Sanctissimi domini nostri Benedicti papæ 14. De synodo discesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1758년

분량: 610페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

bratione commemorata Decreta Synodalia Episcopi Midens s . Inter ea, quod decimum erat in ordine, praeter infamiae notam, atque etiam ex com

municationem ipso facto incurrendam , ad ossicium, aut Beneficium asse. quendum , slatim inhabilem decernebat, quicumque sive secularis, sive Regularis, pro illo aut obtinendo, aut retinendo, potestatis secularis auxilium , &patrocinium postulasset. Undecimum vero Decretum , ad Ordinarii arbitrium , suspensum pronunciabat, qui pro eodem pariter Beneficio retinendo, aut obtinendo, modo illud non esset juris Patronatus , commendatitiam episto iam a quocumque laico ad suum ordinarium impetraret . De hujusmodi Decretorum firmitate , in sacra Congregatione Concilii , ad quam a lacra Congregatione de Propaganda Fide remissa fuerant , examinanda , actum est die 24. Augusti I 685. & decisum , revocanda I eo quod nimio esset rigore conspersa , onusque imponerent intolerabile . Equidem

S. Carolus Borromaeus , quem nemo certe dicet plus aequo indulgentem ,

aut Ecclesiasticae disciplinae in sua provincia stabiliendae minus studiosum ,

ad eumdem eradicandum abusum, cui Midens s Episcopus obviare voluerat, in suo primo Concilio Provinciali Mediolanensi pari. 2. . . Eccis Mediol. pari. I. pag. Iq. decretum formavit longe suavius , hisce verbis conceptum : sivi Beneficium Ecclesiasicum vacans multis , oe ambitiosis precibus per se, vel per alios petierit, eo facto ita reddatur indignus, ut perbienniimi in eum neque illud, neque aliud Eenescium conferri pust. Nulla hic a S. Carolo irrogatur excommunicatio, nulla inuritur suspenso: non perpetua , sed temporaria , ad duos tantum annos duratura, inhabilitate ad Beneficium assequendum assicitur, qui, non una ossiciosa epistola , sed multis , iteratis , atque ambitiosis precibus illud ab Episcopo conatur extorquere. Si intra eosdem limites se continuisset Episcopus Midensiis, nimii rigoris notam prosecto evasisset.

CAPUT DECIMUM QUARTUM.

Non potes a nimia severitate excusari S nodalis Conseitutis , adigens steti lares ad Missam, Deique verbum audiendum in Ecclesia Parochiali omnibus Dominicis, aliisque fissis diebus. IN ter easdem Midenses Constitutiones quinta seculares omnes adigebat ad audiendam Missam parochialem Dominicis, aliisque solemni oribus sestis diebus , atque inibi Dei verbum auscultandum , Fideique rudimenta addiscenda . Sexta prohibebat Regularibus , ne monitionibus , atque hortationibus elebem a parochiali ad suas evocarent Ecclesias , ut praedicti, diebus Missae Sacrificio , ac concioni in illis interessent . Septima

denique declarabat, unumquemque Ieneri tempore Paschali, atque in motatis articulo, sua peccata confiteri proprio Parocho , vel alteri Sacerdoti, ab eodem Parocho delegato. II.

142쪽

L Ι B. XI. C a P. XIV. Ig7. . U. Etiam hujusmodi Constitutiones discussae fuere in praefata Congregatione , atque conclusum , septimam esse delendam ' quintam autem , & sextam ita mitigandas , ut per eas monerentur fluidem , non autem

cogerentur Fideles Missae, & concioni in parochiali Ecclesia adesse. Et enim, ad istarum primam quod attinet, diu multumque olim disputatum suit, quinam sit proprius ille Sacerdos, cui tempore Paschali ab unoquoque Fideli peccata aperienda praecepit Innocentius ILI. in Concilio Generali Lateranensi can. 2I. relato in Cap. Omnis utriusque sexus , de paenit. o remisi inquiens: Omnis utriusque sexus Fidelis, pinquam ad aAmos diser tionis 'menerit, omnia sua solus peccata , saltem semei in anno , fideliteν confiteatur proprio Sacerdoti . Ioannes Launojus in libro , qui inseribitur Explicata Ecclesiae traditio circa Canonem Omnis utriusque sexus , prolixe hoc argumentum versans, pluribus probat, proprii Sacerdotis nomine Parochum designari . Verum, quamquam nemo id audeat inficiari , nemo tamen , salva Fide , negare poteli , etiam summum Pontificem in tota

Ecclesia, & Episcopum in commissa sibi dioecesi proprium esse Sacerdotem, qui Fidelium Consessiones excipere, ac facultatem illas excipiendi alteri delegare valeat: siquidem, uti nos ipsi in nostra lassit. I 8. praeno.tavimus, qui oppositum sentiret, in errores incideret Ioannis de Poliaco

proscriptos a Ioanne XXII. apud Raynaldum ad an. I 32. I. a num. ΣΟ. q. ad 38. Temere quippe affirmaverat Pollacus: suoa, sante Omnis utriusiaque sexus Edicto in Concilio Generali, Romanus Pontιfex non posse facere , quod Parachiani non teneantur omnia peccata sua , semet 3n anno , proprio sacerdoti confieri, quem dicebat esse parochialem Curatum : & rurius : Quod Papa non potvi dare potesarem generalem audient Confessiones, immo nec Deus , quin confessus hactenti Ircentrum, teneatur eadem confiteri proprio niscerdotr. Holce autem errores , auditis prius Theologorum suffragiis , d in navit Ioannes XXII. & ne eosdem quilquam deinceps docere, defendere, & disseminare praesumeret , districte vetuit Constitutione edita Ave nione v m. Kalendas Augusti, sui Pontificatus anno V. easdemque assertiones, iterum a nonnullis vindicatas, confixit Alexander V. anno I 4ost. Constitutione, quae incipit Regnans in excel s. Sed nihilominus adhuc reis manet controversia, an Praefata facultas, quam nullus Catholicorum sumis

Ino Pontifici, atque Episcopis abjudicat , ita ab illis delegetur aliis Sa.

cerdotibus , ut velint a Fidelibus , peccata sua tempore Paschatis istis aperientibus , satisfieri Canoni Omnis utriWque sexus. Negarunc quamplures ex antiquis , quos tamen strenue confutarunt S. Thomas opust. conistra impugnantes Religionem, S. Bonaventura tract. Quare Fratres Minores

praedicent, Confessiones audiant, Ioannes Gerson de flatu Priυilegiar xum consederat. s. o. 7. AEgidius Carlerius in ψ. sent. dis. I7. Hadrianus is 4. quaes. s. de Confestoner etenim, ajebat Hadrianus , quemadmodum proprii lieentia Saeerdotis sufficit , quominus iuxta praeceptum Concilii Generalis teneatur consteri proprio Sacerdoti ; ita Deicere videtur licentia

143쪽

1 8 DE STNODO DIOECE SANA

deopi, summi Pontificis , out eorum , Pibus ad bujusmodi negotia tam miserunt suam potesatem , ut est ricamus Ep/sco' , Poenitentiarius

Papae.

III. Sed tot , tantorumque Doctorum auctoritate , cui etiam totius Christiani Orbis suffragatur consuetudo , minime perterriti aliquot recenistiores Auctores, non dubitarunt dimicare pro necessitate Consessionis faciendae proprio Parocho: inter quos Bonaventura Basseau eu suo Theophialo Parochiali pari. 4. art. Is . Iuen in de Sacram. dissere. f. quae s. s. eap. q.

quibus in locis praeterea contendunt , eam quoque esse Synodorum Galliae, totiusque Gallicani Cleri tententiam. Verum istorum argumenta peris vertit Natalis Alexander His. Eccles differt. q. ad sec. xara. m xiv. ubi insuper pluribus allatis monumentis evidenter demonstrat, Ecclesiam Gallicanam longe aliud sensisse, quam illi venditent Auctores: enimvero Concilium Provinciale Rotomagense anni I 38 I. cap. 37. Concilium Provinciale Aquente anni Is 83. tit. de Paenit. dc Cameracense anni Is 85. Regulares ab Episcopo approbatos, secularium Confessiones Paschali tempore audire posse, aperte docuere: idemque perspicuis verbis declararunt Dioecesianae Synodi, Tolosana anni Is 3O. Claro montana anni 1338. Suesis sonensis anni Isidi I. R Lugdunensis anni I 377. Coetus autem totius Gallicani Cleri satis . luculenter mentem suam aperuit , cum as. Aprilis

anni I 583. Librum approbavit, quem pro Consessione facta cuilibet S cerdoti, ab Episcopo approbato, scripserat Pater Bagoitus, Societatis je. su Presbyter, aliumque proscripsi contra Bagotii doctrinam evulgatum. IV. Accedunt Constit utiones summorum Pontificum . Clemens VIII. Apostolicis litteris, anno Is VM ad Belgas datis, omnibus Fidelibus liculum pronunciavit Qtiadragesimae , Paschatis , i & alio quovis tempore , Religios s Mendicantibus, Presbyteris Societatis Iesu, & aliis priuilegia. tis confiteri, dummodo ab Ordinariis fuerint approbati' praecepitque Arischiepiscopo Cameracenti, & Episcopo Atrebatensi, ut Parochos in officio continerent , ne prohiberent plebem sibi subdiram , quominus Regulariis

bus tempore Paschali confiteretur: Praesentι nostro Decreto, ait, sancimus,

eam dictis Fratribus Mendicantibus, o Presisteris dictae Societatis Iesu , quam aliis privilegiatis praedictis, φιibus id a Sede inposeolica indultum es, idoneis tamen, oe ab Ordinario approbatis . peccato sua , et am quadragem mali, oe Pascbali , oe quovis alio tempore consteri licite posse : dummodo men iidem seculares Chrsifideles Sacramentum Eucharissae die fesso N- febriis Resurrectionis in propria parochia ab eonum Paracho sumant. Ea misdem porro controversiam Iterum excitatam inter Archiepiscopum Burdiis galensem , & Regulares , Innocentius X. Constitutione edita v II. idus Februarii anno Io s. incipiente Exponi nobis, definivit: Non potess . ehiepiscopus Burdigalensis prohibere Regularibus habensibus pravi Iegia postolica , ne a Dominica Palmarum usque ad Dominicam in bis inciti

144쪽

βυε admini' νe valeant peνsionis sectilaribus Sacramentum Confessionis. V. Utramque Constitutionem eludere tentat citatus Iuen in , inquiens , a Clemente VIII. atque Innocentio X. definiri quidem , integrum esse Christi fidelibus confiteri Regularibus , a locorum ordinariis legitime a Pprobatis, quovis tempore, etiam Paschali ' nequaquam autem decerni , per Confessiones Regularibus factas , fieri satis Canoni omnis utriusque sexus. At, vanum hoc esse effugium , ad Pontificia declinanda Decreta ad inventum , nemo non videt . Etenim , quia seculares tempore Pa schali, sola excepta Dominica Resurrectionis , sanctissimam Eucharistiam libere percipere possunt in Ecclesiis Regularium , eam tamen inibi percipientes, non satisfaciunt praecepto annuae Communionis, quod superiori lib. q. cap. Io. num. 3. Ostensum est idcirco Clemens VIII. id in suo Decreto expresse cautum voluit. Idem itaque declaras et, si per Consessionem factam Regularibus annuae Consessionis praecepto satisfieri noluisset . Denique nullam similem interpretationem patitur Constitutio Clementis X. incipiens Superna , promulgata x I. Kalen. Iunii anni I 57 qua conceptis verbis decernitur, qui Paschali tempore Regularibus ab Episcopo approbatis sua peccata aperiat, satisfacere Canoni Omnis utriusque

sexus: Eos , inquit, qui dictis Religiosis , simpliciter approbatis , Paschali tempore confessi fuerint , Constrictioni , quae incipit Omnis utriusque sexus , quoad Confessonem dumtaxat , satisfecisse censendos. In eadem insuper Coninstitutione definivit idem Pontifex , fas esse Fidelibus aegrotantibus , abnque alia aut Episcopi, aut Parochi licentia, sacramentalem Consessionem peragere apud Regularem jam semel ab Episcopo approbatum , hac tantum adjecta lege, ut Regularis , qui infirmi Consessionem excepit , teneatur de illa certiorem facere ejusdem infirmi Ρarochum : Regularesue lieiter ab Ordinariis approbatos posse in dioecesi Episcopi approbantis

quovis anni tempore, oe quorumcumque etiam infirmorum Confessiones audire, absque ulla Parochorum , vel ipsius Episcopi licentiae de qua tamen Confessone teneri dictos Religiosos eorumdem Urmorum Parochum illico certiorem

jeddere m hoc posse illis ab Episcopo sub poena suspensionis a facultate aminendi Confessiones praecipi: sufficere tamen , ut certioratio hujusmodi fas satitem per scripturam ustud ipsum insimum relinquendam. - VI. Quae cum ita te habeant, non poterat Episcopus Midenss . obligationem , a qua Fideles saltem per praedictas Constitutiones soluti jam sunt, illis iterum imponere , eosque praecepto adigere ad sacramentalem Confessionem soli Parocho, aut de solius Parochi licentia alteri Sacerdoti faciendam tempore Paschatis, aut instante mortis periculo I quapropter jure meritoque fuit praedicta Constitutio , sacrae Congregationis judicio, castiganda. VII. Quod vero alias spectat laudatas Constitutiones Midenses , vetus pariter controversia est, sub finem praesertim xv. seculi in Germania inter Parochos, & Fratres Mendicantes summa contentione agitata , num

Fideles teneantur diebus festis parochiali Missae interesse . Causa delata S a est

145쪽

est ad Sixtum IV. qui , rationibus utrimque allegatis , serio expensstandem die I . Iunii I 478. illam definivit , edita Constitutione , quae

incipit Vices illius, relata in Extravet. 2. de treuga, oe pace, ubi inter alia praecipit: in Fratres Mendicantes non praedicent, populos parochianos non teneri audire Missam in eorum parochiis diebus fessivis, o Dominicis I ctim rare sit cautum , illis diebus parochia nos teneri audire Missam in eorum par chiali Ecclesia, nisi forsan ex honesta causa ab ipsa Ecclesa se absentarent: ex qua Decretali liquido constat, Jure communi cautum esse, ut singuli Fideles diebuq sestis Missae adsint parochiali. Inducta autem est ea obligatio ante Concilium Sardi cense, in quo Osius Episcopus can. I . tom. I. Collectionis Harduini col. 648. inquit: Memini , superiore Concilio Fratres nostros consit uisse, ut, si quis laicus in ea , in qua commoratur, civitate tres Dominicos dies, id in per tres septimanas, non celebrabset conventum , communione privaretur: n mine quippe conisntus, designari Missam solemnem , in qua populus cum suo Pastore unum efficit coetum , unamque repraesentat Ecclesiam , communiter adnotarunt Canon istae. Sardi censem canonem renovavit Concilium Quini- sextum can. 8o. decernens tom. 3. Collectionis Harduini col. I 59 o. ut, s. quis in civitate agens, tribus diebus Dominicis , in tribus septimanis , una non conveniat, s si quidem Clericus, deponatur ' s vero laicus, segregetur is Ut huic porro praecepto satisfieret , in Synodo Nannetens can. I. relato in Decretales Gregorii IX. Cap. 2. de parecbiis, statutum est , ut Dominiacis, fesis diebus Presbteri, antequam Missas celebrent, plebem interr gent , s alterius parocbianus in Ecclesiast, qui , proprio contempto Presb-rero, ibi Misam velit audire . seuem s tuisnerint, satim ab Ecclesa ejiciant , m ad suam parecbiam redire compellant : tom. s. pari. I. Collectionis Hai duini col. 437. & in ejusdem Concilii can. g. additur.' Nullus Presbis ter alterius parochianum , nis in itinere fuerit, vel placitum ibi habuerit, ad Missam recipiat. Eamdem legem , atque obligationem plures inculcarunt Posteriores Synodi , quas adducit Natalis Alexander tom. I. Theolog. dogmat. morat. lib. 2. de Sacram. Eucharis. art. s. regul. IO.

VIII. Verum hisce sanctionibus derogatum nunc est non solum contra Ha consuetudine, quam jam sua aetate multis in locis inductam innuit S.

Antoninus Summ. Theolog. pari. 2. tit. 9. cop. IO- docens, non peccare ,

qui die sesto Missam audit extra parochiam, ubi consuetudo viget illam audiendi in qualibet Ecclesia et verum etiam posterioribus summorum Pomtificum Constitutionibus : si quidem Leo X. Constitutione edita die I 3. Novembris Is I7. diserte ait.' Autilaritate .apostolica, tenore praesentium , notum facimus, omnes Christ fideles , qui, non contempto proprio Sacerdote parochiali, in Ecclesis Fratrum ordinum Mendicantium , Dominicis , γ f sis diebus Missas audiunt , satisfacere praecepto Ecclesie de Missa audiemis , nec in aliquam labem mortalis peccati, punamis incurrere: S. Pius V. suis Apostolicis litteris, datis xv I r. Kalend. Septembris Is 57. definivite

Chris deles audiendo Missas in I cclesia Fratrum hujusmodi, diabus Domi.

146쪽

LIA.. XL, Ciae P. XIV. ' I4 Inieis , aut fis is , praecepto Ecclesiae de illis audiendis satἰsfecisse censeano turo Clemens VIII. in Brevi, quod incipit Significatum , dato anno Is 92. haec statuit r Praesenti nostro decreto sancimus , secularibus universis libere Missas diebus Dominicis , m aliis majoribus festis audire in Ecclesia tam

Fratrum Praedicatorum , quam aliorum Mendicantium , necnon etiam Socis

ratis Iesu , licite posse , dummodo in contemptum parochialium Ecclesiarum non faciant. IX. At nihilominus non desunt Auctores, inter quos Iuen in de Sacramentis dissert. s. quaes. 7. cap. 2. art. 2. & Van-Espen Iur. Eces. pari. Σ.rit. s. cap. 2. propugnantes, ne hodie quidem, citra grave peccatum, fas

esse Fidelibus, solemni oribus saltem diebus festis, rei Divinae alibi, quam in propria parochia , interesse e neque enim Iuri communi derogatum , ajunt, per praefatas Constitutiones, quibus potestas fit secularibus Missam audiendi in Ecclesiis Regularium , quoniam in illis haec adjicitur limit

tio , nimirum : Dummodo id non faciant in contemptum parochialium E eissarum : est autem in possibile, pergunt, contemptum abesse, cum iidem , sine ulla rationabili eausa, a propria se subducunt parochia. Verum hae explicatione, praelata summorum Pontificum Indulta penitus evertuntur: nullo etenim opus fuerat privilegio ad hoc, ut Fideles, legitima urgente causa , alienam adirent Ecclesiam , ut ibi Missae assisterent Sacrificio, quod ex praefatis Iuris communis sanctionibus perspicuum est a quare, ne dicamus , Leonem X. S. Pium V. & Clementem VIII. verbis lusisse , nec quidquam specialis privilegii Regularibus concessisse, necessario fateri debemus cum AZorio Insit. pari. I. Id. 7. cap. 6. quaest. q. in M. Fagun- de Z lib. 2. cap. 3. num. 9. aliisque ab his citatis, nomine contemptus, ab illis intelligi actum aliquem distinctum ab ipsa auditione Sacri extra parochiam, quo quis sive expresse, sive tacite, se a proprio Pastore avetasum ostendat.

X. Sed , quae hactenus diximus , solam adstruunt libertatem , rem Divinam qualibet anni die audiendi in Ecclesiis Regularium . Quid autem dicendum quoad alias Ecclesias nullo privilegio, hac in re a Sede Apostolica donatas λ Integrum hodie omnibus esse in qualibet Ecclesia , m do non sit Cappella , seu Oratorium privatum , sacris Mysteriis interesse, quia contraria consuetudine, in toto Christiano Orbe recepta, der gatum est praecepto audiendi Missam parochialem , docent Sylvester verb. Missa a. quaesi. S. Navarrus manual. cap. 2I. num. S. Trullenchin praecepi. Decalog. tom. I. lib. 3. cap. I. Δb. 6. num. s. pluribusque allegatis, Ba bosa in collectan. ad Triden. seg. 22. de observand. evitan. in celebrat. M . num. 2I. de osse. potes. Parochi cap. II. num. Iq. γ seq. addentes insuper , non posse hodie Episcopum praecipere suis subditis , ut se sistant Missae parochiali , quia non potest delere consuetudinem , quae cum vigeat in toto orbe , jam induit naturam Iuris communis. Et si ne , cum Versemur in lege mere Ecclesiastica , etiam Juen in cit. loc. is fus

147쪽

su. 3. admittit , potuisse legitima praescriptione abrogari e & Vam Elpen , quamvis eam in Belgio minime abrogatam contendati, num. tamen Is . fatetur, solere Episcopos monere quidem , atque hortari , non vero ullo judiciali actu populum compellere ad interveniendum Mi ssae parochiasi. Enimvero, non p cepto adigendam , sed hortationibus ad id alliciendam plebem , statuit Tridentinum ses. 22. decreto de observand eυitand. in celebrat. Mig. ubi Episcopos in hune modum alloquitur Moneant eumdem populum , ut frequenter ad D.rs parochias, saltem Aiebus Dominicis, m majoribus festis accedant . Tridentino obsequens S. Carolus Borromaeus , in suo Concilio Provinciali Mediolanensi VI. . . Ecel. MedioL pari. I. pag. 3o2. ab omni abstinens praecepto, plures adduxit Iationes , quibus plebem ad parochialem Missani suaviter adduceret : Hac nostra monitione, inquit, eos universos, o sngulos cobortamur, ac per viascera misericordiae Jesu Christi obsecramus , atque obtestamur , ut , quamvis

tu suis viciniis , oppidis, m suburbiis, Oratoria , Cappellas, aliasse Ecclesias habeant, ubi sanctissimo Mise Sacrificio interesse posint; frequenter immen Dominicis saltem , aliisque solemnibus festis diebus , ad stiam quique

parochialem Ecclesiam conventant, tibi a Paroebo, cui eorum cura commissaeis, verbo Dei pascantur, FHes Chri'ave rudimentis , aliisque animarum saluti necessariis praeceptis erudiantur , ad functissima Sacramenta religiosius percipienda insimantur. Hortationibus pariter, &luasionibus usi sunt Ven. Dei Servus BJoannes Ribera, Archiepiscopus Ualentinus , in sua Dioeces ana Synodo, habita anno I 38 . tom. 4. Concia. Hispan. pag. 283. Sanctus Toribius, Archiepiscopus Limanus , in sua Dioece sana Synodo VII. coacta anno IS92. ibid. pag. 689. aliique plures Episcopi in suis Synodalibus Constitutionibus, apud Genetium tom. 6. tract. q. cap. 7. qπ s. s. XI. Si istorum uestigiis inhaesisset Episcopus Midensis , luamque Constitutionem verbis Armasset tantum hortatoriis , nulli fuisset reprehensioni obnoxius.' sed, quia praeceptum adjecit, hoc fuit expungendum: quemadmodum , jubente eadem sacra Congregatione, saepius antea expunctuna fuerat ab aliis similibus Synodalibus Statutis , uti videre est apud AZ rium cit. cap. o. quas. 6 in M. Pasqualigum de Sacri . nom Leg. quaest. I 258. Barbosam loc cit. atque in Declarationibus ejusdem sacrae Comgregationis impressis Lugduni anno Ioψο- num. II. XIL Majus ne tium facessere poterat obligatio imposita Dei verbum audiendi in propria parochia. Idem quippe Tridentinum, quod agens de auditione Missae in Ecclesia parochiali , verbis utitur dumtaxat hortat His a Moneaut populum e loquens de Divini verbi auscultatione, alia adjecit verba, quae videntur praeceptum, & obligationem inducere: Moneatque Episcopus ait sess. et ..cap- q. de reform. ) populum diligenter , teneri diuumquemque parecbiae suae interesse , ubi commode id fieri potest . ad audi- . eudum verbum Dei Idem discrimen animadvertit, qui nullum Tridentini lverbum non est diligenter rimatus, S. Carolus Borro maeus in nuper citat

148쪽

LIB. XI. C P. XIV. 243

Concilio Mediolanea si V L loci eis. pag. 3o I. tibi haec habet.' Saera TH. dentina S nodus OEeumenica ab Episco's Fιdetra non selum ψω mmeri is. luit , ut frequenter ad proprias parochiales Ecclesias bal cm Domin eis diebus , fessi que majoritas accedant; sed illud etiam diligeiator pseudit, in . quemque teneri, ubi commode feri potes , parochiae Dae interesse ad audis

dum verbum Dei.

XIII. At , cum Dei verbum , ex ejusdem Tridentini decreto fig. 21. eap. 8. a Parochis vel per te, vel per alios, sit annuntiandum, & explicandum inter Missarum celebrationem, quod antiquissimi esse instituti notat Cardinalis Bona reri liturgicar. lib. 2. cap. 7. num. o. inquiens : Hiemos, nunquam interrupta serie, ab initio Ecclesae usque ad nostra tempora

servatus es, ut proxime post Evangelium sermo , sve homilia, vel tra Batus ad populum haberetur: hinc , si Fideles obstringerentur praecepto illud in propria parochia auscultandi , tenerentur pariter Missae parochiali adesse, a qua tamen obligatione eos solutos pronunciavimus. Ad hanc diis culta.

tem evitandam, varias Doctores iniere vias. SuareZ tom. I. de Religione Iib. 2. cap. I 6. num. Io. opinatur , ideo Tridentinum Verbo teneri, eam

addidisse limitationem, ubi commode id fieri potes , ut tali pacto sgnificaret, sibi in animo non esse, Fideles absoluto praecepto obstringere, sed tantum monere , atque hortari . Ad haec , ait Suarea , si aliquod urget praeceptum audiendi Dei verbum , illud , non ex lege positiva Ecclesiae, sed ex lege profluit charitatis , sibi debitae , qua quilibet tenetur habere

curam anime suae , non solum adhibendo media smpliciter necessaria , sed etiam utilia , quale sepe es concionem audire . Licet porro lex charitatis, pergit Suareet , non obliget ad concionem audiendam in parochia , Tridentinum tamen parochiam nominavit , quia ibidem a Parocho semper inter Missarum solemnia concio haberi debet , quod idem Tridentinum alibi decreuit . Eamdem doctrinam amplexatus Rod riguea suo. Regul. rom. I. quaes. 43. art. 7. Tridentinum intelligendum docet, cum, urgente charitatis praecepto se reficiendi pabulo Divini verbi, hoc nusquam commodius , & utilius audiri potest , quam in Ecclesia parochiali . In idem

recidit, quod tradunt FagundeZ lib. 2. cap. .3. ni m. IO. S BOnacina dia s. de tertio Decalogi praecepto quae s. unis. fundi. 2. num. 27. σ seq. nimiis rum , tunc solum teneri Fideles parochlali concinni interesse , cum necessaria Fidei rudimenta , quae ceteroquin ignorant , alibi addiscere nequeunt οῦ aut cum praevident , alios suo exemplo pertrahendos ad conci nem , a qua ilecus , non sine gravi eorumdem animarum dispendio , sesuhducerent e buem tamen calum moraliter impossibilem, recte simul a Lvertunt . Sed Drtasse melius Zerola in prax. pari. I. veis. Prindicatio vers. Ad q. Trullench cit. tom. I. lib. 3. cap. I. dub. q. num. II. aliique senistiunt, obligationem, si quae unquam fuit, auscultandi proprium Parochum, verha iacientem ad suum populum , ablatam nunc esse per contrariam

consuetudinem, cum passim viri pii, dc doξ i alio se conserant ad sacros

149쪽

audiendos oratores ac proinde , inquit Zerola, sacra Congregatio Comcilii saepius declaravit , non posse ordinarium multis & poenis subditos adigere ad concionem auscultandam in parochia: quod etiam testatur Barubosa in collectan. ad Trident. seg. 24. cap. q. num. IT. Mirum propterea non est , quod praeceptum hac de re latum ab Episcopo Midensi tamquam nimium severum fuerit, ex ejusdem sacrae Congregationis sententia , praecidendum . l

150쪽

L I B. XII. C a P. I.

LIBER DUODECIMUS.

DE CONSTITUTIONUM SYNODALIUM . IE IURI COMMUNI , ET APOSTOLICIS SANCTIONIBUS ADVERSAN. TVR , INSUBSISTENTIA . ITEM AN , ET QUATE. NUS LICEAT ALIQUID, PRAETER IUS COMMUNE , IN SYNODO STATUERE. CAPUT PRIMUM.

Firmitate earent Sinnodales Constitutiones , iuri Communi , oe . UIMieis

Sanctionibus adυersantes e multaque ad hanc rem comprobandam asseruntur exempla.

CAnonum statuta ab omnibus custodienda , dicitur in Cap. I. de Conis Ilitutionibus, potissimum autem ab Episcopis, qui sunt custodes sacrarum regularum, uti habetur in Can. Cum smus, st. quaest. 3. quique in sui consecratione se ad id arctissimo obstrinsunt juramento , ut in Cap. Ego IV. de jurejurando . Quocirca nihil magis Vulgatum est , quam quod Synodalis Constitutio contra Ius commune , & Apostolicas sanctiones , nullius sit roboris , & firmitatis : quod manifeste constat ex Cap. suod

stipeν his, de majoris. o obed. notatque Fagnanus ibidem num. 26. atque in Cap. Sicut olim, num. 8. seq. de accusat. II. Plures porro Synodales Constitutiones, Iuri communi obviantes, reis censet Bottus in tract. de S odo g. pari. art. I. concl. I. m plurib. seq. Alias plures nos simul coacervabimus , eodem vitio insectas, eodemque nomine improbatas . A Iure communi sancitum est, Capitulum Ecclesiae Cathedralis praecedere debere Capitulo Collegiatae r cum autem in Syn

dalibus Constitutionibus Caesaraugustanis decreta suisset promiscua sessio inter Canonicos Cathedralis, & Canonicos Collestatae , in Romanae Rotae Auditorio decisum est , ejusmodi Constitutioni nihil esse deserendum,

decis 3. num. II. pari. s. tom. I. recent. Iure communi spectato , Abbates Regulares , nullam gerenteS animarum curam , non tenentur accedere ad Dioecesanam Synodum , quod lib. 3. cap. i. num. 8. oe sese ostendimus.

In Synodalibus Constitutionibus Pampilonensibus iidem ad Synodum aecedere iussi sunt sed in Rotae Auditorio suere ab ejusmodi praecepto absoluti, decis q. post Murgam ad Constitutiones . Utilicas . A Capitu. Iis , & monasteriis deputari solent Vicarii temporarii , ad nutum amoviis biles, qui animarum curam exerceant in parochiis, iisdem Capitulis, seu monasteriis unitis , a quibus tamen de Iure communi possunt etiam sine causa divelli, ae removeri , modo remotio fiat ab ut dolo , & non ex

SEARCH

MENU NAVIGATION