장음표시 사용
131쪽
Immerito nimiae s eritatis insimulatur constitutio praescribens Sacerdotibus assisam lectionem antiquorum Canonum Paenitentialium. TAnta diligentia majores nostri disquirebant, quae unicuique peccato esset imponenda poenitentia, ut, si enorme aliquod audiretur per petratum crimen, quod vel ratione sui, vel ratione adjectae circumstantiae, quamdam peculiarem, & graviorem redoleret nequitiam , & turpitudinem, simul statim convenirent Episcopi ad deliberandum , quo poenitentiae genere esset illud expiandum ' reque mature discussa , ac tandem deliberata, singuli parceciis suis , quod communi consensu statutum fuerat, significabant. Hujus vetustissimae Ecclesue praxis locupleti sitimus testis est S. Cyprianus multis in epistolis, praecipue epise. I . I 8. 33. edi
52. eamque pluribus monumentis comprobat doctissimus Morinus de Pa nit. lib. q. cap. 17. lib. o. cap. I 4. est' IS. Tanti praeterea momenti negotium asstimabatur , ut peccatores dignam, suoque reatui aequam subirent poenitentiam, ut interdum etiam Romani Pontificis ea de re exquireretur sententia ' & quandoque ad eumdem ipse reus remitteretur dijudicandus, qua, & quanta poenitentia a Deo, atque ab Ecclesia reconciliati nem consequi mereretur. Theodebertus Francorum Rex Vigilium Ρapam interrogavit, qua poenitentia plectendus esset, qui fratris sui uxorem duxerat e cui interrogationi Vigilius satisfecit epistola ad Caesarium Arelatensem Episcopum , quam habemus tom. I. Concil. Galliae pag. 2 6. In Concilio Lemovicensi anni Iog I. tom. 6. Collectionis Harduini pari. I. col. 89 I. decretum est e Si Episcopus parochianum suum cum testibus, vel litteris .inposeolico ad paenitentiam accipiendam direxerit , ut multoties pro
graυissimis feri solet reatibus, in quibus Episcopi ad dignam baestant paenitentiam imponendam, bie talis licenter a Papa remedium sumere potes rabidemque circa finem, factum narratur cujusdam militis Valconis, qui, jubente Vasconum duce Sancto, seniorem suum occiderat, sed postea poenitentia ductus Episcopum adiit, a quo hoc accepit responsum a Nescior ibi constium ferre paenitentiae I sed vade quantocitius ad Papam Romanum . Si tibi ille poenitentiam concedit, o ego gaudeo , oe confirmo e s te ille
abjecerit, nunquam nec a me, nec ab aliquo inυenies paenitentiam.
II. Quam autem aut Episcopi , aut Pontifices Maximi certo crimini semel imponendam statuerant , poenitentia in codicem reserebatur , qui Liber Paenitentialis est nuncupatus , ut deinceps regula esset , ad quam inseriores Sacerdotes se conformarent.' &, ne quisquam ab ea recederet,
Episcopus in sua Synodo, atque in dioecesis visitatione , id potissimum investigabat, an quilibet Presbyter librum haberet Poenitentialem , suae dioecesis proprium, & an, secundum quod ibi praescriptum erat, pro m
132쪽
L I B. XI. C a P. XI. I 27 do culpae, poenitentiam injungeret . Discimus id ex Burchardo , apud quem lib. I. cap. 9'. inter ea, quae Episcopi in Dioecesianis Synodis quae rere debent, hoc interrogat. 38. continetur: ut aliquis, qui modum paeis nitentiae sibi injunctum non custidierit λ atque eX Reginone , suam canonum collectionem a modo exordiente Visitandi Ecclesias, ubi cap. 9s. haec singulis Presbyteris ab Episcopo , aut Archidiacono facienda proponitur interrogatio: Si habeat Paenitentiale Roma mim vel a Theodoro Epia scopo , aut a Venerabili Presbytero Beda editum , ut, secundum quod ibi seria pium es, interroget confitentem, aut confesso modum paenitentiae imponat. III. Multi ex hisce libris Poenitentialibus, ab Epit copis exaratis, perierunti atque utinam ille extaret, quem accuratissime conscripserat Cyprianus , ut ipsemet epis. 32. - ntonianum testatur: inde enim exactissimae priscorum Patrum in puniendis peccatis diligentiae luculentum haberemus testimonium : sed, licet plures ex illis desiderentur, plures tamen, sapientissimo Dei consilio, ad nos pervenerunt, ut ex illis disca.mus, quinam fuerit in Ecclesia Catholica verae poenitentiae spiritus. Antonius Augustinus ad suam Iuris Canonici epitomem antiquum attexuit Poenitentiale Romanum, in novem titulos distributum, in quibus varia recensentur criminum genera, atque ex Conciliis, summorum Pontificum
epistolis, ac Patrum sententiis, poenitentiae deici ibuntur pro singulis im ponendae: & fortasse hic liber ille idem est, quem Nicolaus I. le ni issse seribit ad Bulgaros , in responsione ad eorum quaesita cap. 73. Iudicium paenitentiae, quod postulatis, Episcopi nostri, quos iu patriam vestram misia mus , in scriptis secum utique deferent I aut certe Episcopus , qui in vobis
ordinabitur, hoc, cum oportuerit, exhibebit e rom. s. Collectionis Harduini eo I. 3 8. Post Gratiani Decretum in editione Romana habentur canones Poenitentiales, desumpti ex Summa Astensi : eosdemque canones, a menis dis purgatos , qui librariorum incuria in eos irrepserant , laudatus Anistonius Augustinus adjecit libris Poenitentialibus, Romano, Bedae, & Rahant, opportunis, & eruditis notis a se exornatis. Alios antiquos libros Poenitentiales in lucem protulit Morinus in uenae ad tract. de Poenis. Alios evulgavit Marte ne tom. 2. de antiq. Eccles risib. Liber Ven. Beda de remediis peccatorum, editus est tom. o. Concilior. Collectionis Lahbe
nae. Capitulare Theodulfi Episcopi Aurelianensis, publici juris secit Balu-
Eius tom. 7. Miscellaneor. pM. 2I. Muratorius binos Poenitentiales ex Italicis deprompsit bibliothecis, alterum scilicet ex codice ms. Capituli Ca. nonicorum Veronensium , alterum ex codicibus mss. monasterii Bobiensis, atque ambos edidit tom. s. ntiquit. Ital. medii aevi disert. 58. S. Carolus Borromaeus non solum vulgatos canones poenitentiales , sed innuis meros alios, ex antiquis Conciliis , aliisque libris Poenitentialibus in uis num collegit, per decem distribuit Decalogi praecepta, eorumque lecti nem summopere Sacerdotibus commendavit. Eamdem vero S. Caroli collectionem, ad Sacerdotum Poenitentiae Sacramentum administrantium in.
133쪽
structionem, denuo typis Romanis imprimi jussit Gaspar Cardinalis Carispineus tempore Pontificatus Innocentii XII. cujus erat in Urbe Vicarius. IV. Iam vero, si Episcopus in sua Synodo antiquos canones poenitentiales renovaret , suisque Constitutionibus annecteret , animo inducendi Consessarios ad poenitentias imponendas , quae pro unoquoque crimine sunt in illis praescriptae , non solum rigidissimae ethices sectatorem se ostenderet, sed rem plane impossibilem tentaret: etenim hac nostra lutulenta aetate, qua Fideles a pristino morum nitore , & sanctitate desec runt, tot interdum gravissimis sceleribus onerati ad sacramentale serum quidam accedunt, ut, si iisdem , secundum antiquos canones poenitentiales, foret injungenda poenitentia, haec ad tot annos esset protrahenda,
qui integrum eorumdem vitae cursum non exaequarent modo , sed excederent: quod in cit. dissert. bene ponderavit Muratorius. V. At, si Episcopus suis Synodalibus Constitutionibus canones inserat poenitentiales, vel eorumdem studium, & cognitionem Sacerdotibus suadeat, aut etiam praecipiat, non ut illos, jam a multis seculis obsoletos, ad usum revocet, sed dumtaxat ut eorumdem notitia Confessariis prodesse queat ad aliqualem proportionem servandam inter diversas peccatorum species, & poenitentiam pro singulis imponendam; ac praeterea, ut iidem Consessarii inde argumentum desumant ad aperiendam poenitentibus admissorum scelerum gravitatem, quae tam longa, tam aspera, tamque sermidanda vindicta, etiam in hac vita, ab Ecclesia coercebantur: si, inquam, hoc tantum consilio, id ab Episcopo fiat, statim Constitutiones Synodales inclamare, turbas ciere, Clerum, & populum adversus eas concitare squod aliquando factum scimus), res plane intolerabilis est, atque a nullo coris
dato viro serenda . Enimvero quam reprehensionem meretur Episcopus,
qui plurium & sanctitate, & doctrina praestantium Praesulum vestigia preis mitὸ Quid a S. Carolo hac in re gestum fuerit, jam audivimus. Quid aistii secerint Antistites, mox subne emus. VI. In famigeratis Constitutionibus Matthaei Giberti, Episcopi Ver nensis, Ecclesiasticae disciplinae ante Tridentinam Synodum instauratoris solertissimi, cap. I 8. tit. 6. statuitur: Confessarii canones paenitentiales quasi quasdam regulas ediscant. . . . ut sciant illos postea sapienter, m discrete moderarι, secundum peccati circumstantias, O contritionis qualitatem. Ioanis
ires Franciscus Bonhom ius Vercellarum Episcopus, qui floruit post Tridentinum, in suis generalibus Decretis Eccles asticae reformationis . 2Ig.
loquens de Consessario, ait e Canonesque item paenitentiales recte memoria teneat, ut singulis criminibus congruam satisfactionem injungere valeat, sis
mulque ipsis paenitentibus, ut promptius, ac libentius, quod jussi erunt, ipsi praesent, diligenter exponat, quam benigne hodie Ecclesia sancta gravissimas
antiquorum canonum poenas in mitiores commutandas esse censuerit. Hoc ipsum a Catechismo Romano ad tit. de Poenit. hisce verbis insinuatur.' in paenitentes suorum scelerum gravit tem metis agnoscant, operae pretium erit ,
134쪽
eis interdum muscare , quae paenae quibusdam delictιs, ex veterum canonum praescripto, qui paenitentiales vocantur, con titutae uent. In Concilio Proviniae tali Florentino, habito anno III 8. atque a Leone X. confirmato, pag. iro. seq. integri reseruntur antiqui canones poenitentiales, quibus haec praefiguntur verba: Hi sunt paenitentiales canones , quos hic in fine stibnectendos duximus ad sublevandam simplicium Clericorum imperitiam , ut, eum viderint , certam a Jure poenitentiam imponi , ipse melius arbitrium Duni informare possent, quomodo, attentis confessione , sotu , lac mis , oe dolore , dispositione, m facultate constentium , paenitentias salubriter moderari potis snt : nam qualitas temporum nostrorum, in quibus non solum merita , sed
corpora defecerunt, non patitur , rigorem antiquorum canouum permanere et
sed necesse est illum a discreto Sacerdotis judicio temperari. In Synodo Amerina , habita anno I 39s. ab Episcopo Antonio Maria Gratiano cap. 146. legitur : Paenitentialium canonum jure impostas sngulis sceleribus parinas , paenitentiasque nosse Confessoribus perutile fuerις , cum ut ex iis ipse
melius, certiusque saluere valeant, qtiae cuique peccato definienda paenitentiast, tum ut paenitentes ipse ab Confessoribus de prisci moris severitate edocti ,
quanto nunc benignius cum illis pia mater Ecclesia agat, intelligentes, hane saltem ei gratiam referant, ut peccatorum consuetudine ob id diligentius abissineant . In Synodo Pragensi, celebrata anno Ioos. & jussu Cardinalis Epilcopi de Harrac recula anno Ioso. tit. de Poenit. dicitur: Confisarii
canones paenitentiales memoriae mandent, ut svulis criminibus congruam fmiisfactionem injungant. In Synodo O abrugenti anni I 528. cap. I7. habe- Iur: Requiritur in Sacerdote sicientia canonum paenitentialium. Similes Episcoporum Italiae Synodales Constitutiones recensentur a Genetio tom. q. Theolog. moral. tract. 5. cap. 7. videlicet Cosmae de Torres , Episcopi Per u lini Cardinalis Iacobi Sabelli, Archiepiscopi Beneventani v Cardinalis Joannis Ba oti the Lenii , Episcopi Ferrariensis ; Ven. Servi Dei Cardinalis Pauli de Aretio, Episcopi Placentini; Cardinalis Bonifacii Cajetani, Archiepiscopi Tarentini; Cardinalis Cybo, sacri Collegit Decani , Episcopi Veliterni; Cardinalis Iacobi Boncompagni, Decessoris nostri in Arachiepiscopatu Bononiensi. VII. Quae autem hucusque dicta sunt de poenitentialium canonum uistilitate, pluribus argumentis confirmat Cardinalis de Aguirre ad can. II. 12. Concilii Toletani III. tom. 2. Collect. maxim. Concilior. Hispan. eaque nituntur etiam auctoritate D. Thomae, qui quodlib. 3. quaes. I 8. an. I. docet quidem, non esse nunc poenitentiam praescribendam ad exadiam normam
antiquorum canonum I sed simul expedire ait, ut Consessarius poenitenti significet, quanta poenitentia pro singulis ab ipso perpetratis flagitiis ex. piandis esset olim ab Ecclesia definita: Videtur satis conveniens , quod Smcerdos non oneret paenitentem gravi pondere satisfactionis : quia , Aut pa υus ignis a multis lignis superpostis de facili extinguitur, ita posset contim gere , νοου parvus sectus contritionis in poenitente nuper excitatus , propter Tom. II. R gra-
135쪽
graυe onus satisfaelionis extra ueretur , peccatore totaliter desperante . Unde melius es, quod Sacerdos paenitenti indicet, quanta paenitentia esset sibi pro peccatis injungenda , m injungat mi nibilominus aliquid , quod paenitens t IerabiIster ferat, ex cuius δmpletioue Q usat, ut majora 1mpleat, quae ei. iam Sacerdos sibi injungere non attentasset e oe haec, quae praeter injunctιonem expressam facit , accipiunt majorem vim expiationis culpae praeteritae ex illa generati injunctione, qua Sacerdos dicit: quidquid boni feceris, si tibi in remissionem peccatorum. VIII. Licet autem unicuique canones poenitentiales ad eum finem , quem hucusque indicavimus , percurrenti sacile pateat , quam graves mlim fuerint poenitentiae a peccatoribus subeunda' ' attamen , quis crederet λ non desuerunt, qui aliquem ex iisdem canonibus laxitatis nomine ausi sint reprehendere . De canone loquimur ex Urbani II. epistola desumpto , quem reserunt Baronius in nnalibus ad annum Christi Io89.
num. II. & Gratianus causa Σ3. quas. S. Can. Excommunicatorum I in quo nempe modica & levis poenitentia praestabitur et , qui excommuni. catum occiderit. En Canonis verba e Excommunicatorum interfectoribus, prest in Ordine Ecclesiae Romanae didicisis, secundum intentιonem , modum congruae satisfactionis injunge . Non enim eos homicidas arbitramur, quos ariverius excommunicatos, gelo Catholicae Matrιs ardentes , aliquos eorum trucidasse eontigerit . Ne tamen ejusdem Ecclesiae Matris disciplina deseratur, eo tenore, quem diximus,' praenitentiam eis indicito congruentem, qua Divianae simplicisatis oculos a ersus se complacare valeant, si forte quid dupliciatatis , pro humana fragilitate, in eodem sagitio incurrerint. Hunc textum illustrans Cardinalis de Turrecremata in Commentariis scribit , quod , si quis vero zelo ductus excommunicatum occiderit , nullam meretur poenia
tentiam ; eui tamen subjiciendus est saltem ad cautelam , si dubitetur , eum odio, vel ira ad id impulsum suis . .
IX. Ut autem intelligatur , nihil esse in relato Canone , quod vetericanonicae severitati repugnet , praenotandum est, communes olim fuisse , ex deplorabili temporum corruptela, privatas quasdam inimicitias , quae non solum inter eos , quibus praecipua illarum causa intercedebat , sed etiam inter eorum consanguineos , & amnes gerebantur , & diris modis exercebantur. Hae vocabantur Faidae ; deque iis fuse agit du-Cangius in Glossario ad Scriptores mediae oe infimae Latiuitatis edit. Paris I 73q. in veis. Faida, & in Dissertatione ad Ioinvillam de priυatis bellis . Porro circa medium secuti x I. utraque potestas , Ecclesiastica nimirum , & secularis, ut privatas hasce inimicitias , seu potius privata bella , ex quibus tot hominum strages, ac bonorum devastationes oriebantur , de meis dio tollerent , conjunctis viribus plura moliri coeperunt . Quae cum ad tantum malum penitus extirpandum non suffecissent, ut illud saltem intra modum aliquem coercerent , certos per hebdomadam dies praefini
runt, quibus ab homicidiis , atque rapinis cessandum abstinendumque es-
136쪽
L I B. XI. C P. XII. I 3Iset; qui dies treusae Domini appellati suerunt: ut videre est apud Pagium
Critie. in Aranat. Baronii ad ann. Chrisi Ioqq. num. 3. q. & apud Gonetaleetia Cap. Treugas, qui est Alexandri III. de trema m pace, num. 9.Ηas igitur treugas Domini infringentes , excommunicationis sententiam incurrebant . Cum autem Urbanus II. Ρontifex in praecitata sua Decretali de iis loquatur , qui hujusmodi violatores , & ob id excommunicatos, intersetissent, neque vero dispositionem suam ad alios quorum cumque excommunicatorum interemptores extendat s id quod ab aliquibus male creditum fuit )ς satis patet , non eum descivisse ab antiqua disciplinae severitate adversus homicidas , sed prudenti moderatione Ecclesiasticam legem attemperasse juxta temporum circumstantias, quae id maxime postulabant , ut impuniti non abirent violatores treugae Domini , per quam unice privatorum bellorum calamitatibus modus aliquis asse ri poterat. Si raptores istos, pacisque violatores , ab utraque potesate proscriptos, occidi contingeret a quoquam privato, etelo justitiae non homicidii poena canonica oe ordinaria , sed lesiori remissiori satisfactione culpam illam diluendam docet Urbanus II. qui de hoc solo genere excommunicatorum intelligendus es , non autem de omnibus excommunicatis, ut quidam sibi male feriati persuaserunt. Cujus interpretationis eo lubentius hic memini , quod ea levari posse inibi videatur inυidia , quae , ob textum hunc male intellectum, creari solet adversus summos Ponti es. Ita scribit Petrus de Marcade Concord. Sacerae oe Imper. lib. q. cap. 14. num. 3.
et nimiae severitatis nota vindicatur senodalis consitutio , quae mulieribus vetat vanos ornatus, cum ad Paenitentiae s Eucharistiae
DUO gravissimi Theologi sapienter admodum & docte de mulierum
ornatu agunt. S. Thomas 2. 2. quaest. I 69. art. 2. docet , mulierem , quae eo fine se ornat , ut intuentes. ad libidinem provocet, lethale peccatum committere. Admittit quidem, licite uti posse ornatibus eam, quae matrimonio juncta est; si modo id faciat, ut placeat viro suo , ne is alienas mulieres concupit cat , sed ipsius tantum amore contentus st :at quae mulieres neque nuptae sunt, neque nubere volunt , si tali ornatu virorum amorem sibi conciliare in animo habeant , lethaliter eas pecca- Te, idem S. Doctor affirmat o ceterum , si levitate quadam ad se ornandas ducantur, venialem tantum culpam contrahere . Deinde in respons
ne ad secvndum, ubi de suco a gli, quo mulieres quaedam faciem pingere consueverunt, statuit , eas etiam gravi se scelere obstringere , s propter Iaseisiam, vel in Dei eontemptum hujusmodi pigmentis utantur: & tamen, Pro ea, qua praestat, judicii aequitate, distinguit inter eum casum , cum
137쪽
mulier suco utitur, ut speciosa ac pulchra appareat, quae revera pulchra ac speciosa non est, & alterum , cum fuco ac figmento obducere dumis taxat intendit vitium aliquod corporis, atque desermitatem, quae morbo aliquo, seu alia fortuita causa , ei advenit ' atque in hoc secundo casu peccatum saltem lethale mulierem non admittere existimat. II. Iisdem vestigiis insistit S. Antoninus in Summa pari. 2. tit. q. cap.
s. de praesumptionib. s. oe f. 8. ubi de muliebri ornatu dis erit , qui rarius in singulis regionibus, aut locis in usu est e & quidem, si pravo a.
nimo ac consilio eos ornatus mulieres adhibeant, lethale' si vero vanitatis potius causa id faciant, veniale peccatum eas committere , ait'. Veis rum, cum accidere posse praevideat, ut , qui oculum adjicit sic comptae& ornatae mulieri, non tam hujus culpa, quam Vitio suo , ad concupiscentiam inflammetur prudenter animadvertit, quod, dum intentio , ac mens mulieris improsa non est , peccati occasio accepta potius dici deis bet, quam data. Sylvius tamen in commem. ad citatum articulum S. Thoianuae Optime monet, quod, quando ornatus illi justis modestiae finibus non continentur, licet patrio more, & consuetudine excusari dicantur, nihilominus Confessariorum, Conesonatorum es, prudenter operam dare sultis e usmodi consuetudinibus extirpandis.
III. Duorum, quos hic adduximus, Theologorum, doctrina & sanctitate insignium , sententiam auctoritatemque libentissime sequimur; ac prudentissimo quoque Sylvii consilio iacile assentimur. Neque vero Episcopo
suaderemus , ut eam provinciam plenam laboris atque periculi lusciperet, ut Synodalibus Constitutionibus unum , aut alterum muliebrem o natum proscriberet. At, si mulieribus graviter praecipiat, ne vanis ornatibus comptae ad Ecesesam se conserant , multoque magis si eisdem ad Sacramenta Poenitentiae, & Eucharistiae accedere prohibeat, ni si omni vanitate deposta, ac, pectore praesertim operto , decenter compostae incedant ' tum certe, si Constit itioni Synodali s ut aliquando eveni sse novimus in aliqua severitatis duritiaeque nota inuratur , negligi omnino haec debebit, neque bonae necessariaeque legi praesidium denegabitur, quo de-hi tam executionem sortiatur. IV. S. Paulus Apostolus epise. I. ad Corinidi cap. II. mulierem, dum Deum Orat, velo caput suum obtegere jubet, propter Angelos. Hunc Apostoli locum interpretantes Est ius , Cornelius a Lapide, & Calmet , qui
etiam concordes citant aliorum I iuerpretum sententias, existimant , m lieribus Apostolum praescripsisse , ut caput velo obducerent in argumentum suae ipsarum modestiae, ac pudoris, praecipue vero cum sacra Myste-TIa celebrantur, ob reverentiam , quam erga bonos Angelos adhibere debent, qui semper in Templo praesto lunt , & sacris Altaribus adstant . Sed, ut ex Eccles asticae potissimum disciplinae praxi justum de hac ro j dicium efformari valeat, si a sanctissimis, qui ante nos fuerunt, Episcopis , quique optimi regiminis laude magnopere celebrantur , passim in
138쪽
L I B. XI. C P. XII. 133 Synodis statutum suisse constet, ut mulieres Ecclesiam ingredientes, multoque magis ad Sacramenta accedentes , abstineant omnino a vanis ornatibus , & vestimentorum luxu , qui Christianam modestiam dedecet ; ecquis erit, qui similia statuta, atque decreta, ab egregio aliquo aetatis nosne Episcopo edita , veluti inauditae severitatis speciem relerentia , damnare audeat, aut Vituperare ZU. Porro S. Carolus Borromaeus non semel hac in re quid observam dum sit edixit , id est pari. q. . or. pag. 3I . . seq. m pag. 7I8. atque in Concilio Provinciali I. pari. 2. Consitutionum, Actor. pari. I. pag. S. quibus in locis observare est, quomodo mulieribus vetet , ne vestibus plus aequo splendidis , aut diffluentibus , atque caudatis utantur , ne capillos calamistris intorqueant , vultum fuco desiniant , praecipue vero ne
ad Sacramenta accedant pectus apertum habentes, aut tenuissimo velo involutum ς cum ita undequaque coopertas eas esse velit , ut nihil nudatum , praeter vultum , appareat . Ibidem videre licet , quo pacto illas a Sacramentorum usu repelli omnino jubeat , si sorte dissimili ratione &modo ad ea accedant. Videatur etiam Synodus auctoritate Apostolicae Sed is celebrata ab Episcopo Atrebatensi anno I 5 5. & a Sylvio loco supe-νius citato commemorata , in qua similiter mulieribus districte praecipietur , ne ad Ecclesias se conserant , neve ad Poenitentiae , & Eucharistiae Sacramenta accedant, gutture , m pectore discoopertis . Italicas etiam nostrates Synodos videre licet ' Amerinam scilicet ab Antonio Maria Gratiano Episcopo habitam anno IS93. cap. 77. Farsensem a Cardinali Caro- Io Barberino coactam anno I 581. cap. 9. aesinam a Cardinati Ρetruccio Celebratam eodem anno tit. I 4. Nonantulanam a Cardinali de Angelis Abbate congregatam anno 1688. cap. I 2. Fulgina tensem ab Episcopo Baptistellio convocatam anno 1722. cap. I9. num. s. & haec quidem Synodus ultimo loco memorata , cum a quibusdam immerito carperetur , in
contradictorio judicio propugnata est ac vindicata , quo tempore nos in minoribus constituti munere Secretarii Congregationis Concilii fungeb mur, ut alibi diximus. Quod si tot tantosque Praesules , S. Caroli Bor- Tomaei legibus & institutis miro consensu inhaerentes , immodicae severitatis arguere temerarium esset I sequitur , ut aliorum quoque Constitutiones, in quibus similia jubeantur, eo nomine reprehendere, sine te me.
ritatis vitio, non liceat. φVI. Denique nullo pacto praetermittendum est celebre Edictum , jussu
Ven. Dei Servi Innocentii Papae XI. promulgatum , confirmatumque asan. mem. Clemente XI. die s. Julii I7I . quo disertis verbis prohibetur, ne ad sancta Sacramenta , praesertim Poenitentiae, & Eucharistiae, illae mulieres admittantur, quae cum debita modestia ad ea non accedunt, quaeque humeros, pectusque veste, seu panno, aliove integumento, quod translucidum non sit, opertum non habent. Quae quidem Edicta , licet
per organum Cardinalis Urbis Vicarii proposita , ab iis Pontificibus uxi
139쪽
Romanae Urbis Episcopis tantummodo lata fuerint, possunt tamen & de bent pro regula , & exemplo a ceteris Episcopis haberi & suscipi - ut, cum eorum normam sequutos se esse ostenderint , opposita ipsis nimiae
severitatis nota continuo evanescat.
Exemplis ostenditur , quaenam sis ρυeratas in 'nodalibus Constit ιιιAnibus itanda singulatim disseritur de Coniseitutione Prohibente usum ta-haci ante Eucharisticam Communionem ς atque expenditur alia Constitutio, qua interdicitur Clericis , ne Secularium
Patrocinio oe favore Ecclesiastica Beneficia assequi sudeant. IN superius citato Concilio Provinciali Mexicano , habito anno I 38s-
quod Cardinalis de Aguirre in praefat. ad tom. q. Concilior. Hispan num. Io. a Sede Apostolica approbatum assirmat , lib. 3. tit. IS. I 3.cit. tom. q. pag. 3 3 5. ita cautum legitur: ob reυerentiam, quae Euebarisiae percipiendae exhibenda est , praecipitur , ne ullus Sacerdos ante Missae celeia orationem , aut quaevis alia persona ante Communionem , quicquam tabaci , picistise, aut smilium , medicamenti causa, per modum fumalis evaporati nis , aut alio qumis modo percipiat . Haud absimile edictum anno Io a.
promulgavit Cardinalis Borgia Archiepiscopus Hispalensis , quo sub poena excommunicationis latae sententiae jussi sunt Sacerdotes a tabaci usu abstinere , una ante Missae celebrationem , altera post eamdem celebratam hora. II. His suffulti ausi oritatibus Clericatus de Sacram. Eucharis . deris sq. num. 12. cas 2. Natalis Alexander in Theolog. dogmat. morat. tom. I. in Append. I. varian epistolari epis. 43. Sarnelius Episcopus tom. 5. Epistol. Ecclesiast. γυῖ. go. Hurtado Resolui. morat. tom. 2. tradi. II. cap. ultim. docuerunt , oportere , ac decere , ut Episcopi in suis Synodis edicant , ut a nemine ante Missae celebrationem , aut sanctissimae Eucharistiae perceptionem , t abaci solium mandatur , quod a plerisque fit ad sputa, & phlegmata ex ore projicienda, aut illius fumus attrahatur, vel in pulverem redactum naribus ingeratur quia valde indecens illis visum est , ut quis ore , & naribus tabaco conspurcatis , ejusque redolens graveolentiam , ad sanctissimam accedat Eucharistiam . Fuerunt praeterea , qui tabaci usum , ante accessum ad sacram Communionem , jam omnibus ab Ecclesia vetitum putarunt , eo quod etiam illius sumus in os injectus , & pulvis naribus attractus jejunium frangat naturale . Ita quippe opinati sunt Alphonius de Leone in stι i. morat. de Cocholate pari.
Sed istorum opinio consutata est a Pa ualigo in praxi jejunii decis. 43 S.
140쪽
Diana in edit. coord. tom. a. trati . I. resol. 12 I. Hurtado cit. loe. num.& Cardinali de Lugo Respon1 . morat. ob. I. dub. 9. Si quidem nec tabaci sumus, nec pulvis naribus ingestus, est Vera Comestio, aut potatio, quibus dumtaxat naturale jejunium solvitur. Aliqua tamen dissicultas adhuc remanet de tabaci solii masticatione , qua naturale jejunium violari , si aliquid lucet ex illo expressi in stomachum trajiciatur , tamquam certum . asserit citatus de Leone , cui etiam Pa squaligus , & Diana consentiunt , dummodo non fortuito , & praeter intentionem id contingat . Sed addit Hecquet in suo traoῖ. de Dispensat. Quadrage . tom. 2. pari. 3. cap. I 8.
nunquam fortuito, sed necessario id evenire; siquidem qui tabaci solium dentibus conterit , id ipsum animo intendit , ut scilicet illius succo st
machus a pituita , & phlegmate abstergatur . Exadverso autem Zacchias suaest. medico-legat. lib. 9. tit. T. quies. unic. num. 33. citatus Cardinalis
de Lugo num. s. oe sep eoque teste , plures Theologi Neapolitani , abi plo interrogati , centent , nulla ratione per tabaci masticationem frangi jejunium naturale I quia ejus succus , quamquam in stomachum dilaba. tur , non est aptus ad nutriendum , sed dumtaxat.ad stomachi fibras i,
III. Verum, quidquid sit de hac quaestione, quam in medio relinquimus , de solo agentes ta baci sumo , aut pulvere naribus attracto , illud idem hic repetimus, quod jam lib. IO. cap. num. 2. praenotavimus, ni mirum nequaquam hodie expedire , ut illius usus sub censurarum poena interdicature etenim , quamquam olim quamdam praeseserret turpitudinem , atque indecentiam , propter quam Innocentius X. & Innocentius XI. exis communicatione perculerunt quotquot labacum sumere auderent intra Uaticanam Basilicam , atque Urbanus VIII. sub eadem poena idem antea fieri vetuerat intra Ecclesias dioeces s Hispalensis hodie tamen , cum a communi consuetudine sit adeo cohonestatus , ut nulli prorsus scandalum pra beat , aut admirationem causet , quod bene perpendit Lazarus Beneis dictus Miglioruccius Insit. Jur. Canonis. tom. I. pag. I 87. nimium prosecto severum se praeberet Epit copus , si Mexicanae , aliarumque similium Synodorum vestigiis insistens, aut omnibus ante sacrae Eucharistiae perceptionem , aut solis Sacerdotibus ante Missae celebrationem tabacum interdiceret , adjecta praesertim in transgressores censurarum poena . Qua propter, cum nos in minoribus constituti, sacrae Congregationis Concilii Secretarii munus obiremus, semper Episcopis auctores fuimus, ut ejusmodi Cotistitutionem , jam aliquando sormatam , a suis Synodis subtraherent , ne nimii rigoris notam incurrerent, aditumque aperirent subditorum qu relis ad: sacram Congregationem Concilii deserendis : quod multo magis iisdem consulendum ducimus, postquam san. mem. Benedictus XIII. exploratum habens, a tabaci ulu omnem nunc abesse inhonestatem , atque indecentiam, illum sumere permisit intra Vaticanam Basilicam.
IV. Alia nimii rigoris exempla nobis suppeditant saepius in hac luc