장음표시 사용
111쪽
tum, quam illos enutrire lacte caprino, aut vaccae , quod maximam a. nalogiam habere cum succo, quo foetus humanus alitur in utero matris,
ostendit egregius Physicus Cyrillus in notis ad Elimulierum edit. Neapol. Quo vero magis ad ejusmodi consilium capessendum nos inducerent, illius auctor es nobis exhibuere formam vasis affabre elaborati , per quod lac infantium ori poterat commode instillari. Fuerat autem illud vasculum , jubente supremo Galliae Senatu , ubi de eadem re erat deliberan. dum, adinventum, & delineatum a Regio Architecto du Val. Vidimus praeterea libellum, Gallico idiomate conlcriptum , cui titulus Traiiὸ deia comnisnication des mala dies, oe des passons e cujus Auctor pluribus aragumentis probare conatur , plurimum expedire reipublicae selicitati , ut
omnes prortus infantes a capra potius , aut vacca enutriantur , quam a
matre , aliave muliere , ne pravis animi affectionibus, quibus mulieres plerumque scatent, imbuantur. At, qui ita ratiocinantur, non animadvertunt , se injurios esse in naturam , ejusque Auctorem, cujus summae causa, voluit, ut in ipso puerperio matri nisi ut inde nata proles vitae caperet alimentum. Haud equidem inficiamur, lactis qualitatem, ab infantibus hausti, plurimum conferre ad eorumdem mores in bonam, aut malam paristem inclinandos; quod bene advertit Cornelius a Lapide in eap. 2I. G nes. vers. 7. sed hoc eodem assiumento conficimus , non esse brutorum lacte enutriendos , ne brutorum affectiones in se derivent , brutalesque induant mores: ad quod allusit Ovidius, cum ait: Nee lae bibit ille leaenae: Sc Virgilius: Hircanaeque admorunt ubera tigrest quae omnia ad rem ponderavidi Mapheus Vegius Laudensis in suo opere de liberorum eduea. tione lib. I. cap. q. Quamobrem, ne violaremus instinctum non solis ho- sed Sc ceteris animantibus a natura inditum , inter quae nule erit reperire, a quo genita proles relinquatur enutrienda alterius speciei bruto, curavimus quidem , ut nutrices persecta fruentes valetudine praedictos infantes lactarent ; sed praestitum nobis a novitatum studiosis conlilium ad tempus rejecimus, quo nutrices inveniri nequeant,3c necessitas urgeat in earumdem locum subrogandi vaccas , seu capras:
uod evenisse Romae, cum laeva ibi grassaretur pestilentia , narrat Caris inalis G astaldus in suo inact. de avertenda , o profligania pse cap. s.
num. 3. m q. IX. Plures etiam audivimus Episcopo insinuantes , ut gravi praecepto compellat matres ad proprios filios suis uberibus lactandos : neque isto. rum insinuatio, rite expensa , deprehenditur prortus irrationabilis etenim non solum Eccletiae Patribus, sed etiam ethnicis Philolophis turpe , Scabsonum vitum est, ut mater filium , quem in utero aluit , postquam peperit , alteri tradar enutriendum . Illas certe reprehendit Phavorinus Philosophos apud Aulum Gellium Noct. Attiear. lib. I 2. eap. I. inquienS: suod es olim hoc contra naturam imperfectum , atque dimidiatum matris
112쪽
L I E. XI. C R. VII. Io7 genus , peperisse, ac Batun ab se se objecisse' Iuisse in utere sanguine suo
nescio quid, quod non viderere non alere nunc suo lacte, quod videat jam viventem, iam hominem, jam matris incia implorantem Z Easdemque impietatis insimulat Messala apud Tacitum dialog. de orat. Ex Patribus vero S. Ambrosus lib. I. de Abraham cap. 7. num. 63. tom. I. Oper. col. go3. ex eo, quod Sara lactaverit filium , infert: Provocantur foeminae meminisse dignitatis suae , m lactare flios suos . Haec enim matrum gratia, bic bonos, quo flios propriis commendent viris. Et Gregorius Magnus lib. II. epis. 64. ad Augustinum Anglorum Episcopum in respons ad intemro M. IO. rom. 2. Oper. col. II 58. respondit, pravam conluetudinem e L
secisse, ut mulieres filos , quos gignunt , nutrire contemnant , eosque aliis mulιeribus ad nutriendum tradant . suod videlicet s addit j ex sola causa incontinentiae videtur inventum: quia, dum se continere nolunt , despiciuntiadiare, quos gignunt. Eodem modo loquuntur Clemens Alexandrinus lib. 3. Paedagog. Chrysostomus hom. de natis. Machab. aliique Patres , quos
adducunt citatus Mapheus Vegius Laudensis de liberor. educat. lib. I. cap. q. in Biblioth. maxim. Veteri Patr. tom. 26. Cornelius a Lapide in cit. cap. 2I. Genes vers T. Theophilus RaynauduS de Agno cereo cap. S. num. I. Oper. tona. IO. Natalis Alexander in Theolog. Dogmatica-Morali de Sacram. Matrim. lib. a. cap. s. β. 2. regul. 17.
X. Quamobrem nonnulli Theologi , apud laudatum a Lapide, a gra-.Vi culpa non excusant matrem , quae absque legitima causa se subtrahit ab onere, sibi a natura : imposito, propriam lactandi prolem , quod, o servante Magno Basilio hom. p. in hexaemeron , nulla quantumvis crudelissima sera lubire detrectat: sed melius Navarrus Manual. cap. Iq. num. I7. cui, subscribit a Lapide , illam solius peccati venialis ream facit ;urgente vero legitima causa, ab omni culpa absolvit. - XI. Cum autem, non una, sed multae occurrere queant legitimae causae, propter quas matres licite se a praedicto onere subducunt , ut, puta , si lacte careant, si mala assiciantur valetudine , si numerosa indigeant prole, & propterea huic procreandae , priusquam consenescant, mperam dare cupiant ' idcirco Episcopus , ne novatoris notam obtineat, abstinere debet a praefato praecepto serendo e sed potius nobiles, & divites mulieres , a quibus dumtaxat solent filii lacte enutriendi nutricibus tradi, serio monebit , atque hortabitur, ut sanctissimas sceminas imitentur, quae suis uberibus filios lactarunt, uti Sara Isaac , Rebecca Iacob, Anna Samuelem, ac ipsa Dei Genitrix Sanctissima Virgo Maria Filium suum Christum Dominum. Qua de re Natalis Alexandet loci nuper cit. ita scripsit: Chrisianas mulieres adhortari operae pretium es , ut filos suos
propriis Iactent uberibus, non alienis nutricibus tradant. .
XII. Fuerunt etiam , qui abolendum in partu proponerent usum se-αionis caesareael; per quam nempe, mortua muliere gravida, si scelus in illius utero adhuc vivere judicetur, chirurgica manu extrahitur , ut ba-
113쪽
ptizetur, ejusque nutritioni ac vitae omni ratione consulatur . Auctores autem citabant hujusmodi sectionem respuentes , eamque veluti saevam,& inutilem condemnantes, videlicet Paraeum, Guillemaeum, Ronfitcium, Hornium, Mauricaeum , aliosque asserentes , fieri non posse, ut scelus
post matris mortem vel uno temporis momento Vitam producat , cum Is una cum matre interire necessario debeat : quae sententia est Gasparis
Babuini, Roderici de Castro, Merii, aliorumque nonnullorum de rebuSanatomicis scri hentium. Nos tamen istorum consiliis obsecundandum n bis esse non duximus' quin immo injungere & inculcare non omismus, ut, quoties mulier aliqua decederet, quae foetum in utero vivum habere crederetur, hic, cum primum posset , per sectionem eaesaream ab illius
XIII. In quo non modo Iuris Civilis auctoritatem prae oculis habuimus I cum in I. Vetat, st. de mortuo inferendo , ita scriptum sit e Vetat, seu, juxta aliam lectionem , Negat Lex Regia, mulierem , quae praegnans mortua sit, humari, antequam partus ei excidatur . Is , qui contra feceriν, spem animantis cum gravida perem se videtur: verum etiam in primis no-st rorum Theologorum doctrinam sequuuti sumus, quorum dux est S. Thomas 3. pari. quaest. 58. artic. II. Ad tertium , ubi ita scribit .' Si tamen mater mortua fuerit, vivente prole in utero, debet aperiri ,' ut puer baptinetur. Hoc idem diserte praetcribit Rituale Romanum tit. 7. de bapti andis pueris 3. Item Instructio a S. Carolo edita pro recta admisstr tione Sacramenti Baptismatis sub tit. de iis, quae Parochus curet, cum tiametur de partu , MCctor. Eces. Mediol. padit. q. pag. Soa. ac Rituale Camdinalis Sanctorii lib. I. pag. I 8. prout etiam aliud promulgatum a Car dinali de Rohan de Baptismo num. s. Et sane, ubi revera mortua sit m ter , & vivus putetur foetus in illius utero inclusus , nullus gravis A ctor inveniri poterit, qui sectionem caesaream, utpote crudelem, aut ininutilem, damnet y praesertim cum plura exempla suppetant vivorum se
tuum e matrum deiunctarum corporibus ea ratione extractorum i quorum aliqui tandiu vitalem spiritum duxerunt, donec Baptismi lavacro ad meliorem vitam regenerari potuerint ' alii vero longius vixisse , & ad virilem aetatem, ae etiam ad senectutem pervenisse dignoscuntur. Vide tur hac de re, ex Theolosis quidem , Theophilus Raynaudus tom. I 4. Operum in Tractatu, cui titulus De ortu infantium per sectionem caesaream cap. a. ex Medicis vero, Auctor Lexies universalis rei Medicae, quod Anglico primum sermone conscriptum in Gallicam linguam translatum habetur, tom. 2. in veta. Caesarea Sectio , item Hei sterus Iu titutionum C, rurgicorum .rom. 3. para. 2. θα S. cap. 3. pag. 7o. editionis Neapolitanae anm I749. Ad comprobandam vero utilitatem, & necessitatem sectionis eaesareae, cum praesertim, defuncta matre, conjicere licet , illius prolem in utero extinctam non esse, peculiarem Librum edidit Franciscus Em
manuel Catalamita, impressum Panormi anno I S. in quo solidis a
114쪽
L I B. XI. C A P. VIII. I gumentis , & multa eruditione susceptam causam agere non prietermisit. Porro in regestis Gregorii Papae IX. quae in Scriniis Vaticanis asservantur, ad annum II. adest illius Pontificis epistola 2O. ad Doctores Faculatatis Theologicae Parisenss conscripta , quae etiam impressa legitur in Annalibus Raynaldi ad annum I 228. num. 29. seq. ia apud Bia laeum tom. 3. Usoriae Universitatis Pari ensis ad dictum annum , in qua magno
zelo & doctrina invehitur in eos qui philosophicis subtilitatibus, & incertae semper naturalium rerum scientiae innixi, positos a Patribus terminos transferre, probatasque t acris Pastoribus, atque Theologis agendi rogulas immutare praesumunt.
De censoria nota nimiae severitatis , S nodalibus consitutionibus falso inieradum inusae ubi de praescribenda vese oblonga , nigri coloris Clericis . in sacris constitutis, aut benescium Eccle sicum ptis dentibus.
ΡLures Synodales Constitutiones sunt in invidiam adductae salsa criminatione nimiae severitatis ς quae tamen expensae ad sacrorum canonum normam , deprehensae s unil eorumdem risorem potius temperasse .
In nonnullis Synodis , aut Episcoporum Edictis , jussi sunt Clerici sive in Sacris constituti sive Ecclesiasticum Beneficium possidentes, veste uinti oblonga nigri coloris, quam talarem appellamus, adjecta poena in contumaces . Adversum has sanctiones , quas nimio rigore conspersas dictitabant , provocarunt Ecclesiastici ad sacram Congregationem Concilii used semper provocantes succubuere e quod videre est in nosra Insit. 7I.& in Epistola Pastorali bon. mem. Cardinalis Lansredini edita in civitate JEsna anno 174o. pag. 287. m seq. Nihil quippe visum est corrigendum in decretis, quae fulciebantur auctoritate Tridentini sess. I . cap. o. de reform. ubi oportere ait , Clericos veses proprio congνuentes Oiaini semper deferre, subditque : Omnes Eccle sicae personae , quantumcumque exinemptae , quae aut in Sacris fuerint, aut dignitates, personatus , licia , aut Beneficia qualiacumque Eccle sica obtinuerint , s , posteaquam ab Episcopo suo etiam per Edictum publicum moniti fuerint , honesum habitum Cloriealem , illorum ordina , ac dignitati congruentem , i iuxta ipsius Episc pi ordinationem, oe mandatum, non detulerint; per suspensonem ab Ordianibus , ne clicis , o Beneficio. , ac fructibus , reditibus , m proυentibus Apsorum Beneficiorum , necnon , s semel correpti denuo in hoc deliquerint, etiam per privationem ossiciorum , m Beneficiorum huiusmodi coerceνi possint, o debeant . Neque Clerici Episcopi Edicto contravenientes suam idci
co excusare valent contumaciam , Aluod Tridentinum talaris vestis non
meminerit e siquidem, non ipsorum , sed Episcopi judicio statuendum a Tridentino permittitur, quaeaam vestis eorum ordini , & dignitati com
115쪽
veniat. Quocirca Synodus Provincialis Mechliniensis, anni I 6 7. tit. IL p. q. tom. Io. Collectionis Harduini col. I958. Tridentini mentem sapienter interpretata, decrevit: suoniam mundana curiosetas quotidianas avirnυenit levitates, omnis ille habitus quibuslibet Ecclesiasticis personis interdictus sis, a quo Episcopus absinendum mandaris . Deinde , qui nolit se
sacrorum canonum prorsus imperitum ostendere , fateri cogitur , nullam aliam , nisi talarem , esse Vestem Clericorum propriam , eorumque statui maxime convenientem. Equidem , quamquam ultro concedamus Sir-mondo apud Labbeum rom. a. Concilior. pag. I 8I7- Thomastino de venoe noυ. Eccles discipl. pari. I. lib. 2. cap. 43. Binghamo Orig. Eccles lib. 6. cap. 4. 18. votum. 2. aliisque Eruditis amrmantibus , quinque prioribus seculis civiles Clericorum vestes modestia tantum , non forma , a
communibus laicorum vestibus dilcrepasse , quod recte colligi agnoscimus ex epis. q. num. 2. Coelestini I. ad Episcopos provinciae Viennensis , &Narbonensis, anno 428- data , ubi quosdam Sacerdotes reprehendens , qui, relicto habitu communi, pallium assumpserant, Philosophorum proprium , ait : Unde his habitus in Ecclesiis Gallicanis , ut tot annorum,
tantorumque Pontificum in alterum habitum consuetudo vertatur Z Discernendi a plebe, vel ceteris , sumus doctrina , non veste ' conversatione , non ha-hἰνιι ' mentis puritate, non cultu: attamen nemo ,. putamus , inficiabitur,
insequentibus seculis coepisse Clericos etiam in exteriori corporis cultu alaicis discerni . Etenim S. Gregorius Turonensis , qui UI seculo vixit, His. Franc. lib. s. cap. I eam vestium distinctionem jam inductam in.
nuit, inquiens: Merowchus tonsuratus es, mutataqusivese , qua Clericis uti mos es, Presister ordinatur . Eamdemque indumentorum differentiam ante secutum v I r. receptam in Ecclesia Orientali, constat ex Synodo Trullana , habita anno 688. quae illam jam ante pmceptam asserit , Gjusque observationem can. 27- inculcat , inquiens/Nullus eorum , qui in Cleri catalogum relati sunt , vestem sibi non conυenientem induat, neque in civitate degens, neque iteν ingrediens ς sed utatur vectibus, quae iis , qui in Clerum relati sunt , attributae fuere . Si quis autem tali quid fecerit , una
septimana segregetur: tom. g. Collectionis Harduini col. I 67I. Illud porro vestium discrimen in hoc potissimum situm fuisse, quod vestes Clericorum , licet nondum a laicalibuς in eolore discreparent , sicuti citatu;
Thomassinu& eap. 46. existimat , essent tamen oblongae ,' atque ad talos
usque sere productae , ex pluribuς conjicimus Conciliis Concilium Ger manicum , auctoritate Sancti Bonifacii. ann Z742. celebratum , atque a Synodo Liptinensi insequentis anni 743. receptum, & approbatum, com7. tom. 3. Collectionis Harduini es. I92 I. Presbyteris , & Diaconix v tuit, ne fago , id est breviori veste , laicorum more, uterentur Decrevimus quoque , ut Presb eri , vel Diaconi , non sagis , laicorum more, sed casulis utantur, ritu semorum Dei. Et Synodus Romana , a Zacharia P pa eodem anno γψ3. habita, can. 3. idem praecepit, decernens , ut Dia
116쪽
L I B. XI. C P. VIII. Irrseopus, Presbter , Diaconus seculari indumento minime utantur , nisi, ut conderet, tunica Sacerdotali r ibid. col. I927. Quibus in locis , neminem suspicari credimus, sermonem esse de veste, non civili , sed sacrarcui enim in mentem veniat , Presbyteros , & Diaconos eo tum sceleris devenisse , ut communibus vestibus induti ad Altare accederent sacris operaturi λ Omnibus quippe compertum est , nunquam licuisse Christianae Religionis ininistris Divina celebrare Mysteria sine specialibus , atque ad
eum tantum usum destinatis sacris indumentis e sive hic ritus ab ipsis Apostolis fuerit traditus , quod existimant Cardinalis Bona Rer. Illurgie. lib. I. cap. 24. aliique plurimi, quos nos allegavimus in nostra Insit. M. sive immediate post Apostolos suerit praescriptus , quod nullus in quaestionem adducit . Ambo propterea Concilia intelligenda sunt de veste
communi Diaconorum, & Sacerdotum, quae ab uno Vocatur casula , ab altero tunica οῦ sed utraque erat talaris . Casula enim , teste Rahano I stit. Clericor. lib. I. cap. 2I. dicta est per inminutιonem a casa, eo quod totum hominem regat, quasi minor casa. Qiamobrem Joannes Diaconus in Vita S. Gregorii lib. 2. cap. 43. etiam Monachorum vellem appellavit casuum. Et similiter tunicam, vestem fuisse, quae ad talos utque deicenderet, constat ex Tullio , qui orat. a. in Catilinam, milites Catilinae deis ridebat, quod manicatis, talaribus tunicis e sent amicti ς atque ex Hie.
II. De posterioribus seculis res certistima est, nullique obnoxia dubit, tioni , cum innumeri occurrant Conciliorum emones , congesti a Thomassino cit. lib. 2. cap. so. e T 3 I. vestem talarem Clericis praescribentes . Quin immo adeo ejus usus invaluit , ut opus fuerit praecidere num iam vestium talarium longitudinem , quae in luxum , & pompam coe- Perat degenerare e quocirca Innocentius III. in Concilio Generali Lat, xanens anni I 2Is. ean. 25. relato in Cap. I s. de vis. hones . Clericori de Clericis loquens , statuit r. Clausa deferant desuper indumenta , nimia Θrevitate , vel longitudine non notanda a 3c Concilium Toletanum anni 1324. ean. 2. lyrmata, id est oblongas Vestes, humum verrentes, Clertiacis prohibuit: Nullus Clericus 'pertunicale, vel tabardum deferat ita Iovis gum, quod, s ad pedes contingat , nullatenus tamen per terram trabatur . cum haec , non boneyias , seae superfuitas oe indecentia censeatur. tom. 7.
Collectionis Harduini coI. I 88. III. Ad recentiora porro rempora descendendo, sere omnia, quae post Tridentinum celebrata lunt Concilia , Clericos adegerunt ad gestandam vestem talarem, & quidem nigri coloris, ad quem, uti Thomassinus observat , noni erant antea certa lege adstricti , led poterant alio quolibet, modo decenti, & modesto, uti. S. Carolus Borromaeus in suo Concilio Provinciali Mediolanensi I. para. Σ. de Clericorum vestitu loquens, pari.
I. Actor. Ecet. Mediol. pag. I 8. ait : In omni ves tu color tantum niger adbibeatur . . . . externa vessus sempim , ac talaris erit . In Concilio Meo
117쪽
ch liniensi anni Is 7o. t t. de vii. o hones. Cleris. cap. . 3. tom. Io, Colis lectionis Harduini eol. II 9s. jubentur Clerici majorum ordinum , cum in publicum prodeunt , gestare vestem talarem . Concilium Remense a ni Is 83. tit. de Clericis in genere num. 8. ibid. coI. I 292. Vese Ecclesiaissica, eaque tauri , ac decenti utantur omnes Clerici. Concilium Burdigalense ejusdem anni tit. 2I. ibid. col. Igsst. Vestes eorum snt talares. Quodque notabilius est , Concilium Provinciale Narbonense anni I 6ος. ea a I. tom. II. Collectionis Harduini col. 44. Cleri eos etiam noctu inc dentes ad deserendam vestem talarem obligavit: Noctu incedentes ex ea arationabili, togas talares deferant. Provincialibus concinunt innumerae Synodi Dice celanae, congestae a Genetio Theol. moral. tom. 2. tract. I. cap.
s. & in Appendice ad Synodum Fulginatensem Episcopi Baptistelli pag. 172. σ seq.
IV. Quare sacrorum canonum rigorem non augent, sed emolliunt Synodales Constitutiones , quae obligationem deferendi vestem talarem , a pluribus Conciliis omnibus Glericis generatim impositam , ad solos limitant Clericos majorum ordinum , aut Ecclesiasticum possidentes Beneficium : & majori adhuc indulgentia lenitum reputari debet Episcopale Edictum solos compellens Sacerdotes ad eam saltem induendam, cum Ecclesiam ingrediuntur sacris operaturi ; cujusmodi illud est , quod a nobis promulgatum suit in nostra dioecesi Bononiensi , de quo plura in nos Infit. 34. Insit. 7 I.
f severitatis nota vindicatur S=nodalis constitutio , qua Clericis interdicis tur usus comae supposititiae, vulgo Parrucca.
CLericalem modestiam dedecere plerisque Episeopis visa est coma supposititia, vulgo Parrucca, cujus proinde usum Clericis in suis Synodis inhibuere . Ita quippe statutum comperimus in Dioecesiana Synodo Melitensi anni 17o3.sess. g. cap. I. Pisana anni I7o8. cap. 2s. Montis Falisci anni IIIo. cap. ultim. Ρorta legrensi I7I . sess. 3. cap. I. aliisque allegatis a Thiere in Tractatu inlcripto VIIoire des Perruques . Licet autem etiam ejusmodi prohibitiones sanctioribus Ecclesiae legibus essent a
commodatae , ut mox ostendetur ' nihilominus Clericorum querelas non evasere , qui nimiam praeteXentes earumdem severitatem , eas eludere
tentarunt : sed frustra I quoniam sacra Congregatio Concilii illas sustinuit, suisque corroboravit decretis I & solum aliquando censurarum poenas in prohibitionis transgressores ipso jure illatas nonnihil censuit mitigandas . Sarnelius Episcopus Vigiliensis anno I 6'7. usum comae fictitiae suis Clericis ademit sub poena excommunicationis ipso facto incurrenda . Appellarunt Ecclesiastici ad Sedem Apostolicam e sed in Congre-8
118쪽
L I B. XI. C P. IX. II ggatione particulari .habita 2o. Maji I 699. Edictum approbatum fuit
quoad Clericos constitutos in Sacris , aut Beneficium Ecclesiasticum pos 1identes; quod vero attinet ad Clericos minorum ordinum , nullum obiatinentes Ecclesiasticum Beneficium , responsum est , poenam esse moderandam , sed , firma remanente prohibitione , in contumaces aliis poenis animadvertendum, ad normam sacrorum canonum, & sacri Concilii Tridentini cap. 6. sess. 23. de reform. uti habetur lιb. 69. Decretori pag. 2o6.& referunt memoratus Sarnelius ad calcem rom. 3. Epistolhr. in diseursadversus fictitias Eccles asticorum comas cap. I 3. & Monacei l. in formul. legal. in nend. rom. I. fol. 339. num. IV. 2O. Ab hujus particularis Congregationis sententia ne latum quidem unguem discedens Episcopus Melphi tensis, anno I72I. omnes quidem Clericos a gestanda coma alci-
titia abstinere jussit ; sed idem iaciens discrimen , quod praedicta sacra
Congregatio duxerat observandum , Clericos majorum ordinum , aut Ecclesiastico Beneficio donatos , ab ea deserenda compescuit poena excommunicationis ' ceteros vero aliis paenis, arbitrio suo, irrogandis . De h
jusce Edicti viribus , quod tamquam nimium severum traducebatur , diis 1 putatum fuit in sacra Congregatione Concilii die 8. Augusti I χχ. cumque nos , qui tunc temporis ejusdem sacm Congregationis Secretarium agebamus , omnia , quae ad illud fulciendum erant opportuna , descripserimus in consueto solio, quod pro nostro munere exaravimus, suit quoad omnes sui partes approbatum; uti Videre est tom. 2. Thesauri Resolui. pag.
II. Porro , ne quispiam deinceps contra smilia decreta , quae ab Episeopis fiant , mussitare audeat , si sacrae Congregationis auctoritati , uti
par esset , non acquiescat, rationes audiat a nobis in praelata causa Meiapbitens indicatas , propter quas coma fictilia jure ac merito Ecclesiastucis interdicitur . Consuevisse olim foeminas alienis capillis caput exorna. re, emitur ex Martiali , qui pluribus in locis eas carpit, quae propriam
senectutem hac ementita arte obtegebant. Sic lib. 6. epig. Io.
Iurat capillos esse, quos emit, suos Fabulla . Numquid illa, Paulle, peierat ZEt lib. I 2. Fig. 2I. Dentibus, atque comis , nec te pudet, uteris emptis esuid facies oculo, Laelia P non emitur.
Ad eumdem morem allusit Ovidius lib. 3. de arte m. Gemina precedit densissma crinibus emptis, Proque suis, alios scit aere suos. In Anthologia pariter occurrit epigramma Lucilii in quamdam Nicyl. Iam , quae emerat galericulum atrum , ut , dissimulata senectute , canos suos velare posset , quod Hadrianus Iunius libell. de coma cap. I. latine
sic reddidit: Fingere te perhibent quidam, Ni ua, capillos, - Tom. II. P suos
119쪽
suos mercata atros ipsa foro extuleras.
Quare Hieronymus epise. 38. ad Marcellam, num. 3. inquit: Nec numerus annorum potes docere , quod vetulae sent , quae capillis alienis verticem sinunt e atque epis. I 3 . ad Demetriadem , muliebrem cultum descri hens, num. 7. ait: suando eras in seculo , ea, quae erant seculi , diligebas, polire faciem purpurisso , m cerusa ora depingere , ornare crinem , ct aliems capillis turritum verticem timere e turritum vero veruicem vocat, quia
ex alienis capillis tutulus emciebatur , quem Lucanus nominat turritam frontis coronam , & Prudentius in Fcbomachia , Leminae lascivae , atque superbae turritum caput tribuite
Turritum tortis eaput accumularat crinibus.
In hune vanum mulierum luxum invehitur Tertullianus lib. 2. eap. 7. deicultu seminari inquiens : Si non pudet enormitatis , pudeat inquinamenti: ne exuvias alieni capitis, forsan immundi , forsan notantis , oe gebennae δε- sinati , sancto , . Chrisiano capiti supparetis . Eumdemque reprehendit Clemens Alexandrinus Paedagog. lib. 3. cap. II. ubi ait: Alienorum capriis Iorum appostiones sunt omnino rejiciendae , o externas eomas capiti adbibere es maxιme impium , quo si , ut mortuis pilis cranium induant . Cui enim manum imponit Presbνtis' Cui autem benedicit Z Non mulieri , quae es ora
nata , sed alienis capillis, m per ipsos alii eapiti. III. Ex hoc vero , quod Patres hanc foeditatem in solis neminis reprehendant , inseri Christianus Lupus in Disserti de S. Leonis M. iactiis cap. I s. eam tunc omnibus ubique viris suisse incognitam , ae primum in Anglia sub Guillelmo II. aut ejus Successore Henrico I. in fine x I. aut initio x II. seculi coepisse ab iisdem usurpari ; quod tamen monstrum, addit , diu in ea tantum Insula latitasse , nec alias permeasse regiones. At Thiers in citato Tractatu cap. I. pluribus probat jampridem. yctum eapillitium ab effoeminatis viris adhibitum; quod prae ceteris, quae idem Auctor ibidem adducit, nobis suadet Rufus Festus Avienus. Poeta Christianus, Augustino coaevus , qui earmine Io. equitem manifeste describit, cujus caput erat supposititia coma redimitum, inquiens:
Calvus eques capiti solitus religare capillos,iatique alias nitido vertice scio comas.
Hujus ab adverso Boreae spiramina praestant Ridiculum, populo conis ciente, caput. Nam mox deiecto nituit frons nuda galero, Discolor, apposta quae fuit ante , coma.
Ceterum, quidquid sit de tempore, quo hujus seneris tegmen , ab alienis capillis emendicatum , coeperit a viris adhiberi , neminem reperiri putamus, qui credat , illud etiam a Clericis antiquitus usurpatum . E quis sibi animo fingat , licuisse unquam Clericis extraneam comam suo capiti superinducere , qui sacrae militiae per comae abscissionem adscribe.bantur , ita ut idem esset Clericum fieri , ae detonderi ρ uti observat
120쪽
L I B. XI. C A P. IX. III Mabillonius in praefat. ad sec. III. m. Benedict. pari. I. num. I 8. ω I9. quique semel detonsi nunquam deinceps comam alere, sed semper attonso Cainpite incedere tenebantur; quod constat ex Synodo circa annum 45 . sub S. Patricio in Hibernia celebrata, can. 6. Collectionis Harduini tom. I. col. I79 I. ex cap. 56. Martini Bracarensis toni. g. ejusdem Collectionis col. 398. atque ex Concilio Toletano IV. anni 533. can. ΦI. eod. rom. 3. col. 588. Quin immo nulla ratione fingere possumus, suisse unquam usum comae fictitiae in Clericis toleratum, cum potius quilibet eorum, qui comam laxare praesumeret, etiam invitus , & reluctans, per Archidiaconum jussus sit dotonderi a Concilio Agathensi anni scis. can. 2. relato dis. 23. Can. 22. &ab Alexandro ΙΙΙ. in Cap. 7. de vin m hones. Clericor. Clerici, qui comam nutriunt, oe barbam, etiam inviti a suis Archidiaconis tondeantur.
IV. Adeo porro verum est , Clericos a ficto capillitio ad haec usque postrema tempora abhorruisse, ut Synodi tam Provinciales , quam Dice cesanae , a Tridentino ad praecedentis seculi finem coactae , illis dumtaxat inhibuerint capillos intortos , cincinnatos , seu calamistratos gestare . nulla supposititiae comae facta mentione . Sic Synodus Provincialis Mediolanensis I. pari. 2. Boν. Eccl. Mediol. pari. I. pag. I 8. Ita sint abraso capulo , ur tonsura conspicua sit omnibus . Comam vero , oe barbam ne studiose nutrianir capillis simplicem cultum adhibeant. Synodus Provinciais lis Bituricens s , anni I 384. tit. 2 s. cap. 3. Clerici crines calamiseratos, ac retortos non habeant. Dicecesana Synodus Ravenatenss, anni 15 . tit. demit. o hones. Clericor. cap. I. Capillos ne gerant calami raros , nec supra frontem eminentiores. Synodus Lucensis, anni I 62 s. de vis. ω hones. Clericor. cap. 2. Comas calami ratas , more Deminarum , ne ginem . Synodus Amalphitana anni 1639. eod. tit. cap. 2. Cincinnos , oe comam ne nutriant . Ex hoc autem , quod tot Synodi , de Clericorum honestate solicitae , fictitiam comam , quae certe majorem praesesert vanitatem , quam proprii capilli studiose cincinnati , flentio praeterierint , utique argumenisium elicitur , inquit laudatus Thiers , ad probandum , non cium Clericos ausos fuisse ab extraneis capillis illum ornatum quaerere , quem ex pr
priis suo capiti aptare prohibebantur . Sed , cum postea eodem muliebri cultu & ipsi delectari coeperint , huic abutui contra Clericalem honestatem inoleicenti obstitere posteriores Synodi , quarum nonnullas indicavimus, ab eodem Thiers accurate collectae; & recte quidem e nam per ficti capillitii usum Tonsura clericalis , a sacris canonibus tantopere comis mendata, prorsus exolescit, omnesque canones eluduntur , quibus, capillis affabre concinnandis Clerici abstinere jubentur . Ad haec, nulla ratione est in Clericis tolerandum , quod etiam heterodoxus Auctor Martinus Sch ckius exercit. 24. de coma, o barba , in m. in omnibus Christianis improbavit, inquiens : Ingenue profiteor , me non videre, quomodo alienae hae capitis exuviae excusari pusnt, cum omni aevo apud omnes nationes eaedem exosae fuerint.