Vna fides, vnius Ecclesiae Romanae contra indifferentes huius saeculi, tribus libris facili methodo asserta a P. Honorato Fabri Societatis Iesu theologo

발행: 1657년

분량: 449페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

Lib. I. Dat. VII. Gemini fuere natura status, lactile instructo, corpore vero perfectae habitudinis,

sine vitio ac naeuo gaudebat. In eo perfecta libertas, summa quies animi, nulli passionum aut perturbationum tumultus, diuinae gratiae radius ubertim sane affulgebat, diuina identidem colloquia recreabant : quid plurat cuncta suppetebant ad beatam viis tam in terris degendam , ac caelestem deinde longe beatiorem obtinendam; licet enim terrestris tractus ineola esset, caelestis tamen ciuitatis municeps erat. Iv. Sed homo eum in honore esset, ab eo desciuit,

admissoque peccato, eam naturae integritatem amisit, quam cum diuina gratia acceperat: hinc naturae

corruptae status , hinc Dei hostis factus, qui eidem prius in deliciis erat , stola prima spoliatus,ae cael sti municipio excidens , Angelis horrori , daemona Iudibrio fuit: hinc morti addictus, ae mortalibus aerumnis obnoxius. Libertas agendi relicta quidem est, sed longe debilior euasit , fomite peccati accenso, irritata eo neu piscentia, passionum motibus tumultuantibus, obductis ignorantiae errorumque tenebris r quid plura in summas animi & corporis angustias peccatum hominem redegit, in quibus spe salutis omni caruisset , nisi diuinae misericordiae

radius affulsisseta . a. . . .

U. Vt autem generis nobilitas, multipliei iure multisque instructa praerogativis, a parentibus in filios, a maioribus in posteros traducitur , ita prorsus, stante praesertim diuino pacto, si Adamus stetisset, Min eo, in quo collocatus fuerat, naturae integrae grada perseuerasset, eandem integram iisdem dotibu α

72쪽

integra se eerrum, in lege triplisi 3

te praerogatiuis instructam in totum hominum genus derivasset; eadem enim est Parentum & libero.. rum conditio, idem nobilitatis insigne ac decuin. Quia vero patrati, per obsequij desertionem, sceleris reus,ex praedicto gradu deiectus est, eamque conistraxit infamiae notam, quam peccatum conciliata, quid mirum, si eius posteris ea m inusta est ac proinde illi iustitiae originalis. expertes, nascantur iraefiiij, ae rei, aeternae addicti poenae,non sensus, ut vocant, sed damni et haec illa est originalis maculata, quam a primo parente traductam cuntraximus Osmnes, quaeque saero. Baptismi fonte eluitu M. VI. Cum. ver: Deus suas. Leges tulerit, promulis garitque, quibus adstricti homines tenetrentur , triplex fuit diuinae Legis statu , naturae scilicet & graistiae, inter quas lex scripta, ut vocant, quas utriusq; uexus collocatur. Natutae lex illa est, quae nullis ta-hulis consignata , quasi per manus a maioribus ad Postero traducebaturiferi enim non potest, quin η primorum temporum homines, quorum sacra hiis storia meminit, singularem ritum seruaret in diuino cultu, iisque legibus tenerentur, quibus recte facta a turpiter gestis distingu rentur. Inde forte naturae lex dicta , quod vel ipso naturae ae rationis ductu,

mortalium animis impressa esset , Legisator erat . eiusdem naturae conditor Deus, parentes ipsi liberis iam a maioribus accepta relinquebant, quasi haec traditio promulgationis loco esset; lumen denique rationis oculo mentis affulgens impretas a natura

characteres ita collustrat. ut legi facile possint Deu

73쪽

38 Lib. I Dah. VII. Sem ui fuere ua urastatus.

dentidem nonnullos suis dignabatur eolloquiis, ut mentem suam hominibus aperiret, aut aliquem nQuum ritum induceret, aut aliquid prohiberet, vel fieri iuberet, aut aliquod dubium discuteret, vel aliis

quorum saluti prouideret.Αb exemplis abstineo, qui

frustra essent, certu enim est omni tempore, ac aevo,

aliquos a Deo institutos fuisse, qui ab aliis de ritibus

saeris, de rebus fidei atque salutis consulerentulta. VII. Lex scripta Legi naturae successit, pro qua Deus Moysis operam adhibuit; atque adeo Lex illa, quae rationis duntaxat penicillo , in virgine chartamentis,hactenus descripta fuerat,Dei digito in marmore instulpta fuit: haee fuit eiusdem Legis magis expressa promulgatio; quidquid enim Deealogo continetur, id totum Lex naturae eomplectebatur; huic singulares quosdam ritus pro ἡe saera & politie Deus annexuit, qui religionem Iudaicam ab aliis distinguerent. Scripta autem dieitur, quod omnia fero literis consignata essent: dixi fere omnia , nam multa eommunibus quibusdam traditionibus conistinebantur , quarum Christus Dominus in Euania geliea historia mentionem fecit rutrum veris ritus Iudaicos sequi omnes tenerentur, distulere huiustaei non est.

v Ill. Denique Lex gratiae a Christo instituta est; εt Eeesessa, in qua modo fideles sunt, fundata, quam in spiritu charitatis regit, suo sanguine pascit, sua gratia recreat, sua earne saginat; in qua diuersos Hierarchiae gradus de ordines distinxit, sub uno suis premo eapite, ut infra evineam. Diuersa ministeria

constiri e

74쪽

interra ct ramum in lete triplici. 3 'eonstituit, tum ad diuini verbi praedicationem, tum

ad Sacramentorum ae Sacramentalium, ut Poeant s administrationem; tum ad varium Ecclesiasticae iurisdictionis usum ; in qua demum totius saltem Ecclesiae consensu,errari non potest, propter infallib te sic enim vocant in & nunquam fallens Spiritus sancti adiutorium. Lex autem gratiae dicitur , tum quia uberiorem gratiam de fontibus Saluatoris haurimus, tum quia ab eo rigore ritus Iudai et immunes per Christum facti sumus, & in libertatem filiorum Dei vindicati. IX. Itaque ut sine diuino eultu, Deus homines esse non sinit, quem ab ipso pr scribi oportet,eosquc Leges ferri ac promulgari, quibus homines continendi sunt, ut sibi propositum aeternae beatitudinis finem prosequantur , ita variis modis cum iisdem hominibus egit. In Lege naturae , priuatis quibus dam hominibus sui spiritus copiam faciebat, a qui bus alij deinde re scirent. quid ab iis exigeret; aut sane quaenam illa essent, quorum eos monitos vellet et caelorum nullam iis legem scripto tradissit, se iseeve ratus, iis temporibus , quibus homines diu vivetaretne, continuatam primarum dogmatum a maioribus ad posteros transmistarum consequutionem. In

Lege seripta sacros ministros instituit, penes quos erat, de rebus ad diuinum cultum pertinentibus tuis dieare: nam super Cathedram Moysi sederunt Scriabae & Pharisaei,quorum dictis & decretis, non moribus & factis caeteri stare debebant, in hoc rerum statu identidem Prophetae diuino spiritu amati in- C me- ' u

75쪽

4o Lib. I Dat. VIII. Diuina oracula verbo aetam edium prodibant, eaque mundo praediectant, qu

certo futura Deus ipsis nuntiarat. Summus vero Pontifex Iudaici ritus erroris omnis expers era ,

quod illi a Deo promissum esse legimus: & nonnunquam vaticinia edebat, fatidi eo instinctu conelius ;se Caiphas eum esset Pontifex anni illius, vaticinatus est. Denique in Lege gratiae, diuinus spiritus vis herior fuit; nempe & priuatis quibusdam homini

bus mentem vaticinam tribuit, &: Ecclesiam omni erroris immunem esse voluit, eum visibili capite , , hoe est,Romano Pontifice, ut infra euincam, quem caeteri omnes consulerent i Vtpote qui fallere non

posset, dum stilicet Christi vieem agens eiusdemoues pascit de regit: itaque Lex gratiae reliquis haud dubie anteeellit, ehm iis omnibus praerogatiuis de priuilegiis coniunctim gaudeat, quibus aliae seor fimduntaxat gaudebanta.

DATUM OCTAVUM.

Diuina oracula verbo Dei dicto , scripto,

tradito continentur. YErbum dictum est, quod a Deo, vel ab Angelo, Dei vicem agente, auditur; sic Deus V Abrahamo, Adamo, Noemo,Moysi, ac Prophetis Ioeutus est: in omni autem Legis statu , hoc diuini verbi genus habemus; in Lege naturae, ut dixi , saepe ae saepius eum sanistissimis illis Patriarchis egit in Lege scripta longe plures extiterunt, ad quos Deus verba fecerit, in Lege gratiae ipsum Dei verbum

76쪽

dim, Rripta, tradiso continentur rhum auditum est, nobέsque Deus in Filio loquutus

est r omitto Prophetas,quos etiam Lex gratiae initio habuit. Verbum seriptum Legi naturae, aut defuit, aut saltem nullum monumentum authenticum ex tat; in Lege scripta , multi reuera sunt saeri Codices, quibus divina oracula continentur; Lex gratiae tuos etiam habet,eosque maioris momenti. II. Singuli porro triplicis Legis status diuinum quoque verbum traditionibus creditum atque manis datum habuerunt , prima quidem, in qua maiores suis. posteris ea , quae de re saera de diuino cultu a Parentibus acceperant, magna cura tradebant, hinc diuinum verbum, & sacra disciplina, eaque omnia, quae ad religionem pertinebant , quasi per manus et radebatur. In Lege Moysaica, traditiones non deis erant, eum Christus id potissimum Pharisaeis exprobret, quod diuinas ae sinceras traditiones adultera sent; immo non nisi traditione, sacrum illum ritum tenebant, qui stemmis, ad maculam originalem eluendam, adhiberi solebat; quis enim neget, aliquod huiusmodi remedium extitisseὶ In Lege demum gratiae traditiones admittendae sunt ; multa enim feeit Christus ac dixit, quae nullo Volumine comprehendi possunt, ut Ioannes oeulatus testis expresse atte- satur: hine Ecclesia suas traditiones seruat, Christidi Apostolorum ore aeeeptas, & nudis verbis iam inde ad nos transmissas , quis enim de sacra historia id neget, quod de omni diseiplina Liuius asserit, quae Per manus a maioribus posteris tradituria

III. Et vero nihil causae est, cur scripto potius,1 C s quam

77쪽

4 2 Lib. I. Dat. I. Diuiua araeuta serti Diaquam tradito Dei verbo fides habeatur,edm virum que aeque Dei sit. Sed dubitas, inquies, de tradito sego etiam de seripio: si enim vnst dubitationi loeum relinquit, aliud certe huius viiij expers non est. Sed

inquies, traditiones vitiari facile, nee non adulterari queunt, quasi verosaeer textus deprauationis immunis sit, cuius sane multa exempla suppetunt, quae cum hulux in sti tuti .non sint, prudens omitto; immis scriptis mandata longe saeilius adulterantur,quam communi traditioni, id est, omnium hominum memoriae credita , quamquam utrumque deprauari P test, verbum scilicet seri pium, & traditum,& viruminque certam regulam fassere nesciam desiderat,cuius opera veram ac legirimum a spurio & adulterino discernatur, sine qua neutrum ea valet auctoritate.

quam diuinae fidei firmitas postulare .l V. Quisquis autem sacrum duntaxat textum admittit omnesque traditiones reiicit, vel hoc ipso sibi contradicit , nempe id duntaxat diuina fide te nendum esse, quod in sacris Libris seriptum est;hoeipsum ita iis nusquam legitur ergo vel hoc ipsum

non scripto, sed traditione tenes : si autem hoc trais ditione aecepimus , alia quoque esse possunt, nudo verbo, non scripto iam inde a Christo ad nos transismissa. At si plura sunt, inquies, nudo verbo tradita, quis modus est veras traditiones a falsis distingue di, cum multae quoque fabulae per manus tradan-gur idem quaero a te de sacro textu , tam enim scripto, quam dicto falli possumus. Non dubitas, quin sacri Codices, quos apud te habet, legitimi sint re

78쪽

dicto, seripta, traδια eontiventur. 4 3cte; at si quis dubitaret, quid amabo reponeres an

forte communi traditione eonstare , illos veros ac germanos esse at si quis de huius traditionis veritata te dubium moueat i certe vel alius modus, alia ratio erit, qua spuriae traditiones a legitimis discerni queant, aut sacer textus, quo tua fides nititur, valde nutabita. V. Hine ausim dicere, verbum traditum n Gn. mgiatoris quidem auctoritatis, sed potioris conditionis esse, quam scriptum, nempe traditione quadam tenemus, vulgatam illam,ut vocant, editionem veram& legitimam esse ; & fleet Florentinum S Tridentianum statuerint, tot & non plures sacri textus Codices, hos, & non alios esse admittendos hoc tamen ex antiqua Ee lesiae traditione didicerant. Immδquod sit in Eeclesia quaedam regula fidei fallere nesciens, licet ex sacris paginis habeamus, id tamen excommuni quadam traditione firmius tenemus, quaesieri textus germanum sensum retinet, quem alio quin flectere & detorquere homines facile possunt; multi enim diuina verba aliorsum, atq; seripta sunt', aecipere soIent ; hine Augustinus Euangelio non crederet, nisi Ecclesiasticae traditionis auctoritato niteretur : & Chrysostomus recte monet, nihil amisplius quaerendum esse, ubi ad traditionem peruenis tum est. Itaque dogmata , quae in Ecclesia praediis cantur, quaedam habemus seripto mandata, ut rectε monet Basilius, quaedam vero ex Apostolorum traditione ad nos transmissH, & Doctor Gentium Paulus ad traditiones ase relictai seu verbo, seu seriptu

79쪽

- Iib. I. Dat. IX. H vηm est Deus, seruandas fideles omnes hortatur: quidpliira si pientiae diuinae fuit, ita suas hominibus Leges pr

mulgare , ut aliquae literarum monumentis manda tae , aliae nudo verbo a maioribus nobis traditae e sent; immo nonnulli auctores inter eanoniecis haahentur, unum Lueam appello, ut eaeteros omittam ,

qui hcet Euangelicam historiam seripserit, testis tamen oculatus non fuit; sed ea , quae seripsit, ab aliis sibi tradita audiuit; ut vel ipsa traditio ςtiam verb scripto ad instar parentis esse .

DATUM NONUM.

Vt unus es musi ita unus es taris .

I. um Adamus ex primo illo integrae naturae fi statu, admisso peceato, exeidisset, & po-

- steros omnes in communem ruinam se cum traxisset, ut ex sacra historia tenemus, non m

do propriis viribus primum illum finem , ad quem homines destinati sunt, conseq ut no poterant, que nec in ipsa natura integra obtinere , iisdem scilieerviribus,potuissent: verum etiam omni adiutorio,aces subsidio, quo ex illo commuoi naufragio emerge Tent, ac euaderent, eos Deus iure meritoque priuare potui siet, cum enim irae filii essent .eontracta stitieetoriginali maeula, & transmissa in eos paterna infamia, ut Deus eos iuste damnare, aeternae stilicet beatitudinis iactura, ita suis viribus relictas,omni super naturali adiutorio iuste priuare poteratis.1 l. Quod enim Λdami culpa, illata Deo iniuria. fuerita

80쪽

hal in est Christin. 43

uerIt, perspieuum est; quisquis legem principis violat, &praeceptis non obtemperat, ipsum reuera Onfendit ae laedit ; cum id iure Princeps a subditis exigat, ut pareant ἱ si ergo imperium detrectant, sibi Principis offensionem eoncitant, eiusque gratia e cidunt, nec non pro delicto, iusta poena infligi potest: delicti autem grauitas offencae grauitatem adaequat; & haec offensi dignitate censetur; quis enim negerri grauiorem offensam esse, si quis Principi alapam impingat,quam si lixae cuipiam, aut caloni imis pingeret Cum igitur diuina maiestas humanas dignitates infinite superet; dubium eerte non est, quin offensio Dei, quam, quisquis peceat, sibi concitat, omnes alias , quibus nomines offendimus, infinite superet; hoe est, tali, sit, ut nulla aliauinferioris scilicet ordinis, illam adaequet; lieet enim peccatum etiam mortale, ut vocant, omnino & absolute infinitum non sit, id tamen est, euius grauitatem nulla

noxa, quae aduersus Deum non sit, quantumuis multiplicata, aut repetita,vllatenus adaequet, nedum superet, nempe quantumlibet finita multiplices, numquam infinitum adaequant: offensa igitur Dei,quam omne peceatum importat, omnium grauissima est,& omnes alias, si quae sunt, ab ossensa Dei seiunctae, infinito prorsus interuallo post se relinquitis. III. Cum autem certam & limitatam poenam sseu satisfactionem euiussi bet iniuriae homini illatae vindicatio exigat s ius enim violatum iniuria est)ila quilibet eo iure gaudeat, ne ab alio laedatur ; si ergoelaeditur, contra ius est, iniuria igitur est. Ius porro

SEARCH

MENU NAVIGATION