Vna fides, vnius Ecclesiae Romanae contra indifferentes huius saeculi, tribus libris facili methodo asserta a P. Honorato Fabri Societatis Iesu theologo

발행: 1657년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

31s Lib. III. VI T. missos raram audaeorum

tra societatis humanae labem aut solutionem toleia rari posse, nemo sane est, qui dubitet. Quod autem praedicta Iudaeorum communitas intra humanae societatis fines sese contineat, certo certius est .

cum nihil penitus diuinae fidei habeant: & quamis

quam religionis nomen obtendant, illud tamen varium est, & merus obtentus, cum religione omnica reant. Igitur Karraitae cum aliis humano illo vinculo coniuncti manere possimi, lieet ab iis in plerisique dissentiant; neque hoc facit, quin eamdem Iu-dqorum gentem, eumdemque populum constituant. II. Haud sane dissimili ratione Protestanter , Caluin istae, alisque Haereti ei, licet varia sentiant, &in plerisque non minus inter se, quam a Catholicis

discrepent, eamdem tamen sectam componere pocsent: Immo inter Protestantes diuersa sunt dogma. ta, & vix duos ministellos, ut vocant, inuenias, qui idem in omnibus sentiant. Possent, inquam, in eamdem religionem eo ire ὲ nempe eum vera fide ea reant, & humanae duntaxat communionis nexu ac vinculo teneantur, cumque illum nexum opinionum dissensio non soluat, quid mirum, si in unam gentem, Unum populum, unam, ut vocant, religionem, coalescere valeant , quod praefato eonciliato-- ri longe melius succedet, quam id, quod faciendum suscepit , & e re Christiana fore asserit, ut scilicet Catholici eum Protestantibus, Caluinistis & Graecis in eiusdem Ecclesiae communionem conueniant.

III. Hoe autem fieri minime posse, ex dictis constat; nempe Catholici omnes eius fidei nexu copu-

352쪽

I statem Reygionis nonfluit. 3 V tantur; eum iis igitur in fidei societatem eonvenire

nequeunt, qui diuersam ab iis fidem profitentur, ut patet: quod autem Protestantium fides a nostra diuersa sit, in controuersiam non ea dit. Dissimilis igitur ratio est , nempe ut errores inter se conuenire possunt, ita & errantes; eum tamen error cum vera

fide simul stare non possit: Bonum ex integra cauissa, malum vero ex minimo defectu : hine quisquis errat in uno, fit omnium reus. Quod vera fides bona sit, plusquam eertum , hine leuissimi erroris aecessione vitiatur , hine bona amplius non est; igutur neque vera : idem de vera Ecclesia, ac vera Religione dictum sit. Igitur lieἡt diuersae Iu daeorum, vel Haereticorum sectae in unam societatem coeant Catholici tamen eum iis sociari nequeunta. IV. Exaggeratis praeterea narrationes quasdam, maiore saltem ex parte apocryphas, nempe Gelasius Papa Can. Sancta Romana. distinct. I F. S. Georgii di Draeonis historiam inter Apoeryphas recenset, quasi vero Sanctorum acta diuina fide credamur, exceptis scilicet iis, quae sacris Litteris continentur Nec est,quod scriptores vestri Melanchthon, Caluunus, aliique fere omnes adeo vehementer nobis evi probrent eorum Sanctorum cultum, qui nusquam

fuerunt, ut Ss. Georgij, Christophori, Catharinae, Hippolyti,&e. Fateor, nonnulla forte iis affingi, quae cum veritate minus consentiant: Hine Abdias Bais bylonieus multa de Apostolis scripta reliquit, squae manifestae sal si talis conuinci queunt , hoc laismen non probat, Sanctos illos nunquam extitisseia,

353쪽

ut optime ostendit Bellarm tom. a. contr. 7. lib. I. cap 7. itemque Beeanus opust. singulari de inuocastione Sanctorum, quaest. I 3. apud quem innumeros auctores, magni reuera nominis habetis, qui huiusmodi Sanctorum meminerunt, eosque aliquando vixi sse testantu . - V. Quis amabo, neget, Carolum Magnum e

titisse , aut Cyrum Persarum Regem , aut Alexandrum Macedonem; iis tamen innumeras fabulas afficta, fuisse legimus , in Heroicorum gestorum fiώctis historiis, quas vulgo Remanas appellamus imismo res a Christo Domino Seruatore nostro gestae nonnullis scriptis apocryphis vitiatae ac foedatae fuerant. Itaque licet nonnulla sint Sanctorum acta , . vel nullius,uel suspectae saltem fidei, hoc tamen non secit, quin profecto illi extiterint, ac eo cultu dignisnt,quem iisdem Catholici deferunt: imponitis autem fidei nostrae , quasi vero illa unquam certa fide

tenuerimus, aut ea fidelibus credenda Eeelesia v

quam proposuerit λ Si quid in hoc peccatum sit,

non aliis , quam rudioribus ac sylvestribus hominibus imputandum est, crassa, aut inculpata ignorantia laborantibus, qui vel in ipsis fidei nostrae articuistis ea concipiunt, quae vix inter fabulas locum inuenirent. Non est igitur, quod Ecelesiae errorem ilis tum tribuatis, qui nonnullis duntaxat, Ecclesiae qui

dem fidelibus, inculpa te, ut aiunt, errantibus com

petit, qui vel non quila ad fidem pertinere putanta, quae fidei non sunt, aut aliqua ad fidem pertinentia

354쪽

vnitatem Religioniis non soluit. 3 t stith sabulis infestant, ut vel in ipsam fidem aliqua noω

ta refundi videatur . . . . .

VI. Nonnulla quoque esse fateor, quae via maiore parte vera esse creduntur , licet non ea fido, quam diurnam vocamus , ita sunt abj,qui quod vel inde aliquidi inanis aurae cap.are velint, ea reiicere non verentur . abstineo ab exemplis, quae pastam obuia erunt. Quidquid sit , eae probe distinguimus, quae pia quidem, humana tamen fide credimus, ab iis , quae certa & indubitata fide tenemus, in quibus certe nihil falsum, nihil fabulosum habemus , unde sane, quae vos opponitis, penitus dissiantur. Quod aute Protestantes Karraitis, nos caeteris Iudaeis conuparandos esse, subnectitis, perperam dictum, pace dixerim vestra, quod ad nos spectat , fabulas enim fides nostra prorsus eliminat, utpote quae veri dunis taxat patiens est: quod vero ad Protestantes attinet. facile concesserim , eos Κarraitis vel in hoc haud absimiles esse, quod traditiones Ecclesiasti eas reliciant, quas tamen admittendas esse, supra euicimus.

EFFUGIUM XX.

a in

Ducitur ex eo , qu)d dis iis sit, ex vulgi animo

opiniones euellere, quas cum lanie materno imbiberunt.

Nihil est dissicilius, quam ex vulgi maxime

nimo euellere opiniones, quas cum lactem terno imbiberint , atque abolere auitas traditiones a maioribus acceptas, quantumcunquαι etiam

355쪽

3 Σo Lib. III. E X. Si iis, ex vulgi animo etiam fabulosae illae sint, & ridiculae aliis videantur;

tantam esse in animis hominum vim vetustatis , ad quam labefactandam nouis oraculis sit opus, aut a nisti quis iterum in lucem protractis, quorum auctoriis tale, siue ea vere, siue falso adducatur, emolliuntur primum hominum animi. Quamquam autem multi sint, qui satis perci ant, quantum istiusmodi res valeant, eos tamen studiis populi eo rapi, quo illatendunt, quemadmodum peritissimi etiam Nauaris chi ventorum atque fluctuum vi abripiuntur; aut vero si prudentiores sint, connivere ad omnia, &vultum ad populi mores componere, ne grauiora patiantur, aut bonis suis excidant ; vel etiam innato partium studio, transuersum agi, ne verum peruideant, aut perspectum amplectantur. Paucos esse ,

qui gloriari possint, se ab istiusmodi affectibus esse

immunes, ineptos plerosque , qui de rebus pro . priis recte iudicent, perinde atq; Medici suos moria bos haud facile cognoscunt, atque iis medent ut Utrumque perspici eorum exemplo posse, qui Macho metis legem sequuntur, eos non minus esse in varias atque diuersas sectas scissos , atque hodie Christiani sint diuisi. Non deesse , qui inter eo ς', L X x II. numerent, de quibus nuper Abrahamus E chelensis Maronita, libro peeuliari de sectis & religione Arabum atque Machometanorum plura scriopserit : a Christianis autem omnes illos , quamis quam atrociter inter se dissideant, habere tamen pro Macho metanis; nam si eorum dissensiones ei Dca interpretationem legis suae, aut alia quaedam, de

quibus

356쪽

epiniones euesiere eum lacte materno hau 3. 3 2 rquibus eontendunt, expendantur ab iis, qui nullo aD sectu dueuntur, aut odio huius, aut illius partis, quique neque uni, neque alteri opinioni sunt innutriti,

non posse aliam ab iis ferri sententiam, quam quod res de quibus disceptant, non sint magni momenti , ut proinde possine tranquille & pacifice vivereia,

dummodo velinta.

. Interea tamen Macho metanos propemodum inister se atrocius dissidere, quam Christiani facianta , certe Persas inter & Tureas tantum esse odium, α am funestum, ut Turcae sati us existiment, visun Oeeidere Persam, quam decem Christianos: quibuscunque tamen alias Turcae atque Persae sint mori. bus, non esse eos homines, neque stupidos, nequς

imprudentes , sagacitate quidem ingenij quibusvis etiam Christianorum gentium pares debere censeris di tamen eorum dissidia, quae Christianis adeo videantur esse leuia, & tam parui momenti , ab illis tanti fieri, ut quidquid bella secum afferunt mole,stiae, nihili aestiment, dummodo pars quaeque suam

defendat sententiam. Non deesse etiam inter eos,

qui haec perspiciant, sed illos vel multitudinis studio abripi, atque suam celare sententiam, vel ita deis uinctos teneri opinione veteris traditionis , v quamquam lyncei alias sint, hic quidem caecutiant. Hane ingenij humani imbecillitatem, quam a deo aperte in aliis deprehendamus, posse etiam ob repere Christianis ; utrimque enim homines esse, qui etiam cum prudentissime agere sibi videnturia,

humani tamen aliquid patiantur. Huius infirmi. X tatis

357쪽

311 Lib. III EOQ. XX. D cile, ex vulgi anima

tatis signa, de pluribus pauca, eaque manifesta, ne alia commemorentur, quam quae nemo negauerit, eerni posse in dissidiis religiosorum ordinum ; de rebus nullius momenti summo animi feruore,at quemagno Ecclesiae scandalo, contendentium , quorum exemplum etiam hoc erudito saeculo, omnibus in. dignantibus, non veriti fuerint Capuccini & Franis et seani strictioris obseruantiae ploducere in lucem, summa contentione, mutuisque odiis, atque conuitiis, confietisque ab utraque parte miraculis, inter se deeertantes de S. Francisci Caputio, utrum illud acuminatum fuerit, an obtusum, ceu illud quidquam referret, aut sciri religionis Christianae interia esse . In Graeca q uoq; Eeelesia quondam agitatas Hic se similes contentiones , inter quas in primis celebris fuerit illa de transfiguratione Seruatoris nostri in monte Thabor, quae eo fuerit progressa, ut propemodum Ecclesia in partes scinderetur. Uel ex paucis his exemplis, de quibus omnium consensa constet, colligi posse , quam non sint etiam Chrisiani eoetus,ab eiusmodi infirmitate immunes, quae, si eontentionibus non fuisset obuiam itum, diuisu que etiam populus utrique parti adhaesisset, potui set erumpere in schismata diu duratura. Cogitandum igitur, an omnia, de quibus in Eceles a Latina contenditur, sint tanti ponderis, ut ideo tantopere dissidere fas sit ; & virum non sint quaedam, quae mereantur in numerum superuacaneorum referri: cogitandum esse interdum , etiam a Pontificibus ,

358쪽

viniones euesiere cum lacta materηo hau 3. 32 3 opiniones quasdam fuisse damnatas, ne solus phila-strius huius culpae reus fuisse existimetur, quae e iam ab omni alio errore fuerint immunes. Eiusmodi vero, ubi longo usu recepta fuerint, transire in lege, sicut in ciuitatibus & Rebus p saepe obseruationes quaedam non inutiles tantum, sed etiam noxiae& ridiculae, ideo tantum,quia longa consuetudine a vulgo fuerunt approbatae, maioris fiant, atque in earum conseruatione, etiam ab iis, qui illas nihili aestimant, tantum ne quid innovetur,& Resp. ex illa mutatione quidquam sentiat detrimenti, maius studium collocetur, quam in aliis, quae statum Rei p.

propius concernunta.

PRAECLUDITUR.

I. T Ie et dissicile sit, vulgi animo alie insitas opiniones euellere, nihil tamen vulgo mu-I tabilius esse constat , hine ad Lutheri,Cauuini, aliorumque haetesiarcharum classicum, tanta in populis mutatio facta est,& tot homin si myriades ab auita religione desinuetunt, easque reliquerunt traditiones, quae ab Apostolis ad nos usque traductae fuerant, ut noua commenta & somnia ab ignotis aesuspectae fidei&famae hominibus acciperent, neque nouis oraculis, aut miraculis opus fuit, ad vetustatis maiestatem labefactandam: quidni ergo eadem noeilitate ad Ecclesiam redeant, qua olim ab eadem discesseruntὶ Fateor vltro, ventorum vi multos abis ripi, humanorum scilicet affectuum, quorum studio. X a ducti,

359쪽

3 r Lib. III. Esset. XX. Di iis, ex vulgi animo

dum, de religione statuunt ; neque me latet, quid plerosque a reditu retineat, qui religionem propriis

commodis metiunturia.

II. Quid ad rem faciant Macho metanorum dic sensiones, non video, quamuis longe plures adhuc essent ; demus etiam de minimis, nulliusque momenti rebus contendere, quid tum Τ quis nescit, gratiissima bella, ut plurimum, a minimis principiis o tum ducere, & propter leuissimam interdum offensionem, ne dicam suspicionem, vel umbram, vehementissimas tempestates excitari. Scio, Turcas Perins s infensissimos esse; utpote qui non modo de religione, verum etiam de imperio inter se contendant, sed quid inde fallax est argumentationis forma , qua ex particularibus, ut Logici vocant,aliquid con cluditur , licet enim verissimum sit, grauissimas in. terdum dissensiones de quisquiliis esse, ac de rebus

Parui momenti, non tamen inde sequitur, dissensiones illas, quae nos inter & Protestantes intercedunt, huiusinodi esse: praeterquam quod, ut iam dixi, diuersi errores inter se foedus ac societatem inir queunt , error tamen cum vera fide stare & consentire non potest. III. Fateor etiam, inter nostros de quibusdam opinionibus acerrime disputari, quae eum ad diuinam fidem non pertineant, utrique parti liberae peris mittuntur: immo ad vitandam offensionem, sileatium' nonnunquam utrique, auctoritate A postolica, imperatur, ab exemplis abstineo, quae obuia sun .

virum vero laudi, ac vitio huiusmodi disputatio

360쪽

viniones euelgere eum tam materno haustari I a snes vertendae sint, definire meum non est: unum tamen subnecto, a ratione penitus alienum esse, pro meris opinionibus tam acriter decertare , quarum iveritas perspecta non est: iis tamen nonnulli tanta pertinacia & obstinatione adhaerent, ut potius diutinnae fidei dogmata eiurare velle, quam suas opiniones relinquere, videri possint; tanti ponderis est factionis studium , ut animos hominum praecipites a

IV. Sed quid ad nos, quid ad fidem , quid ad

quaestionem t fateor, huiusmodi dissidia posse aliquando Christianis obrepere , nec inficias eo, quin tanta sit humani ingenij imbecillitas, ut ipsi quoque Catholici aliquid humani patiantur , hoc tamen

non probat, aliquid quantumuis leue a Catholi eis remittendum esse in materia fidei. Illas Franciscanorum & Capuccinorum disputationes a bono Zeis Io profectas esse facit E erediderim ; si quae tamen iactata utrimque eonuitia, nec laudi, nec vitio veristo i quid enim ad me immo quid ad rem, quid ad fidei controuersias, de quibus hoc duntaxatioeo a gitur Idem dictum esto de contentionibus in Gra ea Ecclesia agitatis; neque res illa transfigurationis Dominicae tantos, ut dicitis, tumultus concita uita; quidquid sit in moribus & dogmatis fidei, ab Ecclesia Graeci, quid tenendum esset, acceperunt, licet deinde ab ea defecerint, multisque erroribus sese implicuerinta.

V. Multa sunt, ut iam duci, de quibus contende-

SEARCH

MENU NAVIGATION