Renati Des Cartes Opera philosophica, quibus continentur Meditationes de prima philosophia, Principia philosophiae, Dissertationes de methodo, dioptrice, meteora, & Tractatus de passionibus animae Passiones animae, per Renatum Des Cartes Gallice ab i

발행: 1692년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

instat aeris: & denique sudor aut lachrymae, cum in aquam eondensatur in superis

ficie eo oris vel oculorum. ur .

ARTICULUS CXXX.

αuomodo id quod oculo dolorem adfert eum ad lachr a

mandum excitet. Porro nonnisi duas musas observare possum quae iaciant ut vapores qui ex oeulis

prodeunt, mutantur in lachrymas. Prima est, eum figura pororum per quos transeunt inunutatur ex quocunque accidenti: hoc enim retardans motum istorum vaporum, & Ordinem eorum mutans,essicere potest ut in aquam abeant iste vel festueaque in oculum inciderit sussiciet quibusdam lachrymis ex illo exprimendis, quoniam in eo dolorem excitando mutat dispositionem pororum ipsius. adeo ut nonnullis augustioribus iactis, parvae vaporum partes per eos minus citcitranseant, & pro eo quod antea exibant aequaliter a se invicem distantes,& ita separati manebant, sibi mutuo occurrunt, quia ordo horum pororum turbatus est, qua ratione se una jungunt, & ita in lachrymas convertuntur.

ARTICULUS CXXXL

Λ Ltera eausa est Tristitia, quam sequitur Amor, aut Laetitia, vel in genere axquaelibet causa quae essicit ut cor propellat multum sanguinis per arterias. Tristitia requiritur, quia refrigerans omnem sanguinem contrahit oculorum p ros. Sed quoniam eos contrahendo diminuit pariter quantitatem vaporum quibus transitum dare debent, id non sussicit ad eliciendas lachrymas, nisi quantitas h rum vaporum eodem tempore augeatur ab aliqua alia eausa. Nihil vero est quod eam magis augeat quam sanguis qui emittitur versus cor in Passione Amoris. Sic videmus, eos qui tristes sunt non jugiter lachrymari, sed totum per intervalla, cum aliquam novam rcnexionem faciunt versus objccta quae colunt.

ARTICULUS CXXXII.

De Gemitibus qui comitantur lachrymas.

TUne vero pulmones quandoque momento innantur copia sanguinis qui eos subit, & qui inde expellit acrem quem continebant, qui per guttur egrediens gignit gemitus, & clamores qui solent comitari lachrymas; Et hi clamores ordia natio acutiores sunt illis qui comitantur risum,etsi sere eodem modo producantur; quoniam nervi qui inserviunt dilatandis aut contrahendis organis Iocis, ad eam magis gravem vel acutam sive graciliorem reddendam, iuncti cum illis qui aperiis uat orificia eordis in Laetitia, & ea contrahunt tu Tristitia, essiciunt ut haec organa dilatentur aut contrahamur codem tempore.

82쪽

67. SECUNDA PARS. ARTICUL Us CXXXIII.

cur infantes π senes facile lach menIur.

NAntes&senes ad lachrimandum magis propendent quam qui sunt mediae Iaatis, sed diversis de causis. Senes saepe lachrymantur ex Amore & Gaudio; nam hi duo Affectus simili juncti multu sanguinis propellunt ad eor eoru, & inde multos vapores ad oculos; & agitationem hora vaporum frigiditas illorum naturalis adeo remoratur,ut facile in lachrymas convertantur, etsi nulla Tristitia praecesserit. Quod si quidam senes etiam facile lachrymentur prae taedio vel ira, ad id non tam temper2mento corporis sui quam animi disponuntur. Et id accidit iis selis qui tam debiles sunt,ut se patiantur penitus superari a parvis doloris causis, metus,aut commiserationis. Idem evenit infantibus, qui raro ex Laetitia lachrymantur, lapius ex Tristitia, etiam quam Amor non comitatur: semper enim sat sangu-nis habent ad producendos multos vapores qui cum eorum motum Tristitia remoratur abeunt in lachrymas.

ARTICULUS CXXXIV.

Cur u liqui infantes potius paveant quam lach mentur.

Nattamen nonnulli qui potius pallent quam lachrymantur, cum irati sunt; quod inlicio in ipsis esse potest judicii & animositatis extraordinariae; scilicet cum id inde oritur quod considerant magnitudinem mali,&se ad sortem resistentiam parant, eodem modo quo aetate provectiores. Verum frequentior nota est parvae indolis, nimirum cum id inde sit quod ad Odium proclives sint aut ad Metum: nam isti asseclus imminuunt maleri .m lachrymarum. Et contra videmus eos qui facile plorant propensos esse ad Amorem & ad Commiserat ionem.

ARTICULUS CXXXV.

De Sulpiriis.

CAusa Suspiriorum a causa lachrymarum valde dissere, etiamsi praesupponant ut hae Tristitiam. Nam pro eo quod inas elluntur homines ad lachrymandum cum pulmones pleni sunt sanguine; ad suspiria ducenda incitantur cum icte eo destituuntur,& quaedam imaginatio Spei aut Laetitiae aperit orificium arteriae venosae, quod Tristitia contraxerat. Turia enim paullulum illud sanguinis quod restabat in pulmonibus, decidens momento in laevum cordis latus per hanc arteriam veno. sam , eoque impulsum cupiditate perveniendi ad illam Laetititiam, quae eodem tempore agitat omne' musculos diaphragmatis & pectoris, aer celerrime per os propellitur in pulmones, ad replendum locum quem deserit ille sanguis; Et id est quod dicitursu 1rare. Mis 4..

83쪽

ARTICULUS CXXXVI.

Unde meniant essectus Passisnum quae quibusdam hominili peculiares Iunt.

Caeterum ut supplaam,hic paucis omne id quod posset addi circa varios eliactus

aut diversas causas Aisectuum , mihi sussiciet repetere Principium cui omnia quae de illis scripsi innituntur; nimirum talem nexum inter Animam & nostriuneorpus esse,ut eum semel junximus quandam actionem col poream cuidam cogitaiationi, neutra earum unquam se postea cilcrat, quin alterast quoque exhibeat; nee semper easdem esse actiones quae iisdem cogitationibus junguntur. Id enim sussi citreddendae rationi omnium eorum quae unusquisque potest observare specialia vel in se vel in aliis, circa hanc materiam, quae hic explicata non fuerint. Etenim exempli gratia, facile est cogitare, miras quorundam aversiones per quas nequeunt serte odoreimosarum, aut praesentiam sciis , aut similia, non aliuode proscisti quam quod ab initio suae vitae valdet sucrint laesia similibus quibusdam objectis. aut quia conlpassi sint sensui matrum suarum, quae gravidae cum essent, a talibus laesae suetint. Certum enim est relationem dari inter omnes Matris motus, & m tus Insantis quem gestat in utero, ita ut quod uni contrarium est, alteri etiam noce at. Et odor rosarum potuit Insanti magnum capitis dolorem attulisse cum adhue in cunis esset, aut selis potuit eum valde perterresecisse nemine animadvertente. . ae ipso nullam eius rei memoliam postea conseruaute ; quamvis idea aversionis quam tum pro illis rosis aut pro illo silc conceperat, impressa manserit ejus celebra usque ad vitaesiarm.

ARTICULUS CXXXVII.

De Usu quinque Passenum hic explicatarum, provi

ad corpus referuntur.

PRopositis desinitionibus Amoris, Odii, Cupiditatis, Laetitiae, Tristitiae,& eriplicatis omnibus motibus corporeis qui hos Assectus producunt aut eomita tur soluseorum usus superest considerandus. De quo observandum est, quod se- eundum institutum Naturae reserantur Omnes ad corpus, nec animae imputentur nisi quatenus corpori juncta cst; adeo ut eorum usus naturalis sit incitare animam, ad eonsentiendum Sc contribuendum iis actionibus quae intervire possunt conse vando eorpor aut illi aliquatenus persectius redde. do. Eo vero sensu Tristitia&Laetitia primae adhibentur: Anima etenim non aliter immediale monetur de robus quae corpori nocent, quam sensu doloris, quem produc rein ipsa, primum Passio Tristitiae, & tum odium ejus quod hunc dolorem excitat, & tertio loco Cupiditas se ab illo liberandi: prout etiam anima non immediate edocetur de rebus compoti utilibus, aliter quam specie quadam titillationis, quae in ea excitans Laetitia am deinde producit Amorem illius rei quae ejus esse causa ereditur, de denique

84쪽

Cupiditatem id aequirendi, quo essicere potest ut in hae Laetitia eontinuet, aut adhue postea simili fruatur. Unde constat illas omnes quinque utilissimas esse respessu corporis, imo Tristitiam quadantentis priorem & magis neeessariam esse

Laetitia, g Odium Amore; quia magis resert repellere auae nocent & destruere potant, quam ea acquirere quae aliquam persectioneni addunt, quae tamen carere possumus.

ARTICULUS CXXXVII LDe rerum defectibus, π mediis quibu/ eorrigantar.

Ud quamvis hie usus Passonum sit maxime naturalis, nec omnia animalia bruta dirigant vitam suam aliter quam per corporeos motus, similes iis qui solent in nobis ea sequi, & ad quibus consentiendum nostram animam ineliant; non semper tamen bonus est, cum multa sint corpori noxia, quae nullam ab initio producunt Ttistitiam, imo quae aliquam Laetitiam praebent; & alia dentur ipsi utilia. quamvis primo obtutu incommoda &tristia sint. Praeterea sere semper osten dunt tam bona quam mala quae repraesentant multo majora & majoris momentiquam revera sunt; ita ut nos incitent ad illa quaerenda & haec fugienda majori eum servore & eura quam par est; prout etiam videmus, bestias saepe decipi pee eseam,&ad vitanda minora mala praecipites ferri in majora. Idcirco experientia uti debemus & ratione, ad distinguendum bonum a malo, & eorum justum

valorem cognostendum, ne unum pro alio sumamus, aut quidpiam eum excessii sectemur.

ARTICUL Us CXXXIX. De usu errundem Fassionum quatenua pertinent adanimam. Et primo de Amore.

Tque id asseeret. si nihil praeter eorpus haberemus, aut ipsium meliorema nostri partem constitueret: verum quoniam nostri pars minima est, debemus praecipue eonsiderare Passiones quatenus ad Animam pertinent, respectaeuius Amor & Otium oriuntur ex notitia,& praecedunt Laetitiam ac Tristitiam. nisi eum hae duae ultimae tenent locum cognitionis, cuius &species sunt. Et eum illa cognitio vera est, id est, cum res ad quas amandas nos incitat revera bonae sunt, & revera illae malae ad quarum odium nos invitat, Amor est multo melior Osiri neque nimius esse potest,& semper producit Laetitiam. Dico,hune Amorum valde bonum esse; quia nobis vera bona jungens nos tanto persectiores reddit. Dieo quoque nimium esse non posset ad summum enim intensissimus Α-mor nihil amplius eruere potes,quam ut nos tam persem his bonis jungat,ut Α- mor quo speciatim in nos ipsos ferimur nullam in eo ponat distinctionemr quod credo nunqua m malum este posse. Eum necessario sequitur Letritia, quia nobis

reptaseatat id quod amamus, ut bonum quod ad nos pertinet.

85쪽

ARI ICULUS CXL- Lub tm L lo De Odio. a tum E eontrario tam remissum esse nequit quin noceat, & nunquam sine Tristitia est. Dico nimis parvum aut remissum esse non posse, quia ad nullam actionem incitamur ex odio mali, ad quam longe melius non possimus incitari ab Amore boni cui contrarium est, saltem ubi hoc bonum &hoe malum satis nota sunt. Concedo enim odium mali quod solo dolore innotescit necessarium esse respectu corporis; sed hic soIum loquor de eo quod ex elariori eognitione procedit , quodque ad solam animam refero. Dico quoque nunquam illud sine Trillitia esse , quia cum malum nil nisi privatio sit , concipi non potest absque aliquo subjecto reali cui insit, & nihil reale est quod in se non habeat aliquam bonitatem; Atque adeo odium quod nos abducit ab aliquo malo, nos simul removet a bono cui iunctum est; & cum privati Ohujus bon, repraesentatur animae instir desectus ad eam pertinentis , in illa excitat I ristitiam. Exempli gratia, Odium quod nos alienat a cuiusdam malis moribus , nos simul ab ejus conversatione removet, in qua a lias possemus reperire ali quod bonum . quo privari nos nialc tabet. Et sic in aliis omnibus odiis observare potamus aliquam Tristitiae causam.

ARTICULUS CXLI.

De supiditate, Laetitia, cT.n ylitia.

OUod ad Cusi litatem, liquet eam cum procedit ex vera notitia malamesie nequire , si modum non excedat, & ab eadem notitia dirigatur. Evidens quoque est Laetitiam non posse non bonam esse , & Tristitiam malam , respectu animat; quoniam in Tristitia consistit omnis incommoditas quam anima patitur a malo, & in Latitia omnis possesso boni quod ad ipsam pertineti Daut, nisi corpus haberemus, auderem dicere, nos non posse nimis induIgere Α- mori &Laetitiae, vel nimis vitare odium &Tristitiam. Verum motus eis potet qui hos Assectus comitanrur, possunt omnes nocere valetudini eum valde violenti sunt, & contra ipsi utiles esse si moderati fuerint.

ARTICULUS CXLII.

De Laetiliam Amore, comparatu cum Dissilia π Odio.

CAEterum quandoquidem Odium&Tristitia debent rejici ab anima, etiam cum a vera notitia procedunt, debent igitur mesto magis rejici cum ab aliqua falsa opinione proveniunt. Verum dubitari potest num Amot & -- titia sint Altastus boni nec ne, cum ita malum habent sundamentum: mihique videtur, eas , ubi praecise tantum considerantur in se ipsis , respectu animae. posse dici, quod, etsi Laetitia sit minus solida, & Amor minus utilis, quam ubi melius sundamentum habent, nihilominus tamen praeserti debeam Ttistitiae&odio male fundatis. Meo flet in eventibus hujus vitae in quibus vitare nequimus

86쪽

sECUNDA PAR. s. St

quimus periculum deceptionis , semper praestet inclinare versus Assectus qui tendunt ad bonum , q iam versu s eos qui respiciunt malum , etsi solius illius vitandi gratia id faciamus: Imo saepe falsa Laetitia, melior es, Tristitia , euius causa vera est. Sed idem de Amore dicere non ausim respectu odii. Cum enim Odium iustum est , nos solum removet a subjecto , quod continet malum ; a quo separari , bonum est : at Amor qui injustus est nos iungit rebus

quae nocere possunt, aut saltem quae non merentur adeo a nobis tantopere asti-

i: quirptione vilescimus& deprimit mur.

ARTICULUS CXLIII.

. De iisdem Assectibus quatenus referuntur ad Cupi

ditatem. OPortet vero exacte observare , id quos modo dixi de his quatuor Ag

ctibus, non habere locum nisi cum considerantur praecise in se ipsis, neque nos serunt ad ullam actionem. Quatenus enim excitant in nobis cupidi ratem, cujus interventu dirigunt nostros mores, certum est omnes eos quorum causi salsi est posse nocere , & contra omnes eos quorum causa justa est posse prodesse. Imo cum aequaliter malum habent fundamentum, Laetitiam ordinario nocentiorem esse Tristitia; quia haec ingenerans moderationem &metum, disponit quadantenus ad Prudentiam; illa vero imprudentes & tem rarios essicit eos qui se illi permittunt.

ARTICULUS CXLIV.

De Cupiditatibus quarum eventus nonnis a nobis pendet.

Wrum quia hae Passiones nos ad ullas amones ferre nequeunt nisi per Cupiditatem quam excitant, illam ipsam Cupiditatem dirigere speciatim studendum est, & in eo consistit praecipua Ethicae utilitas. Prout autem modo dixi eam semper bonam esse cum veram sequitur notitiam , ita non potest non mala esse cum alicui errori innititur. Error autem , ut mihi videtur, qui frequentius obtinet in Cupiditatibus , in eo situs est , quod non satis distinguantur res quae penitus a nobis pendent, ab aliis. Nam quoad res quae ex ti bis solis pendeat, id en ex nos o Libero Arbitrio, sum it sciere, eas esse bonas, ut non possint nimis servide desiderari, eo quod virtutem sectari sit res honas facere quae a nobis pendent, nee possit nimis servide Virtus desiderari rut taceam quod , cum non possit non bene succedere , utpote a nobis solis dependens , quod ita appetimus , semper inde percipiamus omnem illam quam expectabamus satisfactionem. Sed error qui hὶc vulgo committitur non in eo consistit quod nimis sed tantuna in eo quod non satis appetatur. Summum veto contra id remedium est, liberare animum quoad fieri potest omnibus g alais

87쪽

aliis eupiditatibus minus utilibus; tum anniti clare cognoscere & cum attentione considerare bonitatem illius rei quae appetenda venit.

ARTICULUS CXLV.

te ris quae nonnisi ab aliis causis pendent: Et qui it

Fortuna. Uod ad ea quae nullo modo a nobis pendent, quantumvis bona queant esse, nunqu.m servide appetenda sunt; non solum qui possunt non evenire, M ita nos eo magis cruciare quo vehementius ea concupiverimus; verum praecipv quia occupando nostras cogitationes, abducunt studium nostrum a rebus aliis aquarum acquisitio pendet a nobis. Sunt autem duo remedia generalia contrahas vanas Cupiditates. Primum est Generositas,de qua postea. Secundum est, quod saepe debemus resectere animnm ad Providentiam divinana, & cogitare impossibile esse aliquid evenire alio modo quam ab aeternodeterminavit liare Providentia ; ita ut sit instar fati vel immutabilis Necessitatis quae opponenda est Fortunae,ad eam subruendam,ut Clumaeram quae non aliunde quam ex errore intelle Nnostri provenit. Nec enim quicquam appetere possumus nisi id aliquo modo possibile eenseamus; Nec possumus existimare possibilia quae a nobis non pendent , nisi quatenus cogitamus eaa Fortuna pendere, id est quae judicamus eveni re posse, & smilia alias contigisse. Illa autem opinio non aliunde provenit quam ex eo quod non novimus omnes causias, quae ad singulos este lus concurrunt. Cum enim non succedit res quam censuimus pendere a fortuna, indicio id est,quandam ex causis necessanis ad eam producendam defecisse, &per cons quens eam fuisse ab lice impossibilem; ac nunquam similem accidisse, id est ad cujus productionem similis causa defuerit; adeo ut nisi id antea ignorassemus, nunquam eam existimassemus possibilem , nec per consequens eam appetivisse

mus.

ARTICULUS CXLV Laee iis quae a nobis er ab aliis pendent.

REjicienda igitur penitus est vulgaris opinio, extra nos dari Fortunam, quae eLficiat ut res contingant vel non contingant ut ei lubet, &sciendum omnia diligi a Providentia divina, cujus decretum aeternum, adeo insallibile & immut bile est, ut exceptis iis quae idem Decretum voluit pendere ex nostro Arbitrio, cogitare oporteat respectu nostri nihil evenire quod necessarium non fit.&quadanis tenus fatale; adeo ut absque errore cupere non possimus ut aliter eveniat. Sed quia major pars cupiditatum nostrarum se extendit ad res quae totae a nobis non pendent, nee totae ab aliis, debemus exacte distinguere in illis id quod nonnisi a nobis pendet, ut ad id solum nostram cupiditatem protendamus. Et quoad residuum, etsi ejus successum censere dc amus satalem & immutabilem, e circa

illud

88쪽

illud se Oeeupet nostra cupiditas, considerandae tamen sunt rationes ex quibus plus vel minus sperare possit, ut inserviant dirigendis nostris actionibus: Nam exempli gratia, si nobis quid sit alicubi negotii, quod queamus per duas diversas vias

pervenire, quarum una soleat multo tutior altera haberi, etsi sorte decretum Providentiae sit, ut si eam viam sequamur quam tutiorem arbitramur, infallibiliter in latrones incidamus, omni periculo per aliam defuncturi, non ideo debemus nosin diiserenter ad alterutram eligendum habere, vel acquiescere in fatali immutabilitate hujus decreti; sed ratio exigit ut eligamus viam quae tutior esse solet: &Cupiditas nostra in eo debet expleri cum eam sequuti fuerimus, quicquid inde mali nobis obvenerit; quia cum hoc malum suerit respei tu nostii inevitabile, nulla subsuit causa exoptandi ut ab illo eximeremur, sed solummodo id faciendi quod optimum intellectus noster potuit cognoscere, ut suppono nos fecit Te. Et sane eum ita nos exercemus in distinctione sati a fortuna, assuescimus facile in dirigendis nostris cupiditatibus tali modo, ut quoniam eorum impletio nonnisi a nobis pendet; semper nobis plenam satisfactionem dare possint.

ARTICULUS CXLVII. De Commotionibus internis Animae.

HIe adhuc unicam considerationem adjiciam, quia mihi multum inservire videtur ad impediendum quominus aliquid ab Affectibus nostris incommodi

patiamur; scilicet nostrum bonum & malum pendere praeeipue a commotioni bus ternis, quae in anima nonnisi ab ipsi anima excitantur: in quibus disserunt ab his Passionibus quae semper pendent a quodam motu spirituum. Quamvis autem hae commotiones animae laepe jungantur Passionibus quibus similes sunt, caepe etiam possunt reperiti cum aliis, imo nasci ex plane contrariis. Exempli gratia, cum maritus deflet uxorem suam mortuam, quam ut quandoque fit aegre videret restitutam vitae, potest fieri ut ejus corca Tristitia contrahatur quam apis paratus exequiarum & absentia personae, cujus conversationi asi uetus erat, in ipso excitant. Quin fieri potest ut reliquiae quaedam Amoris vel Commiserationis ejus imaginationi obversantes eliciant ex ipsius oculis lachrymas; quamvis nihilominus sentiat Letitiam occultam in animo,cujus commotio tantum virium habet,ut Tristitia & lachrymae quae eam comitantur nihil ex ejus viribus imminuere possint. Et cum legimus tragicos aut inusitatos casus, vel cum eos repraesentari videmus in Theatro, id ipsum in nobis quandoque excitat Tristitiam, quandoque Laetitiam, Iut Amorem, aut odium, & in genere omnes Affectus, prout diversa objecti se nostrae imaginationi offerunt, sed insuper clanculum gaud mus quod eos in nobis excitari sentiamus: Estque haec ipsa voluptas Laetitia intellectualis, quae aeque facile ex Tristitia oriri potest ae ex caeteris omnibus

Aisectibus.

89쪽

OV m iam autem hae internae commotiones non propius tangunt, &perconsequens amplius in nos possunt quam Affectus a quibus disserunt, quique eum illis reperiuntur, certum est omnes tumultus qui aliunde veniunt nullam vim habere nocendi animae nostrae, modo satis semper habeat aput se unae contenta sit, sed potius augere ejus Laetitiam , eo quod observans se ab illis laedi non posse, id ei ad suam persectionem cognoscendam inserviat. Ut autem anima nostra ita eontenta sit, nihil aliud debet quam virtutem exacte semii Qui cun aue enim ita vixit ut conscientia sua exprobrare ei nequeat,ipsum unquam neglexisse ea facere quae meliora esse judicavit, quod hic voco sectari virtutem inde percipit satisf istionem, quae tam potens est ad eum selicem reddendum, ut violentiores motus Affectuum nunquam sat habeant virium ad turbandam tranquillitatem animae ipsius.

PASSIONES ANIMAE,

TERTIA PARS

De Passionibus Particularibus.

ARTICULUS CXLIX.

Explicatis sex primi: ivis Affectibus, qui se habent instar generum quorum

exteri sunt i pectes, hic succincte obscrvabo quid iusit singulare in unquoque istorum, servato eo ordine juxta quem eos supra enumeravi. Duo primi sunt Exonnatis & Desseemia Nam etsi haec nomina ordinatio las notent opiniones, quae citra Passionem habentur de uniuscujusque rei pretio . attamen quia saepe ex his opinionibus nascuntur Astectus quibus nomina spe ei alia indita non sucre, haec ipsa illis attribui posse videntur. Existimatio vero quatenus Passio , est inclinatio animae ad sibi repraesentandum valorem rei aestimatae , quae inclinatio producitur a motu speciali spirituum, ita deducto tum in cerebrum ut in eo confirment impressones quae huic rei inservivat. Ut e eontrario , Des est inclinatio quam anima habet ut considerandam utilitatem aut tenuitatem ejus quod contemnit, producta motu spirituum qui confirmat Ideam hujus tenuitatis.

ARTICULUS CL.

dum Pasitones nil nisissecies Admirationis esse.

90쪽

TERTIA PARS. o 13A A que sie hae duae Passiones nihil l unt aliud quam Admirationis species

Cum enim non admiramur magnitudinem aut parvitatem cujusdam objecti, nos illud nec pluris nec minoris facimus, quam ratio dictat debere lieti, ita ut illud tum existimemus vel contemnamus absque Passione:& quamvis laepe existimatio in nobis excitetur ab Amore, & Despectus ab odio, illud universale non est; nec aliunde provenit, quam ex eo quod plus vel minus propendeamus adeonsiderandum magnitudinem velicii vitaim alicus iis objecti, quia plus vel minus

illud diligamus. ARTICULUS CLI.

Etiam posse qsem se ipsum exisimare vel despicere.

OUamvis autem hae duae Passiones possint in genere resertia i quaelibet obiem, tamen praecipue observantur cum ad nos ipsos rei eruntur, id est cum proprium nostrum meritum vel existimamus vel despicimus. Atque tunc motus spirituum a quo sunt , adeo est in propatulo, ut nautet ipsum vultum , gestus, incessum, & in gencre Omnes actiones eorum qui sublimius vel sequius solito de se ipsis sentium.

ARTICULUS CLII.

Propter quam causam nos resimare possimus.

OUoniam vero ex lapientiae pari ibas haec una&praecipua est, nosse quom do & qua de eausa quisque se existimare aut despicere debeat, conabor& de eo meam mentem hic aperire. Unum duntaxat in nobis observo quod justim caussam nobis possit suppeditare nosmet ipsos existimandi, nempe legitimum usum liberi nostri arbitrii, & imperium quod in nostras voluntates exercemus. Nam praeter solas actiones pendentes ex isto arbitrio, nihil cst unde possumus cum ratione laudari vel vituperari, illudque nos quodammodo reddit Deo similes, nos nostri dominos faciendo, modo per ignaviam non amittamus lura quae nobis confert.

ARTICULUS CLIII.

In quo con blat Venero Par.

SIe credo verun Generositatem, quae essicit ut hos nose existimet quantum potest legitime, in eo luna consistere, partim quod norit nihil revera suum esse, excepta hac libera dispositione suarum voluntatum, nec cur debeat laudari, vel vituperari, nisi quod illa bene vel male utitur : partim quod sentiat in se ipso firmum & constans propositum ea bene utendi, id est,nunquam carendi voluntate suscipiendi & exequendi omnia quae id judicaverit meliora esse: quod est perfecte sequi virtutem.

ARTICULUS CLIV. Eam impedire, ne contemnantur alii

SEARCH

MENU NAVIGATION