretὶ Quod additis, neminem propterea a Deo punitum iri, non damus, schisma e nim & haeresis, ubi praesertim accedit contumacia, grauissimis poenis digna sunt , quantum enim scandalum est vae autem homini illi , per quem scandalum venit. Ecclesia quidem bonos & malos complectitur, sed fideles omnes ubi enim quis fide excidit , Ecclesia excedere ceo setur. Quod Protestantes sibi arrogent veram Ecclesiam , id voce tenus fieri existimo, cum Caluinus ultro fateatur, se ab Ecclesia defecisse & iam supra ostensum est Dat.

xv m. dcΡrop. vi I. solam Ecclesiam Romanam veram & legitimam esse ; vera autem Ecclesia unica est, per Dat. x I. & cum erroris expers sit, vos sane, qui erratis, admittere non potest. Neque antiqui 'haeretici, conuicti scilicet in fidei societatem ab Ecclesia admissi sunt, sed damnati & proscripti; eu- . ius rei

298쪽

heeessaria farere nonpotest. 20 Ius rei faciet fidem, quisquis in historia Eeelesiast

ea tantulum versatus est. S. Iustinum appellatir utinam illius iudieio stare velletis , ab illo enim prae sentiam corporis Dominier discere possetis in apolog. 2 in resp. ad q. ψε. gentil. in dialog. cum Tryph. item inuocationem Sanctorum , tum in ead. apol. tum in Resp. ad q. tum in apol. I. ad. sen. item cultum imaginum & reliquiarum ad q. 28. I 2 8.asse in dial. cum Tryph. delibero arbitrio, vestros errores confutat in apol. 2. & I. ad sen. & passim alibi , coelibatum valde commendat in apol a. Quod denique subnectitis de Nouatianis, quod in Nicaeno contra Arianos steterint, cum nihil ad rem faetata, in multis enim Haeretici inter se dissentiunt , frustra omnino discutiendum susciperem , quamquam ibidem decretu fuit, ut non admitterentur in socie- taetem fidei, nisi eiuratis erroribus, veram fidei promissionem emitterent. Praeterquam quod nec Iustinum , nec ullum unquam ex sanctis Patribus inuenietis, qui errantes & haereticos in fidei societatem admittendos esse sentiat; & si quis forte ita sentiret, in eo imitandus. non esset, nee eius sententiam Ecclesia approbaret , nullum etiam legitimum αoecumenicum concilium habetis, in quo haeretici, scilicet cogniti, laturi sententiam &suffragia sederint ; tecti per fraudem interesse potuerunt, non tamen comperti & cogniti.

299쪽

Ducitur ex eo, quod C priani, Optati, es Augu-smi sententia de unitate Ecclesiae paulo duriores sint. V Erum quidqm esse, aiunt, quod apud Cyprianum in prima, optatum, Augustinum, aliosque reperiantur duriores quaed m se tentiae de unitate Ecclesiae, quorum auctoritate hodie maxime fieri videatur, ut ab utraq; parte quo plures perstent in illa animi duritie, ad quam ipsi illos Patres prae luisse existimauerint. Sed primo, in tanti momeoti negotio, non esse unum atque alterum Patrem imitandum , homines illos fuisse,&ει-pe aliquid humani passos, saepe fuisse affectibu abis

reptos, & tempori terulisse, aut Zelo nimio, quam- quam pio, e mmotos, in tam aspera prorupis verba, ut vel illa vehementia verborum, &grauissImarum poenarum, quas aliquando subituri essent commemo alione, populum in officio continerent. Timuisse enim optimos Patres, ne ortis schismatiabus & dissensionibus, Ecelesia, quae Imperatorum edictis prem batur, quηque omnibus odio erat, it tum dilaberetur , neue Ethnieis, qui charitate potissimum admirabili, quae erat inter Christianos, α summa animi pietate alliciebantur, ad Christiana saera suseipienda, illae dissensiones scandalo essent , ct ab iis amplectendis deterrerentur, cessante prumaria ratione, quae animos eorum permulcebata.

Iuli

300쪽

ex Augustimis vestrie Ee eos duriores. - λε Iuliano igitur Imperatore, eum deserta Chia mana religione , totus in gentilitate prouehenda occuparetur, nihil magis in votis fuisse, neque in ulla re ita allaborasse, quam ut suos in primis Mysas iisdem charitatis legibus obst ingeret. Eo itaque tempore, si, quo tum erat low res Christiana, consideres, facilius Patrum vehementiae veniam dari posse, qui imitati se rint Rhetores, solito , ut obtineant, quod volunt, non semper ex animi senistentia perorare ad populum , sed iis uti argume iis, quorum ma imam putent vim esse fuluxam , ad impellendum antinum. S. Augustinum verba saetis cientem ad Donatistas, etiam ubi quam maximς existimqt, se insolentem Afrorum pertingetam eXpuis

gnaturum, fratres tamen eos appellare , quo nomini nullum Christianorum eum dignari debeata, qu*m non speret cohaeredem Christi esse futurum.

Tum etiam illos ipsos, qui horum Patrum auctoriis talem sibi esse sequendam putent, ab ea tamen manifeste reeedgre veterem enim sentqntiam ita hahere, si recte consideres, ut omnes illos, qui quoquo modo in segregatorum ab Ecclesia turba permanent, qualiscumque tandem illa sit, non posse sal

uos esse statuant, quantumuis Optime vivant, ingenistes Eleemosynas faciant, quin etiam martyrium pro fide Christiana subeant. Hodie autem, saltem e pr dentioribus, esse neminem, qui non magnam partem protestantium, quod idem de Catholicis pro testantes sentiunt, saluam fore statuant, quantumuis

in suo quisque coetu finem vitae accipiat,

SEARCH

MENU NAVIGATION