장음표시 사용
91쪽
εs . DE SΥNODO DIOECES A NAcebat , in odium Dei Iudaeorum , mundi hujus aspectabilis Creatorem ,
quem malum impie asserebat : Catholici vero Orientales , ne huic Maracionis errori viderentur favere, Sabbathum sella celebritate colebant. In ejusdem porro erroris abominationem, iidem Eruditi autumant, a Joa ne III. Episcopo Constantinopolitano , excusem fuisse canonem So. e
rum , qui dicti lunt Apostolici , ubi deponuntur Clerici , & segregantur laici , Sabbatho jejunantes : Si quis Clericus inυentus fuerit die Dominica
jejunans, vel Sabbatho, prieter unum solum , deponatur I s vero laicus si, segregetur. Quoniam autem subsequenti aetate aliae in Oriente exortae sunt haeretes , uti Marciani tarum , qui distincti erant a Marcionitis , auctoremque habebant Marcianum Trapezitam, Lampetianorum, Choreutarum,& Adelphianorum , de quibus Cotelerius tu Constit. lib. s. cap. I s. &Combe filius His. Monotbelit. pag. 45 I. quarum sectatores , ex Vana, &superstitiosa observatione , Sabbatho jejunabant οῦ ut ab his secernerentur Catholici orientales , magis magisque a Sabbathi jejunio abhorruerunt:& quia Auctor Constitutionum consuetudines Orientalis Ecclesiae praecipue enarrat , idcirco pluribus in locis , praesertim lib. S. cap. IS. jej
nium Sabbathi districte prohibet.
II. Hujusmodi Orientalium morem nunquam damnavit Eceses a Romana , ut , praeter alia, ostendit Constitutio nostra pro Italo-Graecis edita, quae incipit Et si Pactoralis, & extat tom. I. Bullarii nostri num. 37. ubi nimirum 9. num. 8. seq. tolerandus edicitur apud Graecos , in Graeca Parochia habitantes, esus carnium diebus Sabbathi per annum, si sine scandalo fieri possit , & dummodo id ad alios quoscumque , praeter eorumdem Graecorum personas, non extendatur , ne ad ipsos quidem eorum famulos Latini ritus. Putavit sane Alba spinaeus Obseret t. lib. I. cap. 13. in ipsa quoque Romana Ecclesia usitatum olim fuisse, ut ciebus Sabbathi per annum carnes apponerentur . Attamen jam a seculo I v. sui sis in ea Sabbathi diem esurialibus annumeratum , discimus ex Hieronymo epis. 78. olim 28. ad Lucinium B eticum , & Augustino epist. 82. olim IV. ua Hieronymum, epist. 35. olim 85. ad Casulanum , aliisque in locis. Neque oppositum quemquam opinari patitur auctoritas Innocentii I. qui seculi v. initio ad Decentium Eugubinum Episcopuin cap. q. utam. T. ex recensione Petri Coustant col. 859. in hunc modum scripsit: Sabbatho vero jeyunandum esse, ratio eυidentissima demonstrat. Nam , s diem Dominiacum , ob venerabilem Resurrectionem Domini nostri Iesu Cbrsi , non solum in Pascha celebramus , verum etiam per svulos circulos hebdomadarum Lmus diei imag/nem frequentamus , ac sexta feria propter Passionem Domini junamvs , Sabbathum prietermittere non debemus , quod inter tristitiam ,
atque laetitiam temporιs illius videtur inclisum . . . . Non ergo nos negamus s
sexta seria ieiunandum y sed dicimus , oe Sabba:ho boc agendum. Ejulmindi enim Ecclesiae Romanae institutum , cui nonnulli obluctabantur , post maturam discussionem, a S. Silvestro Papa stabili lege firmatum, asserit Ni
92쪽
Nicolaus I. epis. 7o. ad Hinc marum , m ceteros Episcopos in Regno G. reli consituros , tom. s. Collectionis Harduini col. 3IO. inquiens: Cum do
utinio Sabbathi , tempore S. Divesra Conjessoris Cbrisii , Iir satis risus
sum, oe disputatum , atque , ut celebraretur, per omnia definitum , nullusque post haec augia temerario contra illud satutum venire, aut Ialrem mutire prae
sumpserit. Neque audiendum putamus nuperum Editorem operum S. Leo. nis in dissert. de junnio Sabbathi in Ecclesia Romana , cui adstipulatur Natalis Alexander dissert. q. ad secui. II. art. s. contendentem , aut iahanc Nicolai epistolam , scribarum oscitantia , mendum irrepsisse , aut Nicolaum memoria lapsum , Silvestrum pro Innocentio supposuisse : etenim Innocentius I. loc. eit. jejunium Sabbathi de novo non praecipit, sed jam antea in Ecclesia Romana religiose observatum , tamquam certum assumit , causamque adducit , cur id factum fuerit, uti ex ejusdem verbis liquete praeterea Socrates, qui medio eodem secuto v. scripsit, diverissos reserens mores Orientalium , & Occidentalium , Sabbathi cultum respicientes , cit. lib. s. cap. 22. ait e Cum omnes ubique terrarum Ecesinae
peν sngulas hebdomadas die Sabbathi sacra seria celebrent, Alexandrini tamen , m Romani vetussam quamdam traditionem sequuti , id facere detreis
ctant. Vetustam autem traditionem nequaquam Vocasset , quae paucis antea annis ab Innocentio I. esset in Romanam Ecclesiam inducta. III. Ecclesiae Romanae usum sectatae quidem s uni ple que , non ta men omnes Occidentales Ecclesae. Id diserte asserit Augustinus eis. eps. 35. ad Casulanum ; additque , in Africa maxime contigisse , ut una E elesa, vel unius regionis Ecclesie , alios haberet Sabbatho prandentes , aratios jejunantes. Atque, ut alias praetereamus, Ecclesiam Mediolanensem,
quamquam a gomana non longe dissitam, Sabbathi jejunium ne Quadragesimae quidem tempore observasse , solo excepto Sabbatho magno ante Pascha, affirmat Ambrosius de Elia, m Ieiun. cap. I . num. 34. rom. I. Operi col. 343. suadrage a totis, praeter Sabbathum , oe Dominieam , i junatur diebus: idemque Ambrosius ab Augustino adhuc catechumeno i
terrogatus , quid agendum esset Monicae matri suae , Mediolani tune degenti , respondit : suando hic sum , non jejuno Sabbatho quando Romae sum , jejuno Sabbatho . d quamcumque Ecclesiam veneritis , ejus morem servate, s pati scandalum non vultis, aut facere : quod in eadem epistola Augustinus refert . Ex hac porro Ecclesiarum , etiam Occidentalium, hae in re discrepantia evenisse putamus, ut idem Nicolaus I. qui scribens ad Episcopos Gallicanos , Sabbathi jejunium contra Graecorum incusationes strenue propugnaverat , Bulgaris recens ad Fidem conversis , solius sextae seriae, non autem Sabbathi , jejunium indixerit; noluit quippe Nicolaus jugum illis imponere , quod multae etiam Occidentales Etaclesiae subire detrectaverant , quemadmodum ipsemet non obscure indica-Vit in respons ad consulti Bulgari cap. q. tom. s. Collectionis Harduini coi. 33 5. Nos ramen vobis, qui, in praetulimus, adhuc rudes estis, m I
93쪽
cte , tamquam parvuli, nutriendi, non grave potuimus jugum, donec ad δε-tidum cibum veniatis , imponere. Quocirca erra sse credimus virum ceterois
quin doctissimum Christianum Lupum, eum in scholiis, notis ad can. Conciliori tom. S. pag. I 57. ex hoc Nicolai loco intulit , jam ejus aetate Sabbathi jejunium in Romana Ecclesia exolevisse e huic siquidem opin tioni expresse contradicit lesemet Nicolaus in laudata epistola ad Gallicanos Episcopos, in qua diserte asserit, S. Silvestri Papae institutum tunc
fuisse Romae sancte , ac religiose observatum : Nullusque pose haec s ait )austi temerario contra illud satutum venire, aut saltem mutire praesumpserit:
cum potius e divisso Sedis Apostolicae insitutio , Ecclesiae Romanae sequens obse antia, ejusdem salutiferi constituti exsecutrix fuisse huc que reis
. IV. Illud autem probabile fatemur, quod ibidem Lupus contendit, ejusmodi nimirum Romanae Ecclesiae disciplinam nunquam Hispaniam pervasisse; quamvis enim Albaspinaeus Observat. lib. I. cap. I 3. Natalis Α- .lexander cit. dissert. art. 5. Binghamus origis. Eccles lib. 2 . cap. 346. volum. 9. aliique eam receptam existiment a Patribus Eliberitanis can. 25. ubi sanxere.' Errorem corrigi placuit, ut omni Sabbaibi die jejuniorum
superpositiones celebremus: attamen aliis videtur, hisce verbis jejunium Sab-hathi potius corrigi, & respui, tamquam insolitum , & de novo 'perpo. . situm. Verum, etsi legem, de qua est serino, a Patribus Eliberitanis la tam dicamus , eam saltem non diu in Hispania perseveras e , sed contrario usu abolitam , colligitur ex epistola Hadriani I. ad Egilam Archiepiscopum Toletanum, in qua, si vera refert Mariana de reb. Hispan. I lib., 7. cap. 6. Pontifex acriter illum objurgat, quod, Graecorum more, sn ret in sua dioecesi carnes edi diebus Sabbathi I sed adhuc cesius evincitur. ex Concilio Coyacensi, celebrato anno IOSO. sub Ferdinando Rege Cais stellae, in cujus cap. II. tom. 6. pari. I. Collectionis Hai duini col. Io 28. praecipitur jejunium sextae feriae, nulla facta Sabbathi mentione. V. Porro, quia nemo libenter diu sustinet jugum , a quo alios passim videt subtractos, ex hac disciplinae varietate tandem effectum est, ut conis suetudo sacrandi jejunio diem Sabbathi, in toto occidente pedetentim d fecerit , atque ita demum obsoleverit , ut S. Gregorius VII. in Concilio
Romano anni IO78. cap. 8. relato in Cau. 3 i. de Con Iecrat. di f. s. non ausus avitam disciplinam ex integro instaurare , satius duxerit Fideles comis monere , ut a carnium esu ea die abstinerent : suta dies Sabbathi apud sanctos Patres. noseros in absinentia celebris es habitus, nos eorumdem auctoritatem sequentes, salubriter admonemus, ut quicumque se Christianae religionis participem esse desiderat , ab esu carnium eadem die s nisi majori festis
vitate interveniente , vel infirmitate impediente ) absineat . Si hujus Constitutionis verba ad se verum vocarentur examen , non facile utique esset definire , an eius carnium sub gravi praecepto illis prohibeatur e etenim ex una parte Verbum admonemuι, non praeceptum, sed merum importat
94쪽
eonsilium, uti bene Barbosa trare de diction. dict. I 2. at ex alia, verba, quae sequuntur: siuicumque se Christianae religionis participem esse desiderat: videntur aliter facientibus comminari anatbema , quod sine gravi culpa serri sane non potest . Sed quaestioni aditum occlust Innocentius III. in Cap. Consilium , de observat. jejun. ubi ab Episcopo Bracharen fide illis interrogatus , qui propter debilitatem in Sabbatho carnes sumunt, rescripsit e Respondemus , quod super hoc consuetudinem tuae resionis facias observiri. Si enim solam' loci consuetudinem spectandam voluit, non obisscure profecto insinuavit Innocentius , nullum ea de re extare Ecclesiae praeceptum. Hinc communiter apud Doctores invaluit opinio, licere die
Sabbathi carnes comedere, ubicumque earum esus a recepta consuetudiis ne non est interdictus: Glossa in citi can. suta dies, veta. . dmonemus , de Consecrat. dis. s. Glossa marginalis citans Ostiensem in Can. De esu, de Consecrat. HIL 3. S. Antoninus in Stimm. Theolog. pari. I. tit. I s. cap. aenic. Sylvester in Summ. verb. Jejunium num. 28. Fagnanus in cit. Cap.
Consilium, num. I9. ω seq. de observat. jejun. Pirhing ad tit. 46. lib. 3. Decretal. num. 2. vers. Ex quo infertuν : ut in aliquibus Galliarum dioecesibus, quarum incolae per omnes dies Sabbathi, qui snsulis annis inistercedunt inter sole ritatem Nativitatis Domini , & Purificationem B. Mariae Virsinis, carnibus libere vescuntur I cujus consuetudim , tamquam in aliqu bus Gallicanorum Praesulum Synodis memoratae , & minime reprobatae, mentionem faciunt Thomassinus in tras . de jejunio pare.
a. cap. 6. & de l' Iste in Hissoria ieiunii cap. s. pag. I 87. VI. At, ad propositum regrediendo , non ignorabat sacra Congregatio Concilii, in pluribus Hispaniarum, praecipue Castellae, Gallaeciae, &Majoricae re Pis, antiquam vigere consuetudinem cujus originem dis- felle est divinare, ut ita in Sabbatho carnibus abstinerent, ut simul vescerentur interioribus , extremisque animalium partibus u sicuti testantur
Iavarrus in Manual. cap. 23. num. IzΟ. vers. Sexto posset , COVarr. v
riar. lib. q. eap. 2O. num. 8. vers. Hispani omnibus Sabbatbis , Rodrigura suis ion. Regulari tom. 3. quaest. 43. art. 3. vers. Casellani Hispani, Vi-vald. in Candelab. aur. cap. II. de suadragesima oe Jejunio num. 4o. Si itaque eadem consuetudo viguisset etiam in regno Granatae, imprudenter
egisset Episcopus Malacitanus, si illam abrogare tentasset. VII. De hac ipsa consuetudine nobis in Apostolica Sede residentibus agendum & cognoscendum fuit. Cum enim clari mem. Philippus V. Hispaniarum Rex Catholicus, nobis exponi secisset, in suis Castellae, Legionis, & Indiarum regnis hunc morem ab immemorabili tempore in ductum esse, ut Sabbathi diebus animalium intestina , ac extremae partes, ut sunt pedes, alae, & colla, comederentur.' Verum ad scrupulos mmnes ex animis hominum timoratae conscientiae evellendos , auferendam.
que licentiosis occasionem edendi reliqua cum scandalo & derisione, optime factum fore, si praedictorum regnorum incolis tandem permittere. Tom. IL Μ tur
95쪽
tur quascumque animalium carnes diebus Sabbathi comedere: nos omnem opportunam diligentiam adhibuimus, ut & expositae rei subsistentiam pia ne compertam haberemus, & tuto statuere possemus, an, hujusmodi petitioni annuendo, animarum utilitatibus consulturi essemus, aut potius a. liquod ipsis detrimentum allaturi. VIII. Cum autem omnes, quorum fide, ac consilio hac in re usi suimus, in eam sententiam convenerint , ut satius esse judicaverint , id, quod petebatur, concedere; siquidem plerique jam publice & frequenter receptae consuetudinis limites transgrediebantur ; idque malum non alia ratione corrigi poterat, quam vel omnino interdicendo, ne Sabbathi diebus extremar, & internae animalium partes comederentur, id quod maximas in iis regionibus turbas excitasset ς Vel permittendo , ut ceterae mmnes animalium partes ibidem praedictis diebus comedi possent : nos, datis ad Archiepiscopum Naeti angenum, Apostolicum Nuntium per Hispanias constitutum , litteris in serma Brevis sub data diei et 2. Januarii anni I 743. eidem facultatem concessimus, ut, veris existentibus narratis , nostro nomine & auctoritate permitteret , ut per eas. regiones, in quibus asserta immemorabilis consuetudo vigere dignosceretur, quaecumque animalium carnes diebus Sabbathi , alioquin jejunio non dicatis comedi possente Fraternitati inde per praesentes committimus, oe mandamus, ut nostro nomine, nostraque .sostolica auctoritate permittas m indulgeas, tit in regnis Casellae, Legionis, atque Indiarum, per dies Sabbathi s quiabus tamen neque abstinentia consueta suadragesimae, neque aliud jejunium praeeipitur ) quibuslibet animalium partibus Fideles vescantur : eam vero conditionem alicimus, nempe s consuetudo hujusmodi postremas animalium partes edendi diebus Sabbatbi jamdudum in iisdem regnis in luerit, oe averitate aliena minime sint pericula nobis exposta, oe ipsa certo subeunda
videantur , si camium esus ad certas animalium partes solum redigatur.
Quod hic inserendum duximus , utpote Hispanis Praesulibus usui laturum , si quando in suis Synodis de carnium esu diebus Sabbathi decernendum aliquid habuerint. IX. Non id nobis propositum nunc est , ut antiquae severioris disci. plinae rationem circa jejunium exponamus , de qua satis diximus in no-jstra Insitutione I s. Bononiensi olim Clero populoque proposita; nec etiam de ea lege, qua vetitum est diebus jejunii ova & lacticinia comedere, cum de hac etiam, deque illius origine sermonem habuerimus sequenti Instit. I 6. Hoc unum Innuendo monemus, Communem, tutamque
hodiernis temporibus haberi regulam, circa jejunium , & qualitatem ci-hi diebus esurialibus adhibendam, quam S. Thomas Aquinas summa sapientiae & sequitatis ratione tradidit , ut etiam satetur Thomassinus intram de Jejun. pari. Σ. cap. s. num. 23. Itaque Angelicus 2. 2. quaest. I 47. art. 8. docet, Ecclesiae lese interdictum esse jejunantibus esum camnium eorum animalium, quae In terra oriuntur , & in terra vitam d
96쪽
LIB. XI. C MC P. V. 9 Icunt, item in jejunio Quadragesimae vetita esse ova, & lacticinia, quae tamen aliis jejunii diebus , pro varia locorum ratione , alicubi permittuntur; generaliter vero concessum esse jejunii tempore piscibus uti, quod
eorum carnes minore spiritu & robore, quam animalium terrestrium, resertae ac praeditae, magis aptae sint reprimendis sensuum cupiditatibus, qui proprius est jejuniorum finis . Hanc S. Thomae doctrinam egregie , pro more suo, illustrat Sylvius in cit. an. 8. quaest. I 47. Sed, licet adeo clara & perspicua sit, nihilominus ad omnes controversias de medio tollendas minime sufficiens visa fuit. X. Nemo sane, quod sciamus , id hodie contendit , ut avium carnibus jejunii tempore vesci liceat : quod olim Orientales contendisse, &factitasse compertum est, cum dicerent, avium genus, aeque ae piscium, ex aqua ortum ducere, uti testatur Socrates Histor. Cis. cap. 22. scribens: Alii omnino ab omni animantium genere absinent: alii inter animantia pisces solos comedunt e alii cum piscibus volucres etiam manducant, easque ex
aqua, ut es apud Misen, nasci asserunt. Sed illud in controversiam saepe vocatur , an haec , aut illa animantium species ad piscium naturam pertineat, necne z an inter animalia terrestria, aut volatilia , vel potius aquatilia adnumerari debeat; & consequenter an liceat diebus jejunii eorum carnibus vesci .
XI. Sane , praestitutis superius regulis inhaerendo , nonnulli Auctores docent, standum esse hac in re vigenti consuetudini; adeoque, si alicujus animantis carnes jejunantibus apponi antea non consueverunt , ejusmodi carnes eo numero habendas esse, ut diebus jejunii illis uti non liceat; si autem usitatum suerit , ut animantis illius carnibus jejunantium mensae extruantur , minime dubitandum esse, quin ex eo genere sint, quo vesci licitum est etiam jejunii tempore . Ita docet Abbas in rubrica de jejuniorum observantia, ubi haec habet: Ex quo non habemus in hoc jus
specificum, recurrendum ad consuetudinem loci. Sema ergo in hoc consuetudinem. Ita etiam AZorius pari. I. lib. 7. cap. IO. quaest. 5. in fine , Reginaldus lib. q. cap. I 3. Ρα I. num. I 43. Gobat in Quinario tract. s. cmsu 23. a num. 222. ad 224. Cardinalis CoZZa de Ieiunio pari. 3. art. 3.dub. IO. num. 8s. ex quo deducunt , licitum esse diebus esurialibus comedere ranas , quae in aqua vivunt , testudines quoque licet terrestres, minime vero quaedam Volucrum aquatilium genera ; quia nimirum illis consuetudo favet, his autem contraria dignoscitur. XII. Consuetudinis porro vim non negabimus. Sed hoc merito admonendum censemus , ut videatur, an haec , aut illa consuetudo, vera &legitima dici debeat , & an apud pios probosque viros recepta sit ἰ ne sorte abusus & corruptelae pro judicandi & agendi norma accipiantur . Quod si de consuetudinis existentia , aut de illius qualitate dubitetur, mxistimant aliqui exquirendum esse Medicorum judicium, ut ab iis statuatur, an animalia, de quibus dubitatur , ad piscium naturam propius ae-
97쪽
cedant, an vero ad terrestrium genus pertineant . Hinc Tamburinus, v. hi de vi perinis carnibus jejunii tempore comedendis in utramque partem disputavit , Medicorum denique judicio quaestionem definiendam remittit . Sed, cum Medicorum sententiae raro inter se conveniant, quod nobis frequenti experientia compertum est , id maxime advertendum judicamus, ut relata superius S. Thomae doctrina semper prae oculis habeatur: nimirum eam fuisse Ecclesiae mentem in sanciendo pro diebus jejunii ciborum delectu , ut comprimendae ac minuendae carnis concuplicem tiae per salutarem abstinentiam consuleret : ex quo sequitur , ut, si d hium subsit, an esus carnium alicujus animalis, jejunii tempore , licitus sit, an illicitus, nec adst legitima & recepta consuetudo , quae contrinversam dirimere valeat' hoc maxime examinari debeat , an hujusmodi
animal simile sit, aut dissimile iis , quorum esus diebus jejunii interdictus est , & an illius carnes humano corpori validius nutriendo & roborando idoneae dignoscantur: quod ubi ita esse appareat, prosecto inter eas adnumerari debent, quae jeiunantibus apponi nequeunt e quemadmodum late probat idem Tamburinus tum lib. 4. in decalogum cap. s. I. '
num. IO. tum etiam ad quartum praeceptum Ecclesie cap. 3. num. 2. Si
autem nec hisce regulis insistendo quaestionem definire fas erit, nil tutius Episcopo suaderi poterit, quam ut abstineat a decretis super ea in Syn do edendis; sed potius ad Apostolicae Sedis judicium rem deserat, ut saepe alias sanctissimi Ecclesiarum Antistites omni tempore secisse dignoscuntur; inter quos S. Augustinus Anglorum Episcopus, & S. Bonifacius Episcopus Moguntinus, qui in similibus casibus ad sanctam Sedem recum
sum habuerunt, & Pontificia oracula pro definitionum suarum norma acceperunt. Videantur Acta Sanctorum ordinis S. Benedicti spud Mabillonium secul. III. para. a. pag. 72. Venera editionis.
XIII. Quod autem spectat ad ova, & lacticinia , quibus vesci in jejunio quadragesimali vetitum esse diximus, in aliis vero per annum j juniis alicubi licitum esse , ubi nimirum hujusmodi consuetudo viget ς nil aliud observandum habemus , nisi quod inter propositiones ab Alexandro Papa VII. proscriptas sub die I 8. Martii anni I 565. haec habetur num. 32. Non est evidens, quod consuetudo non comedendi ova , Ο DBAcinia in suadragesma obliget . In ceteris vero jejuniis extra Quadragetamam scuti ab Episcopo prohiberi non debent ova , & lacticinia in iis locis, in quibus eorum usus legitima consuetudine jam pridem inolevit; ita in aliis locis, quae hanc consuetudinem non habent, prudentis Episcopi ossicium est, Synodalibus decretis cavere , ne antiquae disciplinae Hisgor paulatim mollescat: ut optime praestitit quondam Archiepiscopus Neapolitanus Marius Cardinalis Carata in Synodo Provinciali, anno Is 76. celebrata , & Gresorii Papae XIII. auctoritate confirmata ; cujus vestigia sequuti sunt illius Successores, nimirum Cardinalis Philomarinus per Edictum a Congregatione Romanae Inquisitionis confirmatum, & Cardia
98쪽
L I B. XI. C a P. VI. Nnalis Pignatellus in Synodo Dioecesiana, anno I72 . habitar quae monumenista collegit , & retulit Milante exercit. 28. in praedictam propositionem ab Alexandro VII. damnatam. . XIV. Non desunt sane , qui dicant , certis in locis , ob magnam piscium penuriam , a longo jam tempore invectam esse consuetudinem c
medendi ova, & lacticinia etiam in Quadragesima . Id peculiariter asseritur de Eborensi, & AEgydiensi dioecesibus in Lusitania I & in Constitutionibus Synodalibus Ecclesiae Ulysii ponensis haec eadem consuetudo me moratur lib. 2. rit. 3. decret. I. β. 2. atque additur, illius vigore tum ova,
tum lacticinia in Quadragesima sine peccato comedi posse. Hanc cam dem vim hujusmodi consuetudini tribuit Noguetra in Expositione Bullae Cruci rae Lusitaniae concessae disput. 22.sect. 9. cumque se Τ.seq. adversus opinionem a se assertam objiciat relatae propositionis damnationem ab Alexandro VII. factam, respondet, non aliam esse illius Pontificis mentem, nisi ut consuetudo non comedendi ova & lacticinia in Quadragesima, servari omnino debeat ubicumque vigere dignoscitur . sed ex hoc minime sequi, ut eadem consuetudo obliget in locis atque regionibus, in quibus non ades , & in quibus alia viget contraria consuetudo. Quod quidem responsum an veritati , & raticini consentaneum si, aliorum judicio expendendum libenter reis linquimus, dummodo docti sint, & de conscientiae suae puritate, anim,rumque s alute religiose soli citi.
Invisae novitatis censuram merentur Synodales consitutiones , quibus damnari, aut prohiberi velint consuetudines quaedam generaliter approbatae .' ubi desolutione dotis a Sans imonialibus facienda Monaseris, in quo professionem emittunt; deque aliis praefationibus, quas Canonici quidam , suorum Cain nonicaruum possessionem , aut fructus adepturi, persolvere solent.
EX eodem innovandi pruritu derivari videretur Constitutio , qua Episcopus simoniacum dictitans, quidquam solvere pro ingressu in Religionem , prohiberet Sanctimonialium coenobiis consuetam dotem exigeis re a puellis se se Deo devoventibus e siquidem, quamvis eam dotis penissitationem plerique Doctores improbaverint , uius tamen ubi'ue receptus illam approbat; quodque magis est , sacra Congregatio Concilii die I 8. Septembris I 583. a simonia immunem pronunciavit, uti habetur M. 33. decretori pag. 3I . a terg. eademque quaestione in una Bononiens iterum examinata die I 4. Aprilis I 723. sacra Congregatio in eadem perstitit sententia, tom. 3. Thesaur. Resolui. pag. I 53. seq. Hanc autem mentem sacra: Congregationi injecit S. Thomas , cujus doctrinam in hac postro ma causa Bononiens, pro noltro, quo tuns fungebamur Secretarii munere, eidem insinuavimus. Quaerit Angelicus Doctor a. 2. quaest. Io orn
3. d quartum, an licitum sit , aliquid ab iis exigere , qui in Religi
99쪽
nem se se recipiunt I & distinguendum respondet , quo nomine illud exigatur e si exigitur pro ipso inpressu , seu admissione in Religionem, tamquam ejusdem pretium , illicitum & smoniacum esse ait o si pro sustentatione illius , qui monasterium ingreditur , ut Deo , & Religi
ni mancipatus, monasterii sumptibus perpetuo victitet; & iterum tunc distinguendum inquit : aut enim monasterium aliunde habet , unde necessaria alimenta Religioso subministret ' & non potest illum ad aliquid solvendum adigere : aut necessariis reditibus caret ad subeundum onus Religiosum alendi ; & tunc tantum percipere poterit quantum ad illius alimoniam reputabitur necessarium : Pro ingressu s inquit in monas eis non licet aliquid exigere , vel accipere , quas pretium ' licet tamen , si monaserium si tenue, quod non sussciat ad tot personas nutriendas , ymiis quidem ingressum monaserit exbibere, sed accipere aliquid pro victu personae , quae in monasterio fuerit recipienda, s ad hoc non sussciant monasserit opes. II. Huic in Thomae doctrinae , . cui S. Bonaventura in Apologetico contra adversarios Fratrum Minorum quaest. I 8. S. Raymundus lib. I. tit. I. f. 22- S. Antoninus pari. 2. cap. s. I 8. Dionysius Carthusanus lib. a. de semonia, aliique communiter adstipulantur, adhaerens,. ut diximus, s
cra Congregatio Concilii . eamque semper prae oculis habens saepius inprimis decrevit , a singulis Sanctimonialium coenobiis , ad normam decreti Tridenti ni sess as cap. 3. de Regularis tot esse Moniales recipiendas , quot , Episcopi judicio , ex communibus. reditibus , aut consuetis eleemosynis sustentari possunt: censuit deinde, a Monialibus , intra prae finitum numerum comprehensis, seu in demortuarum locum subrogandis, nihil esse monasterio pendendum ; nisi interim monasterii reditus fuerint
imminuti , nec amplius pares sint consueto Sororum numero sustentando : ab his vero , quae ultra praefinitum numerum recipiuntur ,. dotem
persolvendam dixit, cujus seustibus ali queant e quemadmodum refert Fagnanus in Cap. Non amplius, de insiti num.. 24. ubi ita prosequitur :Verum. Dcm Congregat.o super negotiis Episcoporum, Regularium, ani---ertens , San timonialium monaseria sne dotium sub is diu suseineri non posse , m propter ingruentes necuptates , oe casus inopinatos , plerumque ad inopiam redigi ' summis Pontificibus approbantibus , prudenter sanxit , ut dotales eleemos nae a Monialibus numerariis persolverentur , tametsnumerus esset taxatus ad mensuram redituum monaserit . Equidem' experientia compertum cum sit , opulentissima Monialium monasteria paulatim ad inopiam verpere, &quae, paucis antea annis, quadraginta ex. gr. Μonialibus necessaria ad victum large suppeditabant, nodie nihilominus, quamvis novas interim dotes lucrata fuerint , vix sufficientes proventuS habere ad eumdem numerum alendum, quod qua ratione contingat, 'la ne ignoramus ' hinc , ne consuetus Deo sacratarum Virginum numeruRin monalteriis decrescat , & de redituum lassicientia eadem monasteria fiant
100쪽
sant securiora, prudentissime cautum est, ut omnia indefinite habeantur pro indigentibus , atque indigentiae nomine ab omnibus omnino puellis, Religioni nomen dantibus, praescriptam dotem recipiam III. Scimus, hanc communem monasteriorum praxim , sacrarum Umbis Congregationum responsis corroboratam , non probari Van-Espenio, qui in suo trassi de vitio semoniae circa ingressum Religionis cap. 2. carpit in primis Christianum Lueum, eo quod in notis ad ean. I p. Concilii Miscent II. illam in Belgio etiam vigentem a culpa absolverit : & subinde eap. g. 3. absolute asserit , contra ius naturale , & Divinum peccare
monasteria , quorum proventus sunt susscientes , ut numerum aliquem Religiosorum sustentent , oe tamen nullum gratis ad monasterium admittunt additque , omnia, quae ad hanc consuetudinem cohonestandam adduci solent, vana esse effugia, jam olim improbata ab Innocentio III. in Cap. o. de simonia, ubi ait o siuoniam fimoniaea Iabes adeo plerasque Moniales infecit , ut υix aliquas sine pretio recipiant in Sorores, paupertatis praetextu v lentes huiusmodi vitium palliare. Neque ignoramus, hanc eamdem opini nem, a Van-Espenio haustam, plurimorum menti insedisse, qui illam E- piscopis suadere conantur; ut ea tandem imbuti, Sanctimonialium coenobia compellant ad tot saltem puellas sine dote recipiendas, quae ad consuetum Sororum numerum explendum in monasterium admittuntur. Quocirca perae pretium est istorum opinionem, quam auctoritate pervertimus, etiam
rationibus refellere . IV. Eximius Suarre rom. I. de Rella. lib. q. de simon. cap. 17. accurate
expendens allegatum D. Thomae locum , optime animadvertit, illicitum quidem , & simoniacum esse , aliquid recipere ab ingrediente Religionem , sive illud recipiatur tamquam pretium ingressus , sive recipiatun pro onere , quod sui monasterium assumit , lustentandi Religiosum . ad quod ceteroquin subeundum lassiciunt monasterii reditus , uti asseruit D. Thomas I hoc tamen interesse inter utrum ue discrimen, quod in primo casu simonia , quae committitur , est juris naturalis, & Divini in altero vero est juris tantum Ecclesiastici r etenim , persit Suareet.
quemadmodum matrimonium carnale considerari potest in ratione Sacra. menti , &. in ratione contractus civilis , cui annexum est onus alendi
conjugem , & familiam , atque hujus intuitu exigitur dos a puella, quam pro ipso Sacramento accipere simoniacum foret I ita etiam matrimonium spirituale , sive professio Religiosa , est status quidem spiritualis , & est praeterea contractus quidam humanus inter Religiosum, &Religionem , quae se obligat ad illum sustentandum . Quare , concludit Suareet, sola spectata rei natura, quamvis nihil possit exigi pro ipso sta. tu religioso , qui spiritualis est , posset tamen exigi pro hoc onere alendi personam Religiosam , quod est temporale, & pretio aestimabile. Verum , quoniam jus ad alimenta , e monasterii proventibus percipienda, profluit ab ipsa professione Religiosa , idcirco Ecclesia , ne ulla ratione